Distinctio XXXI — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO XXXI
Qualiter peccatum originale a parente traducitur in prolem ?
A. Quomodo peccatum originale a patribus transeat in filios : an secundum animam, an secundum carnem ?
B. Praedictam opinionem damnat, et quod per carnem traducatur peccatum dicit, et quomodo ostendit.
DIVISIO TEXTUS.
Nunc superest investigare, etc.
In hac parte Magister determinat, qualiter peccatum illud propagatur ab Adam in omnes homines. Et tangit quatuor circa illud :
quorum primum est, quod elidit errorem eorum qui dicebant animam esse ex traduce : ideo quia non videbant qualiter aliter contraheret originale.
Secundum est, quod determinat, qualiter habitat peccatum in carne, ibi, C : Caro enim propter peccatum corrupta fuit, etc.
In tertia quaeritur, utrum id quod est in carne, sit culpa vel poena ? ibi, E : Hic quaeri solet, utrum causa peccati originalis, etc.
In quarto obicit, qualiter anima inficitur in conceptu, cum nondum infundatur ? ibi, I : Sed ad hoc opponitur, etc.
ARTICULUS I.
Utrum persona potuit inficere naturam, sic scilicet quod Adam totam naturam corrupit ?
Incidit autem quaestio, utrum persona potest inficere naturam, ut hic innuit Magister, dicens quod Adam totam naturam corrupit ?
- Perpetuum enim et uno modo se habens, non recipit transmutationem : natura autem communis hominum uno modo ens in praeteritis, praesentibus, et futuris, videtur esse perpetua et intransmutabilis : ergo videtur non posse recipere alterationem a persona alia vel corruptionem.
- Item, minus nobile non agit in magis nobile : sed persona est ignobilis, quia corruptibilis : ergo non agit in naturam corrumpendo ipsam.
- Item, si corrumpitur natura in aliquo, hoc est per accidens, et secundum quid : per accidens, quia non per se, sed per personam istam vel illam : secundum quid, quia tantum prout est ipso : ergo cum separatur ab illo, nec habebit corruptionem per accidens, nec secundum id quod habuit in illo : sed prout est in alio, separata est a principio in quo corrupta fuit : ergo in alio non est corrupta, ut videtur.
Sed contra :
Tota natura est ibi per esse, ubi nihil per esse est extra : sed nihil per esse de humana natura fuit extra primos parentes : ergo tota fuit in eis : constat autem, quod communicabat singulariter in actu, quia singulare non agit nisi secundum naturam et naturae potentias : ergo ex peccato simul tota natura fuit corrupta : sed quidquid sumitur a corrupto, corruptum est : ergo totum quod descendit per propagationem, est corruptum, quia totum sumitur a corrupto.
Solutio. Dicendum quod, ut dicit Anselmus, et Magister innuit hic, in primo peccato persona corrupit naturam : et deinde natura corrupta patris, corrumpit naturam prolis : et corrupta natura prolis, corrumpit personam prolis et animam : et ita redit corruptio a persona in personam in circulum, licet non secundum rem.
Ad hoc autem quod primo obicitur, dicendum quod natura non omnino idem nominat quod perpetuum et incorruptibile : quia natura nominat principium agendi et virtutem, quae est ex similibus similia procreare : et hoc non facit universale, sed potius natura hominis accepta per esse : et cum ipsa sit esse substantiale individui, secundum hoc corrumpitur ab ipso : et hoc est accipere eam secundum naturam et rem : secundum rationem autem abstrahentem est perpetua et incorruptibilis, secundum quod est universale : et bene conceditur, quod ratio universalis accepta non agit, nec patitur, nec generat, nec generatur : sed est simplex potentia communicabilitatis tantum. Unde primae rationes transcendentes sunt, et de proposito nihil concludentes.
Ad aliud dicendum, quod hoc est verum secundum hoc quod est magis nobile : sed agit in ipsum, secundum quod communicat sibi in esse : et corruptio minus nobilis redundat hoc modo in magis nobile.
Ad aliud dicendum, quod duplex est per accidens, scilicet quod opponitur ei quod est per se in denominatione, et sic per accidens corrumpitur in isto, quia corrumpitur per aliud. Aliud est per accidens per naturam accidentis : et sic natura non est per accidens in isto, sed substantialiter, et habet esse substantiale in isto : et corruptio personae substantialiter in isto redundat in esse substantiale naturae.
C. Causam corruptionis carnis ostendit, ex qua in anima peccatur fit.
D. Quod propter corruptionem carnis quae est causa peccati, dicitur peccatum esse in carne.
E. De causa originalis peccati, quae est in carne, utrum sit culpa, an poena ?
F. Hic aperitur quid sit foeditas tracta ex libidine coeuntium, quae vitium vel corruptio dici potest.
G. Inductu similium ostendit non absurde dici filios trahere peccatum a parentibus, etiam mundis.
ARTICULUS II.
Utrum originale peccatum transmittit ad posteros, non propago, sed libido ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa principium : Iam post peccatum non valet fieri carnalis copula, etc.
Ex hoc enim innuitur illud verbum quod postea dicet, quod originale peccatum transmittit ad posteros, non propago, sed libido.
Videtur autem hoc esse falsum :
- Libido enim est improba voluntas : improba autem voluntas peccatum est parentis et non prolis : ergo si ex illa causatur peccatum originale, peccatum originale causatur ab actu proximi patris, et non a sola transgressione Adam, quod infra improbabitur.
- Item, frequenter contingit, quod parentes non habent improbam voluntatem, sed conveniunt pia intentione in spe prolis : ergo secundum hoc tunc non causaretur originale peccatum in parvulis.
- Item, si dicatur originale causari a libidine quae dicitur pruritus concupiscentiae in coitu : hoc non videtur : quia hic non est nisi in parente : originale autem fit in prole : ergo videtur, quod non est substantiale originali : quia quod substantiale est, a re non dividitur, cui est substantiale. Si autem dicatur, quod non est substantiale, sed tamen est causa : tunc sequitur, quod originale causatur a parentibus proximis, et non a primo : et iterum a fide dignis dicitur, quod per meritum devotionis parentum pruritus separatus est ab actu matrimonii : et tamen conceperunt et genuerunt : ergo secundum hoc pueri originale non habuerunt.
- Item, Doctores dixerunt hactenus, quod, si corpus hominis formaretur de manu vel de pede sine coitu, et anima infunderetur, quod adhuc contraheret originale : ergo videtur falsum esse, quod originale transmittit libido et non propago.
Solutio. Meo iudicio triplex est libido, scilicet actualis in anima, quae est improba voluntas actualiter vel habitualiter praecedens peccatum. Est etiam libido concupiscentia suffocans rationem in pruritu carnis in coitu : et non puto, quod aliqua istarum causet originale, sicut probant obiectiones. Sed est tertia, de qua supra dictum est, habitualis concupiscentia respersa in semine, quae corrumpit ordinem organorum corporis ad animam secundum mobilitatem in bonum : et haec est causa originalis secundum quod trahitur originale a carne, et haec est quae transmittit originale, et non causatur nisi a primo parente et non ab aliis, et vocatur filia vitii vel corruptio passibilitatis, ut diximus.
Et per hoc patet solutio omnium obiectorum : bene enim concedo, quod obicitur : quia caro corrupta sua corruptione non causat originale, nisi quando est in actu naturae, qui est multiplicatio individuorum sub specie communi : et si illa aliter fieret quam per coitum, nisi illa actualis libido vel concupiscentia tolleretur, semper inficeretur anima sicut et modo.
Sunt tamen alii aliter dicentes, scilicet quod fit pollutio seminis ad libidinem coitus, quae libido dicitur esse Adae, quia causata est ab ipso : et semen pollutum illo inordinato fervore polluit animam : et concedunt, quod si aliter formaretur homo, non contraheret nisi corruptionem, passibilitatis et non vitii.
H. Quare dicatur originale hic dicitur cum epilogo.
ARTICULUS III.
Utrum sit unum peccatum originale, aut plura ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, sub finem : Ecce in iniquitatibus conceptus sum, etc.
Ex hoc enim videtur, quod plura sint originalia, non unum : quia
- Glossa exponit hoc de originali.
Item, super illud Psalmi XXXI, 1 : Beati quorum remissae sunt iniquitates : dicit Glossa, Originalia.
Item, Matth. XVIII, 23 et seq., de servo nequam dicit Glossa Rabani, quod etiam originale revertitur super eum.
- Per rationem etiam videtur idem : quia pronitas ad omne malum, multipli-
catur secundum divisionem mali : malum autem est multarum rationum : ergo cum originale sit pronitas ad omne malum, videtur quod ipsum sit in multiplici divisione.
- Item, omnibus virtutibus contrariatur : unum autem et idem non opponitur multis : ergo originale peccatum non est unum.
- Item, hoc videtur ex hoc quod ipsum non uno modo inest potentiis animae : quia concupiscibilis secundum partem generativam dicitur esse corrupta et infecta per originale, aliae autem corruptae tantum.
Ulterius etiam quaeritur de ratione horum verborum, quid sit dictum, quod una est infecta et corrupta, et altera corrupta tantum ?
Solutio. Dicendum, quod originale peccatum non est nisi unum : et ratio huius est : quia anima contrahit ipsum, secundum quod ipsa est perfectio corporis : corporis autem perfectio est secundum substantiam : et ideo contrahit ipsum secundum substantiam : et sicut substantia est una, ita originale est unum : sed dicitur multiplex, secundum quod multiplicatur ad actus, in eo quod extendit se dilatando in corruptione potentiarum : et hoc modo intelliguntur auctoritates inductae : hoc autem non est esse plura, nisi secundum quid.
Ad aliud dicendum, quod peccatum originale habet aversionem simpliciter : sed conversionem non habet nisi in potentia : et haec est pronitas quae non est conversa, sed convertibilis in bonum commutabile : et ideo ex parte illa attingit potentias, et multiplicatur secundum quid in illis.
Ad aliud dicendum, quod originale non opponitur directe virtutibus, sed actuale : sed originale per se opponitur gratiae quae respicit essentiam animae, ut prius habitum est, et per consequens opponitur virtutibus, et non multiplicatur per se, sed per accidens.
Ad aliud dicendum, quod ratio illius dicti potest esse duplex : una, quod exponitur infecta active, id est, inficiens : et tunc plane verum est, quod haec est infecta, quia per illam inficitur tota posteritas. Alia ratio est : quia nulla virium ita violenter resistit rationi ut illa, et motus delectabilis illius profundatur in anima, ita ut tota efficiatur caro : et hoc signum est, quod magis sit marcida concupiscentia secundum illam vim, quam secundum, alias : et ideo propter illam abundantiam corruptionis dicitur infecta.
I. Obiectio quorumdam nitentium probare peccatum non traduci ex lege coitus.
EXPOSITIO TEXTUS.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Sed ad hoc opponitur hoc modo, etc.
Videtur enim, quod inobedientia ista magis debuit esse in ratione, quam in generativis organis : quia ratio primo peccavit volendo esse sicut Deus.
Item, videtur quod in nutritiva, quia illa illicitum gustavit.
Item, in aure, quia serpentem primo audivit.
Sed solutio ad omnia huiusmodi est, quod non attenditur, utrum primo fuerit peccatum in hoc membro vel illo : sed potius attenditur corruptio naturae in originali : et ideo inobedientia et libido dominabatur in partu propagationis, ut sit ipsa inobedientia argumentum, quod conceptus originali vitio est corruptus.
