Distinctio VI — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

 

De ruina quae consecuta est malorum angelorum aversionem

 

A. Quod de maioribus et minoribus quidam ceciderunt, inter quos unus fuit celsior, scilicet Lucifer.

B. Unde et quo deiectus fuerit merito suae superbiae ?

C. Quod non est concessum eis habitare in caelo, vel in terra.

 

DIVISIO TEXTUS

Praeterea sciri oportet, quoniam sicut de maioribus, etc.

 

In hac distinctione agitur de his qui ceciderunt. Et dividitur in quinque partes :

in quarum prima agitur de his qui ceciderunt.

In secunda, quo ceciderunt, ibi, B : Et tantae superbiae merito, etc.

In tertia, de ordine praelationis daemonum, ibi, D : Et sicut inter bonos, etc.

In quarta, tangitur ubi manent continuo, ibi, E : Solet autem quaeri, etc.

In quinta, agitur specialiter de potestate Luciferi, ibi, F : De Lucifero autem, etc.

 

 

ARTICULUS I

Utrum Angelus ille qui fuit caput Angelorum cadentium, fuerit de ordine superiorum vel inferiorum ?

 

Hic autem ante Litteram quaeruntur tria :

quorum primum est : Utrum de superioribus vel inferioribus fuit qui fuit caput cadentium ?

Secundum, de appetitu minorum ei consentientium.

Tertium, de modo persuasionis, si persuasit eis voluntatem suam, et de tempore.

 

Ad primum, quod fuerit de superioribus inducuntur multa in Littera. Sed per rationes ostenditur sic :

  1. Obtinere aequalitatem Dei non praesumpsisset unus de minoribus : cum ergo Lucifer voluerit obtinere, aequalitatem Dei, ipse vel de maximis fuit, vel maximus.
  2. Item, ipse dixit, quod supra astra vellet exaltare solium : inferiori autem non est exaltare supra astra, nisi prius venerit ad aequalitatem astrorum : ergo videtur, quod ipse non fuit de minoribus.

 

Sed contra hoc videntur esse rationes et auctoritates.

  1. Dicit enim Damascenus : Ex Angelicis virtutibus quae praeerat terrestri ordini et cui terrae custodia a Deo commissa erat, non natura mala facta : sed bona existens, et a bono erat facta, et nequaquam in seipsa a conditore, malitiae semitam habens : non ferens illuminationem et honorem quem sibi conditor largitus fuerat, libera voluntatis potestate demutata est ex eo statu qui secundum naturam, in eum qui contra et praeter naturam. Constat autem, quod secundum ordinem Hierarchiae superiores non praesunt terrestri ordini : ergo videtur, quod ipse fuerit de inferioribus.
  2. Item, Augustinus tangit hanc quaestionem super Genesim, dicens sic : Nunc sufficiat ista complexio : aut ab initio creationis suae diabolum a beatitudine, quam si voluisset percepturus fuerat, impia superbia cecidisse : aut alios esse Angelos inferioris ministerii in hoc mundo, inter quos secundum eorum quamdam non praesciam beatitudinem, vixerat et a quorum societate cum sibi subditis Angelis suis tamquam Archangelus cecidit, per superbiae impietatem : sed hoc nullo modo asseri potest, illud mirum si potest. Ex hoc accipitur, quod ad minus dubitabile est, de quo ordine fuerit iste qui caput fuit cadentium.

 

Solutio. Dicendum, quod absque scrupulo quaestionis iste Lucifer fuit de superioribus, vel simpliciter superior : et hoc licet non determinet Augustinus qui pauca de Angelorum ordinibus asserere voluit : tamen Gregorius expresse hoc asserit, dicens : Nonne sunt ordines Angelorum, quibus nimirum ordinibus ille primus Angelus ideo ornatus et opertus exstitit : quia dum cunctis agminibus Angelorum praelatus est, ex eorum comparatione clarior fuit. Item dicit Glossa super illud Isaiae, XIV, 12 : Qui mane oriebaris : Diabolus in exordio mundi creatus, et inter Angelos gloriosus.

 

Ad dictum ergo Damasceni dicendum, quod ipse praefuit terrestri ordini per descensum illuminationis, et non per consortium ordinis.

Ad dictum Augustini dicendum, quod non dicit hoc asserendo, sed aliorum non opinionem, sed errorem recitando.

 

 

ARTICULUS II

Qualis fuerit appetitus minorum Angelorum cum Lucifero cadentium ?

 

Secundo : Quaeritur de appetitu minorum.

  1. Constat enim, quod illi simili damnatione sunt puniti : ergo simili genere peccati peccaverunt : ergo et illi voluerunt esse sicut Deus.
  2. Item, si hoc appetiit Lucifer ad quod venisset si stetisset : videtur, quod eadem ratione et isti : ergo videtur, quod unusquisque istorum voluerit habere perfectum posse ex se, et non sub alio : ergo videtur, quod non magis inferiores consenserunt Lucifero quam ipse eis.
  3. Item, spiritus erant omnes : ergo aliquam spiritualem altitudinem appetebant : haec autem cum non esset in praelatione saeculi, non potuit esse nisi aequalitas illa Dei de qua habitum est supra : ergo videtur, quod ille fuit appetitus eorum qui et illius.

 

Sed contra : Hoc bene sciverunt, quod ad aequalitatem illius pervenire non poterant : ergo cum nisu obtinendi illud non appetierunt, quod essent aequales Deo, ut videtur.

 

Solutio. Doctores nostri dicunt in loco isto, quod omnes voluerunt aliquid altius quam creati sunt : sed tantum erat dicere, quod inferiores in exaltatione superiorum voluerunt hoc obtinere, ille autem per seipsum : et dant exemplum, sicut aliqui canonici promovent unum indignum, quo promoto etiam ipsi exaltentur. Et sic utrumque verum est : et quod appetierunt altitudinem, et quod consenserunt illi : et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS III

Quaeritur de tempore et modo suggestionis aliorum Angelorum : et quare pugna sit attributa Michaeli ? et : Qui sunt rudentes quibus detracti sunt ?

 

Tertio, quaeritur de tempore et modo suggestionis.

  1. Non enim poterat uno momento fieri, quod Angelus primus in malitiam consentiret, et eam aliis in quam ipse consensit persuaderet : et illi sibi consentirent, et postea omnes simul illud obtinere niterentur : ergo videtur, quod per aliquod tempus ipse malus fuit in caelo.
  2. Item, hoc videtur, Apocal. XII, 7, ubi dicitur, quod factum est proelium magnum in caelo : Michael et Angeli eius pugnabant cum dracone, etc. In pugna autem illa mora fuit, ut videtur.
  3. Item, hoc videtur, II Petr. II, 4, ubi dicitur : Si Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos, etc. : tractus autem moram dicit.
  4. Item, Apocal. XII, 4 dicitur, quod cauda Luciferi traxit decimam partem stellarum, et misit in terram : tractus autem caudae dicit persuasionem et consensum malitiae, quae omnia moram important.

 

Sed contra : Quod est in hominibus mors, hoc est in Angelis casus : ergo statim ut malitiam concepit, deformatus est, et deorsum pressus pondere iniquitatis : sed in tempore non consenserunt : ergo videtur, quod sine mora et sine persuasione simul cum ipso consenserunt, et cum ipso statim deorsum premebantur.

 

Ulterius quaeritur : Quare pugna haec Michaeli attribuitur, cum ipse non legatur esse de superioribus, cum habeat usum officii exteriorum, et in Daniele expresse habetur, quod sit princeps Iudaeorum, et a Sanctis quod modo sit princeps Ecclesiae ?

Ulterius quaeritur : Qui sunt rudentes quibus detracti sunt in hunc caliginosum aerem cruciandi in tartaro in die iudicii ?

 

Solutio. Dicendum, quod alia persuasio ibi non fuit nisi occasionalis, scilicet quia videntes illum esse excellentissimam creaturam, appropinquarunt per consensum desiderio suo, ut in ipso promoverentur : et ideo occasionalis persuasio dicitur cauda sua qua traxit eos : et haec simul fuit cum suo desiderio tempore, sed non causa, vel natura : et per hoc patet solutio ad primum.

 

Ad aliud dicendum, quod pugna illa anagogice exposita, nihil aliud dicit nisi contrarietatem appetituum bonorum et malorum Angelorum, conversorum et aversorum.

Ad aliud dicendum, quod detractio per rudentes est condemnatio sanctorum Angelorum per applicationem sententiae quam de casu acceperunt a Domino.

Ad aliud patet solutio per antedicta.

 

Ad id quod ulterius quaeritur : Quare Michaeli attribuitur pugna ?

Dicendum, quod secundum Litteram illa pugna refertur ad Ecclesiam : et sic exponit Glossa ibidem, et tunc merito pugnat pro Ecclesia praepositus Ecclesiae. Si autem anagogice exponitur, tunc pugna illa attribuitur Michaeli gratia nominis, non ordinis : quia Michael, Quis ut Deus interpretatur, qui recte pugnare dicitur contra eum qui ut Deus esse desiderat.

 

Ad aliud accipiatur expositio Glossae quae dicit sic : Rudentes sunt funes quibus nautae vela suspendunt, ut flante aura portus tranquillitatem relinquant, seque semper ambiguis flatibus credant : quibus rudentibus convenienter immundorum spirituum conamina comparantur, qui mox ut stante superbia impulsi, se adversus Creatorem erexerunt, et ipsis elationis suae conatibus in abyssi profundum sunt rapti.

 

 

D. Quod daemones alii aliis praesunt, et habent etiam alias praelationes.

 

ARTICULUS IV

An sicut inter bonos alii praesunt aliis, ita etiam inter malos alii aliis praesunt, et sit in eis ordo praelationis qui cessabit post diem iudicii ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Et sicut inter bonos Angelos alii aliis praesunt etc.

Hoc enim non videtur verum : quia

  1. Bonum habet rationem ordinis, malum autem ordinis corruptionem : ergo cum Angeli ceciderunt a bono, videntur etiam cecidisse ab ordinis ratione.
  2. Item, gradus solet accipi pro dignitate altitudinis : sed ab omni dignitate ceciderunt : ergo ab omni ordinis ratione, ut videtur.
  3. Item, videtur quod omnes cadere debuerunt in gradus unius vitii tantum, ut scilicet omnes uni vitio praeessent, quia omnes uno peccato peccaverunt : ergo et una poena debuerunt puniri : ergo in uno vitio damnationis gradus accipere debuerunt.
  4. Praeterea, qualiter hoc est verum, quod dicit in Littera, quod usque ad diem iudicii Angeli Angelis, etc. ? Infra enim dicit Magister, quod ordo non est tantum secundum officia, sed etiam secundum gradus naturae et gratiae : istos autem gradus non habebunt aequales post diem iudicii : ergo videtur, quod ordines manebunt, et non destruentur.

 

Solutio. Dicendum, quod duplex est ordo, scilicet comparationis secundum altitudinem maiorem vel minorem, et ille est ordo potestatis propriae : et ab illo non ceciderunt : quia potestas iusta est semper, etiam quae committitur malis. Alius est ordo perfectionis ad finem : et ab illo prorsus ceciderunt daemones.

 

Ad aliud dicendum, quod licet indignissimi sint, tamen per hoc ordinantur a Dei iustitia ad officia quae bonis Angelis competere non possunt, ut torquere malos, et exercere iustos, et huiusmodi.

Ad aliud dicendum, quod licet peccatum unum fuerit specie, tamen secum illud induxit etiam invidiam et affectus aliorum peccatorum, et in his permittuntur homines exercitare.

Ad ultimum dicendum, quod officia cessabunt missionis, et exercitia, et quod unus torqueatur ab alio : sed distantiae praemiorum et poenarum secundum mansiones non cessabunt : et primo modo intelligit Magister.

 

 

E. An omnes daemones sint in hoc aere caliginoso ? An aliqui sint in inferno ?

 

ARTICULUS V

Utrum aer caliginosus sit proprius locus daemonum ?

 

Deinde quaeritur de hoc dicit, ibi, E : Solet autem quaeri : Utrum omnes in isto aere, etc.

Et quaeruntur duo, quorum unum est : Utrum iste sit locus proprius eorum, et quare caelum dicatur ?

Secundum autem : Utrum iuste vel iniuste agatur cum animabus, quod statim descendunt in infernum, cum daemones in aere esse permittantur ?

Ad primum sic proceditur :

  1. Dicit Boetius, quod communis animi conceptio est spiritualia in loco non esse : ergo videtur, quod in nullo loco detinentur violenter : ergo daemones non detinentur violenter in aere isto caliginoso.
  2. Item, in quocumque loco aliquid detinetur violenter, ab illo movetur naturaliter : si ergo Angeli in isto aere violenter detinentur, videtur quod ab ipso naturaliter moverentur, quod falsum est.
  3. Item, violenter est in loco, quod detinetur in loco praeter propriam libertatem : sed daemones desiderant hoc modo esse : ergo videtur, quod non sit eis locus violentus.
  4. Item, dicunt Domino : Venisti… ante tempus torquere nos. Item, Rogamus ne praecipias nos in abyssum ire : ergo videtur, quod habitent hic libenter, et in abysso violenter : ergo non sunt proiecti ad locum istum.

 

Praeterea quaeritur : Quare dicitur caelum locus iste ? Caelum enim sonat in locum luminis et deliciarum : sed hic aer caliginosus est et poenalis totus : ergo videtur, quod caelum dici non debet.

Item, dicitur in hac eadem distinctione, quod non est eis concessum circa nos habitare : ergo videtur, quod libentius habitent in terra quam in aere inter caelum et terram : et videtur, quod etiam convenientius : quia non habitant hic nisi ad tempus ut tentent homines : tentare autem homines non possunt nisi sint cum hominibus : ergo nobiscum hic habitare deberent.

 

Item quaero, usquequo possunt ascendere in aere ? Superior enim pars aeris quae prope ignem est, est calida vehementer in qua generantur ignes perpendiculares, et assub, et stellae comatae, et huiusmodi. Et videtur, quod cum calor ignis proprie affligit daemones, quod ibi sit proprius locus habitationis eorum.

Praeterea, cum ignis calidissimus sit in sua sphaera, videtur quod ibi proprie deberent habitare daemones, quia ibi maxime torquerentur, et non hic in aere nobiscum.

 

Solutio. Dicendum, quod est locus deputatus rei secundum naturam, et locus deputatus ei secundum congruentiam sui status. Locus secundum naturam non debetur Angelis, nec bonis, nec malis : locus autem secundum congruentiam sui status debetur eis : et hic est duplex, scilicet secundum statum creationis, et sic locus est caelum empyreum : et secundum congruentiam status beatitudinis, vel culpae : et sic locus secundum beatitudinem est praesentia faciei Dei : secundum culpam autem duplex, scilicet secundum meritum culpae, et sic est infernus qui vocatur mansio, vel domicilium, et habitatio : vel secundum officium, et hic est locus in aere caliginoso circa nos : quia enim tetra habent officia, ideo caliginem habitant : quia tamen exercitant nos, non longe a nobis sunt. Et per hoc patet solutio fere ad totum.

 

Ad primum enim dicendum, quod intelligitur de loco secundum naturam deputato.

Ad aliud dicendum, quod desiderium est ex iniqua voluntate tentandi : sed tamen iuste et iusta potestas tentandi conceditur.

Ad aliud dicendum, quod libentius habitant hic : quia reputant se perditos quando potestas nocendi nobis aufertur : invidus enim semper delectatur in poenis aliorum.

 

Ad aliud dicendum, quod caelum nominatur a tribus, scilicet quia habet aliquid luminis, delectationis, et aliquid figurae caeli : lumen habet materiale debile, et debilius ubi daemones habitant quam hic circa nos, sicut iam in sequenti patebit.

Praeterea, spirituale lumen fidei, et charitatis, et aliarum virtutum, et stellae, Sancti scilicet ut luminaria lucentes in hoc mundo, et radiant hic, licet non in eis : quia sicut in caelo, ita etiam in terra nititur trahere tertiam partem stellarum. Cum enim sint militantes boni in activa et in caelo et in terra, et sint alii aequati Deo in felicitate huius mundi appetentes, illos homines trahit : de aliis autem duabus turmis nullum.

Propter hoc etiam caelum vocatur, quia habet delicias gratiae in Sanctis : in daemonibus autem delicias invidiae in subversione bonorum, sicut solatium est miseris socios habere poenarum.

Item, habet communicantiam cum figura : quia scilicet continet aliquid huius mundi, scilicet terram, et aquam. Sed locus inferni ab omnibus electis conteritur et premitur : et ideo non caelum, sed oppressionem perpetuam indicat eorum qui ibi detinentur : tamen infra in tractatu de operibus sex dierum ponemus quaestionem super numerum caelorum quem ponit Strabus, in quo continetur caelum aereum, et ibi magis patebit ratio.

 

Ad aliud dicendum, quod daemones hic libentius habitarent : tamen quia in ira non obliviscitur misereri Deus, non permisit hic eos habitare, ne nimis acriter nocerent, tam corporaliter apparendo, quam spiritualia nocumenta inferendo.

 

Ad aliud dicendum, quod secundum Philosophos tres sunt aeris regiones, quas quidam zonas vocant, quidam autem interstitia : superior, inferior et media : et superior quidem luminosa est, et tranquilla, et subtilis aeris, et calida vehementer, propter quod et aestus a Philosophis nominatur, lumen autem habet, meo iudicio, non ab igne, sed a vicinitate stellarum : et ideo quia umbra terrae ibi contrahitur et minoratur, propter quod radii solis diutius permanent in ea. Ista autem pars quae est circa nos, tangit elementum solidum, quod est terra, et elementum politum et planae superficiei, quod est aqua : et ideo fit hic reflexio radiorum magna, propter quam magna generatur hic lux. Media autem inter has frigida est vehementer, et obscura : eo quod caret causa utriusque illuminationis : et ideo tempestuosa, et generantur ibi tempestates, et nives, et grandines : et haec est habitatio daemonum : propter quod quidam sancti Patres dicunt, quod commovent nubes, et tonitrua, et huiusmodi ad nocumenta et terrores hominum : et ideo ille locus caliginosi aeris deputatus est eis. Quantum autem iste locus distat a terra, mensuratum est a Philosophis, sed non est hic locus hoc determinare.

 

Ad aliud dicendum, quod licet calor ibi sit, et etiam in igne, tamen est ibi puritas et tranquillitas, quae non congruunt turbato spiritui ad habitationem.

Per idem etiam patet solutio, quare non habitare conceditur eis in igne cum sit calidus.

 

 

ARTICULUS VI

Quare non conceditur animabus damnatorum habitare hic nobiscum usque ad diem iudicii, sicut daemonibus ?

 

Secundo quaeritur : Quare non conceditur animabus habitare hic nobiscum usque ad diem iudiciis, sicut daemonibus ?

Et quia hic est unus de erroribus Graecorum modernorum, scilicet, quod nullus descendat in infernum usque ad diem iudicii, ideo amplius disputandum est contra hoc.

 

Videtur autem pro eis facere, quod

  1. Non magis est condemnandus homo quam daemon : daemoni autem conceditur usque ad diem iudicii hic habitare, licet quandoque descendant cum damnatis, ut dicitur in Littera : ergo hoc etiam debet concedi animabus damnatorum.
  2. Item, Deus quibusdam purgandis animabus (ut dicit Gregorius) concedit in eodem loco purgari, in quo deliquerunt : ergo videtur, quod etiam damnatis ad minus habitationem ad tempus concedere debeat.
  3. Item, Platonici quidam ponebant secundam et tertiam generationem, et quidam simplicem permansionem, antequam esset reversio ad comparem stellam. Erat enim prima incorporatio in corpus viri : si autem bene se habuit in illo, et ante tempus periodi sui occisus vel aliter mortuus, remanebat anima circa locum sepulcri, et usque ad complementum periodi, et tunc revertebatur ad comparem stellam. Si autem mulier in prima incorporatione male se habuit, accipit secundam generationem in corpus foeminae eiusdem speciei : et si in illo iterum se male habuit, accipit tertiam generationem in corpus bruti suis motibus congruum, suis scilicet si luxuriosus, canis si iracundus, leonis si rapax, et sic de aliis. Haec autem sententia physica non omnino a nihilo habuit ortum : non videtur autem occasionem praestitisse nisi remansio quarumdam animarum : ergo videtur, quod remaneant.
  4. Item, Aristoteles dicit in II de Somno et vigilia, quia quod ab hominibus dicitur, vel in toto vel in parte est verum : aliter enim ipsum non esset prima pars in definitione probabilis, cum dicitur, quod probabile est quod videtur omnibus, vel pluribus : dicunt autem multi sancti viri videntes visiones, et scribunt quidam, quia viderunt damnatos euntes in mundo isto, igne plenos, et apparentes circa loca sepulcrorum suorum, et inquietudinem facientes ibidem morantibus, et colloquentes cum quibusdam : ergo videtur, quod aliquid veritatis sit in opinione illa.

 

Sed contra hoc est, quod

  1. Angelus antequam caderet, dispositus erat ex gradu naturae, quod adminiculum illuminationis praestaret homini cadenti : ergo in eo non debuit in toto perire utilitas : ergo conveniens fuit, quod remanerent circa nos ad exercitium.
  2. Item, quare manerent damnati ? Constat enim, quod statim oportet quod habeant in se ignem inferni quem meruerunt : ignis autem ille non hic est tolerabilior quam ibi : ergo non prodesset, etsi manerent hic.
  3. Item, aliquis sanctus conversus de peccatis, videns loca et societates in quibus peccavit, indignatur sibi, et fugit loca illa et societates : ergo cum damnati cognoscant iam per poenas se male egisse in locis istis, poenitentia locorum magis punirentur quam consolarentur : ergo non convenit eis manere hic.
  4. Item, constat, quod non manerent ad exercitium tentationis, cum ad hoc ex natura non sunt ordinatae : cum igitur iste locus non deputetur nisi ad exercitium tentationis vel ad poenitentiam, oporteret quod manerent ad poenitentiam : sed poenitentiae non sunt susceptibiles post mortem : ergo inutiliter manerent, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum, quod mihi videtur esse haeresis, quod maneant : sed quod appareant non manendo, hoc mihi videtur esse verum secundum dicta Sanctorum. Quod autem non descendant in infernum ut ad locum habitationis perpetuae, hoc absque dubio est haeresis in qua sunt multi Orientalium, et est derivata ab errore Pythagorae, et ab errore Platonis.

 

Per hoc dicendum ergo ad primum, quod maior condemnatio vel minor per se est in quantitate poenae, et in loco horroris perpetui : sed in loco habitationis ad tempus non est condemnatio nisi per accidens, quia daemonibus non licet hic manere nisi per accidens.

Ad aliud dicendum, quod aliud est de animabus purgandis : quia quaedam lenissima indigent purgatione, sicut dicit Beatus Gregorius : et illae, ut detur aliis cautelae exemplum, ostenduntur in locis in quibus deliquerunt, et ibidem quandoque liberantur. Sed de damnatis non sic est : quia si illi apparent, hoc est, propter cautelam vivorum : sed iterum statim transeunt in infernum ad loca poenalia et horribilia : ut sicut interius patiuntur incendium quocumque vadant, ita exterius congruentem sui peccatis habeant locum horridum et tenebrosum.

Ad id quod obiicitur de Platonicis, dico quod absolute et simpliciter est error, et non credendum : sed occasionem habuit ab idololatris, qui animas hominum per operationem daemonum evocabant ad instrumentum suae fallaciae : ut quasi testes essent cultus idolorum : et sic tanto difficilius ab eis recederent : et quasi super talem errorem fundatur Somnium Scipionis.

Ad aliud dicendum, quod aliquid veritatis est in apparitionibus, sed nulla in habitatione usque ad diem iudicii : et hoc probatur ex divite purpurato : quia statim ut mortuus est, sepultus est in inferno. Et ex Isa. XIV, 9, ubi dicitur de mortuo Nabuchodonosor : Infernus subter te conturbatus est in occursum adventus tui : et in Ezech. XXXVIII et XXXIX, et in multis aliis locis.

 

ARTICULUS VII

Utrum daemones quotidie descendant ad infernum, aut continuo sint circa nos ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E : Quod in infernum quotidie descendant, etc.

Ex hoc etiam relinquitur, quod non sint hic etiam circa nos.

  1. Item, hoc dicit Augustinus, quod quandoque sunt immixti in sanguine nostro, et faciunt ipsum bullire in concupiscentia, et immixti in saporibus ad provocandum gulam.
  2. Item, Gregorius dicit, quod sedebat quidam daemon super lactucam, et momordit eam monialis, et ex tunc obsedit eam.
  3. Item, in Evangelio : Exibant autem daemonia multa, et in gregem porcorum intravit legio daemonum : ergo innegabile est daemones frequenter esse cum hominibus, et in hominibus.

 

Sed contra : Communis opinio Sanctorum est, quod daemones ignem ferant secum quocumque vadant : et hoc dicit Glossa super illud Iacobi, III, 8, 6 : Lingua… inquietum malum, etc. Inflammat rotam nativitatis nostrae, inflammata a gehenna. Constat autem, quod ille ignis est corporalis : ergo comburit per naturae necessitatem, et non pro voluntate : ergo quotiescumque appropinquat combustibili, comburit illud : et cum sit calidior quam noster in infinitum, ut dicunt Sancti, deberet incendere in favillam omnia corpora obsessa, et aedificia, et vestes, et omnia quibus appropinquat : et hoc non videmus fieri : ergo videtur, quod aliqui daemones ignem non ferant secum : aut ille ignis non sit corporalis, aut quod daemones non sint hic nobiscum, quorum nullum admittunt sancti Patres qui nobis fidem tradiderunt.

 

Solutio. Dicendum, quod daemones sunt hic, sicut primae obiectiones probant, et habent ignem corporeum secum, et in se succensi sunt illo igne.

 

Ad id autem quod contra obicitur, Dicendum quod ignis non agit tantum in natura, et ut ignis : sed potius illa vis est materialis, et mota ut instrumentum tantum. Primum autem movens et dirigens est iustitia vindicans : et ille ignis est ut instrumentum illius iustitiae : et ideo non agit nisi in ea in quae dirigit iustitia vindicando condemnans. Et tunc cessat obiectio quam quidam infideles contra nos aliquando fecerunt.

 

Utrum autem possibile sit igne corporeo spiritus cruciari, nos in fine quarti libri Sententiarum rationes inveniemus persuadentes hoc, Domino dante, excludendo rationes infidelium non credentium esse infernum.

 

 

F. Quidam putant Luciferum esse in inferno religatum, ex quo tentavit Christum, et victus fuit : quem dicunt primum hominem tentasse, et vicisse.

G. Quod Lucifer non habet potestatem quam habebit in tempore Antichristi.

 

ARTICULUS VIII

Utrum Deus iuste agit et bene cum homine, dans sibi pugnare contra pugilem qui est fortior eo ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, circa finem : Ipsum putant primum hominem tentasse.

Ex hoc enim videtur Deus iniuste agere cum homine, cum dat sibi pugnare contra pugilem qui fortior est eo.

Quod autem daemon fortior sit eo, probatur,

  1. Iob, XLI, 24 : Non est super terram potestas quae comparetur ei.
  2. Item, in iudicio hominum esset hoc iniustum, quod aliquis debilis adiudicaretur pugnare cum in infinitum fortiori : sed sit proportio inter pugnantes.
  3. Item, numquid sentiendum est quod debilis a debiliore tentetur daemone, et fortis a fortiore ?

 

Solutio. Dicendum, quod stultissimum reputo, quod sit proportio virium pugnantis daemonis, et resistentis hominis : licet hoc quidam dixerunt. Pugna enim haec tota consistit in consensu : et haec voluntas aeque libera est a coactione in omnibus rationalibus creaturis : ideo dicit Bernardus, quod debilis est hostis, qui non potest vincere nisi volentem. Et in hoc ergo est aequalitas et possibilitas resistendi : et sic cessant omnes obiectiones.

 

 

H. Quod daemones semel victi a Sanctis, non accedunt amplius ad alios.

 

ARTICULUS IX

An daemon victus ab uno Sanctorum, potest alium tentare et vincere, et an eumdem in eodem peccato ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Origenes : Puto, inquit, sane, quia Sancti repugnantes, etc.

Ad hoc enim facit etiam ratio : quia

  1. Aliter non esset qualis pugna quia si daemones possent imminuere militum nostrorum numerum, et nos non possemus diminuere exercitum ipsorum, non esset aequalis pugna : ergo videtur, quod victi ab uno Sancto, alium tentare non possunt ad minus in eodem genere peccati, ut dicit Magister.
  2. Item, ipse dicit in Littera, quod daemon qui Adam primum vicit, victus est a Christo : et ideo religatus et captus : ergo videtur, quod similiter sit in aliis Sanctis vincentibus suos daemones.
  3. Item, nos videmus hoc in consuetudine hominum, quod aliquis vincens hostem suum, non vincit eum tantum ne sibi noceat, sed etiam ne noceat amicis suis : ergo similiter videtur esse in victoria spirituali : ergo videtur, quod amittunt potestatem impugnandi alios, cum perfecte vincuntur ab uno, ad minus in illo peccato.

 

Sed contra :

  1. Quia secundum hoc in novissimis temporibus minimam deberent habere potestatem tentandi, imminuto eorum numero a principio mundi per multa Sanctorum millia : sed hoc falsum est : quia illa tempora gravioris erunt tentationis quam umquam fuerunt tempora super terram.
  2. Item, post mille annos solvetur Satanas in fine mundi, et tentabit iterum alios, qui perfecte victus est a Christo : ergo etiam alii victi etiam possunt tentare.
  3. Item, potestas tentandi non datur eis ad vincere, sed potestas ad exercendum Sanctos dicitur eis tradi : sed exercitium potest facere victus, sicut non victus : ergo videtur, quod non sit ratio quare illi auferetur potestas tentandi.
  4. Item, quaeritur de tertia opinione quae hic non ponitur, qua dicit, quod victus perfecte ab uno Sancto, non potest eumdem tentare plus de eodem peccato.

Quaeritur enim : Quid est perfecte vincere ? quamdiu enim durat pugna non est perfecta victoria : sed quamdiu durat vita, tamdiu durat pugna : ergo videtur, quod perfecta victoria non fit ante mortem.

Si dicas, quod in una actuali tentatione una actualis est victoria : secundum hoc una die possum vincere mille daemones, et ita multos possum abicere a me : et hoc mirum est si verum est, et ad minus nullo modo potest probari. Si autem perficitur pugna in morte, tunc nulla quaestio est : quia tunc non in hoc nec in alio, nec ipse nec alius tentare potest.

 

Praeterea quaeritur : Quid dicantur mille anni, post quos solvetur Satanas : iam enim elapsi sunt mille ducenti quadraginta sex anni : et adhuc non est solutus.

 

Solutio. Ego confiteor me nescire quid de ista quaestione sit verum : sed iudicio Dei sit relinquendum, utrum ex victoria Sanctorum suspendantur aliqui a pugna illorum peccatorum, in quibus vincantur, an aliter sit. Sed hoc videtur mihi, quod omnes in fine pugnabunt ex omnibus viribus, scientes quod modicum tempus habent. Sed ultima opinio non placet mihi : quia nulla fulcitur ratione, vel auctoritate, ut patet in obiectione in contrarium.

 

Ad ultimum ergo dicendum, quod mille anni sunt hic accipiendi non a quantitate, sed a figura numeri : quia cubitus numerus et quadratus finis et radix perfecti numeri sunt : perfectio enim est in fine, et denarius est finalis limes digitalium numerorum : centenarius autem numerus est finalis limes decadum numerorum per digitales numeros : et millenarius numerus est finalis limes decadum numeri centenariorum numeratorum per decadem : et ideo significat perfectam collationem numeri Sanctorum, qui quadrati sunt virtute politica, et triformi perfectione surgunt, fide, spe, et charitate : et tunc erit finis mundi quando solvetur Satanas.