Distinctio XXXIV — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO XXXIV
De peccato actuali secundum eius causalitatem.
A. Quae de peccato actuali animadvertenda sint ?
DIVISIO TEXTUS.
Post praedicta, de peccato actuali, etc.
Hic agit Magister de malo actuali in quod cecidit homo.
Consideratur autem tripliciter, scilicet secundum substantiam, et sic de eo agit in prima parte.
Et consideratur secundum quantitatem, et sic agit de eo in secunda parte, infra, distinctione XXXVIII, ibi, A : Post praedicta de voluntate, etc.
Consideratur etiam secundum differentias specie et numero : et sic de ipso agit in tertia parte, ubi incipit distinctio XLII, ibi, A : Cum autem voluntas mala, etc.
Prima harum adhuc subdividitur in duas : quia in ista distinctione agit de peccato in ratione mali, et in sequenti incipit agere de eodem secundum quod consistit in actu, et habet aliquid entis, ibi scilicet, Distinct. XXXV, A : Post haec videndum est quid sit, etc.
Praesens autem distinctio habet tres partes :
in quarum prima determinatur unde malum ;
et in secunda, in quo malum, ibi, D : Ostensa origine mali, etc.
In tertia, obicit quaedam, et solvit, ibi, H : Ad hoc autem quod dictum est, etc.
ARTICULUS I.
An malum sit ?
Circa primum autem incidunt dubia tria : quorum primum est, an sit malum ?
Secundum, an causam habeat efficientem vel deficientem ?
Tertium, qualiter procedat a causa efficiente vel deficiente ?
Ad primum potest obici per auctoritates : sed quia copiose inducuntur a Magistro in sequenti parte istius distinctionis, et in sequenti distinctione, supersedeo.
Ratione videtur malum nihil esse sic :
- Bonum per finem diffinitur : cum igitur malum opponatur fini, aut malum diffinitur per contrarium finem, aut per privationem finis boni : non autem potest diffiniri per contrarium finem, quia nihil est summo bono contrarium, eo quod sit nihil summe malum : ergo diffinietur per privationem finis boni : privatio autem non ponit vel dicit ens : ergo malum nihil est entium.
- Item, Dionysius : Malum nihil entium, neque in Angelo, neque in anima, neque in tota natura. Cum igitur pluribus modis variari non possit malum, non erit ens.
- Item, aut malum dicitur per se et substantialiter malum, aut participatione substantialiter mali, aut per privationem boni. Si primo modo : ergo aliquid est substantialiter malum : quod autem est substantialiter malum, non habet de bono : ergo illud malum nihil habet de bono : sed esse est aliquod bonum, et bonum de quo dicit Philosophus, quod omnia desiderant esse bonum, et propter illud agunt, quidquid agunt : ergo illud substantialiter malum non habet esse : ergo nec est malum. Si autem dicatur participatione malum. Contra : Non fit participatione malum, nisi aliquid per se sit malum quod participetur : ergo nihil est participative malum. Relinquitur igitur, quod malum dicatur per privationem boni : ergo malum non est nisi privatio : privatio autem nihil est : ergo malum nihil est.
- Item, dicit Damascenus, quod malum est tenebra spiritualis : sed tenebra non dicit nisi lucis absentiam, ubi debet esse lux : ergo nec malum dicet nisi boni absentiam, ubi debet esse bonum : hoc autem nihil est.
- Item, sicut est in potentiis exterioribus compactis ad actum et perfectionem, ita etiam est in potentiis inferioribus : potentiae autem exteriores ad actum et finem, non tolluntur nisi per privationem, ut caecum, et surdum, et huiusmodi : ergo nec potentiae interiores : sed malum dicit ablationem actus in perfectione finis : ergo malum non dicit nisi privationem : privatio autem nihil est : ergo malum nihil est. Si dicas, quod potentia exterior quandoque tollitur per id quod aliquid est, sicut oculi potentia per pellem tegentem visum : hoc nihil est : quia ibi non tollitur habitudo et perfectio oculi ad actum, sed tegitur et impeditur, sicut nec tollitur per manum si desuper imponatur.
Sed quia omnes confitentur hoc, obicitur in contrarium sic :
- Malum nihil est : quod autem nihil est, nulli oppugnat : ergo malum nulli oppugnat : sed pugnat bono, ut dicit Dionysius : ergo malum est actu ens.
- Item, nihil corrumpit aliquid, nisi quod est actu ens : malum corrumpit bonum : ergo malum actu est.
- Item, malum est primo in actu, ut hic dicitur in Littera : actus autem relinquit habitum talem, qualis ipse est : ergo malum est in habitu : sed actus et habitus actu sunt : ergo malum actu est.
- Item, macula aut dicit aliquod ens in anima, aut nihil. Si nihil : tunc non deletur per gratiam, quia nihil non deletur. Si autem dicit aliquod ens, cum ipsa sit malum, erit malum aliquod ens.
- Item, anima dicitur bona boni participatione : ergo si malum est privatio boni, ab eodem est mala et indifferens, quod falsum est : ergo oportet, quod sit mala alicuius entis participatione : ergo malum similiter est ens actu.
- Item, si malum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant, ut dicit Augustinus, et habetur in sequenti distinctione : ergo videtur, quod cum Deus punit homines, quod pro nihilo puniat eos : et hoc est ridiculum : quia sine causa punitur, quod pro nihilo punitur.
Iuxta hoc quaeritur de solutione quorumdam dicentium, quod duplex est esse, scilicet primum, et secundum. Esse primum est esse vere. Et esse secundum, est esse perfectionis perficientis secundum bene, de quo dicit Boetius, quod esse est quod ordinem retinet, servatque naturam. Dicunt igitur, quod malum est non ens secundum esse secundum, quia privat bene esse : sed est ens secundum esse primum, quia salvatur in illo. Sed quod hoc nihil sit dictu, probatur de facili sic :
- Dato quod malum sit privatio boni, malum non habebit esse nisi privationis concretive sumptae : haec autem nec dicit esse subiecti, nec esse quod privat : ergo nec dicit esse primum, nec esse secundum : ergo ipsum est simpliciter nihil.
- Item, a simili videtur hoc probari : quia caecum (ut dicit Anselmus) non dicit aliquid magis in oculo, quam in lapide : sed nec esse primum, nec esse secundum dicit in lapide : ergo nec in oculo.
- Item, negatio non propter hoc dicitur habere esse, quia non negat quidquid est : sed dicitur nihil esse, quia nihil est compositionis vel affirmationis sibi oppositae : ergo nec privatio propter hoc dicetur habere esse secundum esse primum, quia non privat esse primum, eo quod non opponitur ei privatio illa quae privat esse secundum : sed potius omnino dicitur nihil esse, quia nec dicit primum, nec secundum.
Solutio. Ad hoc dicendum videtur, quod malum in eo quod malum, omnino nihil est, nec secundum esse primum, nec secundum esse secundum. Id autem quod est malum materialiter, aliquid est : sicut et caecum omnino nihil est, cum tamen id quod est castum, sit animal visu carens. Et hoc est quod dicitur aliis verbis, quod subiectum mali materialiter loquendo aliquid est : forma autem mali consistit in privatione pura. Et hoc ideo, quia privatio omnis relinquit subiectum et aptitudinem sive debitum ad habitum, et privat habitu ipso : et malum non accipit intentionem et rationem mali ex parte subiecti quod relinquit, sed potius ex habitu quo privat : sicut enim dicit Philosophus, A potentia subiecti non dicimur boni vel mali. Secundum hoc igitur concedo, quod malum in eo quod malum, omnino nihil est : sicut neque aliqua privatio in eo quod privatio, aliquid est.
Ad primum dicendum, quod pugnare dicitur proprie et improprie. Si pugnare dicitur proprie : tunc idem est pugnare quod contraria virtute in contrarium agere : et tunc malum non pugnat bono nisi virtute boni, ut dicit Dionysius : et hoc sic intelligendum est, quod est bonum particulare, et bonum universale quod est finis omnium bonorum. Bonum autem universale quod finis est, illud non habet contrarium malum : et ideo illi nihil oppugnat. Est autem bonum particulare, quod est forma boni in actu vel habitu. Habitus autem virtutis specialis, non est bonus substantialiter, sed potius in quantum coniungit fini. Ita etiam habitus vitii non est actus substantialiter malus, sed in quantum privat fine, quod est universale bonum. Privatio ergo sustentata in actu vel habitu, pugnat particulari bono : non unde privatio, sed potius unde contrarius actus vel habitus : et ideo non pugnat nisi viribus boni : quia illud in quantum est, bonum est : et in quantum est, contrarium est, licet privatio consequatur passive : et tunc pugnare boni, est deficere bonum : et hoc contingit privando ipsum : et sic omnis privatio pugnat habitui. Sed ex hoc non sequitur, quod sic pugnans sit in actu ens : sed quod pugnat primo modo, est actu ens : quia sic non tantum est privativum, sed etiam contrarium, habens contrariam formam habitui et actui particularis boni.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod si corrumpere sonat viribus contrariis ad destitutionem agere, tunc malum et bonum improprie sumuntur pro suis subiectis in actibus et habitibus : et sic utrumque est actu ens. Si autem sumatur corrumpere pro deficere ex destitutione finis, tunc non oportet, quod corrumpens sit actu ens : sicut neque mors est actu ens, licet corrumpat et privat vitam.
Ad aliud dicendum, quod malum est primum in actu : sed actus non est ratio mali, sed potius subiectum : quia in quantum est, bonus est, ut patebit in sequenti distinctione.
Ad aliud dicendum, quod macula dicitur dupliciter, scilicet pro habitu vitii, et pro defectu eius quod debet inesse. Primo modo non est macula mala ut per se, sed ut subiectum mali : quia ille habitus in quantum est, non est malus, sed in quantum privat bono ex carentia finis. Secundo modo est defectus absolute nihil ponens esse, sed turpitudo est ex defectu eius quod debet inesse : ut caecum dicitur habere maculam, non propter privationem alicuius, sed propter privationem eius quod inesse debet.
Ad aliud dicendum, quod anima non dicitur esse indifferens ab eodem, a quo dicitur mala : quia indifferentia non dicit privationem finis, sed potius dicit non coniunctionem cum fine : sed malum dicit finis corruptionem et privationem.
Ad aliud dicendum, quod illa est vilis obiectio parum habens rationis. Cum enim dicitur, malum nihil est, intelligitur non ponere aliquod ens, quod tamen deberet inesse. Cum autem dicitur, homines puniuntur pro malo, intelligitur pro privatione habitus boni, quod debet inesse. Et ex hoc non sequitur, quod puniantur pro nihilo, sed pro aliquo, id est, bono, quod debet inesse, et non inest. Et ideo pro eodem puniuntur homines, et remunerantur : sed pro bono quod fecerunt et habent, remunerantur : et pro bono quod non fecerunt nec habent, puniuntur. Et ut apertius dicatur, cum dicitur, malum, duo dicuntur : unum scilicet quod est ratio mali, et alterum quod relinquit in subiecto : et cum dicitur, malum nihil est, negatur esse de malo secundum rationem mali. Cum autem dicitur, homines puniuntur pro malo, malum dicit causam poenae vel punitionis secundum id quod relinquit in subiecto quod est carentia habitus. Et ex hoc non sequitur, quod pro nihilo puniuntur, cum diversimode sumatur in praemissis, gratia diversorum quae dicit. Sed sequitur : ergo puniuntur pro habitu quem habere deberent, cum nihil habent.
ARTICULUS II.
Utrum malum habeat causam efficientem vel deficientem ?
Secundo quaeritur, utrum habeat causam efficientem vel deficientem ?
Videtur autem, quod deficientem : quia
- Ut dicit Augustinus, causas mali efficientes non oportet quaerere, sed deficientes.
- Item, malum (ut iam habitum est) privatio est. Privatio autem non habet causam efficientem, sed deficientem : ergo malum similiter.
- Item, causa efficiens non efficit nisi duobus modis, scilicet influendo speciem propriam, aut actu suo eliciendo speciem ex eo in quod agit. Verbi gratia, ignis in combustibili influit speciem propriam, et sol in terra elicit speciem liquationis quae non est propria soli : ergo si malum habet causam efficientem, oportet quod altero illorum modorum habeat speciem. Quidquid autem habet speciem, ipsum est absolute : ergo malum est absolute. Sed hoc est falsum, ut probatum est : ergo malum non habet causam efficientem, ut videtur.
Sed contra :
- Omne quod est, aut est causa prima, aut causatum a causa prima : malum est in actu et habitu : ergo ipsum est aut causa prima, aut causatum a causa prima. Non autem ipsum est causa prima : ergo est causatum a causa aliqua efficiente.
- Item, albificator est causa efficiens albi : ergo et malefactor est causa efficiens mali : ergo malum habet causam efficientem.
- Item, quidquid est in potentia alicuius, antequam sit, necesse est quod sit in illo, sicut in potentia causae efficientis vel materialis : malum autem est in potentia liberi arbitrii antequam fiat : ergo est in ipso sicut in materia, vel efficiente : non autem sicut in materia : ergo sicut in efficiente : ergo habet causam efficientem.
Solutio. Ad haec omnia leve est solvere, si habeantur praehabita in praecedenti problemate. Si enim materialiter accipiatur malum, hoc est id quod est malum, tunc malum erit in actu et habitu. Actus autem ille consideratur dupliciter, scilicet in comparatione ad obiectum, quod est commutabile bonum : et eodem modo habitus considerari potest in quantum inclinat in illud : et sic malum est voluntarium et intentum et causatum, et habet causam efficientem, sicut probabitur in distinctione sequenti. Si autem consideretur malum in eo quod malum, vel actus vel habitus in quantum comparatur ad formalem privationem boni : sic malum non est voluntarium, et non intentum, et non foecundum, sed pigrum, ut dicit Dionysius, et non causatum aliqua causa efficiente : sed est defectus incidens ex voluntate deflexa a bono commutabili, et sic egrediente in actum.
Et hoc totum habet probari in sequenti distinctione, in qua quaeretur, utrum omnis actus sit a Deo ? Secundum primam intentionem mali rationes procedunt secundo inductae : et secundam intentionem eiusdem procedunt rationes primo inductae.
Unde patet solutio ad totum.
ARTICULUS III.
Qualiter malum procedit a causa efficiente vel deficiente ?
Tertio quaeritur, qualiter malum procedat a causa efficiente vel deficiente ?
Videtur autem, quod a causa deficiente non causetur : quia
- Deficiens potius cadit a potentia causalitatis quam ipsum sit causa : si ergo voluntas in eo quod deficiens, est causa, potius cadit a potestate causandi, quam quod causet aliquid.
- Item, malum (ut habitum est) non est in subiecto nisi in anima, vel habitu, vel actu : sed prout est in anima, sic causatur ab actu malo : ergo actus malus causatur ab anima : sed nihil deficiens agit : ergo actus malus non causatur a voluntate deficiente, sed potius agente et potente.
- Item, non est malum nisi sit conversio ad commutabile bonum per modum fruendi : sed posse converti, posse est, et similiter posse frui bono commutabili, posse est : ergo causa peccati consistit in potente et agente, et non deficiente.
Sed contra :
Defectus (ut supra habitum est) numquam est ab efficiente, quia efficiens efficit ens secundum speciem aliquam, et hoc non est defectus vel privatio, sed dicit Augustinus, et ponitur in sequenti distinctione, quod tota natura mali a speciei privatione accepta est : ergo non causatur a libero arbitrio vel voluntate, secundum quod est efficiens, sed secundum quod est deficiens.
Solutio. Dicendum ad hoc, quod malum est a voluntate deficiente, sive accipiatur materialiter, sive formaliter. Si enim accipitur materialiter : tunc est actus super obiectum carens forma boni ex privatione finis. Si autem accipitur formaliter : tunc dicit privationem rationis boni. Sed si malum diceret actum in comparatione ad obiectum tantum, tunc verum esset quod esset a causa efficiente : sed hoc non dicit secundum aliquem sensum. Et ut plenius possit intelligi, ponamus duo exempla, quorum unum est Augustini, alterum sumitur a Philosophis. Augustini quidem exemplum est, quod consideretur virtus gressibilis perfecta et integra, sita in membro in quo volvitur crus, et consideretur in ipso crure coniuncta ad femur vel ad genu tibia curva, et consideretur actus ambulandi : actus enim ambulandi reducitur ad virtutem gressibilem sicut moventem et non deficientem, sed ad tibiam ut deficientem in acceptione motus recti a virtute gressibili : et ideo id quod est ambulationis, totum effluit a virtute gressibili, sed ratio claudicationis et defectus a recto incidit praeter intentionem virtutis gressibilis a curvitate tibiae, quae curvitas etiam nihil aliud est quam infirmitas et defectus rectitudinis in instrumento ambulandi. Dicamus igitur, quod virtus gressibilis in movendo, est sicut virtus divina generaliter movens voluntatem et naturam : voluntas autem in se est sicut instrumentum potens deficere ex vertibilitate naturae : voluntas autem conversa ad bonum commutabile per consensum, est sicut instrumentum deficiens actu et curvum, eo quod intentio directa tendat sursum, sicut dicitur in Canticis, I, 3 : Recti diligunt te. Ubi dicit Ambrosius, quod diligere terrena, curvitas est animae. Cum igitur quaeritur causa mali, aut quaeritur causa mali in potentia, aut causa mali in actu. Si causa mali in potentia : tunc dico, quod est voluntas potens deficere ex vertibilitate naturae et electionis. Si causa mali in actu : dico quod est voluntas deficiens a primo bono ex conversione deficiente ad bonum commutabile : ita quod quidquid est motus interiorum vel exteriorum, procedit a virtute Dei movente : sed defectus boni incidit a voluntate mota, quae deflectitur ab ordine primae virtutis moventis in finem boni, per hoc quod convertitur ad id quod sub se est vel debet esse. Aliud exemplum est de virtute informativa in semine, cui non obedit substantia seminis : ibi enim generatur monstrum, non ex defectu virtutis informativae, sed eo quod substantia seminis deficit a mobilitate quam recipit a virtute informante : sed defectus a perfectione formae, est defectus mobilitatis seminis, ex hoc quod coniuncta est dispositionibus contrariis. Et haec duo exempla fere solvunt totam difficultatem istius et sequentis distinctionis.
Dicendum igitur ad primum, quod malum habet causam deficientem, ut causalitas retorqueatur ad id mali quod est materiale et ens, defectus autem ad privationem boni quae causat rationem mali.
Ad aliud dicendum, quod actus est ens, et causatur a voluntate prout movetur a virtute primi moventis : sed defectus incidens circa actum, causatur ex defectu actuali voluntatis, qui defectus est deflexio ab ordine motus divinae virtutis ad finem boni. Ex hoc enim causatur privatio finis et boni : quia si moveretur sicut Deus movet, tunc consequeretur finem. Quis autem sit egressus ille et defectus, infra patebit in eodem problemate.
Ad aliud dicendum, quod conversio ad bonum commutabile non est mala, ut dicit Augustinus in libro de Libero arbitrio, sicut nec ipsum bonum commutabile est malum, nec fructus boni commutabilis est malus : sed conversio avertens habet rationem mali, et fructus excludens id quo est fruendum, est malus : et ideo patet, quod malum incidit exclusione boni summi, quia impossibile est duos esse fines non ad se invicem ordinatos unius voluntatis : et ideo si convertitur ad bonum commutabile ut ad finem, excluditur necessario bonum incommutabile : et haec exclusio defectus boni commutabilis, est in voluntate, et est tota ratio mali. Et ideo hoc est impotentiae et causae secundae deficientis ab ordine illius motus, quo moventur a causa prima.
Et per hoc patet solutio ad totum : quia ad id quod est in contrarium, bene concedimus.
B. Quae fuit origo et causa peccati prima ?
C. Quod mala voluntas secundaria causa fuit malorum.
ARTICULUS IV.
Utrum causa et origo primi peccati exstitit res bona ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, cap. B : Causa et origo primi peccati res bona, etc.
Hoc enim videtur falsum : quia
- Matth. VII, 18, dicitur : Non potest arbor bona fructus malos facere, etc. Igitur mali primi radix est mala et non bona, ut videtur.
- Item, habitum est, quod malum est a causa deficiente : causa autem deficiens non est nisi a bono : ergo est a deficiente a bono : sed deficiens a bono est malum : ergo primum malum est a malo, ut videtur.
- Item, ille defectus a quo incidit malum, aut est poena, aut culpa : non poena, ut videtur : ergo culpa : ergo culpa praecedit culpam primam : non enim potest dici, quod sit poena, quia poena non est ante culpam primam, sed post ipsam ex ordine iustitiae divinae.
- Item, cum dicitur, malum primum, intelligitur de voluntate interiori, quae est actus voluntatis instrumenti : hoc autem malum procedit a voluntate, quae est instrumentum : aut ergo in quantum voluntas mota a Deo, aut in quantum voluntas vertibilis. Et quocumque modo dicatur, sequitur quod semper sit malum a voluntate : quia nullo illorum umquam caret, quod falsum est : ergo videtur, quod non sit ab ipsa nisi in quantum est mala.
- Item, habitum est, quod voluntas actualiter deficiens a bono, prima causa est mali : aut igitur ille defectus est idem cum malo causato, aut diversus. Si idem : tunc idem est causa, et causatum, quod non potest esse. Si diversus : tunc inevitabiliter sequitur, quod malum primum sit a malo alio : quia defectus voluntatis a bono primo malus est. Si autem hoc concedatur, oportet necessario, quod hic deveniatur in infinitum, aut aliquod est summe malum, quod causat omnia mala, ut dicunt Manichaei. Si enim ante primum malum in actu est malum, quaeritur de illo malo, utrum sit causa, vel causatum ? Si causa : tunc erit per se malum : et ita verum dicit Manichaeus. Si causatum : tunc quaeritur de causa eius, utrum sit bona vel mala ? Et videtur, quod mala : quia contrariorum contrariae sunt causae. Si igitur causa boni bona est, et causa mali mala erit : et tunc quaeritur de illo malo : et itur in infinitum : aut oportet, quod causa mali sit bonum : et hoc videtur impossibile.
Solutio. Dicendum, quod primi mali actus interioris causa est res bona bonitate naturae, sed non bonitate finis ordinati ad gratiam et virtutem : et haec res est voluntas creata de nihilo, vertibilis secundum electionem ad volita diversa, quae sunt commutabile bonum, et incommutabile bonum, secundum quod elegerit.
Ad primum ergo dicendum (sicut Magister in Littera dicit) quod loquitur ibi Dominus de mala actuali voluntate interiori, et vocat fructum opus exterius.
Ad aliud dicendum, quod causa deficiens in potentia, est mala, sed bona bonitate naturae : sed causa deficiens in actu, mala est : sed defectus in actu est defectus idem qui est interioris voluntatis secundum actum : et ideo non praecedit unum malum alterum, quia utrumque est unum.
Ad aliud dicendum, quod defectus ille culpa est, et est in actu voluntatis interioris : quia substantia illius actus consistit in conversione illicita ad bonum commutabile : et haec conversio sub tali ratione dicit talem defectum : sed vertibilitas ipsius potentiae nec est poena, nec culpa, sed natura quae consequitur eam in quantum est de nihilo.
Ad aliud dicendum, quod nullus istorum modorum est necessarius : quia malum non habet causam necessariam, sed est a voluntate libertatem habente convertendi se et avertendi : et ideo quandoque peccat, et quandoque non peccat. Et quod obicitur, quod contrariorum contrariae sunt causae, non tenet in causis rationabilibus, sed agentibus per necessitatem naturae tantum.
Ad aliud dicendum, quod ille defectus est idem, eo quod voluntas actualiter non deficit nisi in actu volendi et conversionis indebitae. Nec tamen sequitur, quod ipsa non sit causa mali : quia ipsa est causa mali deficiens, id est, a qua malum habet rationem : et illud est coniunctum malo, sed non est efficiens, sed potius est efficiens voluntas secundum se, et effectum totum malum secundum naturam et rationem, licet non eodem modo, ut dictum est. Unde non praecedit defectus ille malum nisi natura, ut ratio alicuius praecedit id cuius est ratio, cum tamen secundum esse sit idem.
D. In qua re sit peccatum, an in bona, an in mala ? et dicitur, quia in bona tantum.
E. Quod ex praemissis sequitur, scilicet quod cum dicitur malus homo, dicitur malum bonum.
F. Quod regula Dialecticorum de contrariis fallit in his, scilicet bono et malo.
G. Epilogum facit, ad alia transiturus.
H. Sententiae illi qua dictum est bonum esse malum, opponitur de prophetia quae ait, Vae his qui dicunt bonum malum !
ARTICULUS V.
Utrum malum sit in re bona, vel mala ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Ostensa origine mali, etc.
Videtur enim hoc impossibile dicere tribus modis.
In hoc enim quod dicit, quod bonum est subiectum mali : quia secundum hoc oppositum est subiectum oppositi, quod nullo modo esse potest : quia
- Dicit Philosophus, quod subiectum neutri oppositorum est oppositum. Si dicas, quod bonum et malum non sunt contraria, sed opposita, ut privatio et habitus : tunc adhuc est impossibilius : habitus enim privatus nullo modo est substratus privationi, quae privat ipso : ergo bonum non est subiectum mali.
- Item, bonum et malum opponuntur : aut ergo totum malum opponitur toti bono, aut parti boni. Si toti bono : ergo nihil de bono remanet cum ipso quod malo subiicitur. Si aut parti boni : ergo cum nihil sit bonum, nisi oppositum malo, non totum bonum est bonum, sed pars illa tantum quae opponitur malo, quod falsum est : ergo nihil remanet de bono quod subiiciatur malo, ut videtur.
- Item, nihil est subiectum alicuius, nisi quod natum est suscipere illud : bonum est subiectum mali : ergo natum est suscipere illud. Suscipiat ergo : ergo tunc bonum erit malum, et probabitur oppositum de opposito, quod secundum omne genus oppositorum est impossibile, licet dicatur in Littera, et concedatur.
Secundum quod dicit, est quod malum adimit bonum : et hoc etiam videtur impossibile : quia cum bonum sit finitum, tot possunt esse mala, quod totum absumerent bonum : et quod nihil habet de bono, est non ens : ergo possunt ita multiplicari mala in aliquo, quod ipse efficeretur non ens. Si dicas, quod bonum habet proprietatem continui quod est divisibile in infinitum : et primum malum tollit aliquotam partem boni, et secundum non tollit tantum, sed aliquotam residui, et sic in infinitum. Et tunc est quaestio, quae sit ratio, cum secundum malum inveniat bonum magis debile quam primum, tamen secundum tollit minus a quantitate quam primum ? Et non potest inveniri ratio, etiam a volente fingere.
Praeterea, in Littera non solvitur sic ab Augustino : sed quod ideo hoc accidit, quod ipsum bonum est naturale. Et tunc quaeritur ratio huius, qualiter bonum ideo non finitur, quia est naturale ?
Tertium quod dicit, est quod in his contrariis fallit regula Dialecticorum : et videtur male legisse Augustinus regulas Dialecticorum : quia bonum et malum non sunt contraria secundum eum, sed opposita, ut privatio et habitus.
Praeterea, etiamsi detur, quod opponantur ut privatio et habitus, adhuc nullo modo haberi potest, quod malum sit in eodem bono quo privat : quia nullus intellectus capit hoc : quia privatum non est : subiectum autem privationis et mali est simpliciter. Ergo Augustinus videtur hoc male dicere.
Solutio. Dicendum ad hoc, quod triplex est malum, et triplex bonum : et quia bonum dicitur ut habitus ex quo cognoscitur privatio, distinguatur prius bonum : et ex illo habetur distinctio mali. Dicitur igitur bonum gratiae, et bonum quod convertitur substantialiter cum ente, et bonum medium quod est ordinabilitas naturae rationalis in gratiam. Primum bonum est in gratia et virtute gratum faciente. Secundum consequitur omnem naturam in quantum est natura. Tertium autem specialiter est naturae quae capax est gratiae : quia illa capacitas habet habitudinem naturalem qua ordinatur ad gratiam : et hoc vocatur a Doctoribus et Sanctis bonum naturale divisibile per peccatum. Unde illud medium bonum inter gratiam et naturam, consideratur dupliciter, sicut omne medium, scilicet a parte substantiae in qua radicatur, et a parte finis quem attingit, scilicet gratiae. Dico igitur, quod malum dicitur etiam tribus modis secundum Dionysium : quia malum naturae est contra naturam esse illius rei cuius est illa natura : et malum culpae est contra gratiam : et malum rationis vel animae est contra bonum naturale, quod est ordinabilitas naturalis ad gratiam.
Dico ergo ad primum illorum trium quae obiecta sunt, quod malum culpae de quo hic loquitur, opponitur in toto bono gratiae, et ideo in toto privat illo, ita quod nihil manet de ipso cum malo : sed idem malum culpae in nullo opponitur bono substantiae quod convertitur cum quolibet ente in quantum est, et ideo in nullo privat vel adimit ipsum : bono autem medio opponitur in ilia parte qua se habet ad gratiam, et non in illa qua se habet ad substantiam in qua radicatur : et ideo in illa parte in qua opponitur ei, privat ipso, et non salvatur cum ipso : sed in alia parte in qua non opponitur ei, efficitur subiectum eius, sicut subiectum potest habere privatio, quia ex illa parte relinquitur a privatione : et ideo fit, quod medium sequitur naturam extremorum : et ideo in illa parte qua attingit gratiam cui opponitur malum culpae, opponitur ei malum, et in ea parte qua radicatur in substantia cui non opponitur, relinquitur a malo, sicut subiectum a privatione. Dicendum igitur ad primum, quod non secundum eamdem rationem subiectum est et oppositum, sicut ex dictis patet.
Ad aliud dicendum, quod toti bono gratiae opponitur malum, et idea ea privat, sed nulli parti substantialis boni, et ideo nihil de hoc privat : sed medio bono opponitur secundum aliquid, et quoad hoc privat : et secundum aliquid non opponitur, et ideo quoad hoc non privat.
Ad aliud dicendum, quod in Littera conceditur malum esse bonum : sed non est idem praedicatum et oppositum : quia bonum quod opponitur malo, est bonum gratiae vel naturae, quod est medium ex ea parte qua attingit bonum gratiae. Quod autem praedicatur de malo, est bonum quod convertitur cum ente, vel bonum medium secundum id quod radicatur in substantia rationali : et ideo non est oppositio secundum rem, sed secundum nomen solum.
Ad id quod secundo obicitur, dicendum quod illa solutio ficta est, et bene improbata : sed causa est quam ponit Augustinus in Littera : scilicet quod ex illa parte ex qua radicatur in substantia, naturale est sicut substantia : et ideo cum malum non opponitur nec privat ex illa parte, infinite se habet ad bonum : et ideo licet semper elongetur, tamen non tollitur quin maneat potentia boni per adiutorium gratiae : sed si infinite se haberet ad bonum gratiae, tunc procederet obiectio.
Ad id quod tertio obicitur, dicendum quod contraria dicuntur dupliciter, scilicet proprie, et large. Proprie sumendo contraria, sic sunt formae contrariae ordinatae ad subiectum unum : et sic utrumque contrariorum est ens in specie perfecta : et hoc modo malum et bonum non sunt contraria. Large autem sunt contraria, quae sunt principia contrariorum actuum et habituum : et hoc modo bonum completum et malum sunt contraria : quia voluntas completa causa est actus boni per formam gratiae et virtutis, et diminuta voluntas quae substat peccato, non potest in illum de se, sed potest in actum vitii et habitum virtutis. Et hoc modo sumit Augustinus hic contraria, et quoad hoc verum dicit : et ideo non simpliciter fallit hic regula Dialecticorum : et ideo glossant quidem, quod non fallit, sed videtur fallere : et Augustini non est sententia secundum rem, sed quae facit quaerere verum regulae intellectum.
