Distinctio VIII — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO VIII
De potestate daemonum quam habent super corpora similia humanis.
A. Utrum angeli omnes corporei sint, quod quibusdam visum est, quibus Augustinus consentire videtur, dicens angelos omnes ante casum habuisse corpora tenuia et spiritualia, sed in casu mutata in deterius malorum corpora, ut in eis possent pati.
DIVISIO TEXTUS
Solet etiam in quaestione versari apud doctores, etc.
In hac distinctione tria dicuntur.
Primo, de corporibus angelorum ?
Secundo, de apparitione Dei corpore assumpto, ibi, B : Nec dubitandum est, etc.
Et tertio, de hoc : Utrum illabi possunt angeli mali vel boni substantialiter in animas hominum, ibi, E, Illud etiam consideratione dignissimum, etc.
Has autem partes leve est subdividere.
ARTICULUS I
Utrum daemones vel angeli corpora habeant ? Et : utrum sit concedendum, quod angeli in comparatione Dei corporei sint ?
Circa primam partem quaeremus quinque, scilicet :
An daemones vel angeli corpora habeant ?
Secundo, utrum corpora quandoque assumant ?
Tertio, quid sit assumere ?
Quarto, de qua natura illa assumant.
Quinto, de actibus quos in illis operantur.
Ad primum sic proceditur :
Videtur enim, quod omnes angeli per naturam corpora habeant :
- Dicit enim Augustinus in libro IV de Civitate Dei : Ob hoc enim et providentia divina eis, quibus nos constat esse potiores, data sunt quaedam potiorum corporum munera, ut illud quo eis praeponimur, etiam isto modo nobis commendaretur multo maiore cura excolendum esse quam corpus, ipsamque excellentiam corporalem, quam daemones habere nossemus, prae bonitate vitae, qua illis praeponimur, contemnere disceremus, habituri et nos immortalitatem corporum, non quam suppliciorum aeternitas torqueat, sed quam puritas praecedat animorum. Ex hoc accipitur, quod daemones habent corpora naturaliter sibi unita : ergo eadem ratione angeli.
- Item, ibidem, sicut enim fieri potuit quod aereae volucres terrestribus nobis non solum non praeferantur, sed etiam subiciantur propter rationalis animae, quae in nobis est, dignitatem : ita fieri potuit, ut daemones quamvis magis aerei sint, terrestribus nobis, non ideo meliores sint, quia est aer quam terra superior : sed ideo eis homines praeferendi, quoniam spei piorum hominum nequaquam illorum desperatio comparanda est. Ex hoc accipitur idem quod prius.
- Item, ibidem, ipse Apuleius terrestre animal hominem dicit, qui tamen longe praeponitur animalibus aquatilibus, cum ipsas aquas terris praeponat Plato : ut intelligamus non eumdem ordinem tenendum, cum agitur de meritis animarum, qui videtur esse ordo in gradibus corporum : sed fieri posse, ut inferius corpus anima melior inhabitet, decentiorque superius. Ex hoc accipitur idem quod prius.
- Item, ibidem, Apuleius diffiniens daemones, ait eos esse genere animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aerea, duratione aeterna. Horum vero quinque tria priora illis esse nobiscum communia, quartum proprium, quintum eos cum diis habere commune. Ex hoc accipitur idem quod prius.
- Item, ibidem, si virtuosi essent daemones et sapientes, non essent colendi : quanto minus non honore divino digna sunt aerea animalia, ad hoc rationalia, ut misera esse possint : ad hoc passiva, ut misera sint : ad hoc aeterna, ut miseriam finire non possint. Et quia ad hoc multae suppetunt auctoritates, ideo ista sufficiant.
- Per rationes obicitur sic : Dicit Gregorius in Homilia X in Evangelium, quod Iudaeis tamquam ratione utentibus, rationale animal praedicavit et intelligit de angelo : rationale autem animal compositum est ex corpore et anima : ergo angeli habent corpora per naturam sibi unita.
- Item, Bernardus in sermone V super Cantica, dicit sic : Quoniam modo implent ministerium suum sine corpore, praesertim apud viventes in corpore. Denique non est discurrere, neque de loco ad locum transire, nisi corporum.
- Item, ibidem, Omnis spiritus praeter increatum indiget corpore, animalis ut serviat, angelicas ut prodesse possit, humanus ut beatitudinem acquirat : et hoc ibidem dicit saepius, scilicet in quatuor locis.
Item, Augustinus in libro III de Trinitate videtur hoc velle : ergo ita est.
Item, ibidem arguunt Sancti, quod loquuntur, et comedunt, et alios actus corporales faciunt : ergo habent corpora, ut videtur : ergo oportet hoc dicere.
Sed in contrarium est quod dicit Dionysius in libris suis saepius, quod sunt divinae mentes, et spiritualia lumina, immateriales, et incorporei. Et Damascenus, quod intellectuales existentes, substantiae intellectualibus locis sunt : ergo corpora non habent.
- Item, a quibusdam obicitur sic, quod si duo composita sunt, quorum unum invenitur sine altero, necesse est et reliquum per se inveniri : est autem quaedam compositio ex spirituali et corporali substantia, et corporalis invenitur sine spirituali : ergo et spiritualis sine corporali : ergo necesse est aliquam spiritualem per se sine corpore esse.
- Item, gradus sunt in spiritualibus substantiis, scilicet vegetativi, et sensitivi, rationalis, et intellectualis. Et vegetativum invenitur per se, et sensitivum et vegetativum simul, et rationale cum his duobus : intellectivus autem nullius corporis est actus : ergo intellectualis substantia sine corpore debet inveniri.
Sed tunc ulterius quaeritur : Utrum concedendum sit, quod angeli in comparatione Dei corporei sint, et in se spirituales et incorporei ?
Videtur quod sic : quia
- Hoc expresse dicunt Gregorius et Damascenus.
- Item, quidquid loco continetur et exigit locum quo concluditur, corpus est : angelus autem loco continetur : ergo angelus ad minus respective corpus est.
- Item, nihil recipit actiones corporis agentis secundum qualitatem corpoream et materialem, nisi corpus : daemones recipiunt actiones corporis agentis secundum qualitatem corpoream, quia caliditatem : ergo habent corpora, ut videtur.
Solutio. Apud quosdam Patres, ut sunt beatus Bernardus et alii, inter opinabilia illud ponebatur : Utrum angeli haberent corpora, vel non ? Unde dicit Bernardus in sermone V super Cantica : Caeterum angelica corpora, utrumnam ipsis spiritibus naturalia sint, sicut hominibus sua, et sint animalia sicut homines, immortalia tamen, quod nondum sunt homines : porro ipsa corpora mutent et versent in forma et specie qua volunt quando apparere volunt : densantes et solidantes ea quantum volunt : cum tamen in sui veritate prae subtilitate naturae impalpabilia sunt, et nostris omnino inattingibilia visibus : an vero simplici spiritualis substantia subsistentes, corpora cum opus est sumant, rursumque expleto opere ponant, in eamdem de qua sumpta sunt materiam dissolvenda : nolo ut a me requiratis. Videntur Patres de huiusmodi diversa sensisse, nec mihi perspicuum est unde alterutrum doceam, et nescire me fateor. Sed et nostris profectibus non multum conferre arbitror harum rerum notitiam. Ex hoc accipitur quod antiquitus opinati sunt Sancti diversa circa ista : sed modo veritas magis discussa est, et inventus est Augustinus ista ex hypothesi dixisse, et opiniones aliorum referendo : et ideo nullo modo dubitandum est quin angeli spirituales sint substantiae, et nulla corpora naturaliter habent sibi unita.
Ad omnes auctoritates primas dicendum, quod ibi Augustinus loquitur ex hypothesi contra Platonicos, quod si supponeretur daemones naturaliter habere corpora aerea, quod adhuc non essent colendi pro diis ab hominibus : quia homines praeferuntur eis dignitate animae : et indignius non est colendum a digniori. Et hoc ita esse quilibet diligenter circumstanti as Litterae considerans, inveniet.
Ad illud quod obicitur de Gregorio, dicendum quod animal dicitur duobus modis, scilicet proprie, et tunc dicitur a natura animalis, et sic angeli non sunt animalia : et a proprietate aliquando large, quae proprietas est vivere et sensibilium habere cognitionem, et sic vocatur rationale animal angelus : quia cum homine convenit in potestate ratiocinandi, licet non in modo.
Ad aliud dicendum, quod angeli bene discurrunt sine corpore, sed non commetiendo se loco : et hoc modo intelligit Bernardus in dicto suo : quia commetiendo se non moventur nisi assumpto corpore.
Ad aliud dicendum, quod angelus in ministerio non indiget corpore universaliter, sed in quodam secundum quod facit in praesentia sensuum ad solatium eorum quibus apparet : et de hoc debet intelligi dictum Bernardi, si aliquid dicit. Sed tamen ipse etiam Bernardus relinquit dictum suum in dubio : et ideo nihil dicto suo probari potest.
Ad aliud dicendum, quod tales actus fiunt assumptis corporibus non sibi unitis, de quibus infra quaeretur.
Ad aliud dicendum, quod licet ostensum sit supra, quod illud argumentum non valet : tamen concedo illud.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod angeli nec in se nec in comparatione ad Deum corpora sunt : quoniam impossibile est quod aliquid in comparatione ad alterum sit corpus, et in se non corpus.
Ad dicta autem Bernardi, Gregorii et Damasceni dicendum, quod corporei dicuntur quantum ad convenientiam cum corpore remotam, et hoc est loco circumterminari, cum Deus non terminetur loco : sed tamen non circumterminantur nisi diffinitive, cum corpus circumscriptive sit in loco.
Ad aliud dicendum, quod puto istam esse falsam, quod angelus ad sui existentiam vel opus proprium loco indigeat, tamen quidam hoc dicunt : sed in quodam ministerio propter nostram indigentiam, necessarium est corpus assumere.
Ad ultimum dicendum, quod hoc omnino absurdum est, et valde alienum, quod daemones indigent corpore, ut igne possint torqueri : quia secundum hoc etiam animae nostrae exutae corporibus indigerent corporibus, quando vadunt ad infernum vel purgatorium.
Qualiter autem ille ignis agat in spiritualem substantiam ? dicendum quod agit ut instrumentum iustitiae vindicantis, sicut supra dictum est, et in fine libri IV Sententiarum probatur.
ARTICULUS II
An angeli boni et mali possunt assumere corpora ? Et : Ad quid indigeant corporibus assumptis ? Et : Quid huiusmodi corpora moveat ?
Secundo quaeritur : Utrum assumant quandoque corpora ?
Videtur autem, quod sit impossibile eos corpora assumere :
- Necesse est enim, quod inter omne assumens et assumptum sit proportio : nulla autem proportio est inter angelum et corpus : ergo impossibile est ipsum assumere corpus.
- Item, sicut se habet spiritus per substantiam unibilis corpori ad corpus, ita se habet spiritus non unibilis per substantiam corpori ad separationem a corpore : sed spiritus per substantiam unibilis corpori non fit nisi in corpore facto : ergo alius spiritus numquam est nisi a corpore separatus : ergo numquam assumunt corpora.
- Item, quid est quod moveat corpus ad vestiendum angelum ? aut enim hoc erit natura, aut ars. Si natura : ergo per naturam uniretur ei, quod falsum est.
Praeterea, natura qua movetur corpus, est calidum, et frigidum, et aliae huiusmodi qualitates elementales : nulla autem talium movet corpus ad angelum. Si autem dicas, quod ars : omnis autem ars movens et mutans corpus, indiget instrumento : ergo videtur, quod instrumento indigeat : et quod est illud ? Si dicas, quod Deus format eis corpus, sicut videtur dici in Littera : secundum hoc facile est solvere : quia si Deus vellet, etiam ipsi spiritus converterentur in corpora : sed hoc videtur esse fictum : ergo videtur, quod totum sit in praestigiis quibusdam factum, quod legitur de corporibus daemonum et beatorum angelorum.
- Sed etiam videtur, quod non indigeant assumptione corporum : angeli enim boni non indigent nisi propter nos : si indigent propter nos, nos autem non indigemus ab eis nisi custodia, et quod arceant daemones, et quod illuminent animas : et haec omnia nobilius faciunt non assumpto corpore quam assumpto : ergo videtur, quod superfluum sit assumi corpus.
- Praeterea, cum anima nostra spiritus sit, facilius applicatur ei spiritus quam corpus : ergo etiam inutile esset assumi corpus.
- Similiter, daemones intendunt principaliter animarum subversionem : et hoc magis consequuntur spiritualibus tentationibus quam corporalibus apparitionibus : quia visi fugerentur si corpora assumerent : ergo superfluum est omnino corpus assumi.
Sed contra est quod dicit Bernardus in sermone V super Cantica : Itaque cum absque corporis adminiculo nec bestialis spiritus conditionis civilis solvere debitum, nec spiritualis caelestisque creatura implere ministerium pietatis, nec rationalis anima tam proximo quam etiam sibi sufficiens sit consulere ad salutem : liquet omnem creatum spiritum sive ut iuvet, sive ut iuvetur simul et iuvet, corporeo prorsus indigere solatio. Ex hoc accipitur, quod indiget corporis assumptione in ministerio boni, et exercitio mali : et quia de hoc multa inveniuntur de facili, sufficiant ista.
Solutio. Hic aberraverunt quidam scrutantes scrutinio, dicentes angelos numquam posse assumere corpora, ut quidam Philosophi Iudaeorum, sed dicunt eis obedire formas imaginum : et ista non nisi in praestigiis imaginum fuisse, et non in veritate corporum assumptorum : praecipue propter inconvenientia quae videbantur sequi posterius in hac quaestione. Alii autem volentes evadere, finxerunt quod naturaliter haberent corpora sibi unita. Doctores autem Catholici medii vadunt, dicentes non habere quidem sibi corpora unita naturaliter, sed assumere pro voluntate et ordinatione Dei.
Et secundum hoc dicendum ad primum, quod non est proportio naturalis formae ad materiam, vel motoris naturalis ad mobile suum inter angelum et corpus assumptum. Sed proportio corporis attenditur ad actum ministerii iniuncti quod exercet Dei ordinatione in corpore : et ideo misso ad tale officium obedit corpus adiunctum, sive illud corpus sit organicum, ut corpus asinae, et serpentis : sive animatum et formatum ad hoc, ut illa in quibus tres apparuerunt Abrahae. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia alius est ordo spiritus separati, et alius spiritus coniuncti cum corpore per naturam quia spiritus creatus separatus est ordinatus, ut operetur circa spiritum coniunctum cum corpore : et ideo actus operis quandoque exigit assumptionem corporis.
Ad aliud dicendum, quod corpus illud non movet nisi voluntas angeli : sicut enim in praecedenti distinctione habitum est, haec potestas consequitur naturam angeli in quantum superiorem corpore, ut natura inferior obediat ei ad nutum, et praecipue in his actibus qui sunt secundum ordinationem divinam in ministrando vel exercendo electos : tamen bene potest esse, quod mediantibus seminibus elementaribus subito movent et vertunt in species diversas.
Ad aliud dicendum, quod non in omnibus ministeriis vel exercitiis quae faciunt circa nos indigent corpore, sed in quibusdam indigent corpore ut operentur ad sensum, et in quibusdam forma imaginaria corporis ut operentur ad phantasiam, et in quibusdam speciebus intelligibilibus ut operentur ad intellectum : tamen bene concedo, quod daemon non immediate potest supra intellectum, licet possit ordinare phantasmata, et etiam illuminare aliquo modo lumine sui intellectus, ut infra patebit, ad decipiendum intellectum hominis.
Ad aliud dicendum, quod falsum supponitur : quia efficacius et perfectius instruitur et decipitur homo quandoque ex sensu quam ex imaginatione vel intelligibilibus : et hoc propter connaturalitatem nostri intellectus, qui omnia intelligibilia sua haurire consuevit ex sensu et sensibilibus : et quia sensus particularis in proprio sensato non decipitur : phantasia etiam, et etiam componens intellectus qui est ex phantasmate frequenter errant.
ARTICULUS III
Quid sit assumere corpus ? Et : Quomodo fiat locutio in angelis assumpto corpore, et quomodo in nobis ?
Et : Quomodo corpus animatum, ut serpens, vel asina, per imaginationem et sensus et spiritum animalem fuerit causa illius vocis quae sonabat per os eius, vel non ?
Tertio quaeritur, Quid sit assumere corpus ?
- Si enim hoc idem est quod movere, tunc videtur quod angeli assumpserunt Sodomam : quia moverunt eam ad incendium. Et hoc parum valet.
- Si dicatur, quod hoc est assumere corpus quod est circumvestire sibi, ut ulli appareat, et operetur aliquas opportunas pro tempore operationes.
Contra : In illo corpore loquitur angelus : loquela autem non fit sine conceptione intentionum illarum quae exprimuntur per linguam : oportet igitur esse viam qua ab intellectu concipiente deveniant ad sermonem prolatum, sicut in nobis est quod intellectus continuatur imaginationi per unionem intellectualis partis cum sensibili : et ideo intentio intellectus accipit imagines corporales in organo imaginationis, et illam continuationem habet cum sensu communi, et ibi accipit imaginationes sensibiles : et a parte sensus communis est per nervos continuatio cum lingua, ex quibus fluunt in sermonem expressum : nihil autem talium est inter corpus angeli et intellectum concipientem quid loquatur : ergo videtur, quod impossibile est vocibus exprimere id quod intendit : sed omnis vox sua erit non significativa.
- Si autem dicas, quod angelus generat intentiones significationum in vocibus illis. Contra : In praecedenti distinctione habuimus, quod non sunt creatores formae alicuius, sed sicut agricolae operantur : ergo non possunt etiam generare intentiones illas in sono quem proferunt.
Praeterea, omnis forma generatur a proprio effectivo : igitur de forma quae est intentio significationis in voce quam Philosophus vocat virtutem vocis, et Augustinus similiter, generans habebit proprium. Constat autem, quod hoc non est natura : quia natura non utitur talibus : ergo necesse est, quod intellectus per aliquem modum continuetur organo vel instrumento quo formatur vox illa : et tunc redit eadem conclusio quae prius habita est.
Eodem modo quaeritur : Si illud corpus quod est animatum, ut serpens, et asina, per imaginationem et sensus et spiritum animalem fuerit causa illius vocis quae sonabat per os eius, vel non ?
Videtur, quod sic : quia facilius et aptius fit aliquid motore naturali quam violento : anima autem illius animalis fuit naturalis motor corporis : ergo debuit fieri per illum.
Sed contra : Imaginatio illius animalis et sensus communis illius, non sunt apta ut in ipsa vel per ipsa fluant intentiones intelligibilium sententiarum ad vocis formationem : cum igitur illae voces prolatae significativae fuerint sententiarum conceptarum ab intellectu, videtur quod mediantibus viribus illorum animalium prolatae non fuerunt.
Ulterius quaeritur de organis sensuum quae apparent in talibus corporibus. Constat enim, quod omnis diversitas quae est in corpore naturali, est propter diversitatem virium quae est in anima, ut dicit Commentator super II de Anima : ergo videtur, quod etiam oculus in corpore assumpto est, ut videat per ipsum angelus, et auris ad audiendum : et sic de aliis.
Sed contra hoc est,
- Quod tunc sensibilium cognitionem haberet angelus, accipiendo aliquid ab ipsis sensibilibus : et hoc est supra improbatum.
- Praeterea, vis visiva hominis non videret per oculum asini : quia non habet proportionem nisi ad organum sibi proprium et connaturale : angeli autem et daemones in diversis figuris apparent : ergo videtur, quod illa membra quae videntur in eis, sint otiosa.
Solutio. Sine praeiudicio de occultis loquens, dico quod angelum assumere corpus est circumvestire sibi ad operandum, et apparendum secundum congruitatem officii, quod tunc ostendere et perficere intendit : et puto, quod corpus sequitur ad nutum angeli obediendo sibi.
Ad id autem quod quaeritur de sermone, dico quod duplex est opinio de generatione intentionis in sermone prolato. Quidam enim dicunt, quod eadem quae est in intellectu effluit per imaginationem et sensum communem, et puto quod illa est falsa, quia species non format intellectus, sed accipit a rebus : et ideo si effluerent eadem, post doctrinam non manerent ibi. Alia est opinio vera, quod intellectus mediantibus viribus animae sensibilis in spiritu attracto verberans et figurans voces generat similes illis in sonis, sicut ars in materia generat sibi speciem similem : et puto quod hoc est verum. Sed hoc bene possunt angeli facere : sed tantum est differentia, quod angelus generat eas per corpus non unitum sibi : intellectus autem per unitum.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod non est ibi via continua, nec in corpore animato ut serpens, nec etiam in non animato : nec tamen sequitur, quod angeli creent eas : sed faciunt adminiculum ut de materia propria sibi educantur : sicut etiam faciunt in corporum transmutatione, ut dictum est supra. Hoc autem non est nisi formatio figurarum in sono : quia illa habita habetur signum intellectus.
Ad aliud dicendum, quod ut puto, illorum animalium linguae immediate movebantur ab angelo, et non ab anima propria : et ideo etiam rationalia non fuerunt, nec tales voces cum proferrentur, imaginabantur.
Ad aliud dicendum, quod ut puto, angelus secundum se totum adest in corpore illo : et non distinguitur secundum vires ad similitudines organorum quae apparent in corporibus illis : unde non video, quod possim sustinere, quod audiat per aurem, et videat per oculum, et sic de aliis : nec tamen sunt inutilia : quia faciunt ad intelligendum ministerium obsequii, vel malitiae quam faciunt circa nos : et ideo etiam in diversis formis apparent.
ARTICULUS IV
Unde assumant corpora angeli, utrum de elementis aut natura caeli ? Et : Utrum forment corpora paulatim aut subito ?
Quarto : Quaeritur de quo corpore assumant, utrum de caeli corpore vel elementis ?
- Si enim detur, quod de caelo, tunc oporteret quod pars caeli evelleretur a parte alia : ergo esset divisibile et corruptibile : quod improbatur a Philosopho in I de Caelo et Mundo in fine.
- Praeterea, corpus quod per motum suum causa est secundum naturam omnis generationis et corruptionis, impossibile est quod generabile et corruptibile intelligatur : tale autem est corpus aliquod, quodcumque sit illud : quia oportet quod corpus accedens et recedens oblique et recte faciat transmutationem divisam quae apparet. Si ergo hoc corpus non est caelum, oportebit te quaerere aliud : et si non inveneris, dabis illud : ergo impossibile est dividi ipsum : ergo non assumunt inde corpora.
- Item, illud corpus per naturam aliquo modo non potest habere nisi motum circularem : ergo angeli numquam venirent ad nos in ipso : sed semper gyrarent centrum terrae.
- Item, illud corpus non est receptibile figurae nisi circularis, ut probatum est in II de Caelo et Mundo. Angeli autem apparent in figura hominum et leonum et multorum aliorum : ut dicit Dionysius : ergo corpora non sumunt de caelo.
Si autem dicas (sicut innuitur in Littera) quod boni sumunt corpus de superiori aere, et mali de inferiori. Ad hoc sequitur multiplex inconveniens : quorum primum est, quod aer est calidus et humidus, sed maxime humidus : ergo minime terminabilis proprio termino, sed semper fluens ad alia : ergo quocumque moveatur, continuabitur illi aeri ad quem traiicitur : ergo non remanet corpus angeli distinctum a toto aere cum movetur in ipso. Secundum, cum humidum praecipue non corporale, sicut est aer, nullo modo retentivum sit figurarum : sequitur, quod corpus angeli nullius sit figurae, nisi per accidens, si vasi infundatur, et figuras vasis habeat quamdiu est in vase : et hoc ridiculum est dicere de angelis. Tertium, quia cum saepe moveantur a nobis in caelum, comburerentur in igne corpora illa, et daemonum in inferno. Quartum, quia cum omne corpus divisibile sit, secarentur corpora illa, ita quod pars caderet a parte, quod multi nisi sunt facere daemonibus, et non potuerunt. Per auctoritates hic obicere superfluum est, quia infinitae suppetunt.
Solutio. Sine praeiudicio dico, quod formant corpora de aere : sed habent potestatem per semina naturalia inspissandi et miscendi aerem : quia cum aer naturaliter frigido contrahente grossatur in aquam, et aqua in terram : et calido subtiliante terra et aqua in aerem. Unde dico angelum hoc posse facere subito quod natura facit paulatim. Et bene concedo, quod non tenent figuras nisi misceantur ad grossitiem : et iterum subito vertantur in subtilitatem invisibilem per alias causas seminales adhibitas. Et ideo si secantur, quasi continuaretur statim : et non cum alio corpore : quia terminata sunt causis seminalibus miscentibus et grossantibus : et hoc intelligo velle dicere Litteram, cum dicit, quod mutant et versant ut volunt.
Et per hoc patet solutio ad totum : quia bene puto, quod stultum fuit dicere, quod essent corpora illa de natura caeli.
ARTICULUS V
Quaeritur de actibus angelorum : An boni possunt comedere, et mali generare ? Et : Unde mali habeant semen suae generationis ?
Quinto : quaeritur de actibus quos faciunt in corporibus illis, et praecipue de duobus, scilicet uti alimento quod fecerunt saepe boni, et generare quod dicuntur facere mali.
Videbantur autem vere comedere : quia
- Abraham patriarcha qui spiritualis erat, et probabile est quod discretionem habuerit, obtulit eis cibos, et illi comedebant : ergo videtur, quod vere comedebant.
- Item, angelos qui sunt nuntii veritatis non decet praestigiis phantasticis homines illudere : ergo videtur, quod nihil ostenderunt angeli in se, quod secundum veritatem non fecerunt.
- Item, quamvis immortales sint et non indigeant, ex hoc non sequitur, quod non vere comederint : quia etiam Dominus resurrexit in corpore immortali et impassibili : et tamen vere comedit et bibit, sicut legitur in Evangelio.
- Item, vere loquebantur : et non est magis ratio, quare vere agunt unum actum corporalem quam alium : ergo et vere comederunt.
Sed si hoc detur, tunc sequitur quod vere digesserint cibos, et vere sibi aliquid incorporaverunt : et cum hoc fiat ad restaurationem deperditi, oportebit quod in illis corporibus calore naturali aliquid deperderetur : quae absurda sunt, praeter alia quae ex hoc immunda sequerentur.
Ex opposito etiam quaeritur de angelis malis : Utrum generent ?
Videtur autem quod sic : quia verissime legitur de incubis et succubis daemonibus : et vidimus personas cognitas ab eis, et loca in quibus vix umquam per noctem potest dormire vir, quin veniat ad eum daemon succubus.
Item, rumor publicus de Merlino filio incubi testatur hoc, ut videtur.
Sed tunc quaeritur : Unde veniat semen ? aut enim descinditur ab eodem corpore, aut apportatur alienum. Si ab eodem, hoc non potest esse : quia hoc non est humanum.
Praeterea, semen licet descindatur a toto corpore, tamen ex maxima sua parte descinditur et a cerebro, et hepate, et corde, et praecipue a cerebro : et talia membra interiora non sunt in corporibus illis assumptis, quia superfluum esset.
Praeterea, secundum iudicium Aristotelis, spiritus quidem retentus in viscositate seminis, habens in se virtutem triplicem a calore elementi et caeli et animae, facit opus informativae virtutis. Medici autem dicunt, quod spiritus triplex retinetur in seminis viscositate, scilicet animalis, naturalis, et vitalis : et quod ille spiritus facit totum : et unde venit ille spiritus in corpus assumptum a daemone ?
Si dicas, quod assumit corpus hominis mortui quando vult operari tales actus, et ab illo descindit tale faciendo ipsum per motum, et semina caloris hausta in elementis. Contra hoc est, quod mortuum est : et si totum liquesceret, non faceret semen aptum generationi.
Item, non habet principium cuius est ille actus, scilicet animam vegetabilem : qualiter ergo ponitur generare ?
Si autem dicas (sicut videtur dicere Augustinus) quod accipit semen a pollutis et transfundit, vel facit se succubum uni, et incubum alteri : et ita transfundit. Hoc non videtur esse : quia tradunt Auctores, quod etiam propter longitudinem genitalium vel ineptitudinem evaporat semen in egressu, et exspirat ab eo spiritus, ita quod non sit aptum generationi : ergo multo magis exspirabit transportando de loco ad locum.
Item, si tale genus daemoniorum intendit generationi principaliter, tunc posset sine coitu ponere semen acceptum in matricem mulieris, quare igitur coit cum ipsis, praecipue cum mora coitus faciat ad exspirationem seminis ?
Si dicas, quod ad generationem exigitur etiam semen mulieris : et ideo coit, ut hoc descindat. Contra : Per motum matricis secundum Avicennam, hoc potest descindere : ergo cum possit matricem movere, videtur quod sit superfluum coire.
Si dicas, quod non sit necessarium semen ad conceptum : quia dicit Isidorus, quod equae in insula Portugalliae concipiunt ex vento. Hoc nihil est : quia non dicit, quod mulieres possint hoc facere ex vento : et nos loquimur de conceptu mulieris a daemonibus. Praeterea, Isidorus dicit multa in illo libro de Animalibus, quae non bene probata sunt.
Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod angeli non vere comedunt. Est enim duplex comestio secundum Augustinum in libro XXII de Civitate Dei, scilicet indigentiae, et potestatis. Indigentiae est qua nos utimur, quando nobis cibus ad restaurandum deperditum incorporatur. Potestatis autem est, qua probatur inesse vis naturalis ad comedendum, sed non indigentia : et sic comedit Dominus post resurrectionem : sed tamen cibus redactus est in praeiacentem materiam, sicut aqua pluvialis sole, et sicut combustibilia per ignem. Sed neutram istarum bene possum ponere in angelo : quia naturalem potestatem alicuius operis quod numquam infuit, et contra naturam inesset si esset, ponere in aliqua substantia, est vanum et frustra in operibus Dei et naturae ponere : sic autem se habet angelus ad comedere. Et hoc est quod dixit Raphael, Tob. XII, 19 : Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor.
Ad id autem quod obicitur de Abraham, dico quod recognovit quidem ministerium Trinitatis in eis figurari, sed non recognovit esse angelos usque post mensam : et hoc non est inconveniens, nec minorem sanctitatem ostendens.
Ad aliud dicendum, quod angeli talia fecerunt referendo ad aliquid spirituale et morale, sicut Dominus finxit se longius ire : et secundum relationem ad illud non erat praestigium, sed veritas.
Ad aliud quod quaeritur de generatione, nescio secundum veritatem quid dicam : sed hoc videtur probabilius, quod succubi sint ad unum, et incubi ad alium : tamen verissime ab eo nuper qui adhuc vivit intellexi, quod dum mollitiei vitio subiaceret, quodam tempore infiniti catti circa eum pollutum apparuerunt, maximo eiulatu et strepitu semen lingentes et deportantes.
Ad hoc autem quod obicitur de evaporatione seminis, potest dici quod circumponunt illud seminibus similibus calore naturali : et ita fovent et retinent, sicut reservatur quandoque post decisionem in vasis seminariis ad tempus, quod non perit.
Et per hoc patet solutio ad totum.
B. Quod Deus in corporalibus illis antiquis formis apparuit.
C. De perplexa quaestione quam ponit Augustinus quaerens, An ad exhibendum has corporales apparitiones creatura nova sit formata ? An angeli qui ante erant missi, et si ipsi missi sunt, utrum servata sui spiritualis corporis qualitate, aliquam speciem corporalem de corpulentiori materia assumpserint, an proprium corpus suum mutaverint in speciem actioni suae aptam ?
D. Quod Deus in specie qua est Deus numquam mortalibus apparuit.
EXPOSITIO TEXTUS
Deinde quaeritur de secunda parte lectionis istius, ibi, B : Nec dubitandum est, etc.
Sed haec tota lectio in primo libro, tractatu de missione visibili Spiritus sancti disputata invenitur secundum posse meum. Et pro ultimo capitulo D : est disputata in prima parte tertiae distinctionis primi libri Sententiarum : et ideo transeundum est ad ultimam partem distinctionis, ibi, E : Illud etiam consideratione dignissimum videtur, etc., infra.
E. Utrum daemones intrent corpora hominum substantialiter, an illabantur mentibus hominum ?
ARTICULUS VI
Utrum daemones substantialiter, et etiam boni angeli intrent corpora hominum ?
Illud etiam consideratione dignissimum, etc.
Quaerimus hic quinque :
quorum primum est : Utrum substantialiter daemones et etiam boni angeli intrent corpora hominum ?
Secundum autem : Utrum substantialiter illabi possint mentibus et animabus ?
Tertium : Quid sit immittere et incendere ?
Quartum : De modis immissionis et incensionis ?
Quintum : Cui parti animae possint immittere, et cui non ?
Ad primum horum facilis est processus sic :
- Nihil eiicitur de corpore nisi quod est in ipso : daemon eiicitur de corpore : ergo est in ipso. Quod autem eiiciatur, probant Evangelium et miracula Sanctorum.
- Item, multi leguntur possessi a daemonibus : possideri autem est impediri vias animalium virtutum ne pertingant ad actum discretionis humanae : cum igitur istae viae intus sint et non extra, et angelus sit ubi operatur, oportet daemonem interius operari : ergo et interius adesse : ergo sunt intra.
- Item, dicit Augustinus : Suadent miris et invisibilibus modis, et per illam subtilitatem suorum corporum non sentientia corpora hominum penetrant sine corpore assumpto.
- Si dicas, quod extrinsecus se corpori applicat : et per energiam et operationem intus praesidet. Quaero quid hoc sit dictu ? Videmus enim quod quantumcumque inordinate se habeant in sensu, ex hoc non pervertitur discretio interius, nisi illa per aliquam operationem pertingant. Energia autem dicitur duobus modis, scilicet ab en quod est in, et ergon quod est labor, quasi interior labor : et ab en quod est in, et ergon, et gê quod est terra, quasi interius laborans ex terrena complexione, scilicet insipientia melancholiae. Et utroque modo energia non faciet interius laborare de insipientia, nisi aliquo interius turbationem operante : et si hoc est daemon per seipsum, necesse est ipsum interius adesse.
- Item, corpus non obsistit ei : quare ergo non pertinget interius ?
- Item, Augustinus dicit, quod immiscet se sanguini et facit bullire in iram vel spumare in libidinem : ergo videtur, quod interius adsit.
- Item, legitur in Evangelio, quod discerpsit quosdam exiens : ergo oportet, quod sit interius.
Sed contra :
- Super illud, Dominus in templo sancto suo, dicit Glossa : Simulacris extrinsecus potest praesidere spiritus immundus, intrinsecus esse non potest : ergo multo minus potest esse intus in corpore.
- Item, anima est in corpore in toto tota : ergo cura daemon etiam sit in corpore in aliqua parte, erit cum tota anima : ergo duo spiritus in illa parte erunt in uno loco spirituali.
- Item, in Littera habetur id quod dicit Glossa, Act. V, 3, quod implet Satanas non quidem ingrediens, etc.
- Item, quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus. Et cum legio sit sex millia sexaginta sex, qualiter potuerunt esse in tam parvo corpore ?
- Item, quare volebant ibi inutiliter occupari, cum unus posset ultra vires vexare ?
Solutio. Mihi non est dubium quin homines multi daemonium habuerunt et habeant in corpore suo interius : et multi etiam bonis spiritibus interius existentibus adiuvantur ad multas bonas contemplationes et actiones. Et ideo concedo primam partem obiectionum.
Ad id autem quod primo obicitur in contrarium, dico quod Glossa intelligitur, quod non sit extrinsecus sicut pars essentialis quae facit unum compositum naturale cum idolo toto : sed intrinsecus quoad locum bene potest esse.
Ad aliud dicendum, quod anima non est in corpore sicut in loco : sicut in I libro Sententiarum est ostensum. Et ideo non excludit alium spiritum a loco eodem, dummodo locus ille sit corporalis.
Ad hoc quod obicitur de Littera, dico quod intus facit omnia illa : sed Beda intelligit, quod haec faciendo non intrat in animam, nec in corpus, nec in voluntatem substantialiter.
Ad aliud dicendum, quod illa quaestio stulta est : quia omnes spiritus nullius sunt quantitatis, et non constringunt se plus in loco parvo quam in loco magno.
Ad aliud dicendum puto, quod hoc factum est ut appareret potentia daemonum ex peccato super naturam hominis : et per consequens gratiam benigne et potenter liberantis agnoscerent.
ARTICULUS VII
Utrum daemones substantialiter illabantur mentibus hominum et sensibus, ita quod substantialiter ingrediantur substantiam virium animae ?
Secundo quaeritur : Utrum substantialiter illabantur mentibus hominum et sensibus, ita quod substantialiter ingrediantur substantiam virium animae quae sunt sensus, imaginatio, phantasia, intellectus, voluntas, et huiusmodi ?
Videtur autem quod sic : quia
- Dicit Philosophus, quod si impartibile tangat impartibile, tangit ipsum totum : ergo si impartibile iungatur ipsi impartibili, iungetur totum toti : ergo interius et exterius : ergo necesse est quod illabatur.
- Item, Lucae, IV, 33, super illud : Erat homo habens daemonium immundum, dicit Glossa : Intraverat daemonium unde Dominus exiverat : ergo videtur, quod cum Dominus exiverit de substantia animae, quod daemonium intravit in substantiam animae.
- Item, arguunt quidam a simili de corpore : quia inter corpora nobilius penetrat ignobilius : sicut caelum dicunt penetrare omnia alia corpora, et ignem dicunt esse in ferro : similiter lux cum sit corpus (ut dicunt) est in eodem loco cum alio, et penetrat ipsum : ergo sic est in ordine spirituum. Cum igitur daemones et angeli boni per naturam subtilioris sint essentiae quam animae, videtur quod substantialiter penetrant eas.
Sed contra hoc est :
- In Littera et in multis locis testimoniorum, videtur quod non illabitur nisi Deus Trinitas.
- Item, si illaberetur, tunc essentia collimitaretur essentiae : ergo ambae terminarentur uno termino spirituali : quorum autem unus est terminus numero, illa sunt unum terminatum : ergo illi duo spiritus essent unus spiritus numero, quod est impossibile.
Solutio. Fatuum est dicere, quod illabantur substantialiter mentibus vel angeli boni vel mali.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc est verum in indivisibili quod non habet potentiam ad divisibilitatem : sed de indivisibili quod habet quantitatem virtualem, non tenet : quia illud dividitur quantitate virium distantium potestative, quae in aliis esse non possunt.
Ad aliud dicendum quod Glossa illa loquitur de introitu per effectum malitiae et non per substantiam.
Ad aliud dicendum, quod illa falsissima sunt, nec umquam aliquis Philosophus sensit, cuius dicta sunt approbata, quod caelum cum quolibet corpore esset in eodem loco et penetrans ipsum, et quod lux esset corpus, et quod corporaliter ignis esset in ferro : sed sunt fictiones hominum errantium in scientia naturali, et absurda apud Philosophos : et non sunt Philosophi qui hoc demonstrativis rationibus probant.
ARTICULUS VIII
Quid est immittere et incendere ?
Utrum scilicet tam boni quam mali angeli immittant cordibus hominum suos conceptus, et incendant fomenta vitiorum ministrando ?
Tertio quaeritur : Quid sit immittere et incendere ?
Videtur enim, quod immittunt tam boni quam mali angeli cordibus hominum suos conceptus. Unde
- In Psalmo LXXVII, 49 : Misit… immissiones per angelos malos. Et de bonis, Immittet angelus Domini, etc.
- Item, Ioan. XII, 2 : Cum diabolus iam misisset in cor ut traderet, etc.
- Item, Damascenus : Violentiam alicui inferre non possunt : in nobis enim est suscipere immissiones eorum.
- Item, Gregorius in Glossa super illud Iob, XIX, 12: Simul venerunt latrones eius, et fecerunt sibi viam per me, etc. : Maligni spiritus qui in afflictorum cordibus viam sibi faciunt, quandoque inter diversa quae exterius tolerant, cogitationes suas immittere non desistunt. Ex his et multis aliis patet, quod immittunt boni et mali.
Contra hoc autem est quod dicitur in Littera. Et idem in Glossa, Matth. XV, 11, super illud, Non quod intrat in os, etc.
Eodem modo probatur ex Littera, quod incendant fomenta vitiorum ministrando.
Et gratia istius quaestio est : Quid sit immittere, et quid incendere ?
Solutio. Sine praeiudicio dico, quod immittere, dicitur duobus modis, scilicet intus mittere, vel exterius primo facere et postea iniicere. Dico igitur, quod formas quae intus sunt non factae a daemone, sed a sensibilibus acceptae, aut a Deo impressae, potest diabolus et bonus angelus interius adhaerens mittere, ordinando ad compositiones et divisiones diversas, in quibus anima legat, et moveatur per consequens ad suam voluntatem : et ita intelligunt immittere auctoritates inductae. Est etiam immittere, exterius facere et postea eiicere. Et hoc modo non immittit : quia ipse non potest facere novas species creando, et hoc constat : si autem faceret abstrahendo, non essent proportionabiles viribus animae, dato etiam quod hoc possit : sed tamen supra in quaestione de naturalibus angelorum ostensum est, quod non potest hoc angelus, ut abstrahat species. Et hoc modo intelligit Beda. Per hoc patet solutio quaesiti.
Incendere autem puto, quod est duobus modis. Uno modo ipso ordine specierum, ut exprimant cogitationes concupiscentiae vel irae. Et alio modo trahendo ad hoc calorem complexionis, et protendendo spiritus corporeos, ut ex his inclinatio fiat ad consensum.
ARTICULUS IX
Qui et quot sunt modi immissionis quibus diabolus se immiscet, et qui sunt modi tentationum ?
Quarto : Quaeritur de modis immissionis.
Tangit autem Augustinus quosdam modos in libro LXXXIII Quaestionum, dicens : Daemon dat se figuris, accommodat se coloribus, adhaeret factis, latet fallacia in sermonibus, odoribus se subicit, infundit se saporibus, turbat animum tenebrosis affectibus, et obtenebrat sensus, et quibusdam nebulis meatus intelligentiae per quos pandere lumen rationis radius mentis solet. Horum autem quaedam (ut patet) ex numero isto videtur facere daemon extra, et quaedam intra.
Item, alios modos tentationis et immissionis tangit Gregorius multipliciter, dicens primo generalem modum, Iob, XLI, 11, in Glossa super illud : De naribus eius procedit fumus : De naribus eius procedit fumus, cuius noxiis inspirationibus prava in humanis cordibus cogitatio nascitur, per quam acies mentis obtunditur.
Magis autem specialem modum tangit, Iob, XVIII, 10, super illud : Abscondita est… decipula illius super semitam, dicens : Intuetur hostis mores hominum, cui vitio sint propinquiores : et illa apponit ante faciem mentis, ad quae unumquemque faciliter viderit inclinari.
Item, Gregorius in Moralibus, super illud : Ecce Behemoth quem, etc. : Fideli famulo suo Dominus cunctas hostis callidi machinationes insinuat : omne quod opprimendo rapit, omne quod insinuando circumvolat, omne quod minando terret, omne quod suadendo blanditur, omne quod desperando frangit, omne quod promittendo decipit.
Item, I Petr. V, 8 super illud : Circuit, quaerens quem devoret, dicit Glossa : Circuit tamquam hostis obsidens muros clausos : explorat an sit pars aliqua murorum minus stabilis, cuius aditu ad interiora penetret : offert oculis formas illicitas, ut visu destruat castitatem : aures per canora tentat, ut molliat Christianum vigorem : linguam convicio provocat : manum in viris lacescentibus ad caedem instigat : honores terrenos promittit, ut caelestes adimat : et cum latenter fallere non potest, apertos addit terrores : in pace subdolus, etiam in persecutione violentus. Ergo cum tot sint modi intrandi et immittendi, quaeritur penes quid sumantur ?
Item : Quaeritur si ipse in corporalibus modis omnibus assumptione corporis indiget, et in spiritualibus depositione eorumdem ?
Videtur enim quibusdam, quod semper tentans extrinsecus indiget corpore assumpto : quia
- Ipse primo Adam per assumptum corpus tentavit : sed tamen hoc non est necessarium : quia secundum hoc oporteret eum semper venire in corpore alicuius animalis assumpti.
- Item, saporibus se non immiscet nisi corpus : ergo in tali genere tentationis videtur semper assumpto corpore indigere.
Sed contra hoc est, quod
- Ipse non intendit nisi decipere spiritum : et facilior est spiritus ad spiritum applicatio, quam corporis ad spiritum.
- Item, ipse saepe tentat de spiritualibus : ergo tunc non indiget corpore.
Solutio. Dicendum, quod modi quos ponit Augustinus sunt generales et multiplicantur secundum ea in quibus effectus eius potest pertingere ad animam : ponit autem septem, quorum quinque sunt extra, et duo intus : illorum autem quinque quatuor sumuntur secundum delectabilia sensuum, scilicet visus, auditus, odoratus, et gustus : et penes visum accipitur modus primus qui est in duobus, scilicet in sensato sensus communis quod maxime cognoscitur visu, ut quando dat se figuris, quia figuram maxime cognoscimus per visum, licet sit proprium sensatum sensus communis. Secundo modo quando accommodat se coloribus : et hic modus est penes proprium obiectum visus. Penes auditum autem sunt duo, scilicet penes sonum secundum ordinem ad harmoniam unus, quando adhaeret sonis : et penes vocem articulatam et litteratam alius, quando facit latere mendacium ut efficacius decipiat. Et postea accipit duos penes odoratum, et gustum, qui per se patent.
Sed quaeritur : Quare non ponitur aliquis penes tactum ? Et ad hoc dicendum, quod ibi non ita lateret : quia tactus non accipit sine materia sensibile suum, sicut alii. Secundum enim quod gustus non quidem tactus sed indicium saporis est, sic habet proprium delectabile praeter tactum. Alii duo qui sunt intra : unus sumitur secundum ordinem concupiscentiae commotae in comparatione ad effectum : et alius secundum ordinem turbatae phantasiae ad intellectum.
Gregorius autem in primo verbo suo non exprimit nisi generaliter qualiter fiunt omnes. In secundo autem tangit modum qui est iuvante complexione et consuetudine. Tertia est auctoritas Gregorii, secundum duo inclinantia in malum, quae sunt amor male inflammans, et timor male humilians. Amor, enim inordinate se habet ad bonum, et respectu illius sunt tres modi : quorum primus est experiendo ad quod bonorum commutabilium homo facilius inclinatur, et respectu illius est insinuando circumvallare. Habito autem bono ad quod est inclinatio, sequitur excitatio affectus in illud : et hoc est quod permittendo decipit. Tertium est, labor ad consequendum et ad permanendum in illo quando perceptum est : et hoc etiam suadendo blanditur : ex dulcedine enim boni desiderati vel habiti ponit rationes persuasionis et blandimenti. Si autem est penes timorem : aut est ex parte corporis, et tunc saepe opprimendo rapit, quia corpus opprimere potest : aut ex parte futuri mali, aut ex parte praeteriti : si ex parte futuri, tunc comminando terret : si ex parte praeteriti, tunc ex consideratione illius multoties desperando frangit.
Modi autem qui sunt in Glossa Petri, sumuntur tribus viis, scilicet penes allicentia extrinsecus rationem, penes instrumenta peccandi, et penes obiecta spiritualia. Primus modus est carnalis ordinatus ad spiritum. Secundus est carnis et spiritus simul. Tertius spiritus in comparatione ad carnalia. Penes primum sunt duo modi : penes visum, et auditum : et non penes alios sensus : quia isti sunt tantum disciplinabiles, ut dicit Philosophus in libro de Sensu et sensato. Et per hoc solvitur obiectio quae posset fieri de aliis. Secundi duo modi accipiuntur penes duo generalia instrumenta peccandi. Cum enim peccatum sit in verbis, et factis : generale instrumentum peccandi erit lingua, de qua dicit Iacobus quod incendit rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna. Manus autem instrumentum generale est ad opera, de qua dicit Philosophus in III de Anima, quod est organum organorum. Et in XVI de Animalibus, quod natura dedit homini manum pro instrumento et armis. Tertii autem duo sunt penes obiecta spiritualia, et secundum ordinem perversum in bonum huius mundi : et sic promittit honores terrenos : et secundum perversum ordinem a malo poenae : et tunc aperte parat, per se vel suos, terrores : quia per hoc contemptus surgit in scandala, ut dicit.
Ad id quod ulterius quaeritur : Utrum in omnibus his indiget assumptione corporis ? Dicendum, quod non : quia materia corporalium (ut supra in praecedenti distinctione notatum est) obedit ei ad nutum et ad mixtiones : sed quandoque assumit, quando videt sibi modum illum magis valere.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS X
Cui parti animae potest immittere malignus spiritus, et cui non ? Et : Utrum potest supra intellectum et super affectum ?
Et : Utrum daemon vel angelus bonus videat nostras cogitationes ?
Quinto, Quaeritur cui parti animae potest immittere hostis malignus ?
- Est enim in nobis vis accipiens extra cum praesentia materiae, et vis intra accipiens sine praesentia materiae corporum similitudines, ut imaginatio, phantasia, aestimatio, et memoria. Est etiam quaedam accipiens species depuratas ab omni materia et materiae appendiciis. Similiter tres substantiae sunt super nos existentes secundum naturam qua unimur corpori, scilicet Deus, angelus bonus, et daemon. Ergo videtur, quod secundum congruentiam dignitatis in viribus, debet etiam esse ordo immittentium in ipsas. Cum igitur Deus operetur super intellectum, angelus bonus non operabitur nisi super phantasiam, et daemon tantum super sensum.
- Item, Augustinus dicit, quod inter mentem nostram et Deum nihil est medium : ergo nihil supponitur ei nisi Deus : sed omne quod imprimit in aliquo species, est super ipsum : ergo nihil imprimit intellectui nostro species nisi solus Deus : ergo ut prius, relinquetur phantasia angelo bono, et sensus angelo malo.
Sed e contra videtur, quia
- Serpens primo aggressus est mulierem : et haec est inferior pars rationis, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod possit supra intellectum nostrum : multo enim plus potest super nostrum, quam mulieris quae corrupta per peccatum primae non fuit.
- Item, videtur, quod possit supra intellectum : quia lumen naturale non amisit : ergo ex intellectu naturali potest irradiare super phantasmata et imprimere possibili. Non enim requiritur plus ad hoc quod possibilis fiat in actu, nisi ut sit lux extrahens intelligibilia et phantasmata, et quae extrahuntur.
- Item, videtur ex hoc quod dicitur in libro de Causis, quod anima ideo est instrumentum intelligentiae, quia intelligibilia imprimit in ipsa : sed daemon non amisit naturam intelligentiae : sed aliquando intelligentia fuit : ergo adhuc potest imprimere intellectui animae.
Item, Videtur quod possit super affectum : quia
- Incensores sunt malorum, ut dicitur in Littera. Incendere autem dicitur respectu affectus : quia color est in affectu : ergo daemon potest super affectum.
- Item, Osee, VII, 4, dicitur, quod omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Secundum Glossam autem coquens est diabolus : et loquitur ibi de amore idolorum qui non habet aliud sibi correspondens in corpore : ergo incendit voluntatem, ut videtur.
- Item, ipse potest super intellectum (ut dicunt quidam) : ergo et super voluntatem : quia in imaginatione est utraque istarum potentiarum : et etiam intellectus ante affectum sive voluntatem.
Ulterius quaeritur hic : Utrum daemon vel angelus bonus videat nostras cogitationes ?
Videtur autem quod sic : quia
- Aliter nesciret ad quae magis vel minus inflammare deberet.
- Item, Augustinus in libro XII super Genesim : Mali angeli cogitationes noverunt, quia multa praedicunt quae non praedicerent si cogitationes non novissent.
- Item, Augustinus : angeli ab anima possunt abscondere cogitationes : sed anima ab angelo cogitationes abscondere non potest.
Sed contra hoc est quod omnes dicunt, quod non novit cor hominis nisi solus Deus.
Solutio. Dicendum ad primum cum communi opinione, quod solus Deus immediate operatur super voluntatem : angelus autem bonus ex ordine gratiae non naturae operatur super intellectum illustrando ipsum : et daemon quia cecidit a gratia, in intellectum nostrum operari non potest nisi per consequens : quia scilicet ordinat phantasmata aliter et aliter, ut ex eis hoc vel illud in intellectu resultet. Tamen bene concedo quod ex lumine naturali aliquid possit influere super phantasmata, unde liquidius resultet in speciebus id quod intendit : sed non puto, quod hoc lumen super possibilem intellectum influere possit : sed ad hoc exigitur lumen agentis, quod agens est substantiale, quia agens seipso agit, sicut lux seipsa lucet : et intelligere eius est similiter ipsius opus, et non alicuius praeter ipsum.
Ad primum ergo dicendum, quod non est ordo ille : quia in homine affectus est ulterior quam intellectus : et phantasia non in multo perfectior quam sensus : et interiores et exteriores vires animae sensibilis sunt secundum gradum naturae sub daemone omnes : sed intellectus in quo est dispositio ad gratiam ordinatur ad ministerium angeli boni, qui tamen etiam potest in interiores affectus : qui proprium subiectum est gratiae quae est a solo Deo, ordinatur hic solo Deo operante in ipso.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur quoad voluntatem mentis in qua operatur solus Deus, et non quoad intellectum. Vel potest dici, quod hoc intelligitur secundum comparationem ad finem qui est beatitudo, et non simpliciter : sicut etiam supra glossatum est in prima distinctione huius libri.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod licet mulier significet rationem in matrimonio spirituali mentis, ut dicit Augustinus, non tamen serpens ipse aggressus est eam ex parte rationis, sed ex parte sensus ordinati ad rationem.
Ad aliud dicendum, quod hoc lumen ad augmentum malitiae spargit quantum potest, sed non supra mentem, sed super species ordinatas ad mentem, cuius ratio iam dicta est.
Ad aliud dicendum, quod incensio illa non est in affectu, sed inordinatis ad ipsum, ut dictum est supra.
Ad aliud dicendum, quod coquit per incitantia concupiscentiam ordinata ad mentem. Per praedicta patet solutio ad sequens : quia credo dictum illud falsum esse, et non competere omni angelo, sed bono tantum, et hoc propter gratiam, non propter naturam.
Ad aliud dicendum, quod hoc contingit propter collimitantiam corporis et animae : quia statim motus mentis movent corpus, etiam quantumcumque sit obiectum spirituale : tamen si gaudii est, dilatatur cor, et affluunt spiritus : et si tristitiae est, constringitur, et recurrit sanguis ad ipsum frigidandum : et in illis signis videt.
Ad id quod ulterius quaeritur, iam supra solutum est : quia non vident cogitationes nisi eas quae habent signum aliquod in corpore : et de illis intelligitur prima auctoritas Augustini.
Nota etiam, quod quidam dixerunt, quod daemon est sicut speculum in quo apparent formae quas vult : et ita obicit se intellectui : et tunc legit intellectus noster in eo, ita quod non agit in intellectum nostrum, sed intellectus facit hoc in seipso. Sed hoc mirum est si probari potest, quod spiritualis natura ita sit speculari quando vult. Et si hoc concederetur, mirum est si intellectus noster omnem scientiam accipiens ex phantasmate, ita scit legere in ipso.
Item, secundum hoc videtur mihi mirum, quod non semper obicit se intellectui ut semper occupetur circa lectionem eorum quae obicit. Si dicas, quod intellectus se avertit. Contra hoc est, quod celerior est daemon qui sequitur : et iterum obicit, nisi forte claudat oculos cooperculis aliquibus. Et quia tales fictiones ratione carent, ideo dimittantur.
