Distinctio XXV — Livre II — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre II

Distinctio XXV

DISTINCTIO XXV

De libero arbitrio secundum se, sive in generali.

 

A. Redit ad liberi arbitrii considerationem.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Iam vero ad propositum redeamus, etc.

Hic Magister agit de libertate arbitrii. Et habet tres partes :

in quarum prima tangit quid sit secundum Philosophos.

In secunda, quae subsint ei, ibi, B : Hoc autem sciendum est, etc.

In tertia, tangit quorum sit ut subiectorum, ibi, C : Et quidem secundum praedictam assignationem, etc.

 

 

ARTICULUS I.

Quare liberum arbitrium dicatur duplici nomine ? et : Quare substantive et adiective ?

et : An bene diffiniatur ? et : An sit una potentia particularis, vel universalis diffusa in omnibus motivis ?

 

Incidit autem quaestio circa primam partem de nomine liberi arbitrii, quare duplici nomine dicitur ?

Item quaeritur : Quid est rationis quod arbitrium cadit in nomine suo substantive, et id quod est a voluntate, cadit ibi adiective, scilicet liberum.

 

Ulterius quaeritur de diffinitione quae hic datur, et dicitur esse physica, quod est liberum de voluntate iudicium : aut enim denotat causam efficientem. Aut notat materiam. Si causam efficientem : tunc libertas arbitrii est de voluntate, ut de causa : ergo libertas non primo invenitur in libero arbitrio.

Quod si concedatur, contra videtur esse, quod potentiae animae denominari debent ab eo quod primo et per se in ipsa invenitur. Si ergo libertas primo invenitur in voluntate, voluntas potius ab eo debet denominari, quam liberum arbitrium : et hoc non fit : ergo primo est in libero arbitrio, ut videtur. Si autem notat materiam : non potest notare materiam, nisi circa quam est : et hoc etiam videtur esse falsum : quia dicit Damascenus : Libera potestate appetit, et libere vult, et libere inquirit et considerat, et libere consultat, libere indicat, libere amat, libere eligit, et libere movetur, et libere agit in his quae secundum naturam sunt. Ergo non est tantum circa voluntatem.

 

Ex hoc ulterius iterum videtur, quod liberum arbitrium non sit una potentia particularis, sed una universalis diffusa quasi in omnibus motivis. Quod etiam videtur per Augustinum, qui in libro V Responsionum sic dicit : Cum loquimur de libero arbitrio, non de parte animae loquimur, sed de tota : quia nec peccavit primus homo in parte animae, sed in tota qua conditus est natura, deliquit. Quod si concedatur, omnino eadem ratione voluntas non erit potentia una particularis : quia volendo intelligimus, et volendo inquirimus, et omnia illa facimus quae dixit Damascenus.

Praeterea, Damascenus ipse explanat, quod non est intentio sua, quod liberum arbitrium sit potentia universalis, sed quod moveat alias in homine, alias in brutis quae moventur a naturali instinctu. Unde etiam immediate ante dicit sic : Irrationalis appetitus est irrationalium, et aguntur a naturali appetitu. Ideo neque voluntas dicitur irrationalium appetitus, neque consiliatio. Voluntas enim rationalis, et liberum arbitrium appetitus est. In hominibus autem rationis compotibus ducitur magis naturalis appetitus, quam ducat : libero enim arbitrio, et cum ratione movetur. Quia autem coniunctae sunt cognoscitivae et appetitivae virtutes in eodem : libero igitur arbitrio appetit, etc. quae ante inducta sunt. Ergo non intendit hoc, quod sit universalis, sed quod sit motor aliarum ad actum, sicut et voluntas.

 

Solutio. Dicendum secundum praehabita, quod liberum arbitrium est nominatum a ratione et voluntate : quia ipsum radicatur in essentia animae secundum ordinem ad rationem praecedentem, et voluntatem ut sequentem, secundum quod voluntas est in ratione : quia aliter proprie loquendo voluntas non est, ut dicit Damascenus : et per hoc patet solutio ad id quod primo quaerebatur, scilicet quare duplici nomine dicatur ?

 

Ad aliud dicendum, quod id quod est rationis in libero arbitrio quoad actum qui est eligere, est materiale et in potentia : ideo significatur substantialiter. Id autem quod est voluntatis, est formale et complens : et ideo significatur formaliter, id est, adiective.

 

Ad id autem quod obicitur de diffinitione, dicendum quod potius interpretatio vel assignatio quaedam est : sed tamen non facimus hic vim, utrum sit diffinitio, vel non : et quocumque modo sit, dicendum, quod liberum nominat causam secundum Augustinum et Bernardum : quia libertas omnis a voluntate est, ut supra ostensum est : quia nulla potentia in actu omnino causa sui est nisi voluntas : et a voluntate quaecumque sunt libere. Quod autem causa sui est, liberum est, ut dicit Philosophus : et ideo dicitur communiter, quod voluntatis causa nulla quaerenda est : et ideo diffinitur infra distinctione sequenti, quod voluntas est motus animi, cogente nullo, ad aliquid adipiscendum, vel non admittendum. Et Bernardus diffiniens liberum arbitrium, dicit : Consensum rationalem, ob voluntatis inamissibilem libertatem et rationis, quae semper et ubique portat vel participat indeclinabile iudicium, liberum arbitrium puto dici. Unde patet, quod voluntas est causa prima libertatis : et liberum arbitrium participat libertatem secundum quod natura, non tempore, appetitus supponit et substernit sibi voluntatem : quia extrema sunt ante media natura, non tempore necessario. Saepius autem iam ostensum est, quod liberum arbitrium est medium inter rationem et voluntatem.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod nominatio non est a quocumque primo quod invenitur in re, sed potius a substantialiori : et substantialior est voluntati voluntas sive velleitas, quam libertas : et ideo non nominatur a libertate, sed a velleitate.

Praeterea, Licet primo in voluntate sit sicut in causa, tamen in libero arbitrio prius est tempore : quia actus liberi arbitrii praecedit actum voluntatis in agendo, sicut eligere praecedit velle complementum ad consensum.

 

Ad id quod quaeritur : Utrum sit potentia universalis ?

Dicendum, quod absurda est quaestio : quia nullus auctorum umquam voluit hoc : sed est fictio quorumdam.

Ad auctoritates dicendum, quod ideo sic loquuntur, quia omnis potentia participans libertatem voluntatis, est universalis in movendo alias ad actum : per hoc enim quod nullo cogitur interiori et exteriori, efficitur universaliter potens convertere se super omnia : et hoc intendunt dicere auctoritates.

Et nota, quod quidam opinantur hic liberum arbitrium esse universalem potentiam, et compositam quidem ex voluntate et ratione. Quidam alii rationem et voluntatem esse idem, et liberum arbitrium esse idem cum utroque, et habere differentiam in nomine tantum. Unde dicunt, quod illa tria sunt una potentia habens vim agendi tres actus : et distinguunt inter vim et potentiam, dicentes quod potentia non dicat differentiam in actu tantum, sed etiam in radicatione, scilicet quod alia sit proprietas animae, qua sit completa ad hanc potentiam et ad illam : sed vires differunt tantum in actibus, et non in radicatione. Et haec omnia puto absurda, et sunt alibi improbata, ut videtur, rationibus necessariis et cogentibus : et ibi etiam posita est ars per quam invenitur principium distinctionis potentiarum.

 

 

B. Quod liberum arbitrium non pertinet nisi ad futurum, nec ad omne futurum.

 

 

ARTICULUS II.

Utrum liberum arbitrium quantum ad actum eligendi sive deliberandi, non est nisi futurorum contingentium per nos operabilium, quorum nos sumus domini ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Hoc autem sciendum est, quod liberum arbitrium, etc.

Videtur enim esse falsum : quia

  1. Quae in praeterito a voluntate hominis facta sunt, et quae in praesenti, necesse est reducere ad aliquam causarum : non autem possunt reduci ad naturam, vel casum, vel ad fortunam : ergo reducentur illa ad liberum arbitrium, sicut causatum ad causam.
  2. Item, non omnia quae fient in futuro referuntur ad liberum arbitrium sicut ad causam : ergo videtur falsum esse quod dicit.

 

Solutio. Dicendum, quod liberum arbitrium quantum ad actum deliberandi vel eligendi, non est nisi futurorum contingentium per nos operabilium, quorum nos domini sumus, sicut dicit Damascenus.

 

Ad primum dicendum, quod praeteritum ut praeteritum non dependet a libero arbitrio, sicut a causa, sed ut actus reducitur ad causam quae causavit : et ideo non respicit etiam quoad actum ad deliberationem et electionem : quia illa non sunt nisi futuri operabilis : praesens autem in eo quod praesens, non dependet a nobis, neque est sub deliberatione vel electione, sed sub necessitate dum est : et ita intelligit Magister.

Ad aliud dicendum, quod non intelligit de omnibus futuris, sed de quibus dictum est.

 

 

C. Quod supra posita descriptio liberi arbitrii non convenit Deo, nec his qui glorificati sunt.

D. Qualiter in Deo accipitur liberum arbitrium ?

E. Quod Angeli et Sancti qui iam beati sunt, habent liberum arbitrium.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Deinde sumenda est tertia pars istius distinctionis quae incipit, ibi, C : Et quidem secundum praedictam assignationem, etc.

Et dividitur in tres partes.

In prima ostenditur qualiter differenter est in rationali natura.

In secunda autem distinguit triplicem libertatem, ibi, I : Est namque libertas, etc.

In tertia ponit obiectiones duas in contrarium, ibi, L : Hic quaeri potest, utrum libertas, etc.

 

 

ARTICULUS III.

Quid est libertas secundum diffinitionem ?

 

Circa primum incidunt tres quaestiones, scilicet : Quid sit libertas ?

Secunda : Utrum liberum arbitrium sit in confirmatis ?

Tertia : Utrum secundum unam vel diversam rationem sit in omni rationali natura ?

 

Ad primum ponuntur diversae diffinitiones.

Anselmus ponit hanc : Liberum arbitrium est potestas conservandi rectitudinem voluntatis propter se.

Et Bernardus videtur dare hanc : Libertas est potestas faciendi quod vult.

Petrus in Itinerario istam videtur dare : Facultas se convertendi ad quos voluerit actus, libertas est arbitrii.

Magister istam innuere videtur : Libertas est flexibilitas in oppositos actus.

 

Obicitur autem contra primam : quia

  1. Rectitudo creata est : ergo non debet propter se servari : quia aliter poneretur finis, ubi non debet.
  2. Item, potestas in impossibili ad actum frustra est, et otiosa : sed damnati impossibiles sunt ad rectitudinem : ergo potestas in eis non est : quia nihil est in operibus Dei vel naturae frustra.

 

Item, obicitur de secunda : Potestas faciendi quod vult, omnipotentiae solius Dei est. Probatio. Dicit enim Philosophus, quod voluntas est impossibilium. Ergo de omnibus est voluntas possibilibus et impossibilibus : et si libertas est potestas faciendi quod vult, erit libertas omnipotentia, quod falsum est.

 

Item, de tertia :

  1. Potestas convertendi se ad quos voluerit actus, extendit se etiam ad actus peccatorum : et potestas peccandi, ut dicit Anselmus, nec est libertas, nec pars libertatis.
  2. Item, Anselmus : Qui potest quod sibi non prodest, nec expedit, quanto magis potest in illud, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum.

Et eadem obiectio est contra quartam diffinitionem.

Praeterea, flexibilitas ad oppositos actus, non est in Deo et confirmatis et obstinatis, in quibus tamen Magister dicit esse liberum arbitrium.

 

Quaeritur etiam : Penes quid sumantur istae assignationes libertatis ?

 

Solutio. Dicendum ad hoc ultimum, quod prima datur in comparatione ad finem propter quem data est libertas, vel propter quem est : quia est propter rectitudinem voluntatis conservandam, non acquirendam : quia non in omni creatura rationali ex se potest acquirere eam, sed datam ex se potest conservare. Aliae autem diffinitiones dantur in comparatione ad actus : sed ipsae tripliciter considerantur. Secundum primum imperans : et sic datur secunda et tertia, quae eaedem sunt in hoc : primum enim imperans est voluntas : et non differunt illae duae, nisi quod prima dicit immediatam relationem potentiae ad actum, secunda autem dicit illam eamdem prout est generalis motor aliarum potentiarum ad actum, et prout est principium suorum actuum proprium. Cum autem dicitur potestas conservandi se, etc., innuitur facultas convertendi se super alias et movendi eas, ut prius est habitum. Tertia autem dicitur per comparationem actus ad obiectum, quod est bonum, vel malum : et malum non ut est in ratione mali, sed boni commutabilis, quod est bonum ut nunc.

 

Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod rectitudo ponitur hic principaliter pro increata, quia gratia illius convenit libertati arbitrii divini : et si in aliis est rectitudo creata, illa tamen attingit increatam, ut exemplatum attingit exemplar : et ideo ipsa est terminus actus, et increata finis intentionis : sicut etiam dicitur de beatitudine creata et increata.

Ad aliud dicendum, quod talis potestas etiam in damnatis non est frustra : quia si talis potestas non inesset, iniuste punirentur pro rectitudinis carentia, sicut iniuste puniretur lapis : et ideo ut iustitia Dei in poenis eluceat, manet potestas : et cum dicitur impossibilis ad actum, hoc non est ex natura, sed ex malitiae confirmatione.

 

Ad id quod obicitur de secunda, dicendum quod intelligitur de his quorum nos domini sumus : in his enim nos non obligamur ad unum opus, et non ad aliud, quemadmodum potentiae naturales.

Ad aliud dicendum, quod potestas faciendi peccatum, secundum quod peccatum est terminus actus, non est libertas, nec pars libertatis : sed prout actus egreditur a potentia non obligata ad hoc vel ad illud, sed sponte, sic indicat libertatem : quia ipse actus peccati potest attendi ex termino, et sic considerat eum Anselmus : vel potest attendi ex principio eliciente, et sic indicat libertatem, quia spontaneam voluntatem : et sic loquuntur alii Sancti.

Per hoc patet solutio ad sequens.

 

Ad aliud dicendum, quod flexibilitas ut flexibilitas, non est libertas, sed indicat libertatem in natura quadam : et id quod indicat, est in omni natura rationali : nihil enim prohibet idem pluribus et diversis indiciis indicari : quae tamen omnia in illis omnibus inveniuntur, in quibus invenitur facultas quae indicatur per signum, eo quod non omnino univoce nec uno modo est in illis.

 

 

ARTICULUS IV.

Utrum liberum arbitrium sit in damnatis angelis, et in confirmatis, et in Deo ?

 

Secundo quaeritur : Utrum liberum arbitrium sit in confirmatis angelis, et damnatis, et in Deo ?

Et hoc quidem supra determinatum est.

Sed adhuc obicitur, eo quod quidam volunt unam rationem confirmationis sibi notari. Videtur ergo non esse liberum : quia non est ad oppositos actus.

 

Solutio. Dicendum, quod liberum ex natura non obligatur nec ex habitu ad hoc vel ad illud : et haec est libertas inseparabilis in Deo, et angelo, et homine : nihil enim agunt quin possint illud non agere, et quin possint aliud agere : et hoc notatum est supra, et probatum est in III Sententiarum.

Causa autem confirmationis in Deo et in angelis est saepius dicta multiplex : et ideo hic sufficiat una, scilicet quod Deus in se plena lux est, et sibi ratio cognoscendi quidquid cognoscit : et sicut illa lux non decipitur, ita impossibile est ipsum in falsum deflecti.

Item, sua bonitas sibi ratio est volendi quidquid vult : et sicut sua bonitas impossibilis est ad malitiam, ita etiam et voluntas. In beatis quidem ratio fuit veri et falsi, et voluntas boni et mali : et hoc propter alterum illorum : finis enim ultimus rationis est prima veritas, et finis ultimus voluntatis est prima bonitas : et ideo quando coniungitur beatis per intellectum et voluntatem prima veritas et prima bonitas, tunc impletur voluntas bonitate prima, et ratio luce prima : et ideo lux prima efficitur tunc intellectui ratio cognitionis omnium, et illustrans super omnia : et ideo indeflexibilis est ab ipsa : sicut modo si daretur hoc principium : Omne totum est maius sua parte, esse sufficiens lumen omnium cognoscibilium universaliter et particulariter, impossibile esset errorem incidere in aliquo cognitorum. Ita etiam dico ex parte voluntatis, quod prima bonitas penetrando voluntatem, efficitur ratio volendi et appetendi quidquid aliquis vult et appetit : et ideo impossibile est aliquid appetere non coniunctum illi. Sicut etiam modo si daremus, quod honestum esset ratio inclinationis voluntatis in omne volitum, et numquam voluntas nisi in illo inclinaretur ad volendum, impossibile esset velle turpe aliquod. Et per hoc patet solutio quaesiti per totum, quia saepius in hoc libro et in tertio Sententiarum est disputatum.

 

 

ARTICULUS V.

Utrum liberum arbitrium secundum unam rationem vel diversas sit in omni rationali natura ?

 

Tertio quaeritur : Utrum secundum unam rationem sit in omnibus ?

Videtur, quod non : quia Creatori et creaturae nihil est commune penes quod possit sumi ratio communis : ergo nec libertas arbitrii communis est Creatori et creaturae.

 

Sed contra hoc est quod dicit Anselmus, quia haec diffinitio : Libertas est facultas conservandi rectitudinem propter se, Deo et creaturae convenit : ergo videtur, quod secundum illam rationem communiter dicatur.

 

Solutio. Dicendum, quod secundum analogiam est communitas ista in creatura et Creatore : quia rectitudo in Creatore non differt a potestate servante eam, nisi secundum rationem : nec potestas servans differt a potente, nisi secundum rationem : in creatura autem differentia est inter haec secundum rem : et in Deo est, ut in exemplari primo : et in creatura, sicut in exemplato : in angelo autem et in homine non est secundum communem speciem, sed genere, sicut sensibile in bruto et homine : et quod plus est, non est secundum propinquum genus, sed remotum : quia non est mea opinio, quod angelus et anima sunt idem specie, vel genere propinquo : nec angeli idem specie sunt, ut puto : ideo potentiae etiam secundum haec ad invicem habent differentiam. Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

F. De libertatis arbitrii differentia secundum diversa tempora.

G. De quatuor statibus liberi arbitrii in homine.

H. De corruptione liberi arbitrii per peccatum.

 

 

ARTICULUS VI.

An est triplex libertas arbitrii ? et : Utrum media est illa in qua potest homo peccare, et non potest non peccare ante reparationem, etc. ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, sub finem : Media vero, in qua potest peccare, etc.

Secundum hoc enim videtur homini non esse imputandum : quia

  1. De actuali peccato verum est, ut dicunt Augustinus et Hieronymus, quod est adeo voluntarium, quod si non esset voluntarium, non esset peccatum : et si est voluntarium, non est necessarium, ut dicit Augustinus contra Tullium. Ergo videtur, quod non sit necessarium eum peccare : ergo potest non peccare : ergo eum posse non peccare mortaliter est verum : ergo eius contradictoria falsa, scilicet, non potest non peccare mortaliter.
  2. Si dicas, quod hoc est per gratiam gratis datam, qua nullus homo caret. Contra hoc videtur esse quod dicit in Littera : quia ipse dicit ante reparationem : constat autem, quod non reparat nisi gratia gratum faciens, et non gratis data.
  3. Item, intelligatur homo in solo libero arbitrio et peccato mortali uno vel duobus, et tentetur de tertio : aut potest resistere, aut non. Si non : ergo necessario peccat : ergo involuntarie : quia cui non possumus resistere, huius causa non est in nobis : et quod voluntarie agimus, huius nos causa sumus, et causa illius in nobis est : ergo illud opus est excusatum a toto : quia involuntarium per violentiam est, cuius principium est in alio, nihil conferente vim passo, ut dicit Damascenus. Cum igitur hoc sit falsum, ipse potest resistere, et non habet necesse peccare mortaliter ante reparationem gratiae gratis datae, vel gratum facientis.

 

Si autem hoc concedatur, sunt in contrarium, ut videtur, dicta Sanctorum :

  1. Sic enim dicit Christus, Ioan. XV, 5 : Sine me nihil potestis facere. Ergo multo minus resistere tentationi sequentis peccati.

Item, Isa. XXVI, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Ergo sine illo nihil operum possumus facere.

Item, Exod. XIV, 14 : Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Ergo nulla est nostra pugna sine Domino, ut videtur. Et, Psal. XVII, 35 : Qui docet manus meas ad proelium, etc.

Item, Psal. LXVIII, 3 : Infixus sum in limo profundi, etc. Ergo homo post primum peccatum semper deorsum tendit : ergo stare de se non potest.

  1. Item, Gregorius : Peccatum quod poenitentia non deletur, mox suo pondere ad aliud trahit. Ergo videtur, quod necesse est ruere.
  2. Item, qui est in peccato, nihil habet sublevans, sed habet deprimens peccatum : ergo virtus deprimentis fortior est : virtus autem fortior, praeponderando vincit : ergo talem necesse est peccare quotiescumque tentatur.

 

Solutio. Sine praeiudicio dico, quod nullus homo quamdiu est in via, destitutus est ab omni gratia adiuvante contra peccatum : semper enim habet aliquam influentiam divinae bonitatis, vel in timore, vel spe informi, vel fide, vel aliquo tali sublevante se : et habet etiam extra, instigationem boni angeli : quibus potest resistere peccato. Si tamen ponatur habere solum liberum arbitrium, videtur mihi, quod adhuc potest resistere tentationi.

Ad hoc autem quod obicitur ex Littera, dupliciter solvitur. Uno modo secundum Augustinum contra Coelestium de defensione gratiae dicentem sic : Si vos, inquit, Filius liberaverit, vere liberi eritis. Victa enim vitio in quod cecidit voluntate, caruit libertate natura. Hinc alia Scriptura dicit : A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est. Sicut ergo non est opus sanis medicus, sed male habentibus : ita non est opus liberis liberator, sed servis, ut ei dicat gratulatio libertatis : Salvam fecisti de necessitatibus animam meam. Ipsa enim sanitas est vera libertas : quae non periisset, si bona permansisset voluntas. Quia vero peccavit voluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur infirmitas : et accipiatur tota libertas, in qua sicut necesse est, permaneat beate vivendi voluntas, ita ut sit etiam bene vivendi et numquam peccandi voluntaria felixque necessitas. Ex hoc accipitur, quod sensus est : Non potest non peccare, id est, non esse in peccato : et hoc plane verum est : quia non liberatur a peccato nisi per gratiam reparantem, quae est gratia gratum faciens : quia homo est spiritus vadens, et non rediens. Secundum Anselmum autem dicimur non posse quod difficulter et sine labore non possumus : et ideo dicitur hic non posse resistere peccato, vel non posse non peccare, quia difficile est stare infirmo quando tentatur.

Ad ea autem quae obiciuntur in contrarium, leve est respondere : quia auctoritates non probant nec dicunt, quod sine gratia non possit aliquis resistere, sed quod non potest sine Deo : et hoc plane verum est : quia in Deo vivimus, et movemur, et sumus : et nisi ipse continue contineat, et salvet, et moveat, nihil possumus esse et operari : sed hoc non ponit gratiam specialem.

Ad id autem quod obicitur de dicto Gregorii, dicendum, quod pondus dicit inclinationem, et non necessitatem : et hoc verum est. Quia vero inclinatio ultra libertatem voluntatis quae est a coactione, crescere non potest, ideo non inducit necessitatem peccandi.

Ad id quod obicitur per rationem dicendum quod non sequitur : quia tentatio voluntatis numquam potest crescere ultra volitum, quia aliter voluntas non esset libera a coactione : et ideo voluntas semper volet averti ab ea, et non consentire ei : et ideo non est simile : quia bona natura quam dedit Deus, multo potentior est in elevando, quam peccatum in deprimendo.

Si autem obicitur, quod potestas voluntatis est finita : ergo possunt tantum intendi tentationes quod vincatur : dicendum, quod hoc est impossibile, quod tentatio manens tentatio tantum intendatur : quia iam esset coactio et non tentatio.

Item, voluntas est infinita ad actum, licet in se finita sit : et ideo semper actus suus est sub ipsa ipsa quantumcumque intendatur.

 

 

I. De tribus modis libertatis arbitrii.

K. Qui habeant hanc libertatem, scilicet a peccato, et per quid ?

L. Quaestio de libertate ad malum, an sit ipsa libertas liberi arbitrii, an alia ?

M. Quaestio alia de libertate ad bonum, an ipsa sit libertas arbitrii, an non ?

N. Certa determinatio utriusque quaestionis, qua dicitur libertas ad bonum et ad malum esse libertas arbitrii.

O. De libertate a miseria.

P. Repetit de corruptione liberi arbitrii, ut addat alia.

Q. De libertate quae fit ex gratia, et quae ex natura.

 

 

ARTICULUS VII.

Quomodo est triplex libertas ? et : Quomodo accipiuntur divisiones libertatis ? et : Utrum aequaliter in omnibus sit libertas a coactione ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I : Est namque triplex libertas, etc.

Inveniuntur autem et aliae divisiones libertatis, ut Bernardus ponit istam, quod est libertas arbitrii, consilii, et complaciti. Et Anselmus ponit hanc, quod est libertas habens rectitudinem, et libertas non habens eam. Illa autem quae habet : una quidem habet amissibiliter, alia habet inamissibiliter. Illa quae habet inamissibiliter : alia est data sive accepta, alia non data sive accepta, sed dans aliis habentibus eam. Non data est divina : data creaturae : et habens quidem rectitudinem datam inamissibiliter, est beata rationalis creatura, ut angelus, vel homo, et anima : habens autem datam amissibiliter, est homo in gratia constitutus in via. Non autem habens : aut recuperabiliter caret, et sic homo vivens in peccato mortali : aut caret irrecuperabiliter, et sic habent damnatae animae et angeli.

 

Quaeritur ergo, penes quid accipiantur istae divisiones ?

 

Item, Magister dicit in Littera, quod libertas a coactione aequaliter est in omnibus : et hoc non videtur verum : quia

  1. Deus liberior est in agendo et absolutione coactionis, quam homo : et homo sanctus, quam peccator : cuius probatio est : quia liberius est a coactione, quod non trahitur nec vincitur, quam id quod trahitur et non vincitur : et liberius est quod trahitur et non vincitur, quam id quod trahitur et vincitur : cum ergo secundum hos gradus sit in beatis, et bonis, et malis, videtur quod non sit aeque liberum a coactione.
  2. Item, omne creabile vertibile est : ergo libertas creaturae vertibilis est in malum et non ens : libertas autem divina nec vertibilis est, nec trahitur, nec vincitur : ergo ipsa est liberrima.

 

Solutio. Dicendum, quod libertas est potentia ordinata ad actum et ad finem, remota universaliter vel particulariter ab habitibus contrariis. Unde potest dari divisio aut penes habitum contrarium libertati, separatum ab ipsa : et hoc vocant Magistri penes terminum a quo : et tunc est divisio quae datur in Littera, scilicet, libertas a coactione, a culpa, et a miseria.

Et accipitur divisio sic, quod habitus inducens servitutem : aut est a natura, aut ab actu meriti. Si a natura : tunc est obligatio cum materia, ut potius agatur, quam agat : et contra illum est libertas a coactione. Si autem est ab actu voluntatis, et meriti : aut est habitus cui voluntas se subdit, et hic est culpa, et contra eum est libertas a peccato : aut cui subditur ex ordine iustitiae vindicantis, et sic est miseria poenalitatum : et contra hunc est libertas a miseria. Prima igitur est per libertatem rationalis naturae, secunda per gratiam, et tertia per gloriam.

Secunda autem quae est Bernardi, datur penes disponentia ad actum libertatis proprium : hic autem aut est secundum potestatem naturae liberae, et sic est libertas arbitrii : aut in his quae sunt supra naturam : et hoc dupliciter, scilicet in optimis secundum statum viae, et de his est libertas consilii : aut in optimis secundum statum patriae, et de his est libertas complaciti : et haec omnia accipienda sunt secundum relationem uniuscuiusque istorum ad optimum actum. Unde dicit Bernardus, quod libertas arbitrii discernere habet quid liceat, libertas autem consilii probare quid expediat, libertas autem complaciti experiri quid libeat.

Divisio autem Anselmi datur per causam efficientem et finem simul : quia datum et non datum dicunt efficientis rationem : et rectitudo est finis potestatis servandi eam.

Alia autem divisio ad artem reducta est in obiciendo.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de libertate a coactione, dicendum quod dupliciter consideratur, scilicet primo modo secundum id a quo liberat, et secundo modo in comparatione facultatis naturali habitu perfectae ad actum. Si primo modo : tunc non est nisi privatio, et idem est quod non habere coactionem : et privatio non est magis aliquid in uno, quam in alio : nec magis aliquid in Deo, quam in rationali creatura : nec magis aliquid in damnato, quam in iusto : quia negatio et privatio nec intenditur, nec remittitur : et nihil horum habet obligationem cum materia. Unde Bernardus : Libertas a necessitate aeque et indifferenter Deo, universaeque, tam bona quam malae, rationali convenit creaturae : nec peccato, nec miseria amittitur, vel minuitur : nec maior in iusto est, quam in peccatore : nec plenior in angelo, quam in homine. Quomodo namque ad bonum conversus per gratiam humanae voluntatis consensus, eo libere bonum, et in bono liberum facit hominem, quo voluntarius efficitur, et non invitus protrahitur : sic sponte devolutus in malum, in malo nihilominus tam liberum quam spontaneum constituit sua utique voluntate ductum, non aliunde coactum ut malus sit. Et sicut caelestis angelus, aut etiam Deus ipse permanet libere bonus propria videlicet voluntate, non aliqua extrinseca necessitate : sic profecto diabolus aeque libere in malum et corruit, et persistit, suo utique voluntario nutu, non alieno impulsu. Manet ergo libertas voluntatis, ubi etiam fit capacitas mentis, tam plena quidem in malis quam in bonis, sed in bonis ordinatior : tam integra quoque pro suo modo in creatura quam in Creatore, sed in illo potentior. Si autem consideratur ad actum, tunc non aeque inest : quia ubi nobilior natura, ibi expeditior actus.

Ad omnia autem alia est una solutio, praeter ultimum : quia procedunt de libertate a peccato, et a miseria : et haec est habitus gratiae, et gloriae : et bene accipit intensionem et remissionem.

Ad ultimum dicendum, quod haec vertibilitas dicit ordinem ad actum, et non considerationem eius a quo liberat tantum : et conceditur bene, quod sic potentior est in Creatore, ut dicit Bernardus, et ordinatior in bono quam in malo.

In alio autem opere plura de libertatibus istis inveniuntur.