Distinctio I — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio I

DISTINCTIO I

 

A. Unum esse rerum principium ostendit, non plura, ut quidam putaverunt.

 

DIVISIO TEXTUS

Pars prooemialis dividitur in duas partes secundum duo opera sapientis, scilicet, non mentiri de quibus novit, et mentientem posse manifestare : sed primo Magister excludit errores circa principium universitatis, et secundo ostendit exitum omnium creaturarum in generibus suis ab uno principio, ibi, C, circa medium : Credamus ergo rerum, etc.

 

Prima harum subdividitur in duas :

in quarum prima specialiter excludit Magister errorem Platonis :

in secunda autem errorem quem dicunt esse Aristotelis, ibi, B, circa finem : Aristoteles vero, etc.

 

Item, prior harum habet tres partes : in quarum prima ostendit qualiter per dictum Moysi error excluditur in genere : et errores aliorum.

In secunda autem, ostendit quid sit creare, et quid creatio : et distinguit ipsam a facere, et operari, ibi, A, § 2 : Et creare proprie, etc.

In tertia autem redit ad propositum, ostendens quid intelligatur quando Deus aliquid facere dicitur, ibi, B : Verumtamen sciendum est, etc.

 

Incidunt hic quaestiones : et primo de triplici expositione eius quam ponit Magister pro fundamento totius suae intentionis, scilicet : In principio creavit Deus caelum et terram.

 

 

ARTICULUS I

Quot modis exponitur illa auctoritas : In principio creavit Deus caelum et terram ?

Est enim una expositio, id est, in Filio qui est principium, creavit Deus caelum et terram, id est, superiora et inferiora, id est, visibilia et invisibilia.

Alia est, in principio temporis creavit Deus caelum et terram, id est, angelicam et corporalem naturam.

 

Obicitur autem de prima sic :

  1. Principium sonat potentiam : ergo magis habet appropriari Patri quam Filio.
  2. Praeterea, appropriatio si fit, aut fit ratione actus, aut ratione nominis principii, aut ratione praepositionis : quia non sunt ibi plura. Patet autem quoniam non ratione actus : quia actus creandi communis est tribus personis : ergo.

Item, non ratione nominis : quia principium essentialiter dictum, sicut hic sumitur, etiam est commune tribus.

Item, aut est principium in ratione primi, aut in ratione proximi. Si in ratione primi, tunc magis convenit Patri, quam Filio : quia Pater est principium non de principio, Filius autem principium de principio. Si ratione proximi, contra : Sic enim videtur convenire Spiritui sancto : quia bonitas, ut habetur infra, est causa inclinans ad agendum secundum actum.

Item, non ratione praepositionis : quia illa nominat continentiam, et hoc convenit Spiritui sancto, sicut habetur in Glossa super verba Apostoli ad Roman. XI, 36, super illud : Ex ipso, et per ipsum, et in ipso. Quod in ipso, dicit propter Spiritum sanctum : ergo ratione illius non fit appropriatio Filio.

  1. Si diceres, quod Pater operatur per Filium : et hoc signatur, cum dicitur in principio creare, id est, in Filio, vel per Filium. contra : Secundum hoc, haec est vera, per Filium creat Pater : sed creat Verbum, secundum quod est activum, et in agente esse significatur, constat quod signat essentiam : ergo creatio actio divina essentia est. Inde proceditur sic : Creatio est essentia : ergo creare est esse : sicut enim differunt essentia, et esse : ita differunt creatio, et creare. Inde ulterius : Creare est esse : Pater creat per Filium : ergo Pater est per Filium : quod falsum est : ergo ista non erat concedenda, Pater operatur per Filium, vel creat per Filium.
  2. Item, Quare non dixit : Pater creat per Filium, si hoc intendit : cum levius dixisset hoc quam illud ?
  3. Item, Si per nominat causam mediam (sicut fere omnes dicunt) quod convenit Filio, quare non dixit : Per principium creavit Deus caelum et terram, sicut dixit : In principio creavit Deus caelum et terram ?

 

Obicitur etiam contra secundam expositionem quae est : In principio temporis creavit, etc.

Videtur enim hoc esse falsum : quia

  1. Tempus (ut dicit Boetius) est mensura motus mobilium : sed motus nullus fuit in principio, quia omnis motus (ut dicit Philosophus) est de subiecto in subiectum, nec potest aliquid moveri quod non est actu, eo quod motus sit consequens formam, et non ante ipsam (ut dicit Philosophus) : ergo nec tempus fuit a principio : non ergo omnia facta et creata sunt in principio temporis.
  2. Item, mobile naturaliter est ante motum : et cum tempus sit passio motus, hic etiam est ante tempus naturaliter : non ergo mobile quod est materia et caelum, factum est in principio temporis, sed potius tempus est factum post ipsum mobile.

Posset autem hic inquiri, In quo incepit tempus ? sed de hoc secundum meum posse dictum est in primo libro Sententiarum.

 

Obicitur etiam contra tertiam expositionem quae est, quod ante omnia creavit Deus caelum, id est, angelicam naturam : et terram, id est, materiam quatuor elementorum. Et pauca obiciam : quia secundum illa locum habebit quaestio ista.

 

Obicitur autem :

  1. Sicut dicit Philosophus, prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsum creatura alia : ergo angelica natura et materia prima non sunt prima, ut videtur.
  2. Item, Eccli. XVIII, I : Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul : non ergo primo Angelos, et materiam primam elementorum.

 

Solutio.

Dicendum, quod omnes istae expositiones convenientes sunt, et fundant in veritate firmam istam propositionem : ut per ipsam possit excludi omnis error. Prima enim quae dicit causam, excludit omnem errorem ponentem plura principia. Secunda autem quae ponit initium temporis et temporalium, excludit aeternitatem mundi, et materiae, et exemplarium, et atomorum, et inanis, de quibus infra dicetur. Tertia autem quae ponit Angelos creatos cum corporibus, excludit subtilem errorem Philosophorum, quem pauci considerant, scilicet, intelligentiarum aeternitatem, et extensionem influentiae intelligentiarum ad creationem inferiorum : et hoc declarabitur.

 

Dicendum ergo ad primum, quod ex ordine verborum fit appropriatio : quia dicitur ibi Deus, cuius est principii auctoritas : et subinfertur postea, quod Spiritus Dei ferebatur super aquas : igitur consequens est ut per principium intelligatur Filius, ut tota nobis Trinitas (ut dicit Augustinus) in suis operibus indicetur.

Potest etiam dici, quod principium sonat duplicem causam, scilicet efficientem, et quoad hoc magis conveniret Patri, et sonat exemplarem qua est mundus sensibilis, et quoad hoc magis convenit Filio, qui est sapientia et ars Patris. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod appropriatio fit ratione ordinis verborum : quae licet non omnia hic exprimantur, tamen ponuntur in Genesi : actus tamen secundum quod dicit exitum ideati ab idea in agente per intellectum etiam aliqua ratione convenit Filio, in qua non convenit aliis.

Ad hoc autem quod obicitur de Spiritu sancto, dicendum quod utrumque convenit Filio per modum continentiae praeaccipientis tantum in forma ideali, scilicet, per modum quo finis continet in perfectione bonitatis.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Deus creat, creatio actu significatur esse in Deo : sed non est in re nisi secundum rationem tantum, ut in primo libro Sententiarum dictum est, et significat non tantum divinam essentiam, sed insuper habitudinem ad ea quibus distinguitur, et connotat effectum in creatura : et gratia horum non est verum, quod creatio sit tantum essentia, et nihil plus : et ideo creare non est esse. Unde illud sophisma non procedit.

Ad aliud dicendum, quod non potuit dici convenienter, Pater creat per Filium : quia Filius non significat nisi relationem qua refertur ad Patrem, et non significat ut principium a quo fluit esse creatum : sed hoc importat nomen principii.

Ad aliud dicendum, quod per nominat continentiam aliquam, et ita Filius non significaretur nisi sicut virtus : sed in nominat duplicem habitudinem principii, scilicet, sicut a quo et sicut in quo continente, hoc modo quo artificiatum continetur in arte : et ideo melius dicitur in principio, quam per principium.

Ad illud quod obicitur contra secundam : Dicendum quod tempus non accipitur hic ut mensura motus, sed large prout dicit mensuram mobilium et mutabilium in esse procedentium ex nihilo. Et modos quibus accipitur secundum meam opinionem tempus a Sanctis, posui in primo libro Sententiarum.

Ad aliud dicendum, quod mobile naturaliter est ante motum, qui est proprietas ipsius : sed secundum naturam non est ante mutationem suam ad esse : et illi mutationi nos dicimus adiacere tempus mensurans.

 

Ad id quod obicitur de tertia, dicendum quod soluta est obiectio : quia primum dicitur duobus modis, scilicet, secundum rationem formae et simplicitatis, et secundum ordinem substantiae in essendo. Secundum rationem formae et simplicitatis nihil est ante esse : quia omnia aliquo modo se habent ex additione ad ens, etiam unum, et verum, et bonum, ut in libro I Sententiarum est ostensum. Sed secundum ordinem substantiae in natura et esse, opinio omnium Philosophorum est, quod intelligentia prima sit primum causatum a Creatore universitatis. Quod autem illi intelligentias, nos vocamus Angelos : et tunc stat expositio illa, quia creatio potius respicit esse, quam ordinem simplicitatis. In abstractione autem fit per intellectum.

Si autem obicitur, quod tunc non est conveniens expositio secundum hoc quoad alteram partem, scilicet, de terra : Dicendum, quod imo : quia etiam secundum Philosophos materia ponitur primo antequam aliquid fiat ex ipsa.

Ad aliud dicendum, quod intelligit omnia simul in materia creata, et non in formis distinctis : de hoc tamen infra quaeretur in operibus sex dierum, cum praeconfertur opinio Augustini opinionibus aliorum Sanctorum.

 

 

ARTICULUS II

An error Manichaei qui posuit plura principia, bene elidatur a Magistro in Littera ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A : Moyses… elidens errorem quorumdam plura sine principio fuisse principia opinantium.

Hic autem error est Platonis quem Magister ponit in Littera, et quia aliquo modo omnia retorquet in principium unum, disputandum videtur contra Manichaeum, qui plura posuit principia secundum idem genus causalitatis, scilicet, secundum rationem causae efficientis, quem errorem probabat sic :

  1. Bonum et malum opponuntur : ergo magis bonum magis malo, et simpliciter bonum simpliciter malo : quia si magis sequitur ad magis, et simpliciter ad simpliciter sequitur : simpliciter autem malum est principium mali : ergo est principium malum et mali.
  2. Item, dicit Philosophus in secundo primae Philosophiae, quod status est in causis, et non abeunt in infinitum : sicut omne calidum reducitur in per se calidum, et sic de aliis : ergo necesse est, cum inveniatur aliqua causa mali quia voluntas (ut concedunt communiter Sancti) ut illa in causam mali reducatur, quae simpliciter sit mala : ergo est aliquid per se malum, quod est mali principium.
  3. Item, sicut ens per accidens reducitur ad ens per se, et omni ei quod est per accidens respondet aliquid per se : ita esse dictum per participationem, reducitur in aliquod quod dicitur per essentiam, et dictum per essentiam respondet ei. Dicitur autem multiplex malum participative : ut malus homo, et mala anima, et malus actus, et malus habitus : ergo aliquid est per se malum quod illi respondet, ut videtur, hoc est, principium omnis mali : sicut bonum per essentiam dictum, est principium omnis boni dicti per participationem.
  4. Item, nihil idem eodem modo se habens est principium contrariorum : sed bonum et malum sunt contraria : ergo non fluunt ab eodem principio.
  5. Item, nullum bonum facit unde opus suum sit deterius : sed malo opus boni fit deterius : ergo malum non est a bono : ergo dabitur ei principium mali, ut videtur.
  6. Ad idem obicitur de spiritualibus et corporalibus, corruptibilibus et incorruptibilibus, quae non videntur esse a principio uno, nullo modo recipiente variationem : ergo videtur, quod malum sit principium corporalium, et bonum spiritualium et incorruptibilium. Dicit enim Philosophus in fine primi Physicorum : Altera pars contradictionis multipliciter imaginabitur ad maleficium ipsius, scilicet materiae, aliquo praetendente intellectu : ergo videtur, quod non sint ista a principio uno.
  7. Item, Ioan. VIII, 44 : Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, et propriis loquitur, quia mendax est, et pater eius.
  8. Item, quidam Philosophi non potuerunt principia moventia reducere ad unum : sed mixtum ponebant esse materiam, et litem et amicitiam moventia.
  9. Item, Matth. XII, 33 : Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum : aut facite arborem malam, et fructum eius malum. Et ibidem Rabanus dicit, quod malum semper procedit a mala radice : radix autem notat principium mali : ergo necesse est ponere principium mali.

Et similes his rationes non est difficile multas adducere.

 

Sed contra :

  1. Malum sonat privationem boni : ergo malum universaliter privationem boni universaliter : sed bonum quod omnia optant, est esse, ut dicit quidam Philosophus : ergo malum universaliter omni esse est privatum : ergo non est : et quod non est, nullius est principium : ergo malum principium non est.
  2. Item, coercere malum est de genere bonae potestatis : sed bona potestas est aliquid boni : ergo non deest universali bono : ergo illud habet potestatem coercendi, et destruendi universaliter malum : ergo destruet ipsum : quia hoc ipsum bonum est ut destruat et coerceat.
  3. Item, si anima est a bono principio et corpus a malo, debet petere absolutionem a corpore : nunc autem firmissime petit communicationem : ergo est ab eodem principio, ut videtur.
  4. Item, hoc videtur mirabile, quod bonum principium quasi obediens malo, statim ut malum corpus organicum est, facit ipsam animam quae infundatur : absurdum autem est ita in operando convenire bonum et malum : ergo non est malum principium.

 

Solutio. Dicendum, quod haeresis Manichaei numquam habuit in scientia defensorem : quia numquam habuit rationabilem positionem, quae etiam satis parum litterato probabilis possit videri.

Unde dicendum ad primum, quod hoc nihil valet, quia bonum substantialiter per se est substantialiter bonum, et illud non habet oppositum.

Praeterea, Malum non recipit intensionem ad terminum aliquem, cum sit privatio : sed potius per recessum a bono : et ideo licet sit malo peius, non tamen est summum malum quo nihil posset esse peius : et potest habere aliquod peius, quia recessus a bono potentia est infinitus.

Ad aliud dicendum, quod malum non est causa, nec habet causam, sed est defectus incidens. Unde ratio illa fundatur supra falsum.

Ad aliud dicendum, quod malum nihil dicitur participative, sed potius privative : ex hoc enim est malum, quia non participat bonum, quod natum est participare.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de agente primo et per necessitatem naturae, sed non de agente per voluntatem et intellectum, hoc enim potest facere malum et bonum.

Ad aliud dicendum, quod Deus non est auctor culpae, unde est opus suum deterius quia illud est primum : et hoc satis probatum est in primo libro Sententiarum.

Ad aliud dicendum, quod hoc est falsum : quia spiritualia et corporalia possunt esse ab eodem agente per voluntatem et electionem : sed bene concedo, quod privatio non est ab ipso : quia privatio nihil est.

Si autem obicitur, quia privatio videtur esse aliquid : quia Philosophus ponit eam principium. Dicendum, quod non est aliqua essentia in se, quae sit privatio, sed relinquit subiectum cum ordine ad formam : et ideo privatio causa potentiae est, quia nihil est in potentia nisi per privationem illius ad quod est in potentia.

Ad aliud dicendum, quod litem et amicitiam non ponebant Philosophi ut movens extra, sed intra in mixtura contrariorum : quoniam amicitia et dilectio est in actu mixti medio, sed lis in extremis miscibilibus pugnantibus.

Ad aliud dicendum, quod arbor mala non nominat hic principium, sed voluntatem sub malo : et haec in eo quod huiusmodi non est causa, nisi mali actus. Eodem modo arbor bona nominat voluntatem sub gratia. Et tunc neutra ponitur ut principium primum. Et haec est intentio Rabani.

 

 

ARTICULUS III

An error Platonis qui posuit tria principia, bene elidatur a Magistro ? et : An materia sit aeterna ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Plato namque tria esse principia existimavit, etc.

Hic enim incidit quaestio de errore Platonis. Videtur enim Plato non convenienter posuisse materiam aeternam, nec exemplar. Et quia error Platonis circa materiam duo supponit, scilicet, quod sit aeterna, et quod sit omnium una : initio quaeremus tria, scilicet :

Utrum materia sit aeterna ?

Et secundo : Utrum sit omnium una ?

Et tertio, de exemplaribus quae posuit Plato.

 

Ad primum sic proceditur :

  1. Omne fieri cum sit accidens, necesse est fundari in aliquo subiecto : creati est fieri : ergo creari necesse est fundari in aliquo subiecto. Sed omnis ratio subiecti quod subiicitur motui vel mutationi, est ratio materiae : ergo materia praesupponitur ante creari, et ante omne fieri. Quod autem materia subiiciatur in fieri et mutari, accipitur a Philosopho in primo de Generatione et Corruptione, qui dicit, quod hyle primo et per se est subiectum generationis, et corruptionis : si igitur materia semper est posita ante creari, ipsa numquam est creata.
  2. Item, omnis operatio facientis aliquid, terminatur ad hoc aliquid, et numquam ad materiam et formam per se solam : creatio est actus facientis aliquid : ergo numquam terminatur ad materiam, sed ad hoc aliquid quod est compositum. Prima probatur in VII primae Philosophiae multis rationibus : secunda autem supponitur ex Littera in sequenti capitulo. Inde sic : Creatio est super hoc aliquid primo : sed omne hoc aliquid compositum est, et praesupponit sua componentia secundum naturam : ergo materia est ante creatum quodlibet, et ante creationem.
  3. Item, primi agentis est perfectissimum opus : sed materia est imperfectissimum : ergo necesse est quod non sit opus primi agentis, sed supponitur ante : ergo materia est ab aeterno.
  4. Item, quidquid est ante omne fieri et post omne corrumpi, ipsum nec fit nec corrumpitur : materia est talis : ergo nec facta est nec corrumpitur. Probatio materiae, quia prima patet per se : Omne fieri est ex materia, et omne corrumpi est in materiam : sed ex quo est fieri est ante fieri, et in quod est corrumpi est post corruptionem : ergo materia est ante omne fieri, et post omne corrumpi : ergo nec coepit, nec desinit. Et super hanc rationem innixi sunt Philosophi.

 

Sed contra :

  1. Si est ab aeterno : aut fuit sub forma, aut per se solam. Si primo modo : Omne compositum praecedunt sua componentia : materia sub forma est compositum : ergo praecedunt ipsum sua componentia : ergo est aliquid ante id quod est aeternum, quod falsum est. Si autem sine forma fuit. contra : Sic est tantum in potentia, et quod tantum in potentia est, non est : ergo materia prima non fuit ab aeterno.
  2. Item, natura operando perfectior est quam ars, quia ars dat formam sine transmutatione materiae, et naturae cum transmutatione : ergo cum primum in potentia operandi vincat utramque, oportet quod ipsum materiam totam educat de nihilo.
  3. Item, agens in inferioribus agit per formam, et habet aliquid de potentia admixtum, eo quod ipsum est compositum, et ideo non potest agere nisi educendo formam : sed Deus est agens quod est totum forma, nihil habens de potentia : ergo ipse aget non tantum formam, sed etiam materiam.

 

Solutio. Dicendum, quod materia non est aeterna, licet hoc multi Philosophi posuerunt, et rationem eorum infra in opinionibus eorum magis prosequemur.

Dicendum ergo ad primum, quod creatio non dicit actum, vel passionem quae media sit inter Deum agentem, et id quod educitur de non esse : sed potius relationem consequentem ipsum quod nunc primo de nihilo est, et ante non fuit : et tunc de plano cessat obiectio, Et huius haec est ratio : quia perfecti agentis est agere non actione media, in qua res prius sit in fieri quam in esse. Sunt autem alii qui dicunt aliter, scilicet, quod creari sit fieri, et quod fieri sit accidens : et tamen non sit aliquid in aliquo subiecto, sed est in aliquo ut in causa : hoc autem ego non intelligo, quod accidens esse habeat, et non sit in subiecto, nisi hoc sit divino miraculo. Alii dicunt, quod creari sit fieri, et sit simul cum esse, et sit concreatum ipsi rei creatae : utrum autem hoc verum sit, infra quaeretur. Via planior est, quod vere creantis nihil aliud est, quam quod esse faciat rem postquam non fuit sine mutatione media.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de agente composito, in quo est aliquid potentiae quod non agit, sicut est natura et artifex : quia in illis non est principium agendi nisi forma, et ideo non agunt nisi producendo formam super materiam, et ideo actio eorum necessario terminatur semper ad esse compositi. Sic autem non est de Creatore in quo nihil est in potentia, et ideo ipse agit totum secundum suam voluntatem. Haec autem responsio obligabit nos infra in quaestionibus de erroribus Aristotelis ad difficiliorem quaestionem : quia ex ipsa videtur sequi mundi totius aeternitas, ut infra patebit.

Ad aliud dicendum, quod hoc parum valet, quoniam perfectissimum agens non agit per necessitatem naturae, sed per voluntatem et sapientiam : sapientiae autem perfectio consistit in ordine secundum optimum modum universi : et hoc est facere ens incompletum, quod potentia sit omnis forma, et actu nulla : quia aliter referri non posset ad totum universum.

Ad aliud dicendum, quod materia non est ante omne fieri, si fieri dicatur actio creantis : quia cum illa nihil sit nisi facere ex imperio suo rem nunc esse postquam non fuit de ea aliquid nec potentia nec actu, illud fieri non praesupponit sibi potentiam aliquam : quia nec est proprie fieri, eo quod omne fieri sit inter duos terminos quorum unus est privatio et alter forma, et supra subiectum unum numero sub privatione et forma, sive secundum esse privationis et formae, sicut habitum est. Sed ex illa ratione non potest concludi plus, nisi quod materia prima non sit ingressa in esse per generationem, nec egrediatur ab esse per corruptionem, et hoc quidem verissimum est, et in hoc sensu probatur materia ingenerabilis a Philosopho, et conceditur verum esse ab omnibus intelligentibus veritatem, et in nullo obviat inceptioni materiae per creationem.

 

 

ARTICULUS IV

An verum sit quod Plato supposuit, omnium esse materiam unam ?

 

Deinde quaeritur secundo de hoc quod supponit Plato, omnium materiam esse unam.

Quod enim hoc supponat probatur ex illo : qua aliter oporteret eum dare quartum principium, quod quaedam exemplaria reciperet ab opifice, eadem necessitate qua ipse ponit materiam respectu formarum.

Et videtur, quod bene ponat :

  1. Nihil enim fit ab opifice quod non sit hoc aliquid perfectum in natura (et loquimur de his quae per se sunt in natura) : esse autem hoc aliquid necesse est quod habeat aliquid quo sit, et aliquid quo sit hoc aliquid : ergo necesse est sibi ponere materiam qua hoc aliquid sit, sicut ponitur sibi forma qua sit.
  2. Item, omnis forma de se communis est, et hoc probatur ex hoc quod ea quae sunt unius speciei quae est forma substantialis ultima, non differunt nisi per materiam et materiae dispositiones : ergo nulla est res quae ab eo quo est, habeat quod sit hoc aliquid : ergo necesse est quod habeat a materia. Cum igitur omnia quae vere sunt in natura, sint hoc aliquid, omnia quae vere sunt communicant in materia.
  3. Item, impossibile est ut idem sit principium communicabilitatis, et incommunicabilitatis. Cum autem dico caelum, dico formam : et cum dico hoc caelum, dico materiam sub haec forma : et sic est in Angelis, et in omnibus aliis : ergo in omnibus incommunicabilitas et singularitas est ex parte materiae, et communicabilitas et communitas ex parte formae. Cum igitur universale et particulare sit accipere in omni eo quod vere est in natura, videtur quod omnibus quae vere sunt in natura, ponitur una materia.
  4. Item, constat quod propria passio non invenitur extra proprium subiectum : substare autem et sustinere propria passio est materiae : ergo praeter materiam non invenitur, et gratia materiae convenit cuicumque : hoc autem convenit Angelis, et animae, et caelo, elemento, et elementatis : ergo in omnibus est materia una, ut videtur. Prima patet per se. Secunda probatur ex hoc quod unumquodque convenit per se, in quo primo invenitur : sed substare et sustinere non convenit formae primo, quia illa inest et sustinetur : nec etiam efficienti, et hoc patet per se : nec etiam fini, quia etiam ille inest et sustinetur : ergo cum sit alicuius esse, relinquitur quod conveniat materiae, et sic habetur propositum.

Si dicas, quod istae rationes nullo modo concludunt : quia etiam cum dico, haec albedo, dico incommunicabile : et cum dico, albedo, dico communicabile : et iterum dico, quod genus in specie determinatur, et sustinet differentiam ut potentia actum : et tamen non dico, quod in aliquo istorum sit materia. Illud nihil est : quia obicitur de his quae vere sunt : haec autem albedo in natura non erit haec albedo, nisi quia est in hoc subiecto ut in materia. Et hoc patet : quia si abstrahatur, coniungibilis erit pluribus, et ita communis. Similiter instantia de genere non est ad propositum : quia nos loquimur secundum esse in natura : species autem non est hoc aliquid, sed potius quale quid : tamen propter illud quod dicitur sustinere differentiam ut potentia actum, est genus loco materiae, ut dicunt Philosophi, licet nullum genus materia sit vere.

  1. Item, Commentator super XI primae Philosophiae dicit, quod hoc est materia quod est in ente praeter omnem formam. Inde proceditur sic : Omnis forma distinguit ab aliquo : ergo omne distinctum est formatum. Si autem abstrahatur universale distinguens ab entibus, non remanebit nisi solum commune quod est materia. Constat autem quod omnium entium distinctio abstrahi potest : ergo in omnibus entibus remanet unum et vere quod est materia : ergo omnium est materia una.
  2. Item, dicit Philosophus, quod idem numero et idem materia, idem sunt et non differunt : omne autem quod est apud naturam, hoc aliquid est et unum numero : ergo habet materiam : omnis autem materia secunda reducitur ad materiam primam ut (dicit Philosophus) omnia liquescibilia in argentum vivum, et argentum vivum in aquam : ergo omnium prima materia est una, ut videtur.

 

Sed contra :

  1. Materia scitur et determinatur per potentiam et motum vel mutationes. Dicit enim Philosophus ante finem primi Physicorum : Substantia autem natura scibilis est per analogiam. Sicut enim ad statuam aes, aut ad lectulum lignum, aut ad aliorum habentium formam materia informis se habet priusquam accipiat formam : sic ipsa se habet ad substantiam, et hoc aliquid quod est : analogia non in omnibus est una : ergo materia non est una in omnibus.

Si dicas, quod haec est opinio Aristotelis, et non loquitur de materia prima, sed potius de secunda quae non est una in omnibus. contra : Prima materia est prima potentia ad ens actu in natura, quia de illa tantum loquimur : nulla autem potentia scibilis est nisi per actum et motum : dicit enim Philosophus, quod motus indicat potentiam, et ratio sua est : quia potentia non est nisi eius quod non habetur, et hoc non acquiritur nisi per motum : ergo cuius non est motus unus vel unius rationis in genere ad actum, illius cum alio non erit materia una. Constat autem, quod non est motus unus spiritualium et corporalium, et corporalium, et incorporalium : ergo non est materia una ipsorum.

  1. Item, hoc dicit Boetius expresse in fine libri de Duabus naturis in una persona Christi : Omnis enim natura incorporeae substantiae nullo materiae fundamento innititur : nullum vero est corpus cui non sit materia subiecta.
  2. Item, ibidem : Quia alia res materiae fundamento innititur ut corpus, alia omnino materiae subiecto non eget ut incorporeum : nullo modo fieri potest ut corpus in corporalem speciem permutetur.
  3. Item, ibidem, nulla est incorporalibus rebus materia. De hoc tamen alibi sunt plura disputata : et ideo ista hic sufficiant.

 

Solutio. Non fuit opinio Philosophorum magnorum umquam, quod omnium esset materia una. Et si obicitur de Platone in libro Fontis vitae, respondeo quod apud me non habent auctoritatem aliquam libri illi : quia non procedunt ex propriis disciplinae sive scientiae naturalis. Qui enim in natura rationes motus et sensus negligit, cum tota natura sit de sensibilibus, et mobilibus, parat se ad decipiendum se et alios. Unde dico non solum esse hoc aliquid, quod est ex materia et forma, sed quod est ex potentia et actu. Quia apud me omnis potentiae causa est privatio, et quod non subiacet privationi aliquo modo, ibi nulla est potentia : et quantum subiacet privationi, tantum habet de potentia et non plus : et ideo dicit Philosophus quod generabilium et incorruptibilium non est materia una, nec genus unum : cum tamen utrorumque sit materia et genus, sed non unius rationis. Quia potentia ad situm sive ubi, et potentia ad formam non est unius rationis : sicut nec motus ad ubi, et motus ad formam. Confirmat hoc dictum Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi. Spiritualium autem quae sunt hoc aliquid, nulla est materia meo iudicio : sed in ipsis est quod est, et quo est : quorum neutrum numquam separatur ab altero, ut quod est dicat hoc aliquid quod vere est in natura, quo est dicat principium intelligendi et subsistendi ipsum in tali esse : et huius nulla est potentia ad motum vel mutationem, nisi aequivoce cum aliis quae moventur et mutantur : quia scitum est apud sapientes, quod illo modo per scientiam et ignorantiam non sunt proprie motus et mutationes.

 

Secundum hoc igitur dico ad primum, quod bene concedo, quod hoc aliquid dicit substantiam : sed hoc non voco materiam, nec etiam est materia.

Per idem respondeo ad sequens : quia non est hoc materiae quod facit hoc aliquid tantum, sed eius quod est id quod est in spiritualibus.

Per id patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod substare et sustinere non dicuntur univoce de omnibus sustinentibus et substantibus, et hoc solum deesse rationi, quod si haberet, concluderetur necessario quod omnium est materia una. Et in isto etiam deficit Auctor Fontis vitae : non enim una ratione substat quod per se est in esse, et nullo modo in potentia ad motum est, cum eo quod semper est in esse, sed in potentia ad ubi : et cum eo quod est in potentia ad esse, et ubi. Et hoc ideo est, quia in naturis rerum non sumitur secundum intentiones logicas, sed potius secundum esse ipsius rei, ut vult. Hoc enim (meo iudicio) omnis causa fuit controversiae inter Platonem et Aristotelem, quod ille rationes universalium sequi voluit, et ex illis rerum principia quaesivit. Aristoteles autem non sic, sed ex naturis rerum quaesivit principia rei.

Ad aliud dicendum, quod si per intellectum separarentur formae rerum, non remanebit idem substans, sed duo, vel tria. Unde notandum, quod aliud est resolvere particulare in universale, et aliud est resolvere rem in sua principia essendi : et tunc non erunt eadem principia quae semper sunt in esse et numquam in potentia ad esse, et quae sunt in potentia ante esse : et tunc non concluditur, quod sit materia una.

Ad ultimum dicendum, quod unum numero et materia sunt unum, hoc non potest esse generaliter verum, nec generaliter est dictum : quia ad minus instantia est de Deo qui est unum numero, nec tamen est unum in materia hac vel illa. Unde hoc intelligo de his quae individuantur per materiam. Unde alius Philosophus dicit, quod in his quae non sunt ex materia et non habent materiam, numerus non est nisi per causam et causatum. Nec tamen etiam illius dictum approbo in toto, ut infra patebit : quia omnes Philosophi errant generaliter in positione Angelorum. Sed dicimus, quod numerus in talibus est ab eo quod est principium distinctionis et incommunicabilitatis sive singularitatis.

 

 

ARTICULUS V

Utrum Plato bene posuit exemplar esse unum principium, et in quo erravit Plato ?

 

Tertio, quaeritur de exemplaribus quae Plato posuit.

Hoc enim non videtur absurdum :

  1. Supra enim in primo libro Sententiarum dictum est, quod Plato posuit ideas in mente divina, ut dicit Augustinus in libro LXXXIII Quaestionum : quas qui negat, Filium Dei negat esse : ergo videtur, quod haec positio non est inconveniens.
  2. Item, Boetius in prooemio primi Arithmeticorum dicit sic : Numerorum scientiam ille huius humanae molis conditor Deus primam suae habuit rationis exemplar, et ad hanc coniuncta constituit quaecumque fabricante ratione, per numeros assignati ordinis invenire concordiam. Constat autem, quod de numero mathematico istud non potest intelligi : ergo necesse est, quod intelligatur de numero ideali qui praecessit omnia ideata.
  3. Item, quaecumque forma potentia est in materia prima, necesse est quod illa praecesserit secundum rationem in primo motore, cum in ipso sit mundus archetypus : ergo ponere exemplar per hunc modum non est inconveniens.
  4. Item, Boetius in libro III de Consolatione Philosophiae :

Quem non externae pepulerunt fingere causae

Materiae fluitantis opus : verum insita summi

Forma boni, livore carens. Cum cuncta superno

Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse

Mundum mente gerens, similique imagine formans :

Perfectasque iubes perfectum absolvere partes.

Patet igitur quod exemplaria rebus inferioribus praeponenda sunt : ergo in hoc non peccavit Plato, ut videtur.

Si dicas, quod in hoc peccavit quod non posuit exemplaria in mente divina, sed extra ipsum Deum : hoc erit contra Priscianum, qui in minori volumine dicit, quod posuit ideas in mente divina antequam prodirent in corpora : ergo videtur, quod in nullo peccavit.

 

Sed contra est hoc, quod Plato ponit ideas propter duo, scilicet, propter principium scientiae, et propter principium generationis, et ad primam partem sic processit ratio eius :

  1. Non est scientia nisi incorporalium et universalium, quae scientia est in omnibus rebus : ergo omnes res sunt in incorporalibus et universalibus.
  2. Item, scientiae rerum non sunt una : ergo principium de eis non est unum : ergo necesse est ponere multitudinem idearum secundum genus in speciem. Constat autem, quod hoc modo ponere ideas ab aeterno fuisse est haeresis : ergo Plato peccavit ponendo exemplaria sive ideas.
  3. Ex parte altera peccavit : quia sic ratiocinatus est, nihil agit ultra suam speciem : sed esse hominem et asinum, est extra speciem primarum qualitatum agentium et passivorum : ergo est necesse illis formis dare aliud agens eiusdem speciei cum ipsis : ergo idea asini facit asinum, et idea hominis hominem, et sic de aliis.
  4. Item, nihil fit in actu aliquo nisi per illud quod est in actu illo : omne quod generatur, fit in actu aliquo secundum formam : ergo per aliquid quod semper est in actu illo : hoc autem non invenitur in materia : ergo necesse est ut illud ponatur extra materiam. Et sic iterum videtur sequi, quod necesse est ponere unum hominem extra materiam in ideis, qui generet alios, et asinum, et sic de aliis. Et ideo imponit ei Aristoteles, quod ipse posuit tertium hominem, et tertium asinum : quia unum posuit in ideis aeternis, et alium mathematicum coniungibilem materialibus, quia mathematica per esse in materia sunt : et ideo dixit, quod omnium compositio est ex incorporali et corporali, et hoc etiam videtur tangere in principio Arithmeticae : et tertium quod est singularitas. Patet igitur quod hoc est haeresis : ergo Plato errat in positione exemplarium.

 

Praeterea, quid coegit Platonem ponere materiam, et opificem et exemplar, et non finem ?

Reducitur enim opifex ad efficientem, exemplar ad formam, et materia ponitur proprio nomine. Videtur enim, quod efficiens principium et materia prima possunt reduci in idem.

Et ille est error David de Dinanto, et obiecit sic :

  1. Quaecumque sunt, et nullo modo differunt, ipsa sunt eadem : Deus et materia prima sunt, et nullo modo differunt : ergo sunt eadem. Patet Prima. Secunda probatur per naturam simplicitatis : quia in simplicibus nulla est differentia : et quae nullam habent differentiam, nullo modo differunt.
  2. Item, ens abstrahit ab omni ente distincto : efficiens autem et materia habent esse distinctum : ergo abstracto distinguente remanet idem quod est in utroque : ergo efficienti et materiae substat idem : ergo reducuntur in idem, ut videtur.
  3. Item, non fit abstractio nisi formae : ergo id quod remanet post omnes formas, est idem in omnibus. Constat autem, quod ens per intellectum est ante omne ens determinatum : ergo ante creatum, et increatum : ergo idem est in creato, et in increato : hoc autem probatum est esse materiam : ergo videtur, quod opifex et materia reducantur in idem, et hoc concessit ille stultissimus, qui numquam aliquid vere et bene intellexit : et ideo dixit, quod materia prima et Deus et nous sive mens essent idem, et nihil esset principium universi nisi illud, cum tamen sit omnium indivinius et imperfectius.
  4. Et dixit hoc signatum esse in templo Palladis, in cuius superstitione erat scriptum : Pallas est quidquid fuit, et quidquid est, et quidquid erit : cuius peplum nullus umquam hominum homini revelare potuit. Et dixit Palladem esse materiam primam, et peplum eius esse formam, et multos revelasse peplum hoc usque ad formas Creatoris et creati, et efficientis et formae : et neminem revelasse peplum, et revelando processisse ulterius nisi ipsum, quia ipse solus in toto revelavit. Cum tamen et in hoc mentitus sit, quia ipse hunc errorem ab aliis accepit : nam ego inveni hunc errorem scriptum in uno libro antiquissimo in Alemania in coenobio quodam, et inscribebatur liber ille cuidam Alexandro graeco.

 

Sed contra illum errorem sic obicitur :

  1. Impossibile est per intellectum, quod idem sit primum faciens, et primum factum : sed omnis secunda forma materiae est facta : ergo necesse est quod habeat faciens ante se. Si ergo esse Creatorem, vel esse Deum, est forma materiae : necesse est ponere alium facientem. Prima probatur sic : Si primum faciens est factum : sed esse factum antequam sit, est in potentia : ergo primum faciens antequam sit, est in potentia.
  2. Item, nihil est faciens nisi quod est actu agens : nihil actu agens nisi ens actu : ergo primum faciens est primum agens actu, et primum actu ens et prius habitum quod est in potentia ens : sed in potentia ens est non actu ens : ergo primum actu ens est non actu ens : ergo contradictoria verificantur de eodem.
  3. Item, si primum faciens et primum factum sunt idem : ergo idem facit seipsum : sed quod facit seipsum et sibi sufficit ad hoc, facit semper seipsum : ergo primum faciens semper facit seipsum : ergo semper est in fieri : ergo numquam est in esse : ergo numquam in facere : ergo si primum faciens facit seipsum, ipsum numquam facit se. Et quia stultum est quaerere rationes contra insaniam quam numquam aliquis secundum Philosophiam dixit, ideo ista sufficiant.

 

Solutio. Dicendum, quod Plato absque dubio errat in modo ponendi exemplaria, et hoc quatuor modis :

quorum unus est, quod ipse putabat Dei scientiam sicut aliorum causari ex illis, et esse formas in Deo distinctas ab intellectu Dei : quod improbat Aristoteles in XI primae Philosophiae.

Secundo, quia putabat quod illae non tantum essent in Deo, sed etiam cum ipso generantes entia secundum naturam in propriis formis. Et illas posuit ab aeterno esse cum Deo : quia non vidit qualiter causae proximae educerent aliquam formam, quae non esset suae speciei.

Tertio, quia dixit non tantum sic esse, sed etiam mathematicas esse sub illis quae abstrahuntur a rebus naturalibus, et sunt principium scientiae in his quae habent scientiam rerum : si hoc est verum quod ipse dixit, discere esse recordari. Si vero posuit discere esse accipere disciplinam, illa non habebatur.

Quarto, quia ipse ponebat quod illae formae manent in corporalibus, etiam destructis particularibus in quibus sunt : eo quod aliud sit esse particularium, et aliud esse illarum formarum. Et haec colliguntur ex diversis libris Aristotelis qui haec imponit ei : et videtur etiam extrahi ex Timaeo, sicut patet inspicienti capitulum de diis deorum.

 

Dicamus ergo ad primum, et quatuor sequentia, quod illo modo ponere ideas verum est et sanctum : et ratio qualiter ponantur, expedita est in primo libro Sententiarum.

Ad rationes autem probantes suum errorem, dicendum ad primum, quod cum dicitur quod scientia non est nisi universalium et incorporalium, hoc intelligitur secundum rationem, et non secundum esse : ipse autem secundum esse accipiebat. Est enim rei corporalis ratio incorporalis quae sumitur per ea quae sunt speciei, et non materiae.

Ad aliud dicendum, quod scientiae rerum non sunt una, si accipiantur res in parte : sed tamen scientiae in causa omnium per causam illam sunt una et unum : et sic scientia Dei de omnibus est una et unum, ut in primo libro Sententiarum disputatum est.

Ad aliud dicendum, quod hoc est falsum : Nihil agit ultra suam speciem : verum tamen est quod dicit Philosophus, quod omnis generatio est ex convenienti : quia inter agens et actum proportio est virtutis activae et receptivae sive passivae : unde agens in semine hominis vel alterius, triplex est : elementale, et specificum, et caeleste : et his virtutibus coniunctis agenti est virtus formativa seminis. Elementale est ut calidum ignis dirigens et dissolvens, humidum continuans et miscens, et siccum terminans et figurans, frigidum autem tenens et coagulans. Specificum autem est : quia semen virtutis in se habet anima hominis, et semen alterius habet in se virtutem consequentem ipsum ex hoc quod est semen talis speciei vel talis. Caeleste autem est ut vis solis, vel lunae, et aliorum planetarum, et stellarum : et ex his proportionatur activum ad hanc formam, vel illam. Passivum autem proportionatur in recipiendo : quia non quodlibet est cuiuslibet formae receptivum, sed sibi proportionatae per virtutem et temperamentum complexionis, et compositionem dissimilium partium si est ex dissimilibus : et ideo nihil prosunt, ut dicit Philosophus, exemplaria ad generationem posita extra materiam : quia si non tangunt, non agunt : et nulla sequitur transmutatio : ergo nec generatio.

 

Ad hoc autem quod quaeritur : Quid coegit Platonem ponere opificem, et materiam ? Dicendum, quod Plato bene vidit, sicut probant ultimae rationes, quod materia et efficiens numquam coincidunt in idem secundum rem : et cum ipse videret, quod primum efficiens nihil habeat de potentia, nec sit compositum : ipse putabat, quod licet in se non impediri posset ab actu, tamen impediri posset ex defectu recipientis operationes eius. Cum igitur forma aliquo modo sit in efficiente, vidit bene quod ipse illam ex se aliquo modo dare potuit. Quia autem nihil sibi est in potentia, potentia non fuit in ipso : et ideo illam, ut sibi videbatur, ex se producere non potuit, et ideo dedit eam sibi ab aeterno. Et haec ratio omnes Philosophos coegit ad ponendum materiam esse aeternam. Sed deceptio est in hoc, quia procedunt ac si Deus agat per necessitatem naturae : quia tunc absque dubio impediretur si non haberet in quid actiones imprimeret suas. Sed nos ponimus quod agit per imperium, et ita de nihilo educit eam. Et hac positione facta, nihil sequitur impossibilium quae timuerunt omnes Philosophi. Finem autem bene viderunt sequi secundum esse id cuius est finis : et ideo eam nullus posuit esse principium.

Ad aliud autem quod obicitur de errore David de Dinanto, dicendum quod stultissimum ridiculum est : quia nihil ita differt ab aliquo, sicut Deus et materia prima : cum utrumque sit simplex suo modo, quia eorum simpliciter non est unius rationis : et differunt seipsis sicut omnia prima differunt ab invicem, ut diximus in primo libro Sententiarum.

Ad aliud dicendum, quod ens quod abstrahit ab omni ente, non abstrahit ab efficiente primo : quia nihil est simplicius illo : sed hoc est ens quod ipse est, et alia habent esse in proportione ad ipsum : et ideo illa ratio nulla est.

Item, ens creatum quod abstrahit ab omni ente creato non dicitur univoce de omni ente creato : ergo sic duplici impedimento non procedit illa ratio, quod aliquid sit commune, ut prius, efficienti primo et materiae primae.

Et ideo patet solutio ad sequens : quia est duplex separatio sive abstractio, scilicet, formae a materia, et haec non convenit nisi compositis, et intentionis ab eo cuius est illa intentio : et haec omnibus convenit, et nullam indicat compositionem. Nihil enim est adeo simplex, cuius intentio non abstrahitur ab intellectu quando intelligitur : tamen haec abstractio non fit a creato, et increato : quia ante increatum nihil est omnino : et ideo esse quod abstrahitur non est univocum, sed secundum proportionem dictum de increato et de aliis, sicut saepius in primo libro Sententiarum dictum invenitur.

Ad ultimum dicendum, quod haec non fuit intentio Poetarum velantium Palladem : sed hoc quod dixit Augustinus, quod viderunt Deum, sed non cognoverunt ad plenum : sicut habetur in Act. XVII, 23, quod transiens Apostolus vidit aram in qua erat scriptum : Ignoto Deo : quia sufficienter non cognosci potest. Et ille, sicut dicit Bernardus super Cantica, est esse omnium, non materiale, sed causale. Velum autem significabat ignorantiam ipsius, et elongationem ab humana notitia. Vel si dicatur, quod idololatrae errabant, non est inconveniens, cum in multis erraverunt.

 

 

ARTICULUS VI

An diffinitio creationis qua dicitur : Creare est aliquid de nihilo facere, sit bona ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, A, § 2 : Creare proprie est de nihilo aliquid facere, etc.

Et quaeruntur tria, scilicet, de ista diffinitione creationis.

Et secondo : Utrum creatio sit actus communicabilis alteri ?

Et tertio : Utrum sit miraculosum vel naturale creare ?

 

Ad primum sic proceditur :

  1. Facere ponitur in diffinitione eius quod est creare : si ergo facere est agere, et creare est facere, creatio erit actio : actio autem (ut habetur in libro de Sex principiis) est secundum quam in id quod subiicitur, agere dicimur : ergo creationi subiicitur aliquid in quod agat : ergo creatio supponit subiectum quod est materia, quod supra est negatum.
  2. Item, omnis factio est in aliquo ut in subiecto : creatio est factio : ergo est in aliquo ut in subiecto. Omne autem quod est in subiecto, praesupponit sibi illud subiectum secundum naturam : ergo iterum creatio videtur praesupponere subiectum.
  3. Item, ipsa creatio aut est creata, aut increata : constat quod non increata, quia sic fuisset ab aeterno : ergo creata. Omne autem creatum aliqua creatione est creatum : ergo creationis est creatio. Quod si detur, hoc necessario abibit in infinitum : quia de creatione creationis similis est quaestio, et sic ulterius infinite.
  4. Item, creatio est creati creatio : aut ergo intelligitur constructio in ratione subiecti, cum dicitur creati creatio, aut in ratione termini. Si ut subiecti, contra : Creatura est id quod fit per creationem : ergo creatura dicit factum creationis. Factum autem est terminus fieri : ergo creatum dicit terminum, et non subiectum. Si hoc concedatur. contra : Omne factum praecedit fieri : illud autem fieri est creatum, et non Creator : ergo aliquid creatum praecedit omne creatum, quod est falsum.
  5. Item, illud fieri cum sit accidens, est in aliquo subiecto : et sic iterum redit quod oportet sibi praeponere materiam in qua sit, quae non sit creata : ergo videtur, quod convenientius sit dicere, quod creatio nihil sit.

 

Solutio. Dicendum, quod creare est de nihilo aliquid facere, hoc modo quo facere convenit Deo. Dicit enim Magister in Littera de Deo, quod sibi voluisse fecisse est : eo quod sua voluntas ad omnia sufficiens est. Et ideo videtur mihi dicendum, quod sicut non operatur praesupponendo sibi subiectum, nec praesupponendo instrumentum : ita non est actio media inter Deum agentem, et inter creaturam factam : sed facere suum est completa voluntas ad hoc quod res sit quae modo non est, vel ante non fuit : et hoc agere dicit creare : et non secundum rem magis dicit relationem quam actionem, sed secundum rationem dicit hoc magis agere.

Si autem obicitur, quod relatio sequitur sua extrema, et ita creatio est post creaturam, dicendum, quod hoc verum est de quadam relatione : sed de relatione quae est penes actionem Dei creantis non est verum. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod factio ista nihil aliud est quam factum esse post nihil, quod numquam fuit in fieri. Et ideo in ipso facto incipiente nunc primo esse, id est, quod nunc est, et ante non fuit, est factio, ut in subiecto, et concreatur illi : et ideo non oportet illi praeponi subiectum.

Ad aliud dicendum, quod ipsa creatio concreata est creatio, et non alia creatione, sed seipsa. Nec obiectio procedit, nisi daremus quod est fieri cuius creatura est terminus : et hoc non concedimus, ut patet ex prius dictis.

Ad aliud dicendum, quod ratio termini hic et ratio subiecti est una, et ideo hoc : quia creatio non dicit motum fieri secundum rem, sed secundum rationem existendi, scilicet, secundum quam aliquid est post nihil : et in illa ratione creatura est ut terminus, secundum quod ponit factionem Dei : et est ut accidens rei creatae, et tunc dicit relationis proprietatem, et tunc creatura est ut subiectum. Nihil autem prohibet idem construi in diversis habitudinibus, secundum quod ipsum diversimode accipitur. Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.

 

 

ARTICULUS VII

An creatio sit alteri communicabilis ?

Secundo quaeritur : Utrum creatio sit communicabile alii ?

 

Et videtur, quod sic : quia

  1. Maius est de impio facere pium quam creare caelum et terram : sed de impio facere pium communicatur alteri : quia fit per sacramenta et orationes Sanctorum : ergo et creatio potest alii communicari.
  2. Item, hoc dicit Magister in III Sententiarum, et in quarto tractatu de Potestate baptizandi, quod Deus potuit conferre alicui rei ut crearet aliquid, sed non se : ergo, etc.
  3. Item, quidam Philosophi posuerunt, quod intelligentiae creant animas, et una intelligentia aliam : sicut prima secundam, et secunda tertiam, et ita deinceps : ergo videtur, quod possit communicari.

 

Sed contra :

  1. Nullius agentis quod est aliquo modo in potentia, est facere nisi formam composito. Probatio : quia secundum id quod ipsum est in potentia, non potest agere : omnia autem quae sunt citra Deum, secundum aliquem modum sunt in potentia : ergo non faciunt nisi formam in composito : non ergo creant. Et hoc patet etiam in natura et arte quae semper faciunt praesupposita materia.
  2. Item, inter pure ens, et pure non ens, non est proportio : ergo distantia infinita : ergo virtutis infinitae est educere aliquid de nihilo. Sed nihil est virtutis infinitae, nisi id quod est essentiae infinitae : nihil autem est essentiae infinitae, nisi Deus : ergo non potest creare minimum quid nisi Deus.

Et hoc videtur concedendum.

 

Ad primum ergo dicendum, quod gratia in iustificatione impii non creatur nisi a solo Deo : sed ad dispositionem subiecti potest operari meritum Sanctorum, vel sacramentum : sicut etiam ipsam animam rationalem non creat nisi Deus, sed ad eam potest operari natura praeparando corpus.

Ad id quod dicit Magister, dicendum quod ipse loquitur de operatione per voluntatem vel preces, hoc est, quod ad voluntatem creaturae vel preces aliquid crearetur : non tamen per ipsam creaturam, sicut virtute sua operantem, vel virtute sibi coniuncta : quia illa etiam esset creata : eo quod dona Dei omnia praeter Spiritum sanctum, creata sunt et finitae virtutis.

Ad aliud dicendum, quod non fuit, ut puto, intentio illorum Philosophorum dicere, quod Angeli essent creatores, sed potius quod illuminatores illorum quae sub illis erant, et motores quodammodo : et ideo illi intenderunt exprimere ordinem Angelorum ad animas, et quod causant eas in bene esse, et non in esse : sic etiam dicit Alpharabius, quod anima est instrumentum intelligentiae, cui communicat de lumine sui splendoris.

 

 

ARTICULUS VIII.

An creare sit opus miraculi ?

 

Tertio quaeritur : Utrum creare sit opus miraculi ?

Videtur autem quod sic : quia

  1. Omnes operationes vel cadunt in naturam, vel artem, vel miraculum : constat autem, quod creare non cadit sub aliis duobus : ergo cadit sub miraculo.
  2. Item, Chrysostomus dicit, quod opus solius voluntatis divinae est miraculum : creatio autem est opus solius voluntatis divinae : ergo.
  3. Item, Gregorius in principio super Ezechielem distinguit prophetiam in illam quae est de praesenti, et de praeterito, et de futuro : et suum exemplum quod est de praeterito est, quod Moyses cognovit principium mundi : et hoc est quod dicit haec littera, quod dixit Spiritu Dei afflatus : In principio creavit Deus caelum et terram : si autem sic est : ergo apparet supra nostram facultatem cognoscendi : hoc autem est miraculum, ut dicit Augustinus, scilicet, quod est arduum et insolitum, quod supra spem et facultatem admirantis apparet : ergo est miraculosum, ut videtur.

 

Sed contra :

Opus creationis est ad instaurandum naturam mundi : per miraculum autem non instauratur natura : quia miraculum raro fit, natura autem semper uno cursu fit : ergo videtur, quod non sit opus miraculi

Item, quaeritur iuxta hoc : Quare dicit : Damus quod est opus voluntatis, non natura : cum creare sit commune tribus : et quidquid convenit tribus, convenit eis gratia natura, ut saepe probatum est in principio libri ?

 

Solutio. Dicendum, quod creatio proprie est opus divinum. Nobis autem videtur mirabile, eo quod non possumus in id, quia non subiacet demonstrationi rationis : et ideo etiam Philosophi non cognoverunt ipsum, nisi forte aliquis ex dictis Prophetarum : sed per demonstrationem nullus umquam investigavit ipsum. Apud aliquos quidem inveniuntur quaedam rationes probabiles : sed non probant sufficienter : et sic procedunt primae rationes. Bene enim concedo, quod nobis est mirabile, et supra nostram facultatem apparens.

 

Ad aliud dicendum, quod est ad instaurandum naturam, sed non ex parte naturali : et ideo mirabile. Sicut enim illuminatio caeci instaurat naturam oculi in isto, et instauratio est mirabilis, visus autem est naturalis : ita creatio instaurans totam naturam est mirabilis, sed operatio creati naturalis.

Ad aliud dicendum, quod dicitur opus voluntatis secundum quod dividitur contra generationem Filii, et processionem Spiritus sancti : quia voluntas est respectu voliti quod aliquo modo est extra naturam volentis : sed natura est respectu illorum quae intra sunt.

Et hoc sufficienter discussum est in primo libro Sententiarum, ubi quaeritur, Quid sit generatio Filii ?

 

 

ARTICULUS IX

An facere et creare sint idem, aut unum sit in plus quam alterum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, A, § 2 : Facere vero non modo, etc.

  1. Secundum hoc enim videtur, quod facere in plus est quam creare vel operari : ergo aliquid commune est operi creaturae et Creatoris, quod videtur inconveniens.
  2. Praeterea, Quae differentia est inter facere, et operari ?

 

Solutio. Dicendum, quod si ista proprie considerentur, tunc facere ponit motum, ut dicit Magister in Littera, et sic proprie est naturae quae facit cum motu et cum mutatione, secundum quod dicitur in libro de Sex principiis : quia omnis motus in actione, et omnis actio in motu firmabitur : operari autem tantum erit voluntatis vel intellectus in mechanicis et voluntariis, creare autem Dei. Si autem large ista considerentur, tunc quodammodo commune est facere, et suae species erunt creare et operari : tamen interdum operari etiam sumitur communiter.

 

Ad obiectum dicendum, quod non est aliquid commune univocum : quia facere non univoce dicitur de facere Dei, et creaturae.

 

 

B. Quod haec verba, scilicet agere et facere, et huiusmodi non dicuntur de Deo secundum eam rationem qua dicuntur de creaturis. 

 

ARTICULUS X

An Aristoteles sufficienter determinavit mundum esse aeternum sicut ei imponitur ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2 : Aristoteles vero posuit duo principia, etc.

Hic ut sciatur opinio Aristotelis, necesse est quaerere duo.

Primum : Utrum Aristoteles sufficienter determinaverit mundum esse aeternum sicut imponitur ei ?

Secundo, de ratione principiorum duorum, quae posuisse ab aeterno hic dicitur a Magistro.

 

Quia vero de hac materia alibi tractavimus, tenebimus hic viam breviorem, et ponemus septem vias quas collegit Rabbi Moyses in secunda collatione libri Ducis neutrorum, et videbimus quantum concludere possunt.

Prima via est ex natura motus circulorum, et est in principio VIII Physicorum, et colligitur in quatuor rationibus.

Prima est, quod auctoritas omnium veterum concordat in hoc, quod motus caeli non incepit, praeter unum, scilicet Platonem. Et ista ratio antiquorum fundatur super duas propositiones. Una est, quod motus caeli sit principium, et causa omnium quae moventur, et fiunt postquam non fuerunt.

Secunda autem est, quod quidquid est principium primum omnis factionis et inceptionis omnis rei, quod hoc nec factum est, nec incepit : quia aliter iretur in infinitum.

Et has propositiones leve est probare : sed quia conceduntur fere ab omnibus intelligentibus, ideo procedatur ex eis sic : Quidquid est principium et causa omnis factionis et inceptionis, ipsum nec factum est, nec incipit : motus primi mobilis principium est omnis factionis et inceptionis : ergo nec factus est, nec incepit.

Alia ratio penes eamdem viam, est ducens ad impossibile. Detur enim, quod incepit : aut igitur incepit sicut posuit Empedocles, aut incepit sicut posuit Anaxagoras. Empedocles ponit multoties incipere motum universae substantiae, et multoties desinere : quia ipse dicebat, quod materiale principium est mixtum ex omnibus, et moventia erant duo, scilicet lis et amicitia : et amicitia movente conveniunt diversa mixta et contraria in actum unius generati per casum et fortunam : et ideo hoc casu factum est caelum, et hoc terra, et sic de aliis. Unde est illud quod ipse dixit ibi, capita Germanorum esse sine cervice, quae postea per litem et amicitiam distincta sunt. Lis autem movet secundum eum, quando resolvuntur contraria in corruptione generati : et hoc dicebat multoties fieri, etiam secundum universum mundum : sicut dicitur de eo, quod ipse ponebat hoc fieri in anno magno qui vocatur « annus Empedoclecius », et constat ex triginta sex millibus annorum, ut dicunt (sed hoc non est authenticum sed fictum), propter hoc quod motus stellarum fixarum, qui est motus octavae sphaerae, secundum Ptolemaeum est super polos circuli signorum ab Occidente in Orientem, centum annis, secundum divisionem circuli, in trecentesimo gradu uno, et completur in triginta sex millibus annorum secundum divisionem circuli in trecentas et sexaginta partes, quae « gradus » vocantur. Anaxagoras autem ponebat omnia esse mixta, praeter agentem intellectum, et semel tantum incepisse motum agente intellectu in ipso mixto faciente distinctionem, et faciente mobile et motum eius primum. Igitur isti ambo concordant in hoc, quod motus incepit ex defectu mobilis : quia enim mobile non semper fuit, ideo motus eius non semper fuit, sed incepit. Sed differebant isti duo : quia unus ponebat moventia duo non semper eodem modo se habentia, scilicet Empedocles, litem, et amicitiam. Alter autem, scilicet Anaxagoras, ponebat movens unum et uno modo se habens : sed quod non semper movet propter defectum mobilis.

 

Et contra hoc obicit Aristoteles sic : Si motus non semper fuit : aut hoc fuit quia mobile non erat, et ideo non erat motus, sicut dicebant ambo illi : aut quia et si mobile erat, tamen non movebatur, eo quod movens non uno modo se habuit ad ipsum semper : sicut dicebat solus Empedocles. Si primo modo : ergo oportebat mobile prius fieri, quod non fuit sine mutatione sui ad esse : ergo mutabatur ad esse, sive ad formam suae speciei. Omnis autem mutatio causatur a motu locali : ergo motus localis fuit movens ad esse primum mobile : ergo motus localis fuit antequam inciperet motus localis primus, quod est impossibile : ergo non incepit per hunc modum. Si autem incepit secundo modo, tunc fuit mobile et movens : sed non movit, quia non erat dispositum ad motum : ergo oportuit ipsum disponi : sed disponi est alterari : ergo alterabatur. Et quidquid alteratur, movetur ex alio motu primo causante alterationem, qui est localis : ergo iterum sequitur motum fuisse ante primum motu : quod est impossibile : ergo non incepit motus.

Tertia ratio sive via est a natura temporis ibidem sumpta : quia tempus est passio motus, et nihil est de tempore accipere nisi nunc : nunc autem medietas semper est inter praeteritum et futurum : ergo ante quodlibet nunc, est accipere praeteritum : et post quodlibet, est accipere futurum : ergo numquam incepit, et numquam desinet : ergo nec motus, cum tempus sit passio motus : ergo nec mobile, cum motus sit passio mobilis.

Quarta ratio est ad hoc quod non destruitur per eamdem rationem : quia incideret idem inconveniens, scilicet, quod post motum localem esset motus, propter alterationem vel corruptionem mobilis, vel motorum : quia non deficit nisi aliter se habente motore, vel mobili, vel utroque.

Istae quatuor rationes inveniuntur in principio VIII Physicorum.

 

Secunda via etiam vadit ad utrumque, scilicet, quod motus non inceperit, nec desierit : et est per rationem materiae, et ponitur in fine primi Physicorum sic : Detur quod materia inceperit esse. Quidquid autem incepit esse, movetur et mutatur ad esse, et non mutatur nisi ex privatione et super materiam : cum igitur esse rei praecedat fieri, et fieri ponat materiam supra quam sit, materia erit antequam incipiat esse materia, quod est impossibile : ergo non incepit. Eodem modo probatur, quia non desinit. Quia omne quod corrumpitur, in materiam corrumpitur : ergo est in materia postquam corrupta est natura, quod est impossibile : ergo materia est ingenerabilis et incorruptibilis : ergo et mundus secundum sua principia prima.

 

Tertia via est collecta de natura caeli, cuius materia elongata est a generatione et corruptione : sicut omnes ratiocinantes concorditer dicunt, quod propter hoc sit locus Dei incorruptibilis. Et fundatur hoc super tres rationes : quarum una est, quod omne quod generatur, corrumpitur determinato tempore. Secunda est, quia caelum non est corruptum, nec aliter se habens a primo tempore considerationis Philosophorum. Tertia, quod manente caelo, est motus eius, et totus mundus manens. Ex his arguitur sic : Omne generatum corrumpitur determinato tempore : caelum non corrumpitur tempore determinato : ergo caelum non est generatum : ergo non incepit. Cum igitur ipsum per motum suum producat animalia et plantas, et sit ut vita quaedam existentibus omnibus, etiam generatio inferiorum non incepit. Et haec trahitur de fine primi Caeli et Mundi, et multipliciter ibi probatur.

 

Quarta via non est Aristotelis, sed est Commentatorum eius Graecorum quorumdam, ut Alexandri, et Themistii, et quorumdam Arabum, ut Averrois, et aliorum, et est haec : Nihil incepit esse quod prius non fuerit in possibilitate : omnis autem possibilitas est in materia : ergo nihil incepit esse, quod non exeat de potentia ad actu : ergo movetur : et sic ante primum motum erit motus, quod est inconveniens : ergo non incepit mundus.

 

Quinta via est eorumdem : Si Creator modo creat, et ante hoc non creavit, est in potentia ad creandum. Nihil autem in potentia ens, extrahit seipsum de potentia ad actum : ergo Creator habet alium nobiliorem se qui extrahit eum de potentia ad actum, quod est inconveniens : ergo ab aeterno creavit mundum, et non incepit.

 

Sexta via est eorumdem : quia omne agens per voluntatem, nunc agens, et ante non agens, indiget altero duorum, scilicet, aut removente impedimentum suae actionis cum velit agere, si sit quod prohibeat : aut expergefaciente voluntatem, cum modo velit, et ante hoc non voluerit. Et hoc probant per simile in nobis agentibus aliquid per voluntatem. Sed utrumque illorum absurdum est credere de Deo : quia ad unum sequitur quod sit impotens, et ad aliud sequitur quod sit alio modo se habens et alterabilis : ergo non incepit creare.

 

Septima via sumitur ex eisdem : et tamen fundatur super quasdam propositiones primae Philosophiae, quod scilicet ordo primi motoris ad motum est substantia sua et voluntas sua. Sicut ergo numquam defuit ei substantia sua, ita numquam defuit ei motus et mobile. Prima autem probatur ex hoc : quia quidquid est in Deo, Deus est, cum ipse sit simplex. Unde etiam admirantes dilatant os contra fidem, dicentes : Quid causae est quod heri creavit mundum, et non pridie, vel ante unum annum ?

 

Ad idem Doctores afferunt plures rationes : sed duas ponam, scilicet, quod infiniti motoris est infinitus motus : Deus autem est motor infinitus : ergo infinitus est motus : et non est infinitus velocitate : ergo necesse est quod sit infinitus in tempore. Et hoc fundatur super finem VIII Physicorum, et super quasdam propositiones penultimi capitis libri XI primae Philosophiae. Secunda est quod idem eodem modo se habens, semper facit idem : ergo ab aeterno movit ut modo.

Item, hoc videntur dicere quaedam auctoritates Catholicorum Doctorum. Dicit enim Boetius in quinto de Consolatione, quod temporis patitur conditionem : licet illud (sicuti de mundo censuit Aristoteles) nec coeperit umquam esse, nec desinat, vitaque eius cum temporis infinitate tendatur : nondum tamen tale est ut aeternum mensura credatur. Ergo videtur, quod mundus et tempus non inceperunt : et tamen non sequitur quod sint aeterna.

Idem, infra parum : Unde non recte qui cum audiunt visum Platoni mundum hunc non habuisse initium temporis, nec habiturum defectum : hoc modo mundum conditori conditum coaeternum fieri putant. Aliud enim est per interminabilem duci vitam, quod mundo Plato tribuit. Aliud interminabilis vitae totam pariter complexam esse praesentiam, quod divinae mentis proprium esse manifestum est. Neque Deus conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate, sed simplicis potius proprietate naturae. Ex hoc accipitur, quod non duratione habente aliquam processivam quantitatem Deus fuit ante mundum, sed simplicis proprietate naturae, ut causa totum sibi praesens habens causatum. In hac autem auctoritate etiam aliud difficile est, scilicet, quod dicit secundum Platonem tempus non incepisse : cum haec opinio non fuit Platonis, sed Aristotelis : Plato autem dicebat tempus incepisse cum caelo : sicut etiam apparet in Timaeo.

Item, obiciunt quidam sic : Deus bonitate creat mundum : sed ab aeterno est bonum : ergo ab aeterno creat.

Item, non est necesse, quod causa causatum durationis quantitate praecedat : sicut apparet in duobus exemplis Augustini, scilicet, de pede in pulvere et vestigio : vestigium enim esset aeternum, si pes in pulvere esset aeternus.

Item, de radio super Oriente et elevatione solis. Dies enim fit a sole ascendente super hemisphaerium : et tamen non est post solis ascensionem : ergo etiamsi concedunt Philosophi quod Deus est principium totius mundi, sicut omnes concedunt, non est necesse ponere propter hoc mundum incepisse.

 

Sed contra hoc sunt rationes, quarum etiam examinabimus virtutem inferendi, propter hoc ne simplices ab infidelibus confundantur, si forte eas incaute proponant.

  1. Via fortior est, quod si Deus est causa mundi et caeli, et ab eo intelligibile, et quidquid sub ipso est (ut dicunt Philosophi) aut est causa substantiae ipsorum, ita quod ab ipso habeant substantiam et esse substantiale : aut secundum aliquod accidens vel proprietatem tantum. Si primo modo, inde proceditur sic : Quidquid accipit substantiam ab aliquo, et non est semper in fieri, necesse est ut quandoque incipiat : ergo non ab aeterno : ergo omnia inceperunt secundum substantiam. Si autem non accipiunt substantiam ab ipso, sicut a causa, tunc non reducuntur omnia ad unum, sicut ad unum principium universi esse : et hoc est contra eos, qui in suis metaphysicis multipliciter probant, quod omnia reducuntur ad unum, sicut ad principium universi esse. Et haec dicit Alexander in quadam epistola, et Avicenna dicit, quod est opinio Aristotelis et omnium Philosophorum.

Si autem dicas, quod verum est, si ista sunt facta : sed ego dico, quod esse eorum est fieri. contra : Caelum et intelligentia quae prima est inter eas quas ponunt Philosophi, sunt completa in se completione maxima : ergo ab eisdem universaliter removetur fieri : quia hoc est imperfectum : ergo necesse est, si sunt causa, quod sint quandoque causata.

Si dicas, quod causa prima est intelligentia omnino simplex, et agit per necessitatem naturae, sicut lux, et actus eius est intelligentia prima post eam, et post actum illius est intelligentia tertia, et illae non sunt aeque simplices cum prima intelligentia quae est causa omnium : tunc necessario habebo propositum, quod omnia inceperunt.

Et ut hoc liquidius videatur, videamus opinionem Philosophorum. Dicunt enim, quod intelligentia prima propter hoc quod nihil sui est potentia, non producit nisi intelligentiam quae est post eam et primi ordinis inter motores. Illa vero probatur distare a causa prima quae non est composita, per hoc quod redit super essentiam suam, quia intelligit seipsam : et ita est composita, et habet aliquid potentiae, quod est intellectum, et aliquid splendoris primi, quod est intellectus et de natura intelligentiae agentis universaliter : et ideo illa intelligentia potest producere duo, scilicet, orbem quem movet, et intelligentiam secundi ordinis : et ideo quia primus orbis fluit secundum causalitatem ab intelligentia primi ordinis, movetur motu uno tantum. Intelligentia autem secunda iterum compositior fit, quam illa quae est ordinis primi inter causatas. Et ideo ex parte illa qua est in potentia producit orbem secundum, qui movetur duobus motibus : et ex parte illa qua est in ea natura universaliter agentis intelligentiae, fluit ab ea intelligentia tertii ordinis, et sic deinceps usque ad sphaeram lunae, cuius motor producit intelligentiam dicti ordinis, quae irradiat super animas rationales.

Sed quod hoc totum absurdum sit, de facili probatur.

Quaeritur enim : Unde venit materia quae potentia est ad situm intelligentiae primi ordinis, cum ipsa non sit possibilis ad motum in loco et non erit assignare.

Item quaeritur : Unde veniat materia difformis in partibus caeli, ut quaedam sit stella pervia, quaedam similiter, quaedam aliter naturaliter intelligentiae secundi ordinis ? et iterum non est assignare.

Item quaeritur : Utrum illae materiae, scilicet caeli et stellae, sint una materia secundum naturam, vel diversae ? Si una : ergo unum habet motum, cum motus indicet naturam materiae etiam secundum eosdem Philosophos. Si autem diversa : ergo non fluit ab una simplici intelligentia secundum ordinem quem ipsi ponunt : ergo patet, quod positio nulla est. Ponunt enim quod ab uno simplici non est nisi unum duplex : et ab illo aliqualiter duplici causantur duo, secundum naturae ordinem, et non duae materiae unius causati. Si dicas, quod non est probatum, quod duae materiae sint secundum naturam stellarum, et caeli, hoc nihil est : quia iam praesuppositum est ab eis quod motus indicat materiam, et compertum est, quod diversi sunt motus uniuscuiusque caeli, et suae stellae, vel suarum stellarum, quae sunt in ipso.

  1. Item, alia via videtur mihi fortis contra istam positionem, scilicet, quia omnis diversitas necesse est quod reducatur in principium aliquod unum secundum Philosophos praedictos : sicut elementata in elementa, et in loca sua : et loca in orbem : quia quod propinquius est caelo, communicabit cum ipso in splendore, et subtilitate, et colore propter motum : et secundum distantiam ab illo ingrossant et inspissant. Videmus autem in caelo secundo maximam diversitatem : quod est caelum octavum, et vocatur stellarum fixarum.

Quaero ergo : Quod sit principium istius diversitatis, quod in loco uno quaedam stellae propinquae sunt et multae sicut in Galaxia : in alia autem sunt plures et distantes, et maiores et minores diversorum effectuum ? Aut enim hoc est a principio agente eas et ordinante : aut a casu et fortuna : aut ipsum est principium. Si autem primo modo : aut illud principium facit hoc per necessitatem naturae, ut urit ignis, aut per electionem. Si per necessitatem naturae : cum illud principium sit intelligentia, oportet quod intelligentia esset magis multiplex quam mixtum : quia mixtum minus est compositum quam compositum ex diversis partibus in forma, ut caro, et os : et caelum, et stellae diversae. Si autem per electionem et sapientiam facit, tunc concluditur propositum fidei nostrae, quod Deus facit illud ut vult, et quando vult, et non ab aeterno. Si autem est casu, hoc non dicit Aristoteles : quia ipse vult, quod nihil fiat casu nisi quod raro fit : sed in superioribus semper est unus modus : ergo nihil ibi fit casu. Si autem esset per se principium, tunc multae formae essent principium primum, quod falsum est : ergo relinquitur, quod agat et faciat illud Deus per liberam voluntatem, sicut vult, et quando vult : ergo non concluditur aeternitas. Et istae rationes sunt collectae ex Philosophis, scilicet Moyse, et aliis.

  1. Aliam inducunt multi, et est haec, quod nihil est infinitum actu, nec magnitudine, nec multitudine. Detur ergo, quod mundus principium non habuerit, tunc sequitur infinitas fuisse revolutiones ante hanc revolutionem, et infinita facta ante hoc factum quod modo est : sed infinita non contingit pertransire : ergo numquam contingebat devenire ad hoc factum quod modo fit et usque ad hanc diem quae fit praesenti revolutione : hoc autem falsum est : ergo mundus incepit tempore determinato. Et hanc rationem inducit Commentator super VII Physicorum. Et dicit, quod loquens de sua lege, illam Philosophis obiecerit, et nititur eam dissolvere quantum potest : et tamen non potest evadere quin dicat infinita praecessisse in revolutionibus et factis, sed per accidens : quia revolutiones distinguuntur quoad nos, et facta praecedentia non habent ordinem substantialem ad factum istud : et ideo concedit, quod facta infinita per accidens bene praecedunt id quod fit modo : quia sic per ordinem substantialem non est transitus per omnia illa usque ad istud. Et satis patet, quod solutio est debilis.
  2. Item, obiciunt multi, quod in nullis creatura comparabilis est Creatori : ergo nec in duratione : ergo non debet esse sine principio durationis, sicut Deus.

Haec autem hic sufficiant : quia alia omnia loca ubi Aristoteles aliud de hoc dixit, inquisita sunt : et ostensum quid potest, et quid non potest concludi ex illis.

 

Solutio. Absque dubio nihil probabilius etiam secundum rationem est, quam quod mundus inceperit, sicut dixit Moyses, et hoc fide tenendum. Sed hoc impossibile est, quod inceperit per motum et generationem : vel desinat per motum ad aliam formam, vel corruptionem ad aliam materiam : et hoc solum probant illae rationes, quae sunt Aristotelis : unde illae nihil contra fidem concludunt.

 

Et per haec patet solutio ad omnia illa quae sunt adducta usque ad quartam viam, quae non est Aristotelis, sed Commentatorum qui absque dubio haereses induxerunt. Et ad illam dicendum est, quod haec est falsa. Nihil incipit esse nisi quod ante est in possibilitate. Sed vera est in his quae incipiunt esse per generationem supposita materia. De creatis autem quae incipiunt per voluntatem et electionem creantis, falsa est : nisi intelligatur possibilitas potentiae creantis : sed hoc est improprie : quia nihil proprie secundum Philosophos est in potentia secundum causam efficientem, sed secundum materiam ordinatam aliquo modo ad formam illam ad quam esse dicitur in potentia : quia dat regulam Commentator super nonum prima Philosophiae, quod nihil est in potentia in alio, nisi quod uno motore educitur de illo : ut idolum in cupro in potentia, quia motore artis educitur : et cuprum in argento vivo et puro et sulphure puro, quia calore solis in visceribus montis minerale educitur de illo, et sic de aliis.

Ad quintam viam dicendum, quod est instantia intellectus agentis universaliter in nobis, qui quandoque extrahit species intelligibiles, et quandoque non : absque eo quod sit in potentia. Si dicas, quod intellectus universaliter agit, sed non sunt semper phantasmata praesentia : et ideo quod non semper ea intelligit, hoc non est ex defectu suo, sed ex absentia eius in quod agat, non facio de hoc vim : quia sive sic sit, sive aliter, propositio illa habet instantiam : et dico, quod in Deo non concludit qui agit quando vult, et non est in potentia.

Ad sextam viam saepe responsum est in primo libro Sententiarum, quia voluntas Dei ab aeterno determinata est ut sit huius, et ut modo, vel tunc fiat : et ideo nullo indiget removente impedimentum : et tamen nova non est secundum volita.

Ad septimam dicendum, quod licet substantia Dei sit voluntas eius, et e converso, et per suam substantiam moveat : tamen aliud est connotativum voluntatis, et aliud substantiae : et ideo ratio illa est infirma nihil concludens.

Ad admirationem eorum dicendum, quod magis sunt deridendi qui quaerunt contra artem ab eis traditam : quia soluta quaestione remanet eadem quaestio. Ponamus enim, quod mundus duraverit mille annis, vel quantumvis quam modo : adhuc omnino idem quaeritur.

Ad aliud dicendum, quod infiniti motoris moventis secundum infinitum posse, debet esse actus infinitus : sed moventis per electionem et voluntatem est motus prout voluerit, et quamdiu voluerit.

Ad aliud dicendum, quod idem eodem modo se habens, quod est ratio diversorum per exemplar et ideas potest producere diversa secundum rationes illas : sed hoc verbum est dictum de corpore moto quod causat per necessitatem suae essentiae et sui motus, et de illo est vera propositio.

Ad auctoritatem dicendum, quod ipse non intendit, quod Deus aeternitate non praecessit mundum : sed quod non praecessit duratione quae sit proprie quantitas divisibilis : quia omnis talis quantitas a quantitate corporis causatur. Unde si non esset continua quantitas spatii, motus non esset continuus, nec etiam tempus. Et ex hoc patet quod mirabiliter errant qui dicunt aevum, quod est in simplici non secundum spatium aliquod, esse continuam quantitatem. Sed Boetius loquitur ex hypothesi exponens diffinitionem aeternitatis : quia etiamsi tempus esset interminabile, adhuc non esset totum simul et perfectum, et sic deficeret ab aeternitate : quia a simplicitate per motum distaret, et a perfectione simul : quia descenderet in infinitam temporis successionem.

Ad aliud dicendum, quod per proprietatem simplicis naturae notat aeternitatem qua Deus praecedit mundum.

Ad aliud dicendum, quod ab aeterno est Deus bonus : tamen non ideo sequitur, quod ab aeterno creet, nisi bonitas substantialiter et non voluntarie crearet mundum.

Ad aliud quod obicitur de similibus, dicendum quod nihil faciunt ad propositum : quia illa agunt per necessitatem naturae : Deus autem non, sed per liberam electionem voluntatis.

 

 

ARTICULUS XI

Quare imponatur Aristoteli quod dixerit duo fuisse ab aeterno, scilicet materiam primam, et primum motorem ?

et : Quae sunt illa tria quae imponuntur ei ?

 

Secundo : Quaeritur de ratione principiorum quae imponuntur ei.

  1. Hoc enim quod hic dicitur, in suis libris qui ad nos pervenerunt non invenitur. In fine autem primi Physicorum, ponit tria principia naturae, scilicet materiam, formam, et privationem. Et hoc nec falsum, nec haereticum est : quia motus pauciora principia habere non potest. Et ipse loquitur ibi tantum de principiis talibus in genere. Tertium autem quod hic imponitur ei, non invenitur.
  2. Praeterea, videtur esse contradictio in Littera : quia ipse dicit, quod duo posuit, et exemplificat de tribus.
  3. Item, cum Epicurus (ut habetur in historiis) etiam erravit in ponendo aeternitatem mundi, quare hic non tangitur error ille ?

 

Solutio, quod Aristoteles in veritate non dicit hoc, quod tria vel duo sint principia mundi. Sed ipse probat duo non incepisse per motum, scilicet materiam primam, et motorem primum : et ideo imponitur ei quod duo dixerit esse ab aeterno. Et quando dicuntur duo, tunc tanguntur principia naturae essentialiter constituentia naturam : ut materia, et forma : quia privatio non constituit, sed abiicitur per motum ad formam. Quando autem dicitur tertium, tunc dicitur, seu tangitur primum movens.

Ad aliud dicendum, quod Aristoteles videtur tertium dicere in XI primae Philosophiae, ubi dicit sic : Primum principium omnium non movetur nec substantialiter, nec accidentaliter, sed movet : et facit primum motum aeternum.

Ad aliud dicendum, quod Epicurus ponebat inane, et atomos : et non dicebat generationem esse et corruptionem, nisi congregationem et segregationem : et ideo quia leve hoc est repellere, Magister non posuit.

 

 

C. Quod Catholicum est docet. 

 

DIVISIO TEXTUS

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2 : Credamus ergo rerum creatarum, etc.

Hic incipit secunda pars in qua Magister tangit qualiter creaturae exeunt a Deo.

Et dividitur in quinque parte :

in quarum prima agit Auctor de causa universi esse in communi.

In secunda, agit specialiter de causa rationalis creaturae in genere, ibi, D : Et quia non valet eius beatitudinis, etc.

In tertia, specialiter de modo creationis, ibi, H : Et sicut factus est homo, etc.

Et in quarta agit specialiter de creatione animae rationalis, et quare coniuncta est corpori, ibi, K : Solet etiam quaeri : Cum maioris, etc.

In quinta, finit partem prooemialem, et continuat se ad tractatum sequentem, ibi, L : Ex praemissis apparet rationalem creaturam, etc.

 

 

ARTICULUS XII

Quid sit causa creationis totius universi esse ?

 

Gravis autem quaestio incidit circa primum, de fluxu omnium creatorum a Deo, et tenet haec quaestio fructus totius scientiae istius, si posset bene investigari.

  1. Videtur autem per Litteram nihil causari in rebus creatis nisi per actum creationis : quia dicit sic : Credamus igitur rerum creatarum caelestium vel terrestrium, visibilium vel invisibilium, causam non esse nisi bonitatem Creatoris, etc. : ergo nulla alia est causa : ergo nullae sunt causae naturales.
  2. Item, causalitas quae removetur a causis superioribus, non potest convenire inferioribus : factura autem rerum naturalium removetur ab Angelis, qui sunt motores orbium, ut multi etiam Catholici dicunt : ergo removetur etiam a motu mobilium, et a motu causarum inferiorum. Secunda subiicitur in Littera in sequentibus, scilicet, quod Angeli non faciunt res, licet ministrent. Prima probatur ex hoc quod dicit Aristoteles in VIII Physicorum, quod non moventibus primis, cessabit motus etiam in secundis : quia ordinate descendit a superioribus in inferiora.
  3. Item, adhuc subiiciunt quidam sic : Quidquid facit aliquid, non extrahit ipsum de potentia ad actum, nisi per id quod est actu : ergo oportet, quod faciens et factum sint in actu eiusdem speciei. In actu autem illo nihil est in semine huius generati, nec etiam aliquid in stellis est in actu generati illius : ergo oportet, quod forma specifica detur per creationem.
  4. Item, accidens non facit substantiam : qualitates autem primae quae sunt in materia, sunt accidentia : ergo non faciunt formam substantialem. Nec aliquid movet materiam et transmutat, nisi illae : quia nihil tangit materiam, nisi illae : ergo videtur, quod ab illis non potest induci. Cum igitur nihil aliud sit in facto, nisi Deus solus qui est ubique, videtur quod omnis forma detur ab ipso per creationem.
  5. Item, nihil agit ultra propriam speciem : virtutes qualitatum primarum et stellarum agunt in hanc materiam generabilis huius : ergo non ultra speciem. Non autem est de specie earum generatus homo, vel asinus : ergo non agunt formam asini, vel hominis, vel alterius : ergo necesse est, quod educatur per creationem in esse. Prima probatur ex eo quod omnis actio est a forma, et ideo non excedit eam. Secunda per se patet.
  6. Item, videtur sequi ex illo quod habetur, Ioan. V, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Et, Ioan. XV, 5 : Sine me nihil potestis facere. Et, Ioan. I, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et, ad Hebr. I, 3 : Portans omnia verbo virtutis suae. Per haec et alia quae supra in I Sententiarum habuimus ab Augustino, quod quia Philosophi Deum videre non poterant, licuit vanitati Philosophorum quaerere causas proximas.

 

Sed contra :

  1. Damascenus dicit, quod nulla res est quae non habeat propriam operationem : ergo videtur, quod omnis res aliquid operetur.
  2. Item, idem dicit, quod si res non habeat propriam operationem, quod etiam non habet propriam naturam : et hoc idem dicit Philosophus in primo Ethicorum, quod omnis rei est aliqua operatio secundum naturam suam : ergo videtur, quod non solus Deus dicendus sit facere totum.
  3. Item, secundum rationes philosophicas, ab uno simplici non est nisi unum immediate : et ab uno quod est in se possibile, et habet necesse esse a primo, possunt esse duo : unum motum, et alterum non motum : ergo videtur si hoc est verum, quod non immediate ipse operetur omnia.
  4. Item, nos videmus, quod accedente sole, ea quae sunt circa nos vegetabilia flores emittunt : et magis accedente dirigitur humor eorum in decoctionem et maturitatem, et statu coloris exsiccantur et resudant ut fiant convenientia ad esum : ergo alia corpora animantium et hominum sunt mutabilia in corporibus eorum, et in seminibus ad generationem, et sic de aliis : ergo videtur, quod et superiora et inferiora agunt formas aliquas.
  5. Item, Iob, XXXVIII, 33 : Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem eius in terra ? ergo ordo caeli operatur aliquid in natura : quia ratio eius non potest poni in terra.
  6. Item, incassum videtur Deus fecisse orbes et elementa cum virtutibus moventibus, si tantum esset materia, et nullo modo formas agerent, et secundum hoc natura esset imperfectior arte : quia ars facit aliquam formam : natura autem nullam secundum illud dictum : Si omnes formae creantur a Deo. Quae quia absurda sunt, non potest dici quod actus creationis terminetur ad quamlibet formam.

 

Si dicas, quod natura operatur formam educendo ipsam de materia, et Deus, et immediatius Deus quam natura : hoc nihil videtur esse, quia

  1. Duo secundum eamdem rationem causalitatis non ordinant ad idem aeque immediatum, quia utraque agerent unum per se : et sic actu essent duo, et non unum. Et haec est obiectio Commentatoris super VIII Physicorum.
  2. Item, alterum superflueret : si enim utrumque est aeque immediatum, neutrum accipit causalitatem ab alio : ergo unum non dependet ab alio : ergo alterum superfluit.
  3. Item, impossibile est duorum differentium specie et genere agentium per se actum esse unum specie : Deus autem et causa efficiens alicuius proxima, quaecumque illa est, differunt specie et genere, et utrumque agit per se : ergo impossibile est ipsorum factum vel actum unum esse : ergo falsum est, quod ambo agant aeque immediate.

 

Solutio. Praenotandae sunt opiniones tam Philosophorum quam Doctorum sacrae Scripturae circa quaestionem istam.

Nota igitur, quod antiquorum Philosophorum qui fuerunt ante Aristotelem opinio dividitur per quatuor vias : et omnes supponebant duas propositiones, quae male intellectae fuerunt eis fomes erroris. Una illarum est, quod ex nihilo nihil fit. Alia fuit : Omne quod extrahit aliquid de potentia ad actum, simile est illi in actu secundum speciem. Venerunt igitur primo Epicurei dicentes : Si ex nihilo nihil fit, necesse est supponere materiam, et locum illius, et ideo posuerunt inane et atomos. Item, si non fit res in actu nisi per id quod est in actu : cum nulla res sit in actu antequam fiat, sequitur quod nulla res veram formam substantialem habeat : et generatio non sit nisi congregatio atomorum, in corruptio disgregatio eorumdem : et formae quae videntur sunt ex ordine atomorum in composito congregatorum : ut atomi rotundi acuti constituunt ignem, et lati quadrati terram, et sic de aliis. Et illius defensores fuerunt Democritus, et Leucippus.

Alii propter easdem propositiones dixerunt non esse nisi mixturas elementorum, et in quadam ratione constitui os, et in quadam carnem, et sic de aliis : quorum nihil vere forma est : sed lite et amicitia moventibus conveniunt. Et illius opinionis sectator fuit Empedocles.

Alii viderunt res vere habere formas, et quia non viderant quod ex potentia possent educi, sed si fierent cum ante non erant, sequeretur quod aliquid fieret ex nihilo, concesserunt omnes fuisse ab aeterno in materia actualiter, sed latere : et tunc fieri rem, quando incipit discerni forma eius, aliis obscurantibus eam divisis ab ea. Et illi ponunt omnia esse in omnibus, et elementa infinita esse : quia omne homogeneum in partibus est elementum secundum eos. Et hanc opinionem defendit Anaxagoras. Et si quaeritur : Quid discernit formas quae latuerunt ? dicunt quod intellectus agens purus et immixtus.

Quarti propter eamdem causam posuerunt formas omnium rerum triplices, scilicet, aeternas generantes, et mathematicas quae sunt principium scientiarum, et particulares generatas. Et hanc tenuit Plato et praevaluerat usque ad tempus Aristotelis. Scientia autem quae habebatur istius opinionis, est ex quodam antiquo Philosopho, nomine Pythagoras.

 

Illi autem qui incedunt via Aristotelis, et nituntur exponere eum, sicut Alexander, et Avicenna, et Averroes, et alii, diversificati sunt in duas partes : et conveniunt tamen in uno, et differunt in duobus. Avicenna enim et fere omnes alii concedunt istam, quod illud quod est in potentia non fit in actu, nisi per id quod est in actu semper. Et illam negat Averroes, et quidam alii secum : sed differunt etiam in hoc quod Avicenna supponit, quod omnis forma sit data ab intelligentia ex qua fluunt omnes formae, et illa sit plena formis, et habet influentiam super naturam, quando per motum caeli et causas proximas praeparata est materia : et etiam habet influentiam super intellectum possibilem in nobis ; et omnis forma est irradiatio splendoris eius. Et hanc intelligentiam vocat intelligentiam decimi ordinis : quia ipse supponit, quod novem sint causata prima per ordinem ante elementa et elementata, scilicet novem sphaerae, et decem intelligentiae. Et qualiter hoc probetur, longum esset valde. Sed Averroes non convenit secum in hoc : quia ipse dicit Aristotelem sentire, quod omnes formae sunt potentia in materia, et omnes extrahuntur ex ipsa per motores proximos, secundum communicationem triplicis virtutis, scilicet elementalis, et caeli, et formativae virtutis in semine, sicut supra dictum est : et hoc est magis probabile.

 

Nostri autem Doctores habent duas vias, scilicet, quod omnes formae creantur, et quod actus creationis compleat omnem naturae motum, et quod natura non faciat nisi praeparando materiam. Et haec opinio in paucis defenditur. Secunda est, quod Deus operetur in natura et cum ipsa, in hoc quod dat ei esse et operari et continet ipsam principaliter in ipsa : et quod sua operatio non est separata ab opere naturae, ut ipse agat in parte una, et natura in alia. Et haec est probabilior. Et puto, quod vera est. Secundum hanc dicendum, quod post opera sex dierum nihil de novo creatum est : quia creatio nihil supponit. Propagatio autem supponit opus naturae : et bene concedo, quod hoc est ordinatum, ut inferiorum diversitas et feratur in motum caeli diversimode accedentem et recedentem ad inferiora propter diversitatem et obliquitatem et rectitudinem circulorum, et haec rursus diversitas in motores a motorum posteriori ad primum usque ad Deum, cuius virtus et essentia non separatur ab aliquo usque ad ultimum, quod est ita motum quod nullo modo movet. Et sic consistit universalitas in ipso, quasi in fonte et corde suo : quia tota fluit ab ipso, et continetur ab ipso, et regitur, et retorquetur in ipsum.

Et haec est causa quod dicit Augustinus, quod sua bonitas est causa omnium, et non excludit propter hoc secundas causas, quae non habent virtutem causandi nisi ab ipso continente.

Ad aliud dicendum, quod Angeli dicuntur non esse creatores, sed bene sunt causae per multorum naturalium motum.

Ad aliud dicendum, quod haec propositio est falsa : Nihil fit in actu nisi per id quod est in actu, et supra responsum est ad eam, nisi forte dicatur quod ratio exemplaris qua id quod fit, est in mente divina actus eius : sed hoc dicitur improprie.

Ad aliud dicendum, quod accidens ut accidens non facit substantiam : sed secundum quod est proprietas naturalis elementi coniuncta virtuti caelesti, et formativae virtuti in semine bene facit formam substantialem, transmutando materiam ex qua educitur.

Ad aliud responsum est supra qualiter aliquid agit vel non agit ultra speciem.

Ad omnes autem auctoritates inductas dicendum, quod non ostendere intendunt nisi quod Deus principaliter agit, quo subtrahente suam actionem, nullum illorum ageret vel permaneret in esse. Et hoc verum est secundum Philosophos.

 

 

D. Quare rationalis creatura facta sit ?

 

E. Quare creatus sit homo, vel angelus ?

 

 

F. Ad quid creata sit rationalis creatura ?

 

 

G. Brevissima responsio cum quaeritur : Quare, vel ad quid facta sit rationalis creatura ?

 

H. Sicut factus est homo ut serviret Deo, sic mundus ut serviret homini.

 

 

I. Quomodo dicitur aliquando in Scriptura : Homo factus est propter reparationem angelici casus ?

 

 

 

ARTICULUS XIII

An anima et Angelus specie conveniant, vel specie differant ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Eamque hoc modo distinxit, ut pars in sui puritate maneret, etc.

Quia enim pars dicit, videtur quod angelica natura pars naturae animae sit :

  1. Et hoc non potest esse, nisi sint eiusdem speciei : ergo videtur, quod anima rationalis et Angelus sint eiusdem speciei.
  2. Hoc etiam videtur alia ratione. Eorum enim est specis una, quorum differentia ultima constitutiva est una : sed ultima differentia constitutiva est una, scilicet, rationalis : ergo videtur, quod anima et Angelus sint eiusdem speciei. Prima patet per se. Secunda accipitur ex Littera : quia utramque naturam dicit esse rationalem.
  3. Item, Gregorius dicit, quod homo est omnis creatura : quia est cum lapidibus, vivit cum arboribus et plantis, sentit cum brutis, et ratiocinatur cum Angelis : ergo homo et Angelus conveniunt in ultima differentia constitutiva.
  4. Item, eadem est impressio imaginis (ut dicit Gregorius) in anima rationali, et in Angelis : ergo species una.
  5. Item, quorum perfectio secundum gratiam et gloriam est una, ipsa sunt eadem specie : sed animarum rationalium et Angelorum secundum gratiam et gloriam perfectio est una : ergo ipsa sunt in specie una. Prima probatur ex hoc quod diversa perfecta non sunt proportionata ad eamdem proportionem. Constat autem quod perfectiones secundum proportionem perfectorum dantur. Secunda autem patet per illud Deuter. XXXII, 8, secundum translationem Septuaginta : Statuit terminos populorum iuxta numerum filiorum Dei.
  6. Item, plus distat intellectus agens et possibilis in nobis, quam intellectus agens et Angelus : animae autem nobilissimum est intellectus agens, qui cum possibili non facit differentiam speciei : ergo multo magis faciet eamdem speciem cum intellectu agente in Angelo.

Si dicas, quod intellectus Angeli est deiformis, sed intellectus hominis non : quia iste educitur de potentia ad actum, sed non intellectus Angeli qui habet species concreatas. contra : Perfectum et imperfectum secundum eamdem formam non variant speciem : quia aliter debilis oculus et fortis essent diversa specie, quod falsum est : ergo videtur, quod hoc non impediat.

 

Si dicas, quod Angelus non est unibilis corpori, anima rationalis sic : hoc videtur primo falsum, quia

  1. Philosophus dicit, quod intellectus nullius corporis est actus.
  2. Praeterea, unio est relatio quaedam quae secundum naturam sequitur esse suorum extremorum : quod autem sequitur esse (ut dicit Boetius) est de accidentalibus : ergo nec constituit speciem, nec constitutam diversificat.
  3. Item, ipsa separabilis est a carne : ergo videtur, quod hoc non faciat eam esse diversae speciei.

 

Sed contra :

  1. Quibus est aliqua natura communis secundum speciem, illis est commune quod sequitur naturam illam in quantum est ipsa. Si ergo animae et Angelo est una natura secundum speciem, habebunt etiam communia consequentiam illius naturae. Consequentia autem naturam angelicam (ut dicit Magister infra) sunt quatuor, scilicet, subtilitas essentiae, perspicacitas intelligentiae, et discretio personalis, et liberum arbitrium. Sed constat, quod discretio personalis, nec etiam perspicacitas intelligentiae angelicae convenit animae : ergo non sunt eiusdem speciei.
  2. Item, quaecumque sunt eiusdem speciei, sunt eiusdem ordinis secundum naturam, vel alteri fieret iniuria : ergo si anima et Angelus sunt eiusdem speciei, ipsa sunt eiusdem ordinis secundum naturam. Probatio primae : quia quaelibet pars ignis est sursum, et quaelibet rana in palude. Secunda autem supponitur ex hypothesi. Inde sic : Anima et Angelus sunt eiusdem speciei : ergo eiusdem ordinis : ergo si Angelus est sursum ante faciem Dei, ibi etiam secundum naturam erit anima : et si anima est deorsum unibilis corpori, ibi etiam erit Angelus, quod falsum est : ergo anima et Angelus non sunt eiusdem speciei.

 

Solutio. Dicendum, quod anima et Angelus differunt specie : et hoc qualiter sit ut intelligatur notandum, quod in toto potestativo partes specierum distinguunt secundum ordinem potestatis in plus et plus : et ideo sicut rationale dicit speciem animae ultra sensibile secundum quod est in bruto, in quo sensibile est ut species : cum tamen in homine sit ut potentia, sicut trigonum in tetragono : ita intellectuale constituit speciem ultra speciem rationalis, licet rationale sit in ipso secundum rationem potentiae. Et hoc scitur per actum et medium intelligendi : intellectus enim Angelorum sine collatione et inquisitione est, et perficitur formis universi ordinis causarum naturalium in primo instanti creationis suae : noster autem intellectus non perficitur nisi collatione et inquisitione : et ideo est in umbra respectu illius, et non habet species nisi acceptas ad perfectionem scientiae. Et hoc est quod dicit Isaac in libro de Diffinitionibus, quod ratio creatur in umbra intelligentiae, et anima sensibilis in umbra animae rationalis, et vegetabilis in umbra animae sensibilis, et orbis in umbra animae, et elementa in umbra orbis : quia perspicacitas intelligentiae est sine collatione et inquisitione, et ideo occasus eius cum remanentia cognitionis veri simpliciter est posse rationis quae inquirit et confert. Et hoc vocat Dionysius discursas scientias, vel disciplinas : quia conferendo discurrunt de uno ad aliud. Et tales scientias non dicit habere Angelum, sed simplices deiformes. Et ubi occumbit ratio, ita quod non est acceptio boni et veri simpliciter, sed ut nunc in appenditiis materialibus et sensibilibus, ibi incipit posse sensibilis animae : et iterum in occasu illius et retinentia motus naturalis tantum, inducit vegetabilem : et iterum simplicitas animae in quantum quae prima est sub illo inducit orbes, et sic de aliis.

 

Dicendum ergo ad primum, quod est pars secundum genus remotum, et non secundum speciem.

Ad aliud dicendum, quod differentia constitutiva ultima non est una sicut iam patuit, sed adiicit gradum qui variat speciem.

Ad aliud dicendum, quod per dictum Gregorii non ponitur convenientia nisi in genere : et hoc patet per hoc, quod sensibile in homine et bruto non sunt eiusdem speciei : cum sit in bruto sicut forma et differentia specifica, in homine autem sicut potentia tantum.

Ad aliud dicendum, quod debile et forte non diversificant speciem, sed alia, et alia nomina, ut iam patuit.

Ad aliud dicendum, quod unio fundatur super naturam animae : quia ipsa naturaliter dependet ad corpus, et hoc patet : quia in comparatione ad corpus diffinitur, et ideo non dicit solam relationem, sed etiam differentiam specificam : sed quia specificae differentiae ultimae frequenter sunt nobis incognitae, ideo nominamus eas per signa convenientia, et quandoque per duas remotiores differentias coniunctas conscribimus unam.

Ad aliud dicendum, quod licet separabilis sit, tamen adhuc per proportionem unibilitatem habet ad corpus : et cum separata est a corpore, non separata est ab unibilitate.

 

 

K. Quare ita sit homo institutus, ut anima sit unita corpori ?

 

 

L. Post sacramentum Trinitatis de creatura tripartita agendum est, et prius de digniori, id est, Angelica.

 

 

ARTICULUS XIV

Quare anima unita sit corpori, cum maioris fuisset perfectionis animam fuisse sine corpore ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, K : Solet etiam quaeri : Cum maioris, etc.

Videtur enim prima ratio Magistri nulla : quia si non univisset animam corpori, eadem omnino ratio assignari posset.

 

Solutio. Dicendum, quod tertia causa bona est, et aliae causae possunt assignari, scilicet, ut mediante homine natura corporalis a Deo posset participare quae per se non poterat : quia aliter non tota universitas in Deum referretur. Quia sicut homo in anima vegetabile, sensibile, et rationale habet, quae sunt omnes gradus vitae : ita secundum corpus habet elementa, et mixtiones, et complexiones, et compositiones, quae sunt omnes gradus materiae corporalis : et ideo mediante homine omnia in Deum referuntur.

Alia causa est : quia anima rationalis nata est perfici per sensum, quamvis post mortem aliam habitura sit perfectionem : et ideo secundum ordinem naturae corpori uniri debuit.