Distinctio XXIII — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO XXIII
De Dei permissione in actu tentandi.
A. Quare Deus permiserit hominem tentari, sciens eum esse casurum ?
B. Hic qualis secundum animam : et agit de scientia hominis ante peccatum.
C. Quod triplicem habuit homo ante lapsum cognitionem, scilicet rerum propter se factarum, et Creatoris, et sui.
DIVISIO TEXTUS.
Praeterea quaeri solet, cur Deus hominem, etc.
Hic tertio supponit quaestionem de causa ex parte permittentis Dei, quod caderet homo.
Et habet duas partes.
In prima facit quaestionem de permissione casus.
In secunda tangit, in quali scientia creatus fuit homo secundum animam, ibi, B : Et quidem secundum animam, etc.
Hic quaeruntur duo, utrum scilicet homo factus sit in naturalibus vel gratuitis ? Et, utrum Deus melius potuit hominem facere, quam fecit ?
Et istarum prima supra determinata est de angelis : quia idem est quaerere, utrum homo et angelus factus sit in naturalibus vel gratuitis ?
Altera autem late disputata invenitur in primo libro Sententiarum : et ideo hic transeundum est ad partem secundam istius lectionis.
ARTICULUS I.
An homo in primo statu omnium cognitionem acceperit per naturam, aut per gratiam ?
Quaeritur ergo, utrum homo in primo statu naturaliter omnium cognitionem habuerit ?
Et videtur, quod sic : quia
- Dei opera perfecta esse decebat : homo autem opus Dei fuit : ergo in nulla perfectione relinqui debuit : ergo perfici secundum scientiam quae naturaliter ab aliquo haberi potest.
- Item, fecit eum perfectum in corpore : sed dignior est perfectio animae, quam corporis : ergo etiam fecit eum perfectum in anima.
- Item, cum invenire scientias sit difficile valde, facile autem augere per auditum ab alio : sicut invenimus in primis philosophantibus, quod valde fatua dixerunt, et posteriores melius intellexerunt. Videtur autem secundum hoc, quod Adam insipientissimus fuerit, nisi ipse datum sibi a creatione scientiam omnium habuisset.
Sed contra :
- Differentia animae est et angeli : quia anima in corpore ponitur, ut accipiat scientias et virtutes : angelus autem scientias a creatione habet. Cum igitur Adam fuerit habens animam humanam, videtur non debuisse habere scientiam nisi per disciplinam in corpore.
- Item, hoc videtur ex habitis superius, ubi Magister dicit, quod pueri nati fuissent in imperfectione scientiae, sicut et in imperfectione staturae : ergo videtur, quod non est de natura hominis statim accipere scientiarum habitus.
Solutio. Dicendum, quod Adam habuit scientias omnium, et hoc per gratiam gratis datam, et non per naturam. angelus autem habet hoc per naturam : et ideo manet adhuc differentia animae et angeli : tamen haec non est differentia substantialis, sed alia quae supra tacta est in parte.
Ad aliud responsum est supra, quod infantes non nati fuissent meo iudicio imperfecti in habitu scientiae, sed potius in actu considerationis propter fluiditatem complexionis infantium in diversa, quae non patitur fortem super unum et idem conversionem.
D. De cognitione Creatoris.
E. De cognitione sui.
F. Utrum homo praescius fuerit eorum quae sibi futura erant ?
ARTICULUS II.
Utrum primus homo habuit cognitionem Creatoris, et sine medio Deum vidit : aut per speculum et aenigma ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Cognitionem quoque Creatoris habuisse primus homo creditur.
Videtur enim Magister dicere falsum : quia
- In principio quarti Sententiarum habetur, quod primus homo sine medio Deum videbat : ergo non vidit per medium, ut hic dicitur.
- Praeterea, si vidit per medium : tunc non differebat visio sua a nostra : quia inter nos etiam unus videt magis clare quam alius : et hoc non videtur verisimile.
- Praeterea, dicit Augustinus super Genesim, quod operabatur ad experimentum accipiendum : experimento autem relinquitur ars et scientia : ergo videtur, quod ipse non habuerit scientiam omnium, ut prius videbatur supponi.
Solutio. Dicendum, quod visio fidei est per speculum in aenigmate : sed aenigma multiplex est.
Quoddam enim est aenigma ex hoc ipso, quia intellectus creatus est, ex quo accidit ei, quod etiamsi sit de eisdem scibilibus, de quibus est intellectus Dei, non tamen adeo limpide potest in illa sicut intellectus divinus : et sub tali aenigmate omnis creatura rationalis est, etiam anima Christi.
Quoddam est iterum aenigma, ex eo quod inquisitivus est intellectus hominis, cum angelicus sit sine inquisitione, ut supra diximus : et hoc aenigma iterum homo habet in via inseparabiliter, licet in patria efficiatur similis angelis.
Tertium est aenigma, ex eo quod intellectus carne velatus est : et hoc iterum inseparabile est ab homine, quamdiu gerit carnem animalem. Et sub omnibus istis Adam cognovit Deum.
Quartum aenigma est obscuritatis intellectus, quae accidit ex peccato animae : et sub hoc videmus nos, eo quod numquam ita per poenitentiam revocari possumus in hac vita, quod nihil remaneat de corruptione sinceritatis potentiarum.
Quintum est aenigma procedens non ex carne, sed ex carnis corruptione : quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, etc. Et his ultimis duobus modis Adam limpidius vidit quam nos.
Item, speculum creaturarum non repraesentat Deum nisi in aliquo lumine. Illud igitur lumen aut est divinum tantum et sistens in divino quod est lux penetrans omnia, et sic cognoscit Deus creaturas, et se relucere in creaturis per lumen quod est ipse, et inegressibiliter in ipso manet.
Secundo modo cognoscitur in creatura per lumen incipiens a Deo et terminatum in creatura : sicut angeli et beati de matutina visione veniunt in vespertinam. Et neutro illorum modorum cognovit Adam Deum in speculo.
Tertio modo cognoscitur in speculo per vestigium lucis increatae, quod tamen est lux creata, nulla ex parte obscurata per peccati infectionem : et sic vidit Adam Deum in speculo creaturae.
Quarto modo cognoscitur Deus in speculo creaturae per vestigium creatum et obscuratum : quia Adam peccante, omnia in peiorem statum defluxerunt, quae propter eum facta sunt, sicut dicit Glossa super illud epistolae ad Romanos, VIII, 20 : Vanitati, etc. Et sic Adam non vidit, sed nos.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Quod enim primo obicitur, dicendum quod Magister in quarto Sententiarum non intendit removere omne medium : sed ex parte aenigmatis interioris quartum et quintum : ex parte autem speculi tantum quartum.
Ad aliud dicendum, quod nullus nostrum potest pertingere ad claritatem illam quae nullam habet obscuritatem ex peccato.
Ad aliud dicendum, quod Adam experiebatur propter delectationem in actu contemplationis sapientiae moderantis naturam, et non per acquisitionem habitus : sicut sciens viellare, viellat, ut delectetur in auditu.
