Distinctio XIX — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio XIX

DISTINCTIO XIX

De hominis duratione et conservatione quantum ad immortalitatem.

 

A. De primo hominis statu ante peccatum. scilicet qualis fuerit secundum corpus et secundum animam.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Solent hic quaeri plura de primi hominis statu, etc.

Hic determinat quasdam consequentes quaestiones statum utriusque, scilicet Adam, et Hevae.

Et sunt quaestiones tres.

Prima est de immortalitate eorum secundum differentiam ad illam quam habebimus in patria post resurrectionem.

Secunda, utrum illa immortalitas fuerit a natura vel a gratia ? ibi, B : Solet hic quaeri : Cum homo primus, etc.

Tertia, utrum habuit immortalitatem a ligno vitae ? ibi, C : Sed adhuc quaeritur : Si non, etc.

Ex his in sequenti disputatione patet sententia.

 

 

ARTICULUS I.

Utrum homo secundum animam sit immortalis ?

 

Circa primum incidunt duae quaestiones quae ambae alibi diligenter tractatae sunt.

Est autem prima, utrum homo secundum animam sit immortalis ?

Secunda, utrum primus homo in corpore poterat esse immortalis ?

 

Ad primum proceditur sic : Videtur, quod anima moriatur cum corpore : quia

  1. Dicit Salomon, Unus est interitus hominum et iumentorum.
  2. Item, Sapient. II, 1 : Non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
  3. Item, per rationes physicas sic : Quaecumque diffiniuntur ad se invicem diffinitione essentiali, neutrum eorum potest esse sine alio : corpus et anima diffiniuntur ad se invicem diffinitione essentiali : ergo neutrum eorum potest esse sine alio. Prima patet per se. Secunda probatur per diffinitionem, quod anima est actus corporis physici potentia vitam habentis. Et quod sit essentialis, patet quia anima aliter per accidens uniretur corpori : et sic non fieret unum substantialiter de corpore et anima, quod falsum est.
  4. Item, nulla forma habet esse nisi in subiecto et in materia : anima est forma, ut dicit Philosophus : ergo non habet esse nisi in subiecto et materia : ergo non existente corpore, non est anima.
  5. Item, dupliciter secundum Philosophum est aliquid corporale, scilicet quia est ex contrariis, vel quia delatum per esse est super compositum ex contrariis, sive coniunctum illi essentialiter : et illa corrumpuntur per accidens : anima autem sic delata vel coniuncta est super compositum ex contrariis : ergo est corporalis.

 

Sed contra obiciunt Magistri rationibus probabilibus, sumentes auctoritates Philosophi omnino probatas, scilicet,

  1. Intellectus nullius corporis est actus : ergo non corrumpitur corruptione alicuius corporis.
  2. Item, anima se habet ad corpus sicut nauta ad navem : nauta autem separabilis est : ergo intellectus et anima.
  3. Item, obiciunt ex quibusdam convenientiis sic : Quoniam ubi est invenire extrema, necesse est esse medium : sed invenimus substantiam spiritualem incorruptibilem non coniunctam corpori, ut angelos : et substantiam spiritualem corruptibilem coniunctam corpori, ut anima sensibilis et vegetabilis : ergo erit substantia media, scilicet substantia spiritualis incorruptibilis coniuncta corpori : et haec non potest esse corruptibilis : quia si sit corruptibilis, aut est corruptibilis per se, aut per accidens : non per se : quia nihil est corruptibile per se nisi compositum ex contrariis, quod non potest convenire substantiae spirituali : per accidens autem non potest esse corruptibilis, cum sit coniuncta corruptibili per se : ergo remanet unum medium, scilicet substantia spiritualis incorruptibilis coniuncta corpori. Et alia similia his multa posui alibi.

Una est ratio Avicennae, quae melior est omnibus aliis : dubium enim est quid alii qui Philosophiam sequuntur, responderent ad tales propositiones si proponerentur eis. Ratio autem Avicennae physica est, et haec est : Si anima corrumpitur corrupto corpore : aut corrumpitur per se, aut per accidens. Si per se, cum secundum Philosophiam nihil corrumpatur per se, nisi quod habet potentiam ex compositione contrariorum ad non esse, oportet animam simul habere actum existendi ut nunc, et potentiam non existendi : aut secundum idem, aut secundum diversa. Non secundum idem : quoniam numquam idem est principium existentiae : quia existentia est a forma, et principium corruptionis est compositio ex contrariis : ergo habebit hoc a diversis : ergo habet in se compositum ex contrariis, scilicet calido, frigido, humido, sicco, et formam : ergo est corpus, vel harmonia corporis : et utrumque horum improbatum est a Philosopho in primo de Anima. Si autem corrumpitur per accidens : hoc non potest esse, nisi quia secundum esse dependet a corpore. Aut igitur dependet ab eo tamquam ab eo quod est simul secundum naturam et esse, aut tamquam a priori, aut tamquam a posteriori. Si tamquam ab eo quod est simul, tunc oporteret quod essent relativa ad invicem : quia sola illa per intellectum sunt simul : omnia autem correlativa sunt opposita, ex quibus numquam fit unum : ergo ex corpore et anima numquam fiet unum. Si tamquam ex priori : aut sicut ex priori tempore, aut sicut ex priori causa. Si primo : ergo modo anima rationalis erit in materia sicut in potentia : omnis autem talis forma educitur de materia et est actus ipsius, et non habet operationem nisi in materia : ergo anima rationalis est actus corporis, et non habet operationem nisi in corpore, quod supra improbatum est, cum eius principalis operatio non perficiatur nisi abstrahendo a corpore et appenditiis materiae, sicut est intelligere. Si autem dependet sicut ex priori causa : hoc non potest esse sicut ex materia, quoniam iam hoc improbatum est : ergo sicut ex efficienti, vel finali : et unumquodque illorum per se patet esse falsum : quoniam in causalitate efficientis, et formae, et finis, magis se habet anima ad corpus, quam e converso. Praeterea, efficiens et materia non coincidunt in idem, et corpus, ut probatum est per omnes Philosophos, est materia animae : ergo non est efficiens causa, vel finis. Si autem dependet ab eo tamquam ex posteriori. Contra : Prius potest esse sine posteriori : ergo anima potest esse sine corpore.

Scias autem, quod haec dispositio dependet ex duabus aliis : quarum una est, quod anima sit substantia : et alia, quod non sit virtus corporea quae dividatur diviso corpore : et omnes istae rationes cum quaestionibus praeambulis secundum ordinem physicum alibi positae sunt.

 

Solutio. Non est dubitandum quin anima sit immortalis, nec est qui dubitat, nisi diligens vitam pecudum.

Ad primumigitur dicendum, quod Salomon loquitur ibi more concionantis, sed non more asserentis : unde et alia multa stulta ibidem colligendo dicit.

Ad aliud dicendum, quod illud dixerunt impii errantes, qui non iudicant honorem animarum sanctarum.

Ad aliud dicendum, quod anima est endelechia corporis physici : sed non ex hoc sequitur, quod non sit separabilis : sed potius quod substantialem dependentiam habeat, quia non est perfecta, sicut omnes operationes exercens in corpore, sed quasdam : et ideo probatur esse separabilis.

Ad aliud dicendum, quod si esset coniuncta corpori sicut forma educta de illo, quae omnes operationes suas explet in illo, tunc procederet argumentum : sed sic non est, et ideo etiam anima sensibilis, et vegetabilis, in brutis et plantis corruptibiles sunt : et non sunt ad imaginem Dei : sed anima rationalis immortalis est ad imaginem Dei. Unde super illud, In imagine pertransit homo, dicit Glossa : Anima immortalis facta est, ne a sui Creatoris imagine discrepare videretur. Non enim esset imago si mortis termino clauderetur. Et Gregorius in libro Dialogorum : Homo sicut in medio creatus est, ita communicat cum natura superiori et inferiori, immortalis spiritu cum angelo, mortalis et corruptibilis corpore cum iumento.

 

 

ARTICULUS II.

Utrum primus horto in corpore immortalis esse potuerit ? et, utrum Adam in primo statu animam accepisset passibilem vel corpus passibile ?

 

Secundo quaeritur, utrum homo immortalis esse potuerit secundum corpus in primo statu.

Et videtur, quod sic : quia

  1. Poena non praecedit culpam : mors autem maxima poenarum est : ergo ante peccatum hominis accedere non potuit : ergo ante peccatum homo immortalis fuit.
  2. Item, Sapient. I, 13-16 : Deus mortem non fecit… Impii autem manibus ac verbis accersierunt illam. Ergo videtur, quod numquam fuisset mors acquisita, nisi verbis et manibus impiorum, serpentis scilicet loquentis, et Hevae manus extendentis : ergo ante impietatem illam homo fuit immortalis.
  3. Item, hoc secundum iustitiam Dei esset animam remanere semper sub regente se per obedientiam, et permanere corpus sub regimine suo ad imperium suum : ergo numquam fuisset corpus separatum ab anima : sed ipsa sub Dei obedientia semper permansisset, si non peccasse : ergo corpus per mortem numquam fuisset dissolutum.
  4. Item, dicit Isidorus, quod si homo non peccasset, nec ignis combureret, nec spina pungeret, nec gladius secaret : ergo videtur, quod vere immortalis fuisset : et hoc idem dicitur in Littera, et ab Augustino habetur, ut patet.

 

Sed contra :

  1. Homo habuit in primo statu corpus compositum ex contrariis : ergo pugna erat in corpore suo : ergo corpus poterat infirmari, et dissolvi compositum.
  2. Item, omne compositum ex gravibus et levibus, componitur ex his quorum motus secundum locum sunt contrarii : haec autem quandoque separabuntur et distabunt, ut dicit Philosophus in IV de Caelo et Mundo : ergo videtur, quod homo cum sic esset in primo statu compositus, esset corruptibilis.
  3. Item, molle corpus habuit : ergo secabile et divisibile.
  4. Item, Philosophus dicit, quod omne generatum corrumpetur tempore determinato : corpus Adae erat quoddam simile generato : ergo corruptum fuisset tempore determinato.

Sed quia hae rationes nihil valent, eo quod Philosophi de hoc statu naturae numquam aliquid cognovissent.

 

Quaeratur ulterius, si animam in primo statu accepit passibilem, vel corpus passibile ?

Videtur quod non : quia anima non proprie patitur nisi ex corporis passione : ergo videtur si tunc corpus pati non potuit, quod nec anima compati.

 

Sed contra :

  1. Cognoscere potuit : non autem cognoscit nisi per receptionem cogniti, et recipere est quoddam pati : ergo animam habuit passibilem.
  2. Item, appetere potuit : et appetitus non fit nisi aliquid patiente potentia appetitiva : ergo potuit pati.
  3. Item, contraria nata sunt fieri circa idem : et gaudere potuit : ergo et tristari : ergo sentire poenam : quia tristitia est de sensu poenae.

 

Solutio. Disputatio ista per has rationes nihil valet. Videtur mihi, quod cum quaeritur, Utrum homo mortalis vel immortalis fuerit in primo statu ? distinguendum esse. Cum igitur dicitur immortalis, potest fieri privatio actus mortis : et sic conceditur ab omnibus, quod erat immortalis, manens in primo statu. Potest autem fieri privatio potentiae moriendi : et hoc adhuc dupliciter, scilicet potentiae dispositae ad moriendum per habitum immortalitatis : et adhuc conceditur quod erat immortalis, quoniam non habebat huiusmodi potentiam ad moriendum, sed potius dispositionem contrariam morti : vel potest privare potentiam solam quae materialis dicitur, et tantum est in materialibus et naturalibus principiis : et hoc modo non videtur fuisse immortalis, sed potius mortalis : quoniam potentiam materialem et naturalem habuit moriendi, licet esset ligata per contrarium habitum : et est sicut potentia aperiendi in ostio volubili quidem in cardine, sed clauso firmissimo repagulo ne aperiatur. De hoc infinitae possunt adduci auctoritates.

Ad rationes ergo quae videntur probare, quod fuerit corruptibilis et mortalis : dicendum primo, quod Philosophi de hac immortalitate nihil cognoverunt, nec aliquid locuti sunt : deinde potest dici, quod tenent illae rationes quoad naturalia principia Adae : sed illa exire in actum moriendi non poterant, eo quod erant ligata habitu immortalitatis per gratiam, ut infra patebit.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, utrum fuit passibilis ? Dicendum, quod de passibilitate animae disputatum est in III Sententiarum, in tractatu de Passione animae Christi tantum : tamen potest hic dici, quod pati dicitur a Graece pathein, quod est recipere Latine : et sic passibilis fuit et in corpore, et in anima : quia in anima recepit species, et in corpore cibum. Dicitur etiam pati a contrario afficiente passum et transmutante : et sic non potuit pati nec in anima propter habitum gratiae primi status, qui contrarius erat huic passioni, nec permisit eam cadere in eum. Dicitur etiam pati a contrario alterante et abiiciente a substantia : et sic nullo modo erat passibilis, nec in corpore, nec in anima.

Ad id autem quod obicitur, quod contraria nata sunt fieri circa idem, dicendum quod non valet : si enim alterum inest per naturam ut igni caliditas, tunc non tenet. Item, Si alterum inest per confirmationem, iterum non tenet : quia beatis inest laetitia, et non potest inesse tristitia : et damnatis tristitia, et non potest inesse eis laetitia. Ita Adae per experimentum infuit bonum et gaudium : et malum et contristans non potuit inesse, nisi prius peccaret, propter habitum innocentiae se conservantem ab omni contristante et laesivo.

Tamen de impassibilitate potest fieri talis distinctio qualis habita est in immortalitate.

 

 

ARTICULUS III.

Utrum una et eadem erit immortalitas resurrectionis cum illa quae fuit in primo statu ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, A, circa principium : In tertio statu habebit posse non mori, et non posse mori, etc.

Et quaeritur hic, utrum una et eadem immortalitas sit resurrectionis et primi status ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Unius potentiae unus est actus et complementum : sed potentia immortalitatis est una in homine et non duae : ergo videtur, quod actus est unus : cum igitur illa et ista immortalitas sint actus illius potentiae, videtur quod illae immortalitates sint una.
  2. Item, Augustinus in libro de Vera religione dicit, quod per Christum recuperavimus quod perdidimus in Adam : sed in Adam perdidimus immortalitatem primi status, et per Christum recuperavimus immortalitatem tertii status : ergo immortalitas primi status et tertii sunt una.
  3. Item, immortalitas dicit potentiam naturalem resistendi morti, sicut mortalitas dicit impotentiam naturalem : omnis autem potentia naturalis est a victoria formae super materiam : cum igitur una forma sit, videtur esse una immortalitas.

 

Sed contra :

  1. Illa primi status erat cibis sustentanda : illa quae est resurrectionis, non eget cibis : ergo non est una immortalitas.
  2. Item, non habent unam rationem posse non currere, et non posse currere : ergo non habent unam rationem posse non mori, et non posse mori : immortalitas primi status erat secundum posse non mori, immortalitas autem tertii status erit non posse mori : ergo non sunt eiusdem rationis.

 

Solutio. Dicendum, quod immortalitas in homine sequitur statum liberi arbitrii sicut omnis dispositio corporis hominis secundum ordinem iustitiae divinae exit a libero arbitrio : et ideo quando liberum arbitrium hominis fuit posse peccare et posse non peccare, tunc status corporis fuit posse mori et posse non mori : et sicut una potentia indisposita est animae quae potest peccare, et quae potest non peccare : ita una potentia indisposita corporis erat quae poterat mori, et non mori : sed in primo statu liberum arbitrium non erat dispositum ad peccatum, sed erat dispositum gratia innocentiae et voluntate conditionis primae ad non peccandum, sed non erat in illo confirmatum.

Item, in primo statu non erat dispositio potentiae moriendi : sed erat dispositio ad non moriendum, sed non confirmatio. In secundo autem statu eadem potentia liberi arbitrii facta est sub necessitate ad peccatum, et ablata est dispositio ad non peccandum : et ideo illa potentia quae fuit ad non moriendum disposita, facta est sub necessitate mortis. In tertio autem statu liberum arbitrium erit in beatis confirmatum in bono, et sequitur ex parte corporis confirmatio immortalitatis : et in damnatis confirmatum vel potius obstinatum in malo, et sequitur obstinatio mortis, ut sic secundum dictum Bernardi, semper moriantur, et numquam permoriantur.

Ex hoc igitur patet, quod si quaeratur de potentia moriendi et non moriendi, et necessitatis moriendi, et impossibilitatis moriendi, indisposita una est potentia. Si autem quaeritur de disposita, dicendum quod disposita et dispositio et habitus non est unus.

 

Ad id ergo quod obicitur, dicendum quod unius potentiae plures possunt esse actus ordinati completi et minus completi, secundum quod potentia progreditur ad perfectionem : sed unius potentiae secundum esse substantiale verum est quod non est nisi unus actus substantialis : quia unius materiae una est forma substantialis, sed in bene esse non est ita.

Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum facit Augustinus, et dicit illam immortalitatem habitualiter parum esse reddere, sed meliorem recompensat nobis.

Ad aliud dicendum, quod licet naturalis potentia sit a forma, tamen non est omnino naturalis potentia a forma eodem modo se habente : et ideo non fiunt diversae potentiae naturales quando habitualiter vel formaliter considerantur, licet in radice potentiae indisposita fuit una.

 

 

B. Utrum immortalitas quam habuit ante peccatum, esset de conditione naturae, an gratiae beneficio ?

 

 

ARTICULUS IV.

Utrum immortalitas in primo statu fuit a natura, vel a gratia ?

 

Deinde quaeritur de tertia parte, ibi : Solet hic quaeri : Cum homo primus, etc.

Videtur enim, quod immortalitas illa fuerit per naturam :

  1. Praecipue enim naturalia dicuntur in quibus nascimur : ergo praecipue naturale fuit Adae id in quo est institutus.
  2. Item, idem est principium vitae et continuationis vitae. Sed anima per naturam est principium vitae : ergo continuationis : ergo potest continuare vitam per naturam : immortalitas autem nihil aliud est quam continuatio vitae : ergo Adam fuit immortalis per naturam.
  3. Item, si daretur nobis habens effectum continuationis vitae, et nos per potestatem naturalem possemus comedere, et sic continuare vitam, nos diceremur vivere ex naturalibus solis, et non ex gratia, quoniam haberemus in potestate naturali continuare nobis vitam : ergo si lignum vitae habebat potestatem continuandi vitam, et homo naturalem potestatem comedendi illud, ipse continuavit vitam per naturam, et non per gratiam : dicitur autem in Littera, quod immortalis erat ex esu ligni vitae : ergo immortalis erat per naturam.

 

Sed contra :

  1. Natura composita ex contrariis non habet in se principium incorruptionis : Adam autem habebat naturam compositam ex contrariis : ergo ex natura non habebat principium suae immortalitatis.
  2. Item, in Littera dicitur, quod erat ex beneficio gratiae immortalis : et hoc omnes auctoritates Augustini dicunt quod ipse dicit, quod sicut praefatum fuit filiis Israel ut in quadraginta annis vestimenta non veterascerent, ita praefatum fuit Adae ne moreretur. Constat autem, quod per naturam non fuit conservatio vestimentorum a vetustate : ergo nec immortalitas Adae fuit per naturam.

 

Solutio. Dicendum, quod erat immortalitas per gratiam, et non per naturam. Et nota, quod sicut in nobis, sic ad immortalitatem Adae quinque exigebantur : quorum primum est continuatio ordinis ad perpetuam causam vitae : et hoc fuit in hoc quod anima subderetur Deo, et corpus animae, et mundus corpori. Sic enim fuit hic : hausit enim ex perpetuo fonte vitae, et ita refudit in corpus perpetuam vitam. Secundum est habitus quidam creatus qui conservabat proportionem corporis in compositione prima et complexione, ut in eadem habitudine manens semper viveret : et hic habitus erat gratia creata quam amisit interrupto ordine primo. Tertium erat lignum vitae quod disponebat a parte materiae, removens a corpore causas senectutis, et indurationis membrorum, et putrefactionis humorum : et ideo dicit Augustinus, quod stabili sanitate firmabat corpus eius lignum vitae, quia semper renovabat teneritudinem complexionis optimae. Quartum autem erat cibus aliorum lignorum, qui conservabat ne deperiret aliquid in materia corporis, vel humidi radicalis. Quintum erat Deus protegens extrinsecus per hoc quod omnia laesiva subdita erant sibi, et non poterant contra eum, sed pro ipso. Et ideo patet, quod cum immortalitas proprie respiciat primum, et secundum pro causa : primum tamquam causam efficientem, et secundum tamquam causam habitualem et formalem, quod erat ex gratia, et non ex natura : alia autem tria non faciebant immortalitatem nisi ut dispositiones naturales.

 

Dicendum ergo ad primum, quod in quibus nascimur tamquam in principiis constituentibus naturam, sunt naturalia : sed si nasceremur in gratia, vel in gloria, aliter esset : et sic etiam fuit de primo homine.

Ad aliud dicendum, quod haec est dubia et non probata, quod per eamdem naturam aliquid constituat vitam, et influat eam : et forte propositio est falsa, quia nulla potentia animae nec plantae nec bruti senescit et debilitatur, nisi per accidens. Et dicit Philosophus, Si senex acciperet oculum iuvenis, videret sicut iuvenis : et ita est verum de oculo asini, sicut de oculo hominis : unde puto esse dicendum, quod animae substantiale est influere vitam tali corpori, sicut composito et complexionato : non est autem naturale continuare : quia si hoc esset naturale, non esset completa perfectio ipsius, nisi haberet tale corpus : et hoc non est verum secundum Philosophiam naturalem.

Ad aliud dicendum, quod cibus ligni non est nisi dispositio materialis, et non habitus quo formaliter immortalis dicebatur : et hoc patet, quia Elias et Enoch mortales sunt, eo quod privatus est in eis talis habitus immortalitatis : cum tamen per esum ligni vitae dispositio mortis rem removeatur in eis a corpore usque ad tempus quod Deus voluerit.

 

 

C. Si non foret praeceptum ut de illo ligno comederet et aliis, et non illo uteretur, an posset non mori ?

D. Quaestio Augustini, quomodo immortalis factus sit homo ?

E. Summatim superiorum verborum sententiam perstringit.

F. Quod ex praedictis consequi videtur, hominem de naturae suae conditione quodam modo fuisse immortalem : sed non omnino fieret immortalis, nisi participato ligno vitae.

 

 

ARTICULUS V.

Utrum sine peccato mori poterat Adam ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Sed adhuc quaeritur, Si non esset praeceptum ut de ligno vitae ederet, etc.

Et quaeruntur hic duo, scilicet utrum sine peccato mori poterat Adam ? et, utrum mortalis effectus per necessitatem moriendi, recuperare poterat immortalitatem, si haec duo habuisset, scilicet poenitentiam, et esum ligni vitae ?

 

Ad primum sic proceditur :

Videtur autem, quod mori poterat sine peccato. Et ponamus, sicut in Littera ponitur, quod non habuerit praeceptum comedendi : tunc non peccasset si non comedisset, et tamen habuisset corpus animale egens alimonia ciborum : ergo si non comedisset, dissolutum fuisset : ergo fuisset mortuus sine peccato.

Si tunc dicas, quod peccasset iniiciendo sibi manus. Contra : Fames est poena : ergo non fuisset sine culpa famem consecutus : sed non tenebatur, nisi esuriret : ergo si non esuriret, numquam iniecisset sibi manus : sed si non peccasset, numquam esurisset : ergo numquam tenebatur comedere : ergo mortuus fuisset sine peccato.

Item, separemus peccatum ab hoc : ponamus enim, quod non tenebatur sibi providere in comedendo : tunc non peccasset in non comedendo, et tamen dissolutus fuisset non comedendo, cum haberet corpus animale : ergo sine peccato mortuus fuisset.

 

Sed contra :

Omni ei quod vivit naturaliter, nihil adeo contrarium est et poenale sicut mors : sed Adam naturalissime vixit : ergo poenalissime fuisset mortuus : ergo materiae poena fuisset sine culpa.

 

Solutio. Ad hoc dicunt quidam, quod Adam illa positione facta, naturaliter dissolutus fuisset sine poena. Sed haec solutio non videtur esse vera : quia mors ad minus defectus est : et non est putandum hominem etiam defectui subiacere si non peccasset.

Praeterea, fabula videtur, quod moreretur in optima dispositione corporis sine laesione : cum anima appetat naturaliter coniunctionem.

Ideo dicunt alii, et puto, quod verius, quod sicut in nobis est mors naturalis et violenta, et conservatio a violenta morte est prohibitio extrinsecus laedentium, conservatio autem a morte naturali est praeservatio ab his quae corrumpunt intrinsecus : ita enim fuit in primo homine conservatio omnium interiorum a custodia liberi arbitrii a peccato : unde si non esset praeceptum, puto quod non comedendo peccasset : quia naturale fuit ei debere comedere : et hoc dictabat ratio.

 

Ad hoc autem quod dicit : Circumscribatur peccatum ab eo : tunc dico, quod simul circumscribitur cum illo ne sit animalis et egens cibis, quoniam illo posito sequeretur eum teneri comedere in tempore necessitatis. Si autem utrumque illorum circumscribatur : tunc verum est, quod non indiget comestione, et non peccabit non comedendo. Si autem dicat, quod ponat per impossibile, quod sit animalis et non indigeat cibis : tunc nihil prohibet sequi impossibile, scilicet quod sit immortalis et cibis non egens : sicut si pono te esse asinum, non est inconveniens te habere quatuor pedes.

Ad hoc autem quod obicitur de sensu famis, dicendum quod primus homo sub rationis dominio totum corpus habuit : et ideo praescivit horam comedendi sine fame : et cum tenebatur comedere, si peccavit non comedendo, non erat inconveniens eum postea famem sentire.

 

 

ARTICULUS VI.

Utrum Adam mortalis effectus per necessitatem moriendi, recuperare potuisset immortalitatem per poenitentiam et ligni vitae esum ?

 

Secundo quaeritur, utrum per poenitentiam, et per lignum vitae poterat recuperare statum immortalitatis ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Poenitentia continuat eum fonti vitae ex quo manat vita indeficiens, et lignum removet dispositionem contrariam : ergo videtur, quod recuperata fuisset immortalitas.
  2. Item, hoc videtur ex littera Genesis, ubi dicitur : Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum.

Item, Enoch et Elias continuant vitam per esum ligni vitae : ergo et Adam poterat hoc facere.

 

Sed contra :

Prohibitio et comminatio Domini fuit : In quocumque die comederis ex eo, morte morieris : ergo necessitatem mortis incurrit.

Item, in Littera adducitur quod dicit Apostolus ad Roman. VIII, 10 : Corpus quidem mortuum est propter peccatum, id est, necessitati mortis addictum : ergo non poterat fieri amplius potens non mori.

 

Solutio. Dicendum, quod non poterat per illa duo recuperari immortalitas.

Ad id autem quod obicitur, dicendum quod non est cuiuslibet gratiae coniungentis Deo praestare immortalitatem : sed potius gratiae purae non interruptae : et haec non est gratia poenitentiae, sed innocentiae primae.

Ad aliud dicendum, quod ut prius habitum est, a ligno vitae non est nisi dispositio materialis ad non moriendum : et si continuasset vitam ex tali esu sicut Elias et Enoch, tum nihilominus habuisset habitum necessitatis moriendi quandoque : et illum habitum non tollit lignum vitae, sicut non contulit primum habitum immortalitatis innocentiae, sed impedit tantum actum mortis quamdiu sumitur : et ideo non moreretur : haberet tamen necessitatem moriendi post peccatum edens de ligno vitae : et haec esset potius miseriae prolongatio, quam gratiae : et ideo prohibitus est.