Distinctio XXII — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO XXII
De hominis transgressione.
A. De origine illius peccati.
B. Obiectio contra illos qui dicunt elationem praecessisse in mente.
C. Quae fuit elatio mulieris ?
DIVISIO TEXTUS.
Hic videtur diligenter investigandum esse, etc.
Hic agit Magister de causa casus hominis, quae est peccatum. Et habet tres partes :
in quarum prima Magister inquirit, quod fuerit Hevae primum peccatum ?
In secunda autem, quod fuerit Adae primum peccatum ? ibi, D : Solet quaeri, utrum illa, etc.
In tertia, facit comparationem utriusque, ibi, E : Ex quo manifeste, etc.
Ex isto et disputatione satis patet sententia.
ARTICULUS I.
Quod fuit primum peccatum Hevae ?
Quaeritur autem hic primum, Quod fuerit primum peccatum Hevae ?
Secundum, utrum peccavit uno vel pluribus peccatis, ut quidam dixerunt ?
Tertium, utrum hoc peccatum fuerit in Spiritum, vel in Patrem, vel in Filium ?
Ad primum obicitur sic :
- Dicit Augustinus in Littera, quod gustum vetiti praecessit elatio comprimenda vel perimenda : ergo illa elatio qua volunt esse sicut Deus, fuit primum peccatum.
- Item, Augustinus in libro de Virginitate : Diabolus qui in caelo voluit esse sicut Deus, cadens persuasit homini similitudinem suae voluntatis. Constat autem, quod peccatum angeli primum fuit superbia. Cum igitur non sint similia nisi habentia qualitatem unam, etiam primum peccatum Hevae fuit superbia.
- Item, initium omnis peccati est superbia. Et alibi : Initium omnis superbiae, apostatare a Deo. Ergo superbia fuit primum peccatum.
Sed contra videtur, quod infidelitas : quia
- Verbis Dei non credidit : unde dixit : Ne forte moriamur, etiam antequam serpens similitudinem Dei nominaret sed de verbis Dei dubitare est infidelitas : ergo primum peccatum eius fuit infidelitas.
- Item, supra dixit Magister, quod dubitavit, ab affirmante recessit, et neganti appropinquavit : ergo infidelis fuit.
- Item, ordo recreationis secundum ordinem primae perditionis fuit : sed in recreatione in gloriosa Virgine prima via vitae fuit fides : ergo in perditione in Heva prima porta mortis fuit infidelitas.
- Item, in iustificatione impii prima est fides, ut dicit Augustinus : ergo in prima impietate prima fuit infidelitas, ab oppositis, ut videtur.
Sed iterum videtur, quod primum peccatum fuerit gula :
- Hoc enim fuit primus actus peccati : et peccatum specificatur et numeratur ab actu : ergo fuit primum.
- Item, ordo tentationis secundi Adam fuit per modum tentationis primi, ut dicunt Sancti : sed Christus, Matth. IV, 3, tentatus est primo de cibo : ergo et Heva. Ergo et primum peccatum eius fuit gustus vetiti.
- Item, hoc videtur dicere in hymno, Ipse lignum tunc notavit, etc.
Sed videtur iterum, quod inobedientia sit primum peccatum : quia
- Hoc dicit Apostolus, ad Roman. V, 19 : Sicut per inobedientiam unius, etc. : ergo, etc.
- Item, quia hoc dicit Augustinus, quod Adam propter inobedientiam eiectus est de paradiso.
Item, Dicit Ambrosius, quod omne peccatum est praevaricatio legis divinae, et caelestium inobedientia mandatorum.
- Item, hoc idem videtur Dominus dicere : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti.
- Item, hoc videtur ex verbis serpentis, qui fecit mentionem praecepti dicens : Cur praecepit vobis Deus ?
Sed videtur iterum, quod primum peccatum non fuit commissionis, sed omissionis tantum : quia mulier audiens verba serpentis conferre debuit, utrum viri similia essent, et non contulit : ergo omisit.
Solutio. Dicendum quod facillimum est hic infinita obicere.
Ad primum dicendum, quod primum dupliciter sumitur quantum pertinet ad praesentem intentionem, scilicet tempore, et causa : et utroque modo superbia fuit primum peccatum in Heva. Primo enim ex libero arbitrio consensit in hoc quod esset sicut Deus in perfectione scientiae boni et mali : et huius causa fecit quidquid fecit : et ideo comedit, ut vidit lignum, et credidit serpenti : et ideo obiectum superbiae causa finalis fuit omnium actuum aliorum, sicut dicit Augustinus in Littera, et omnes Doctores semper concorditer concesserunt : licet quidam modo velint circa hoc facere opiniones.
Ad id ergo quod contra hoc obicitur, dicendum quod illa dubitatio non facit infidelitatem, nec peccatum aliquod, sed facilitatem quamdam ex parte regentis rationis : quia sine peccato potuit credere, quod Deus in alia significatione illa verba protulisset, sicut dicit Magister in Littera : tamen quia suum non erat hoc discutere, cum haesitavit, neganti appropinquavit : nec erat hoc imperfectio : quia de ratione primi status non erat omnia scire, et statim intelligere omnem significationem sermonis Domini, nisi prius inquisitio et meritum praecederet. Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad aliud et ad quartum dicendum, quod non valet : quia non est necessarium, quod ordo respondeat ordini in omnibus. Praeterea, Humilitas in beata Virgine inventa fuit ante consensum fidei. In iustificatione impii virtutes habent colligantiam et ordinem : vitia autem nullum, quia ex qualibet particula et corruptione nascitur unum vitium : et ideo illa obiectio nihil valet.
Ad id autem quod ulterius obicitur de gula, dicendum quod actus gulae fuit hic materialis in peccato isto : quia non superbivit ut comederet, sed comedit ut superbiret in similitudine Dei. Et ideo non specificat peccatum : quia materia non specificat, sed forma et finis.
Ad aliud dicendum, quod ordo respondet transgressioni toti : quia illa fuit in superbia et gustu vetiti. Et ideo redemptio facta est in humilitate pendentis in ligno.
Quod autem obicitur de tentatione secundi Adam, patet quod non valet : quia primus homo non nisi una tentatione, et in uno loco, et in uno actu tentatus est : et Christus tribus, et in tribus locis, et de tribus formaliter distinctis : et quando Sancti adaptant, sufficit eis materialis multiplicatio actuum in peccato Adam.
Ad hoc quod obicitur de inobedientia, dicendum quod inobedientia dicitur duobus modis, scilicet contemptus praecepti in quantum praeceptum est : et sic ipsa est peccatum speciale : et hoc modo non fuit in peccato Adae et Hevae. Dicitur etiam non observatio praecepti, et sic ipsa concomitatur omne peccatum, et hoc modo non est speciale peccatum Adae.
Et per hanc distinctionem patet solutio ad totum.
ARTICULUS II.
Utrum Heva peccavit uno peccato vel pluribus ?
Secundo quaeritur, utrum peccavit uno peccato vel pluribus ?
Videtur autem, quod pluribus : quia
- Supra, in praecedenti distinctione habitum est, quod tria peccata fuerunt in peccato primi hominis, scilicet inanis gloria, avaritia, et gula.
- Item, constat, quod ipsa comedit prohibitum, et superbivit iterum : ergo pluribus peccavit.
Solutio. Dicendum, quod non pluribus peccatis peccavit : sed si quis vult proprie dicere, dicet quod peccavit uno peccato multiplici, scilicet quod unum fuerit secundum formam et finem voluntatis, sed multiplex in actibus materialibus : et huius ratio iam saepius exposita est : et ideo non oportet respondere obiectis.
ARTICULUS III.
An peccatum Hevae fuerit peccatum in Spiritum sanctum, aut in Patrem, aut in Filium ?
Tertio quaeritur, utrum hoc peccatum sit peccatum in Spiritum sanctum ?
Videtur enim, quod sic : quia non habuit tunc infirmitatem, nec ignorantiam, quae sunt poenae peccati : ergo oportuit, quod peccavit ex malitia : hoc autem est peccatum in Spiritum sanctum : ergo peccavit in Spiritum sanctum.
Sed contra :
- Infra allegabit mulier : Serpens decepit me : ergo prodiit ex ignorantia : ergo est peccatum in Filium.
- Item, Apostolus dicit, I ad Timoth. II, 14 : Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit : Ergo seducta fuit : ergo ex ignorantia peccavit : ergo in Filium, et non in Spiritum sanctum.
Solutio. Hoc non est magna dubitatione dignum. Dicendum enim, quod in Filium peccavit, sicut Magister infra obiciendo ex verbis Isidori dicit mulierem ex ignorantia peccasse : sed ignorantia est duplex, scilicet poena peccati, et ex illa non peccavit : et est ignorantia, nescientia agendorum, ut in quo sensu verba Domini dicta fuerint : et ex tali processit peccatum eius, et ideo fuit in Filium.
Non enim ignoravit tantum secundum quod omnis malus dicitur ignorans, sed etiam ignoravit sensum verbi Domini : quae ignorantia occasio fuit peccati : et Adam etiam ignoravit quod esset mortale, quod putabat esse veniale : et ideo ipse etiam peccavit in Filium : et per hoc patet solutio ad obiectum.
D. Quae fuit elatio viri ? An crediderit, et voluerit quod mulier ?
ARTICULUS IV.
Utrum elatio fuerit primum peccatum Adae ? et, quid appetiit ? et, an serpenti credidit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Solet quaeri, utrum talis elatio, etc.
Videtur enim, quod elatio non fuerit primum peccatum Adam : quia
- Non credidit serpenti : ergo non credidit, quod posset fieri sicut Deus : ergo non appetiit hoc.
- Praeterea, non est seductus in quo mulier, sed putabat esse veniale quod erat mortale : quicumque autem putat hoc, est infidelis : ergo infidelitas fuit suum primum peccatum.
Solutio. Dicendum, quod peccatum mulieris et viri respectu similitudinis Dei in scientia boni et mali secundum Magistrum differunt, sicut peccatum operis et solius concupiscentiae, in quantum tamen est consensus rationis : quia mulier quae credidit hoc posse fieri, exhibuit membra iniquitati ad opus, per quod hoc consequeretur : vir autem consensit in rapinam similitudinis divinae : sed non propter hoc comedit, sed comedit ut mortem gereret uxori, quod non credebat magnum malum.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc argumentum non procedit. Credidit non posse fieri : ergo non appetiit. Multi enim concupiscunt bona regis, et iniuste habere vellent, et consentiendo concupiscunt : et tamen sciunt se non posse habere, quia plus concupiscit voluntas, quam possit acquirere.
Ad aliud dicendum, quod bene scivit, quod erat dignum morte : sed scivit etiam Deum esse misericordem, et posse non per mortem punire, quod tamen dignum fuit morte : unde ex parte misericordiae divinae et suae excusabilitatis per dilectionem uxoris datae, putabat esse ignoscibile.
Unde Magistri distinguunt hic, quod multipliciter peccatum dicitur veniale : scilicet ex genere, ut otiosum : vel ex eventu sequente, ut peccatum mortale deletum per contritionem : vel ex quadam causa veniae quae est ex parte peccantis et eius in quem peccatur, sicut hic, quia occasio peccati fuit dilectio uxoris, et praesumptio misericordiae Dei : et ideo patet, quod infidelis non fuit.
E. Quis plus peccavit, Adam vel Heva ?
F. Quod praedictae sententiae adversari videtur.
ARTICULUS V.
An Adam plus peccavit quam Heva ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E : Ex quo manifeste animadverti potest, etc.
Videtur enim, quod Adam plus peccavit : quia ipse caput mulieris fuit : ergo plus peccavit.
Item, quia ipse vigorosiora naturalia habuit.
Item, quia immediate praeceptum accepit.
Item, quia nocivius : quia ex ipso infecta est tota propago, et non ex Heva, ut dicetur infra : ergo videtur, quod Adam plus peccavit.
Sed contra rationes in Littera sunt, quas non oportet hic repetere.
Solutio. In substantialibus peccati plus rea fuit Heva, sed quoad quasdam circumstantias Adam plus : factus enim et concupiscentia maior sunt causa actus peccati, et quoad illa peccavit plus Heva : sed circumstantiae peccantis et nocivitatis peccati maiores fuerunt in Adam, ut probant obiectiones.
G. Quorumdam sententia, quod Adam ambierit esse ut Deus, sed non crediderit possibile.
H. Obiectio contra id quod dictum est, virum minus peccasse.
ARTICULUS VI.
An si vir non peccasset, humanum genus minime peccatis fuisset corruptum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, sub finem : Si vir non peccasset, humanum genus, etc.
Contra : Mulier daret materiam carnis : et a carne, ut infra habetur, contrahitur originale : ergo adhuc periret humanum genus.
Item, si vir non peccasset, quaeritur, quid fecisset Deus de muliere ?
Solutio. Dicendum secundum Magistros, quod duplex est corruptio, scilicet passibilitatis et famis, sitis, mortis, et hanc habuissent homines ex Heva si sola peccasset. Et est corruptio vitii per causam efficientem, secundum quam caro seminata per coitum ex viro inficere potest animas : et haec corruptio non haberetur, ut dicunt.
Ad argumentum ergo dicendum, quod haec secunda corruptio non habetur ex materia, nisi in quantum descinditur a viro, in quo est tota natura materialiter et effective.
Ad aliud dicendum, quod Deus permisisset eam mori in se, aut fecisset viro aliam mulierem. Quod autem horum verum sit, nescitur.
I. Quod ignorantia alia excusat, alia non.
Est enim ignorantia quae excusat peccantem, et est ignorantia talis quae non excusat. Est autem ignorantia vincibilis, et ignorantia invincibilis. Excusatio omnis tollitur, ubi mandatum non ignoratur.
ARTICULUS VII.
Utrum ignorantia est peccatum ? et, utrum aliqua ignorantia sit affectata et voluntaria ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, Est enim ignorantia quae excusat, etc.
Et quaeruntur de ignorantia tria, scilicet an sit peccatum ?
Et secundo, cuiusmodi peccatum ?
Et tertio, secundum quem modum, et quae ignorantia excusat, et quae non ?
Quod autem non sit peccatum, nituntur quidam probare sic :
- Ignorantia, pura privatio est : nullum peccatum est pura privatio : ergo ignorantia secundum se non est peccatum.
- Item, ignorantia dicit scientiae privationem : nulla autem scientia est virtus : ergo privatio eius non est vitium.
- Item, Nullum vitium est quod per poenitentiam non deleatur : ignorantia autem post poenitentiam manet sicut ante : ergo ignorantia non est peccatum.
- Item, ignorantia est in intellectu : nullum autem vitium vel virtus est in intellectu : ergo, etc.
- Item, nullum vitium nascitur in nobis praeter originale : ignorantia nascitur in nobis : ergo non est vitium nisi sit originale, quod patet non esse verum.
- Item, nulla poena in quam incidimus ex peccato, est peccatum : ignorantia est poena in quam incidimus ex peccato : ergo non est peccatum.
Huiusmodi rationibus et aliis quampluribus quidam probant, quod nulla ignorantia sit peccatum.
Sed contra sunt auctoritates quae ponuntur in Littera.
- Item, Apostolus : Si quis ignorat, ignorabitur.
Item, Ambrosius super illud Apostoli, ad Roman. II, 5 : Thesaurizas tibi iram in die irae : Graviter peccas, quia iram Dei tibi thesaurizas : gravius, quia bonitatem Dei contemnis : gravissime, quia ignoras. Ergo videtur, quod sit peccatum.
- Item, debitum faciendi aliquid in determinato tempore, si non sit, committitur peccatum omissionis : ergo et debitum sciendi aliquid in tempore determinato, si non sciatur, relinquit peccatum omissionis : et cum sic se habeat ignorantia, omissionis peccatum esse videtur.
Quia vero in Littera dicitur quod ignorantia affectata sit peccatum, quaeratur, utrum aliqua ignorantia sit affectata ?
Videtur autem, quod non : quia
- Ignorantia privationem dicit : privatio autem nihil est : ergo non habet unde moveat appetitum voluntatis : ergo nulla est ignorantia affectata vel voluntaria.
- Item, Philosophus dicit, quod omnes homines scire desiderant : ergo nullus nullus hominum desiderat ignorare : ergo, etc.
Si autem hoc concedatur, contra expresse dicunt verba Sanctorum, quae sunt in Littera.
Solutio. Dicendum, quod circa istam quaestionem diversorum diversae sunt opiniones. Quidam enim dixerunt, quod nulla ignorantia de se est peccatum, sed ratione annexi aliqua dicitur esse peccatum, scilicet ratione negligentiae sciendi eius quod tenetur scire, vel ratione contemptus, vel ratione voluntatis, quod idem est : et ideo isti hoc modo solvunt dicta Sanctorum, quod Sancti de his causis dicunt aliquam ignorantiam esse peccatum, et non gratia sui, et concedunt rationes inductas.
Et dicunt ulterius ad secundum quaesitum, quod ratione annexi etiam dicitur voluntaria : quia voluntarium est id quod facit ignorare, ut non discendi, et quiescendi a labore studii, vel etiam voluntas impunitatis si non sciatur, quia si sciret, obligaretur ex scientia ad faciendum.
Sed quia haec solutio videtur Sanctis secundum superficiem contradicere : ideo alii aliter dicunt, et puto quod melius, distinguentes multiplicem esse ignorantiam. Est enim ignorantia privatio habitus in intellectu speculativo, et haec non est peccatum : et est ignorantia faciendorum a nobis, quae est privatio habitus regentis in moribus necessariis ad salutem : et haec est duplex, scilicet quaedam est habitus privatio instruentis ad ea quae necessaria sunt vitae in communi, ut ignorantia iuris divini ordinantis mores in praeceptis, ut fornicationem esse peccatum mortale, et homicidium, et huiusmodi : et haec est peccatum in habentibus usum rationis. Alia est privatio habitus practici intellectus regentis in pertinentibus ad officium, ut Pontifex factas litteras ad fidem et mores instituentes tenetur scire, sacerdos ea sine quibus actus sacerdotalis non valet exerceri, et huiusmodi : et haec ignorantia habito officio etiam peccatum est, sed non habito, non est peccatum. Et quia hoc facilius est sustinere, secundum hoc respondeamus obiectis.
Dicendo ad primum, quod talis ignorantia non est absolute nihil, sicut nec malum quando est peccatum : quia relinquit subiectum, et debitum ad actum scientiae, et hoc debitum inducit reatum, cum sit tempus solvendi.
Et si quaeritur, quando est debitum ? Dico, quod in quolibet opere necessario ad salutem, cum facit perverse, quod ex scientia iuris divini deberet aliter fieri. Et similiter in alia ignorantia quoties perverse egreditur in actum sui officii ex defectu scientiae : quia tunc est debitum actus scientis scientiae regentis.
Et per hoc solvitur hoc quod obici consuevit, scilicet quod si ignorantia peccatum est, quod continue peccat ignorans, quia continue manet ignorantia : dicendum quod non, sed toties peccat, quoties egreditur in actum perversum ex defectu scientiae : et bene concedo, quod tunc dupliciter peccat, scilicet omissione sciendi, et actu illicito : quia cum debere scire sit praeceptum affirmativum, non obligat ad semper, licet semper obliget : sed tunc exigitur, quando sine scientiae actu evadere non potest peccatum.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, nulla scientia est virtus : quia scientia faciendorum practice sumpta, est virtus, ut prudentia, intellectus donum, sapientia, et scientia, sicut multum disputatum est in III Sententiarum.
Ad aliud dicendum, quod si poenitentia perfecta est, quod transit reatus ignorantiae, et est actus secundum quod obligat : quia si est privatio scientiae pertinentis ad officium, tunc si dimittit officium, deobligatur, et tunc non erit in ipso ignorantia obligans. Si autem est ignorantia eorum quae exiguntur ad vitam, non agit poenitentiam, nisi inquirat, et addiscat : et tunc transit ignorantia.
Ad aliud dicendum, quod est intellectus antecedenter ordinatus ad voluntatem operandi, et in illo non est virtus : et est intellectus voluntarius et consequenter ordinatus ad voluntatem, et in illo est virtus. Et haec omnia discussa sunt in tertio Sententiarum.
Ad aliud dicendum, quod secundum quod nascimur in ignorantia, non est peccatum, sed poena, sicut et concupiscentia quae concupiscibilitas est in parvulo : sed quando tenemur scire, ignorantia est peccatum : sicut et concupiscentia, quando tenemur non concupiscere : quia quod in concupiscentia est peccatum commissionis actus prohibiti, hoc est in ignorantia peccatum omissionis actus debiti.
Ad aliud dicendum, quod ignorantia in quantum poena est, non est peccatum, sed in quantum efficitur omissio actus ad quem tenetur aliquis, et tunc tenetur.
Ad id quod ulterius quaeritur, Qualiter sit voluntaria ignorantia ?
Distinguunt illi qui sunt de ista opinione, quod peccatum non uno modo dicitur voluntarium. Si enim vis fiat in verbo, dicunt quod nullum malum, et nullum peccatum est voluntarium, sicut dicit Dionysius quod peccatum est incausabile, et involuntarium, et praeter intentionem, et infoecundum, et pigrum. Sed aliquod peccatum ut commissionis, dicitur voluntarium, quia eius actus et delectabile sunt voluntaria, cum non deberent esse voluntaria. Aliquod est voluntarium voluntate remota et antecedente, licet non propinqua et consequente, ut originale est voluntarium voluntate Adae, et non voluntate nostra. Aliquod est voluntarium, ut quod praevenire debet voluntas, ut motus concupiscentiae. Item, Aliquod est voluntarium, ut in cuius actum oppositum tenetur tendere voluntas, et sic peccatum omissionis et ignorantiae est voluntarium. Et per hoc patet solutio ad primum quod de hoc obicitur.
Ad aliud dicendum, quod omnes homines scire desiderant : non tamen omnes homines scire desiderant hoc vel illud, sed in se desiderant scire. Ignorantia autem non dicitur universaliter affectata, sed particulariter, scilicet haec vel illa : et hoc non est contrarium Philosopho : et ideo in argumento est figura dictionis a simplici suppositione ad determinatam et mobilem, cum ly scire immobiliter et simpliciter stet in propositione Philosophi.
ARTICULUS VIII.
Quale peccatum est ignorantia ?
Secundo quaeritur, cuiusmodi peccatum sit ignorantia ?
Videtur autem, quod originale : quia
- Nascitur in nobis.
- Item, quia per poenitentiam transit reatu, et remanet actu, sicut Magister infra dicit de originali.
Sed contra :
- Quia originale non est nisi unum : et hoc non est ignorantia.
- Item, quia originale respicit omnes : sed quaedam ignorantia non est peccatum nisi in habentibus officium.
- Item, originale peccatum est ante tempus discretionis, sed non ignorantia : ergo non est originale.
Solutio. Dicendum, quod propter haec et similia fere tota multitudo sequitur opinionem istam, quia ignorantia de se et in se non est peccatum. Sed tamen salvando aliam possumus dicere, quod ignorantia non est peccatum secundum quod nascitur in nobis, sed secundum quod tempore discretionis et officii efficitur obligatio ad actum sciendi.
Ad aliud dicendum, quod ignorantia sicut et peccatum omissionis, non habet actum, sed suus actus est praesens privatio : sicut dicimus de aliquo quod actualiter caecus est, significando quod praesenti tempore non habet habitum visus, et sic actu sunt privationes : et cum peccatum ignorantiae peccatum omissionis sit, non habet alium actum : et quia privationes manent nisi adveniat habitus, ideo dicitur manere actu ignorantia. Tamen ille actus aequivocus est ad actum originalis : quia illius actus est pronitas concupiscentiae quae est habitus inclinans ad actum : hic autem est actualis privatio habitus regentis in officio, vel vita, quantum ad ea quae necessaria sunt saluti.
Et secundum solutionem istam oportet supponere, quod peccatum omissionis non dicat actum aliquem, nec exteriorem, nec interiorem, sed tantum omissionem actus debiti et in tempore quo debet : et hoc alia opinio non dicit, sed potius quod omne peccatum omissionis peccatum est quantum ad actum interiorem, ut non reficiens pauperem in tempore necessitatis ultimae, velle non reficere, vel sua sibi avare reservare : sed de hoc infra agetur.
ARTICULUS IX.
Quaeritur, secundum quem modum, et quae ignorantia excusat ?
Tertio quaeritur, secundum quem modum, et quae ignorantia excusat ?
Et obicitur sic :
- Malum malo additum, totum facit magis malum : ergo si ignorantia peccatum est, sive per se, sive per aliud, si ipsa peccato additur, totum facit magis peccatum.
- Item, hoc videtur ex Littera : quia dicit, quod ignorantia affectata neminem excuset.
- Item, ex Ambrosio supra, qui dicit, quod gravissime peccas, quia ignoras.
- Sed forte dices, quod invincibilis excusat. Contra : Ebrii ignorantia est invincibilis : et si hic occidat, dicit Damascenus et Aristoteles quod duplices meretur maledictiones : et quia occidit, et quia inebriatur.
Praeterea, ignorantia secundum Philosophum non excusat, nisi illa quae dicitur facti, quae facit involuntarium actum : et haec cognoscitur, quia ignorat circumstantias, et habet in actu poenitudinem : huiusmodi autem non est omnis ignorantia : ergo non omnis ignorantia excusat.
Solutio. Dicendum, quod ignorantia secundum quod est peccatum, sive de se, sive de annexo, aliquid habet in affectu, secundum quod affectata dicitur : et habet aliquid in intellectu, scilicet privationem habitus regentis in operabilibus pertinentibus ad vitam vel officium.
Dicendum igitur, quod quantum ad primum, peccatum est. Quantum autem ad secundum non est peccatum, et excusat vel a toto, si est particularis et facti : vel a tanto, si est iuris vel universalis, quod idem est : quia ex illa parte facit ignorare circumstantias in quibus est actus, et ita est causa involuntarii quod meretur ignoscentiam et misericordiam aliquam. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur de ignorantia secundum id quod est affectata, et quoad hoc verum est quod dicit.
Ad aliud dicendum, quod Ambrosius non accipit gravissime secundum quantitatem peccati, sed potius secundum rationem periculi. Unde gravissime, id est, periculosissime : quia ignorans non videt viam per quam revertatur, et non agnoscit medicinam.
Ad aliud dicendum, quod infra patebit divisio ignorantiae : sed tamen quaedam est vincibilis in se : quaedam vincibilis in causa, et sic est de ignorantia ebrii : ebrietatis enim nos domini sumus, ut dicit Damascenus : et ideo illa ignorantia non est omnino invincibilis : et ideo non excusat a toto.
Et si obicitur de Lot, quod excusatur a tanto, et non a toto. Dicendum, quod bene conceditur, quod excusatur a tanto, sed non a toto : tamen etiam nec hoc sequitur, si meretur duplices maledictiones, vel si bis peccavit, quod propter hoc plus peccavit : quia fit ibi processus a discreto quasi ad continuum, hoc est, ab eo quod habet quantitatem multitudinis, ad id quod est quantum intensive : nec est idem maledici et peccare : quia quaedam peccata sunt maioris maledictionis sive infamiae, et tamen minoris ponderis, ut (dicit Gregorius) carnalia, quam spiritualia.
K. De triplici ignorantia : quae excusat, et quae non ?
L. Unde processerit consensus illius peccati, cum natura hominis esset incorrupta ?
M. An voluntas praecesserit illud peccatum ?
ARTICULUS X.
Quotuplex est ignorantia, et quomodo dividitur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, K : Est autem ignorantia triplex, etc.
Ad intelligentiam huius loci nota multiplicem et perutilem esse divisionem ignorantiae. Quandoque enim dividitur secundum causam efficientem : ut cum dividitur in vincibilem, et invincibilem : et haec divisio est multiplex.
Est enim invincibilis ex natura, et haec in toto excusat, qualis est in naturaliter stultis, morionibus, et melancholicis. Et est invincibilis ex accidente : quae duplex est : quoniam illud accidens, aut separabile, aut inseparabile. Si separabile : aut est ex oppilante aliquo vias spiritus animalis in cerebro, et turbante organum a quo species accipit ratio : vel ab accidente infirmitatis inseparabilis et insanabilis. Et primo modo est in ebrio, vel eo qui iusquiamum, vel opium, vel aliquid aliud bibit. Secundo modo est in infirmo : et sic distinguitur in causa : quia aut ipse dedit operam, aut non. Si non, ut si fuit ignarus qualitatis vini, vel eius quod sumpsit, tunc in toto excusat eum. Si autem ipse dedit operam : aut per rem licitam, aut illicitam. Si primo modo, iterum in toto excusatur etiamsi aliquid postea male agat. Si autem per rem illicitam : aut illa fuit veniale peccatum, aut mortale. Si primo modo adhuc excusat in toto. Si secundo modo non in toto, meo iudicio, excusat, sed in parte : quia tunc meretur duplices maledictiones.
Si autem est vincibilis : tunc dividitur ulterius penes materiam, in ignorantiam iuris, et facti : et hoc est idem quod Theologi vocant universalem, et particularem : quia ius vocatur hic regulae universales et regentes vitam, vel officium. Factum autem, hoc particulare vel illud, quod contingit etiam sapientem ignorare : sicut Iacob ignoravit sibi suppositam Liam pro Rachele : et ideo in toto excusatur. Iuris autem est duplex : quia quoddam est ius universale, quod omnibus imponitur ad sciendum : et quoddam est particulare, quod non scitur nisi per studium : et puto, quod prima est crassa et supina, non excusans. Secunda autem excusat, vel a tanto, vel a toto, si est casus multum difficilis.
Hac eadem divisione dicitur ignorantia affectata, vel simpliciter ignorantia, secundum quod coniungitur cum forma voluntatis, vel separatur ab ea : et quando est affectata, tunc est peccatum ex parte affectus : quando autem est simpliciter ignorantia, tunc est excusans a tanto, et non a toto. Hae autem differentiae : excusans, et non excusans, accipiuntur penes causam finalem.
ARTICULUS XI.
Utrum gravius est peccatum ex ignorantia quam ex infirmitate ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur in Littera, quod gravius peccatur infirmitate quam ignorantia.
Hoc autem non videtur : quia infirmitas dicit debilitatem standi : et quanto maior est debilitas, tanto minus imputatur peccatum.
Solutio. Dicendum, quod Isidorus facit comparationem penes id quod peccatum habet de voluntate. Cum autem per ignorantiam nesciuntur circumstantiae negotii, et loci, et temporis, et personae, et nocumenti sequentis, nihil relinquitur de voluntario respectu circumstantiarum : in infirmitate autem remanet : et ideo plus habet de voluntario, et per consequens plus de peccato et contemptu.
Et haec de ignorantia dicta sufficiant.
