Distinctio XLIV — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio XLIV

DISTINCTIO XLIV

Unde habeat ortum potentia peccandi ?

 

 

A. De potentia peccandi : an sit homini vel a se, vel a diabolo, vel a Deo ?

B. Auctoritatibus adstruit potentiam peccandi esse a Deo.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Post praedicta consideratione dignum occurrit, etc.

Haec ultima distinctio dividitur contra totum tractatum de peccato : quia in ista agitur de potentia peccandi.

 

Et duo quaerit hic Magister,

scilicet an potentia peccandi sit a Deo ?

et, utrum debeamus resistere peccato malorum ? ibi, C : Hic oritur quaestio, etc.

Et per hoc patet sententia.

 

 

ARTICULUS I.

Utrum potentia peccandi sit potentia vel impotentia ?

 

Circa primam partem quaeruntur tria :

quorum primum est, utrum potentia peccandi sit potentia vel impotentia ?

Secundum, utrum sit a Deo ?

Tertium, utrum sit una, vel plures ?

 

Ad primum sic proceditur :

  1. Dicit Philosophus, quod potentiae rationales sunt ad opposita : sed opposita sunt bonum et malum : ergo una est potentia horum in anima rationali : sed potentia ad bonum est potentia : ergo etiam potentia ad malum est potentia.
  2. Item, potentia mali est potentia potens facere malum : ergo est potentia activa : omnis autem potentia activa, potentia est et non impotentia : ergo potentiae mali est potentia, et non impotentia.
  3. Item, supra habitum est, quod liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua bonum eligitur gratia assistente, et malum ea deserente : ergo liberum arbitrium est potentia mali qua fit malum : sed voluntas est potentia simpliciter : ergo potentia qua fit malum est potentia et non impotentia.

 

Sed contra :

  1. Dicit Anselmus in libro de Libero arbitrio : An putas quod additum minuit, et subtractum auget libertatem, esse libertatem, aut partem libertatis ? Quasi diceret : Non : sed potentia mali addita potentiae et facultati et libertati, minuit unumquodque illorum : ergo nec est potentia, nec pars potentiae.
  2. Item, si esset potentia absolute, cum nulla potestas qua de genere laudabilium est, desit Deo et angelis confirmatis, esset ista in angelis et in Deo, quod falsum est : ergo non est potentia.
  3. Item, si esset naturalis potentia hominis, cum gratia sit perfectio naturae, et gloria perfectio gratiae, remaneret illa potentia in gratia et gloria : constat autem hoc non esse verum : ergo non est potentia, ut videtur, sed defectus et impotentia.

 

Solutio. Dicendum, quod potentia ad malum, potest esse dupliciter, scilicet ad malum privationis purae, et haec potentia est materialis, et defectus est in omnibus corporalibus et spiritualibus : et de hac non loquimur hic : quia ultimum illius (ut dicit Philosophus, insuper et Commentator in libro de Caelo et Mundo) est in minimo : ut si vinci potest ab uno, potest vinci a duobus, et tribus, et sic deinceps. Dicitur etiam potentia mali potentia faciendi malum : et tunc oportet, quod malum accipiatur in actione mala, secundum quod supra diximus, quod malum habet causam deficientem et efficientem : et sic illa potentia potest considerari tripliciter, scilicet secundum radicem in qua radicatur in subiecto potentiae, et secundum essentiam potentiae, et secundum coniunctionem ad actum. Primo modo est potentia, et secundo modo : et sic intelligitur illud Philosophi, quod potestas prave agendi est bona. Sed tertio modo adhuc dupliciter consideratur, scilicet per comparationem ad substantiam actus, vel per comparationem ad actum sub deformitate. Et primo modo est potentia adhuc. Secundo autem modo est potentia cum impotentia permixta sibi. Si autem comparetur ad deformitatem solam : tunc non est potentia activa, sed materialis defectus et debilitas succumbens malitiae : sicut dicimus hunc posse mori, et illum posse infirmari, et illum posse vinci, semper potentia materiali deficiente.

Et per hoc patet solutio ad totum : quia primae rationes procedunt de potentia in consideratione prima, et secunda, et tertia secundum quod refertur ad actum tantum.

Aliae autem rationes procedunt in consideratione qua refertur ad defectum et deformitatem. Primo etiam et secundo modo istae potestates sunt in Angelis, licet non tertio modo.

 

 

ARTICULUS II.

Utrum potentia peccandi sit a Deo ?

 

Deinde quaeritur de secundo, scilicet utrum sit a Deo ? quia de hoc quaeritur in Littera.

Videtur quod sic : quia

  1. Omnis potestas a Deo est : ergo et ista.
  2. Item, Eccli. XXXI, 10, laudatur vir sanctus, qui potuit transgredi, et non est transgressus, facere mala, et non fecit : non autem laudatur nisi per hoc quod habet a Deo : ergo hanc potentiam habet a Deo.
  3. Item, quidquid est causa causae, est causa causati : omnis autem actus est a Deo, ut supra probatum est : ergo omnis potentia agendi a Deo est.
  4. Item, quaecumque potentia per analogiam est in Deo et in creatura, illa est a Deo secundum quod est in creatura : ergo secundum quod est in creatura, est a Deo.

 

Sed contra :

Sapiens non facit aliquid quo opus suum fit deterius : a potentia mali est omne illud quo opus Dei fit deterius : ergo potentia mali non est a Deo. Prima patet per Augustinum. Secunda patet per hoc, quod malum est quo opus Dei fit deterius : et si non esset potentia mali, non fieret malum.

 

Solutio. Dicendum secundum praehabitam distinctionem, quod potentia mali secundum quod est ante malum, et considerata in subiecto, vel in se, est ens perfectum et a Deo : sed ordinem ad malum habet ex hoc quod est de nihilo, et non a Deo, et sic non est a Deo.

Et quoad primam considerationem procedunt quatuor rationes primae : quia etiam non potest ex se elicere actum, nisi secundum quod est a Deo.

Secundum autem considerationem procedit ratio in oppositum : et non est difficile hanc solutionem rationibus inductis assignare.

 

 

ARTICULUS III.

Utrum potentia peccandi sit una, vel plures ?

 

Tertio quaeritur, utrum sit una, vel plures ?

Videtur autem, quod plures : quia loquendo fit malum, et ambulando, cogitando, volendo, et eligendo, et multis aliis actionibus, quas impossibile est reducere in potentiam unam : ergo potentia faciendi malum est plures potentiae, et non una.

 

Sed contra :

  1. Augustinus dicit, quod omni malo sola voluntas culpatur : ergo sola voluntas est potentia mali, vel peccandi.
  2. Item, supra habuimus, quod actus huius potentiae naturalis quae est voluntas, dicitur malus, et non aliarum : ergo sola voluntas est potentia peccandi.

 

Solutio. Dicendum, quod potentia peccandi, scilicet peccatum exsequens, multiplex est in homine : sed potentia imperans peccatum, non est nisi una sola quae est voluntas.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Supra tamen notata est distinctio qualiter peccatum differenter est in ratione, et libero arbitrio, et voluntate, et caeteris potentiis : et illa etiam valent hic

 

 

C. An aliquando resistendum sit potestati ?

 

 

ARTICULUS IV.

Utrum in omnibus sit obediendum potestati ?

 

Deinde quaeritur de secunda parte quae incipit ibi, C : Hic oritur quaestio non transilienda silentio.

Circa quam duo quaerenda occurrunt, scilicet, utrum in omnibus sit obediendum potestati ?

Et, utrum sit resistendum potestati diaboli ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Dicit Bernardus in libro de Praecepto et dispensatione : Nihil exigat Praelatus eorum quae non promisi. Ergo non in omnibus est obediendum potestati praelati.
  2. Idem, ibidem : Subditus nec citra promissum est inhibendus, nec ultra cogendus lege observantiae. Ex hoc sequitur idem.

Sed contra videtur esse, quod

  1. Ibidem dicit, quod perfecta obedientia legem nescit, terminis non arctatur. Ergo in omnibus obedit.
  2. Item, Hugo de sancto Victore : Obedientia est virtus, quae omnia amplectitur iniuncta necessario implenda, nisi obstiterit imperantis auctoritas.
  3. Item, Eccli. IV, 32 : Noli resistere contra faciem potentis. Ergo in nullo est resistendum.
  4. Item, ad Coloss. III, 20 : Filii, obedite parentibus per omnia. Ergo multo magis parentibus spiritualibus : ergo in omnibus obediendum est potestati.
  5. Item, Hieronymus ad Rusticum praepositum monasterii : Ut Deum timeas, ut Deum diligas, credas quidquid iusserit salutare : nec minor iudices sententiam maioris, cuius est officium obedire et iussa adimplere, dicente Moyse, Audi, Israel.
  6. Item, Gregorius : Non quantitatem imperii, sed imperantis consideres dignitatem.
  7. Item, in Evangelio : Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Constat autem, quod in omnibus Deus audiendus est : ergo et Praelatus.
  8. Item, Benedictus in Regula : Si praecipiat Praelatus impossibile, tentandum est facere. Ergo in omnibus possibilibus multo magis est obediendum.

 

Solutio. Ad hoc, secundum Bernardum, solvendum est sub distinctione : quia aut loquimur de obedientia perfecta, quae est charitatis et libertatis : et haec finem nescit, sicut nec charitas. Aut loquimur de obedientia iustitiae : et hoc habet metas voti sui, et ultra non est cogenda nisi ex charitate. Tamen ulterius secundum Magistros oportet distinguere : quia est potestas plena, et potestas limitata. Potestati plenae in omnibus obediendum est : in nullo autem quod non est potestatis, sed impotentiae. Unde si praecipit peccatum, hoc non est potestatis, sed impotentiae : et ideo in hoc non est obediendum. Si autem praecipit ea quae sunt potestatis, sicut dicit Apostolus : Secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem, scilicet vestram : tunc habet locum quod dicit Bernardus, scilicet quod aut est perfectionis obedientia, et haec obedit in omnibus bonis, quia ad illa sola data est potestas : aut iustitiae, et illam non oportet obedire, nisi in his in quibus obligatur ex voto vel cathedra. Sic enim intelligitur illud Matth. XXIII, 2 : Super cathedram Moysi sederunt Scribe et Pharisaei. Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, scilicet ad cathedram pertinentia, servate, et facite, etc. Si autem est potentia limitata : tunc ex iustitia non debeo, nisi in quantum subditus, sive ex imperio maioris, vel ex voto : sed ex charitate et perfectione possum obedire ulterius, numquam tamen contra votum vel contra mandatum superioris.

Et sic patet ad totum : quia primae auctoritates loquuntur de obedientia debita ex iustitia : secundae autem de perfectione charitatis in obediendo.

 

 

ARTICULUS V.

Utrum resistendum sit potestati diaboli, et utrum debemus velle tentari ?

 

Secundo quaeritur, utrum resistendum sit potestati diaboli ?

Videtur, quod non : quia, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit : ergo non est resistendum potestati diaboli.

  1. Item, hoc videtur per hoc quod Ieremias suasit, quod serviretur Nabuchodonosor, per quem significatur potestas diaboli : ergo potestati diaboli non est resistendum.
  2. Item, homo debet sustinere quod sustinere meruit ex peccatis : sed exercitium diaboli meruit ex peccatis : ergo hoc debet sustinere, et non reniti. Probatio mediae : quia super illud Psalmi CV, 43 : Saepe liberavit eos, scilicet Dominus populum suum, etc., dicit Glossa : Non sua virtus, sed peccata hominum eum fecerunt potentem.

 

Item, Psal. XXV, 2 : Proba me, Domine, et tenta me, etc. Tentatio autem fit per potestatem diaboli : ergo etiam desiderare debemus ut diaboli subdamur potestati.

Sed contra est, quod notamus, Mat. VI, 13 : Et ne nos inducas, etc.

Item, I Petr. IV, 9 : Cui resistite fortes in fide.

 

Solutio. Utrum debemus nolle tentari, supra est disputatum. Sed hic dicendum, quod diabolo est resistendum totis viribus : quia diabolus nominat substantiam depravatam in voluntate : et ideo non utitur potestate sibi concessa, nisi ad malum finem : et ideo sibi et suae potestati est resistendum.

Ad hoc ergo quod primo obicitur, dicendum quod omnis potestas est a Deo ordinata : sed cum hac ordinatione coniungitur quandoque voluntas iniqua potentis, et quoad hoc potestati est resistendum : sed si maneret in ordine divino tantum, quod esset ad vindictam malefactorum et laudem bonorum, tunc nullo modo esset resistendum.

Ad aliud dicendum, quod Ieremias suasit hoc quantum ad afflictionem corporalis captivitatis, sed non ad spiritualem captivitatem quae fit per culpam : quia illa non procedit ex ordine potestatis, sed ex intentione iniquae voluntatis.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est quoad afflictiones corporales : sicut Iob afflictus est. Sed nullo modo consentiendum est culpae quam intendit : sicut nec Iob in omnibus tentationibus peccavit labiis suis, nec stultum, etc.

 

Ad hoc quod quaeritur, utrum debemus velle tentari ? Dicendum quod non, propter duo : quorum primum est, quia tentatio non tantum dicit id quod est potestatis ordinatae, sed etiam quod est voluntatis perversae, cui resistendum est. Secundum est debilitas : debiles enim sumus, et debemus nobis cavere ab occasionibus cadendi. Ad id autem quod contra obicitur ex Psalmo XXV, 2, dicendum, quod David appetiit effectum tentationis qui est puritas, et non probationem in se. Et si obicitur, quod hoc est impossibile, quod unum habeatur sine alio : dicendum quod virtute Domini voluit esse confirmatus in actu tentationis, ut non possit tentari nisi ad puritatem : et hoc erat bene possibile, sicut dixit Augustinus in libro Confessionum : Da implere quod iubes, et iube quod vis. Et quidam sanctus Pater in Aegypto : Non oro ut non habeam tentationes, sed ut Dominus det mihi virtutes portandi eas.

 

 

ARTICULUS VI.

Utrum semper obediendum est superiori ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : Ipsos humanarum rerum gradus adverte, etc.

Et quaeruntur duo, quorum primum est, utrum semper hoc verum est quod dicit Augustinus, quod superiori est obediendum, quando superior et inferior contraria praecipiunt ?

Secundum, utrum potestati tyrannorum sit obediendum ?

 

Ad primum sic proceditur :

  1. Super illud Apocal. II, 12 : Et Angelo Pergami Ecclesiae scribe : dicit Glossa, Non audeat Archiepiscopus super subditos Episcopi manum ponere sine eo. Ergo Archiepiscopus non potest contraria praecipere Episcoporum subditis, ut videtur : ergo non est generaliter verum quod hic dicitur.
  2. Item, immediatior potestas magis influit quam mediata : sed inferior potestas est immediatior : ergo est fortior super subditos, quam superioris : ergo si contrariae sint, standum est inferiori, et non superiori.

 

Sed contra : Boetius dicit, quod quidquid potest potentia inferior, potest et superior et plus : ergo si contrarientur, necesse est cedere inferiorem.

 

Solutio. Dicendum, quod superior et inferior habent se duobus modis, scilicet ut in ordine ad se invicem, ita quod tota inferior exeat a superiori, sicut potestas Proconsulis a potestate Imperatoris, et Episcoporum a Papa : et tunc superior potestas remanet ordinaria et immediata omnibus subditis inferioribus : et in tali casu loquitur Augustinus hic, et non habet instantiam. Quandoque autem sic se habent ut ambae sint exeuntes ab una universali quae subdit inferiorem superiori in quibus vult, et in quibus vult non subdit : et tunc inferior potest aliquid praecipere quod superior non potest retractare : et sic se habent potestas Episcopi et Archiepiscopi in comparatione ad Papam.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS VII.

Utrum potestati tyrannorum sit obediendum ?

 

Ultimo quaeritur de potestate tyrannorum, de quibus dicit Boetius, quod sunt invasores, et non habent potestatem nisi usurpatam, utrum sit eis obediendum vel non ?

Videtur autem, quod sit eis obediendum : quia non est potestas nisi a Deo : et qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit.

Item, de Nabuchodonosor constat, quod non habuit potestatem super Iudaeos nisi usurpatam : et tamen Ieremias suasit, quod obediretur ei.

Item, Pilatus super Dominum non habuit potestatem nisi usurpatam : et tamen Dominus dixit : Non haberes potestatem adversum me ullam; nisi tibi datum esset desuper : et obedivit ei quoad hoc quod non resistit.

Sed contra hoc videtur esse, quod usurpatum est id quod praeter ordinem iuris est invasum : et illi non tenemur obedire, sed potius resistere, ne animam perdat invadendo non sua.

Similiter, crux portatur super barbaros invadentes iura et pacem Ecclesiae : ergo potestati talium est resistendum.

 

Solutio. Duplex est potestas, scilicet ordinata secundum gradus potestatis Ecclesiae vel civilis iuris : et huic potestati non est resistendum quoad obedientiam. Est etiam potestas usurpata quae est potestas ministri quo cedit nos Dominus : et huic non est resistendum quoad hoc quod non sustineamus si Dominus velit : sed bene possumus resistere quoad obedientiam, si possumus : talium enim potestas iniqua est, et iniquitati semper est resistendum. Si tamen Dominus velit, flagellum sustinendum est : et quoad hoc loquuntur primae auctoritates : quia Dominus voluit flagellari Iudaeos : et hoc revelatum fuit Ieremiae. Et Dominus pacis posuit disciplinam pacis nostrae immediate super Dominum nostrum Iesum Christum : et quoad hoc dixit, quod sibi datum erat desuper : et non quoad hoc quod iuste imperaret Iudaeis vel Domino Iesu Christo, qui erat Dominus saeculorum, cui est honor et gloria in perpetua saeculorum saecula. Amen.

 

 

Explicit liber secundus de rerum creatione et formatione corporalium et spiritualium : et aliis pluribus ad ea pertinentibus.

Section précédente
Section 45 sur 45