Distinctio XLI — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO XLI
Qualiter ex obliquitate intentionis habeat fieri opus malum ?
A. An omnis intentio vel actio eorum qui carent fide, sit mala ?
B. Quae praemissae sententiae obiciuntur ex verbis Augustini.
C. Aliorum sententia de praemissa quaestione, qua quaerebatur si omnis actio eorum mala est, qui fidem non habent.
DIVISIO TEXTUS.
Cumque intentio, ut supra dictum est, etc.
In hac distinctione Magister determinat quamdam quaestionem quae sequitur ex habitis, scilicet utrum omnis actus infidelium peccatum sit, quorum intentio nulla dirigitur a fide ?
Dividitur autem in duas partes :
in quarum prima determinat, utrum omne illud opus peccatum sit, quod non fit ex fide dirigente et charitate informante intentionem ?
In secunda autem quaestione ex incidenti, quia intentio uno modo est voluntas relata ad finem, quaerit, utrum omne peccatum sit voluntarium ? Et haec incipit ibi, D : Post haec investigari oportet, etc.
In prima parte sunt quatuor capitula, in quorum primo ex verbis Augustini videtur probari, quod nullum bonum opus est, ubi non est charitas.
In secundo, obicitur in contrarium iterum per verba Augustini.
In tertio, ponitur responsio secundum eos qui dicunt, quod nullum bonum opus est, ubi non est fides.
In quarto, ponitur alia responsio secundum eos qui trifariam faciunt actus divisionem.
Et per hoc patet sententia primae partis.
ARTICULUS I.
Utrum sola voluntas vel intentio sufficit ad meritum vel demeritum, vel actus addit aliquid in utroque ?
Ante Litteram autem propter diversas disputationes Magistrorum quaeruntur quatuor :
quorum primum est, utrum sola voluntas vel intentio sufficit ad meritum vel demeritum, vel actus addit aliquid in utroque vel non ?
Secundo, utrum intentio facit bonum vel malum opus ?
Tertio, utrum hoc verum sit, quod intentio dat quantitatem operi bono vel malo ?
Quarto autem, utrum intentio dirigitur fide et charitate, vel non ?
Ad primum dicit sic :
- Bernardus in libro de Libero arbitrio et gratia : Bona intentio sufficit ad bonum meritum, sed bona actio requiritur ad exemplum. Ergo videtur, quod actio nihil operatur respectu praemii, sed intentio tantum.
- Item, super illud locum Psalmi XXXI, 5: Dixi : Confitebor, etc., dicit Glossa : Voluntas pro opere computatur. Ergo videtur, quod superfluum sit opus, cum Deus non reputet nisi quod vere est sufficiens.
- Item, Psal. CXXV, 5 : Qui seminant in lacrymis, etc., dicit Glossa : Ad quam sufficit si desit facultas. Ergo videtur, quod in omni bono sufficit voluntas.
- Item, hoc idem videtur per rationem : Meritum enim est secundum illud attendendum, quod maxime nostrum est : nihil autem adeo est nostrum, sicut id quod maxime est in nostra potestate : et hoc est voluntas, ut dicit Augustinus in ultimo capite istius distinctionis : ergo videtur, quod secundum voluntatem hominis meritum attendatur.
- Item. Omnes nos Deus aequaliter creavit ad regnum : ergo etiam potestatem merendi posuit in aliquo quod aequaliter habent omnes : hoc autem non potest esse opus exterius, sed voluntas interior : ergo potestas meriti consistit penes voluntatem, et non penes opus exterius.
- Idem et per auctoritatem videtur, quod extrinsecum opus nihil addit merito : quia super illud Marci, XII, 43 : Vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazophylacium, dicit Glossa : Merito piae intentionis sunt opera accepta. Ergo intentio est plus accepta vel potius sine opere, quia vidua nullum vel parvum fecit opus respectu aliorum.
- Item, Glossa Hieronymi, ibidem : Non quantum, sed ex quanto des considerat. Et ex hoc sequitur idem.
- Item, super illud, quod meritum non abundavit : dicit Glossa : Ubi aequa est voluntas, aequalem habebit mercedem.
- Item, gratiae est totum quod operamur : gratia autem non datur secundum opera, sed dona : ergo videtur, quod nec meritum quod est a gratia, sit in operationibus exterioribus, sed in interiori actu gratiae.
Si dicatur, quod ita in bonis, sed in malis non : quia malum in opere peius est quam in voluntate sola. Contra hoc sic obicitur : Super illum locum Psalmi LVII, 3 : Etenim in corde iniquitates, operamini, etc., dicit Glossa : Si vis et non potes, Dominus factum reputat.
- Item, super illud Levit. XV, 19 : Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, Glossa : Voluntas pro facto reputatur : ergo idem est in malis, et etiam in bonis : et sic videtur, quod ex neutra parte aliquid adiiciat opus.
Sed contra obicitur sic :
- Dicit Iacobus in canonica, II, 20 : Fides sine operibus mortua est : fides autem dirigit intentionem : ergo et intentio sine operibus nihil valet.
- Item, Gregorius : Charitas operatur magna, si est : si vero desinit operari, charitas non est. Ergo videtur, quod in charitate quae est finis operum, ut supra dictum est, exigantur opera.
- Item, Gregorius : Probatio dilectionis est exhibitio operis.
- Item, II ad Corinth. VIII, 10 et 11 : Velle coepistis ab anno priore : nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
- Item, ibidem, v. 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet, etc.
- Item, ibidem, IX, 6 : Qui parce seminat, etc., et loquitur de operibus. Ex his autem et multis aliis patet, quod opera bona in charitate facta, valent ad remunerationem et meritum.
- Praeterea, absurdum esset dicere, quod non valerent : quia sic retraherentur homines ab operibus.
- Item, apud iudicium hominis non aequaliter remuneratur serviens sola voluntate, quam serviens voluntate et opere : ergo et sic est apud iustitiam divinam. Similiter videtur quod in malo etiam adducunt : quia apud iudicium hominis fur condemnatur, non qui vult furari, licet incomparabilis sit : ergo et in iudicio Dei ita debet esse, quod factum magis condemnatur, quam voluntas sola.
- Item, Matth. XXV, 35 et seq., rex, scilicet Deus, et bonis et malis obicit facta tamquam causam salutis vel condemnationis, dicens : Esurivi, etc. : ergo opera adduntur voluntati.
Solutio. Dicendum, quod in bonis sufficit voluntas et intentio in adultis, in omnibus illis casibus in quibus deest facultas operis. In omnibus autem illis casibus in quibus suppetit facultas, mentitur sibi intentio et voluntas, nisi procedat in opere : et tunc voluntas et factum simul remunerantur.
Per hoc patet solutio ad omnia ea quae obiecta sunt de bonis.
Item, distinguendum est in merito. Est enim meritum actualis praemii hic, et in futuro : in futuro, ut glorietur de multitudine bonarum operationum : hic autem, ut radicetur in bono per confirmationem habitus et augmenti gratiae, ex cognoscibili quia bene utitur accepto, et huiusmodi : et ad hoc valent opera, et adiiciunt super hoc voluntatem completam. Et est meritum respectu praemii substantialis tantum, ut quis glorietur in participatione Dei : et hoc attenditur tantum secundum radicem charitatis.
Per hoc patet solutio omnium quae obiciuntur de bonis.
Ad id autem quod obicitur de malis est etiam una solutio, quod voluntas completa reputatur pro facto in his quae in peccato sunt contra Deum, ut est contemptus, aversio, ingratitudo, et huiusmodi. In his autem quae sunt contra proximum, non est adeo nociva voluntas completa sola, sicut opus : et per consequens poena damni et sensus est aequalis, sed poena remorsus non ita, Sed tamen notandum, quod in quibusdam peccatis vix ita completa voluntas est in se, sicut in opere carnis, sicut in fornicatione : quia delectationem ibi addit corporalis actus.
Ad id autem quod obicitur de iudicio hominis quod condemnat opus, non voluntatem, non est simile : quia hoc facit homo, quia non videt cor : Deus autem qui cor intuetur, utrumque condemnat, et magis cor, quam opus.
Per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS II.
Utrum intentio facit bonum vel malum opus ?
Secundo quaeritur, utrum intentio facit bonum et malum opus ?
Videtur autem, quod sic :
- Per illud Lucae, VI, 45 : Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo, etc. : ibi dicit Glossa : Thesaurus cordis est intentio, de quo Dominus iudicat opera. Ergo videtur, quod bona et mala sint opera per intentionem bonam vel malam.
- Item, bonum quod est perfectum in esse et bene esse, potest fieri malum per intentionem, ut est credere in Deum, vel dare eleemosynas mala intentione factum : ergo multo magis malum quod imperfectum est et defectus, potest fieri per intentionem bonum : ergo bonum fit malum per intentionem, et malum bonum, et sic qualitas operis generaliter pendet ex qualitate intentionis.
- Item, cum opus non sit causa intentionis, sed potius intentio causa operis, et causa influat suam qualitatem super causatum, videtur quod bonitas vel malitia intentionis profluat in opus : et ita opus est bonum vel malum intentione bona vel mala.
- Item, furtum per se malum est : et tamen ex bona intentione factum est bonum in illis qui abstulerunt res Aegyptiorum ex praecepto Domini.
- Item, aliquis simplex furatur diviti sine omni remorsu conscientiae, ut det pauperi : in illo non movet ad opus nisi intentio sola bona : ergo videtur, quod efficiatur bonum.
- Item, iste intendit peccare mortaliter, et actus in se est veniale peccatum : concedunt Magistri, quod ille propter intentionem mortaliter peccat : ergo similiter debet esse e converso, quod peccans mortaliter ex actu, peccabit venialiter ex intentione, cum pronior sit Dominus ad miserendum, quam ad condemnandum.
Sed si hoc concedatur, in contrarium erunt ea quae habita sunt ab Augustino in praecedenti distinctione.
Solutio. Dicendum, quod bonum et malum in opere non causantur uno modo : sed bonum, sicut Dionysius dicit, ex una tota causa est, id est, ad constitutionem boni oportet convenire omnes circumstantias et finem et formam in voluntate agente : et non constituitur nisi ab omnibus his simul per modum totius integralis, quod constituitur ab omnibus suis partibus simul acceptis. Malum autem, ut dicit Dionysius, fit omnifariam, id est, ex quolibet particulari defectu : sicut et totum integrale destruitur qualibet parte divisim destructa. Et ideo est, quod bonum non est sine intentione bona, licet non sit bonum ex sola intentione : sicut domus non est sine pariete, licet non sit ex solo pariete.
Et per hoc patet solutio ad primum : quia ad malum sufficit intentio corruptionis, licet causetur etiam ex aliis corruptionibus. Sed ad bonum non sufficit integritas intentionis : quia multae aliae possunt esse corruptiones circa opus.
Ad aliud dicendum, quod non est simile, sicut patet ex dictis.
Ad aliud dicendum, quod intentio est causa operis, sed non est sola causa : et ideo non procedit obiectio illa.
Ad aliud dicendum, quod non fuit furtum illud, sed potius translatio dominii ab eo qui potuit, in potestatem sive dominium populi : et ideo illa argumentatio non probat.
Ad aliud dicendum, quod in illo opere est ignorantia iuris, quae neminem excusat a toto : et ideo est persevera intentio illa.
Ad aliud dicendum, quod sicut est in bono et in malo, ita est in malo et peiori : quia ad peius sufficit corruptio particularis in actu vel intentione. Ad hoc autem quod malum fiat minus malum in genere, non ita sufficit. Dico autem in genere, ut de mortali in se fiat veniale : quia bonitas intentionis diminuit in eodem genere, sed non mutando genus peccati.
ARTICULUS III.
Utrum intentio quantitatem det operi bono vel malo, et faciat opus bonum vel malum ?
Tertio quaeritur, utrum intentio quantitatem det operi bono vel malo ?
Videtur autem quod sic : Glossa enim super illud Lucae, XII, 45 : Bonus homo de bono thesauro, etc., dicit : Quantum boni intendis, tantum boni facis. Et alia super illud : Malus homo de malo thesauro, etc. : Quantum mali intendis, tantum mali facis. Ergo videtur, quod et bonum et malum opus accipit quantitatem ab intentione bona vel mala : sed iste per dationem eleemosynae vel solam voluntatem martyrii intendit esse martyr : ergo ipse est martyr. Et in malo similiter, iste fornicando intendit peccare venialiter : ergo ipse peccat venialiter : quorum utrumque falsum est : non ergo quantum intendis, tantum facis.
Solutio. Ad hoc potest dici, sicut supra responsum est : et illam reputo solutionem meliorem. Sed tamen Antisiodorensis distinguit hic dicendo, quod cum dicitur, Quantum intendis, tantum facis : tantum et quantum possunt sumi nominaliter, et adverbialiter. Si nominaliter : tunc sunt in accusativo casu, et est sensus : Quantam rem intendis, tantam facis : et tunc in bonis non tenet propter causas supradictas : quia bonum causatur ex una tota et sola causa, et non a sola intentione. In malis autem comparatione habita ad peius, tenet ex parte reatus, licet non teneat ex parte conversionis ad bonum commutabile, ut prius dictum est : sed descendendo respectu minus mali non tenet : quia non sequitur, si intendis fornicando peccare venialiter, quod pecces venialiter. Si autem sumuntur adverbialiter : tunc possunt notare intentionem in genere et similitudinem, vel in specie in aequalitate. Primo modo vera est : Quantum intendis, tantum facis, id est, si multum, multum. Si secundo modo, falsa est : quia non ad aequalitatem intentionis semper commensuratur opus.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS IV.
Utrum intentio dirigatur fide vel charitate ?
Quarto quaeritur, utrum intentio dirigatur fide vel charitate, vel non ?
Et videtur, quod non :
- Ratio enim per se sufficit ad finem sui operis videndum : ergo per se sine fine sufficit ad dirigendum.
- Praeterea, charitas nullo modo videtur dirigere : quia dirigere est actus adspectus, charitas autem est secundum affectum simplicem.
- Item, quare respicere attribuitur fidei et charitati, et non spei, cum ipsa sit theologica virtus, et respiciat finem sicut aliae duae ?
Solutio. Dicendum, quod sola fides dirigit proprie per hoc quod ipsa ostendit finem boni et retributionem.
Ad primum autem quod obicitur, dicendum, quod licet ratio per se sufficiat ad cognoscendum finem quia est, non tamen sufficit ut cognoscat quid est merces operis in participatione Dei per gloriam : et ideo oportet adesse lumen fidei in directione illa.
Ad aliud dicendum, quod charitas dirigit ad modum tendentis in finem, non per modum indicantis, sicut supra expositum est.
Ad aliud dicendum, quod finis praesens est in eo quod intendit in finem per intentionem : spes autem et id quod expectat est per modum futuri, non praesentis : et non dirigit proprie, sed erigit operantem.
ARTICULUS V.
Utrum omnium infidelium opera de necessitate sint mala vel non ?
Deinde quaeritur de his quae dicuntur in Littera : et primo de hoc quod dicit, ibi, A : Utrum omnis intentio, omneque opus eorum malum sit, etc.
Videtur enim hoc esse verum : quia
- Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala, etc. Constat autem, quod infidelis est arbor mala : ergo non facit fructus bonos : ergo non potest facere opera bona.
- Item, infidelitas est habitus contrarius fidei : ergo dirigit ad contrarium fidei : intentio autem recta in contrarium fidei facit opus malum : ergo omne opus infidelis est malum.
Sed contra :
- Opus civilium virtutum habebant infideles : sed opera illa non sunt mala, sed potius bona : ergo infidelis potest facere opera bona.
- Item, Glossa quaedam supra Matthaeum dicit, quod cum virtutibus naturalibus multi veniunt ad Christum. Ergo antequam veniant, habent virtutes naturales : illarum autem virtutum opera non sunt mala : ergo non omnia eorum ante fidem sunt mala.
Solutio. Dicendum, quod non omnium infidelium opera de necessitate mala sunt : sed omnia opera eorum de necessitate sunt sine gratia gratum faciente, et non meritoria, licet possint esse de genere bonorum, ut dicit secunda opinio hic inducta : quia prior opinio quae huic quaestioni in Littera respondet, falsa est.
Ad primum ergo dicendum, quod arbor non dicitur homo operans, neque voluntas instrumentum, sed voluntas actus interior : et quod per se non per accidens procedit ab illo, hoc informatur secundum illam : et ideo si illa est mala, ipsum est malum : et si est bona, ipsum est bonum. Et hoc etiam supra notatum est. Homo autem malus in se bene potest bonum facere, non in quantum malus, sed in quantum motus pietate naturali, vel bonitate virtutis politicae.
Ad aliud dicendum, quod infidelitas secundum quod non dicit fidei privationem, sed habitum contrarium fidei qui error vocatur, non semper dirigit infidelem : sed hoc verum est, quod quotiescumque dirigit eum, toties pervertit opus. Dirigitur autem infidelis, sicut et fidelis, quandoque lumine rationis naturalis : et tunc potest facere opera quae sunt de genere bonorum. Quod autem Augustinus dicit in Littera, quod falsa virtus est in talibus, etiam in optimis moribus, satis bene solvit secunda opinio quae dicitur falsa : quia quod promittit quantum est de natura actus qui ordinatus est ad beatitudinem, non solvit propter contrariam dispositionem inventam in subiecto operantis.
D. Hic ponuntur quaedam Augustini capitula quae retractavit, non quasi prave dicta, sed quo sensu dixerit insinuans.
E. Aliud capitulum.
F. Quod mala voluntas est voluntarium peccatum.
ARTICULUS VI.
An omne peccatum etiam originale est voluntarium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Post haec investigari oportet, qualiter intelligendum sit, etc.
Videtur enim omne peccatum esse voluntarium : quia
- Originale peccatum est innatum ex necessitate naturae corruptae : et quod est ex necessitate, ut dicit Augustinus, non est sub voluntate : ergo primi motus non sunt sub voluntate : ergo non sunt voluntarii : et tamen sunt peccata : ergo non omne peccatum etiam actuale est voluntarium.
- Item, aliquod peccatum est ex ignorantia, ut supra habitum est. Constat autem, quod involuntarium per ignorantiam est, ut dicit Damascenus, cuius principium est intra non cognoscentem singularia : ergo quod est ignoratum, non est voluntarium : sed ignorantia est peccatum : ergo non omne peccatum, peccatum est voluntarium.
- Item, aliquis tenetur surgere ad Matutinas, et dormiens non audit signum : ergo omittit non surgendo : sed constat, quod non habet voluntatem cum dormit : ergo sine voluntate peccat omittendo : non ergo omne peccatum est voluntarium.
Solutio. Dicendum, quod omne peccatum est voluntarium, ut dicit in Littera sed non est uno modo voluntarium, sed multipliciter. Quoddam enim est voluntarium quod sola voluntate causatur nullo alio inclinante ad peccandum, nec interiori, nec exteriori : et sic primum peccatum daemonis fuit voluntarium.
Alio modo dicitur voluntarium, quod causatur a sola voluntate interius inclinante, licet habeat exterius inclinans : et sic dicitur peccatum primorum parentum voluntarium, quos ad peccandum nihil inclinabat interius nisi voluntas, et daemon extra : et iste modus habetur in Littera.
Aliquando dicitur peccatum voluntarium, cuius actus est voluntarius : sed cum voluntate inclinant ad idem alia interius et exterius : et sic dicuntur actualia peccata mortalia in nobis corruptis voluntaria.
Aliquando dicitur peccatum voluntarium voluntate causante causam primi peccati, licet non ipsum peccatum : et hoc dupliciter, scilicet in diversis personis, aut in eadem : in diversis ut originale dicitur voluntarium, quia causa eius in Adam fuit voluntaria : in eadem autem, sicut quando aliquis voluntarie primo se inebriat, vel aliud facit, unde sua culpa rationis regimen amittit, et postea cadit in aliud peccatum.
Aliter dicitur voluntarium peccatum, quod in singulari potest praevenire voluntas, licet non possit in universali : et sic dicitur primus motus voluntarius, ut supra diximus.
Aliquando dicitur peccatum voluntarium, quia in contrarium eius tendit voluntas : et hoc dupliciter, scilicet in se, et in causa : et sic peccatum omissionis voluntarium dicitur in se, sicut cum non honorat cum debet et potest parentes, vel non surgit cum potest et debet et advertit, ad Matutinas : tunc enim in surrectionem et honorem tendere debet voluntas. In causa autem, quando aliquis directe se inebriat vel vigilat nimis, ita quod natura non sustinet surgere in debito tempore : vel cum aliquis promittit ad terminum in quo putat se insufficientem fore ad solvendum : si autem facit quidquid potest, et non potest, tunc non omittit. Et sic etiam in peccato ignorantiae est voluntarium, quia voluntas tenetur tendere ad sciendum.
Aliquando dicitur voluntarium cuius actus est voluntarius, et circumstantia involuntaria : sicut ignorantia facti excusans a toto est voluntaria, quia vult actum, licet non velit circumstantiam quam ignorat : et si scire posset, nec actum vellet, sicut cognoscere Liam in Iacob fuit voluntarium antequam consentiret in eam ut suam.
Ultimo modo dicitur voluntarium quod in se non eligitur, sed propter magis aliquod difficile in quod necesse est incidere, si illud non sit voluntarium sicut in tempore tempestatis proiectio mercium est voluntaria, quia nisi proiiciantur, necesse est submergi ex pondere navis.
Et per hoc patet ad omnia obiecta solutio, praeterquam de ignorantia invincibili : et de illa dicendum, quod reducitur ad voluntarium cuius actus est voluntarius, sed non circumstantiae : ita tamen, quod voluntas large sumatur.
