Distinctio XXI — Livre II — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre II
DISTINCTIO XXI
De hominis lapsu, seu de peccato primorum parentum et eorum tentatione.
A. De invidia diaboli qua ad hominem tentandum accessit.
DIVISIO TEXTUS.
Videns quoque diabolus, etc.
Hic igitur de casu hominis. Et dividitur secundum ea quae sunt in omni casu, scilicet causa casus, et a quo cadit.
Et de hoc agitur in distinctione XXIV, ibi, A : Nunc diligenter investigari, etc.
In distinctione autem XXX determinat, in quid cecidit, ibi, A : In superioribus insinuatum est, etc.
Prima pars subdividitur in tres :
in quarum prima quaeritur causa casus ex parte tentatoris et tentationis : et de hoc est ista distinctio.
In secunda, quaeritur causa ex parte primi peccati in homine : et de hoc est sequens distinctio XXII, ibi, A : Hic videtur diligenter investigandum, etc.
In tertia, quaerit causam ex parte Dei permittentis casum : et de hoc in distinctione XXIII, ibi, A : Praeterea, Quaeri solet, etc.
Haec distinctio habet quatuor partes :
in quarum prima describit adventum et speciem tentatoris ;
in secunda, modum et progressum tentationis, ibi, C : Tentatio autem, etc.
In tertia, tangit causam quare hominis peccatum est remediabile, et non angeli, ibi, F : Praeterea angelica natura, etc.
In quarta, tangit ex incidenti, quod dicto mulieris probatur, non soli viro datum esse mandatum, sed etiam mulieri, ibi, G : Illud etiam notandum, etc.
Et per haec patet sententia.
ARTICULUS I.
Tentatio quid sit per definitionem ?
Incidunt autem circa primum quinque dubia : quorum primum est, quid sit tentatio ?
Secundum, quis sit tentator ? Tertium, utrum tentatio sit appetenda ?
Quartum, utrum omnis tentatio sit peccatum, vel cum peccato necessario ?
Quintum, an omnis tentatio sit a diabolo ?
Ad primum sic proceditur :
Cassiodorus in Origine super Psalmos dicit : Tentatio est assimilatio boni ad fallendum.
Magister Hugo de sancto Victore sic diffinit : Tentare est callide experiri, et ante violentam impulsionem quasi quibusdam blandis conatibus probare.
Obicitur autem contra primam diffinitionem : quia
- Genes. XXII, 1 : Tentavit Deus Abraham : constat autem, quod non ad fallendum : ergo illa diffinito non convenit omni tentationi.
- Item, Glossa, ibidem, tentare pro eo quod est probare dicimus : unde scriptum est : Tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non ? Vires enim dilectionis suae ignorat homo nisi experimento cognoscat : ergo videtur, quod non sit semper tentatio ad fallendum.
- Si dicas, quod intelligit Cassiodorus de tentatione diaboli. Contra : Diabolus non semper tentat in assimilatione boni, sed potius quandoque de aperto malo : ergo adhuc non convenit illa diffinitio, ut videtur.
- Item, tentatio est ad acceptionem experimenti, ut videtur dicere Glossa super Genesim. Tentator autem (ut dicit Philosophus) non accipit experimentum scientiae, sed ignorantiae semper : ergo videtur, quod diabolus tentando numquam accipit experimentum peccati nostri, sed remanebit ignorans peccatum.
Si dicas, quod hoc non est intelligendum de tentatione diaboli, de qua Magister hic agit, sed de tentatione tentatoris in scibilibus, quia tentator imitatur dialecticum. Contra : Dicit Augustinus in libro Quaestionum Veteris et Novi Testamenti, in illa quaestione : Tentatio vos non apprehendat, etc. : Omne quod probatum non est, tentatur, et in dubium venit : ergo hoc idem est quod dicit Philosophus : ergo tentator numquam accipit experimentum scientiae.
Contra secundam diffinitionem sic proceditur :
Videtur enim falsum quod dicit : Tentare est callide experiri : quia
- Dicit Augustinus in libro memorato : In tentatione robusti omnino esse debemus, scientes non ad diminutionem nostram proficere, sed ad augmentum, si modo aequo animo toleremus propter Christum. Constat autem, quod haec non est interrogatio callida, nec callide experiri.
- Videtur etiam, quod sequens pars non conveniat, quia numquam est impulsus violentus in tentatione. Dicit enim Gregorius, et Bernardus, quod debilis est hostis, qui non potest vincere nisi volentem : ergo nulli potest facere impulsum violentum.
- Item, quod sequitur, non semper convenit, blandis conatibus probare : quia, ut infra in quaestione habebitur, quandoque tentando comminando terret, quandoque autem desperando frangit, quandoque autem opprimendo rapit : et tunc non probat blandis conatibus, ut videtur.
Solutio. Dicendum videtur, quod istae diffinitiones non intelliguntur de tentatione qua tentat Deus, et homo : sed de illa quae est motus et instinctus ad illicitum, a diabolo, vel a carne vel a mundo procedens.
Et ad hoc intelligendum, sciendum quod tentatio dicitur multis modis : quandoque enim est interrogatio experimenti in scibilibus secundum intellectum speculativum : et hoc potest esse duobus modis, scilicet circa universalia principia artis, quibus scitis non necessario scitur ars, ignoratis tamen necessario ignoratur : et hoc modo tentator imitatur dialecticum qui procedit ex communibus quae inveniuntur in singulis, et numquam accipit experimentum scientiae, sed ignorantiae. Quandoque autem tentat circa propria, quibus scitis necessario sciuntur conclusiones propriae arti, et ille tentator accipit experimentum et ignorantiae et scientiae : et hoc modo non agitur hic de tentatione.
Est item tentatio probatio per experimentum operis, ut habeatur certitudo quantitatis virtutis quae inest, cuius experimentum utile est, vel ad humiliationem si est parva, et creditur esse magna : vel ad praesumendum de Deo si est magna, et creditur esse parva : vel ad exercitium in quantitate meriti : et hoc modo Deus tentat Sanctos, ut dicit Augustinus in libro Quaestionum Veteris et Novi Testamenti : Est et alia tentatio qua tentatus est Abraham, et Tobias, et Iob, famuli Dei : ut Abraham per tribulationem oblati unici et dilectissimi filii, ut uberiorem iustitiae fructum haberet ad aeternam gloriam. Iob autem amissione totius substantiae, ut augmentaretur divitiis locupletatus in caelo et in terra. Tobias vero caecitatem luminum passus, sic provectior exstitit ut ad praesens gloriosus fieret acceptis oculis, et in futurum servaretur ei claritas perpetua : quia ad hoc probantur iusti, ut proficiant : et hoc modo tentat Deus.
Item, tertio modo est tentatio, interrogatio per flagella : et hoc duobus modis, scilicet utrum sit fidelis, ut homo, non ut Deus hoc cognoscat : et hoc modo dicitur : Deus tentavit eos, et invenit eos dignos se. Impii interrogatio ut recognoscatur : quia, sicut dicit Gregorius : Oculos quos culpa clausit, poena aperit : et de hoc dicit Augustinus in praedicto libro : Propter diffidentiam tentantur Iudaei, ut angustiati poenitentes redeant in viam : cum enim diffiderent de providentia Dei, tentati sunt a serpentibus, ut dolore correpti emendarentur. Deus enim sic tentat, ut corrigat huiusmodi homines.
Quarto modo dicitur tentatio, probatio divinae providentiae vel divini verbi, utrum ita sit ut Scriptura dicit : et hoc contingit duobus modis, scilicet per contrarium actum provocantem Deum : et hoc fit quando diffiditur de potestate Dei, et creditur non esse potestas, sicut Iudaei fecerunt, sicut dicitur in Psalmo CV, 14 : Tentaverunt Deum in deserto. Et alibi : Tentaverunt me patres vestri, et probaverunt me, et viderunt opera mea : et hanc tentationem vocat Augustinus divinam, eo quod illa est tentare Deum, et illa est gravissima. Alio modo est experimentum quaerere apud Deum, quantae sit aestimationis is qui tentat, utrum miraculum pro eo velit facere potius quam periclitetur : et hoc modo dixit Deus ad diabolum, Matth, IV, 7: Non tentabis Dominum Deum tuum. De primo dicit Augustinus in libro eodem qui dictus est : Non sine providentia, ut arbitror, magister Gentium Apostolus, non ut tentatio nos non apprehendat, exoptat, sed ut humana duntaxat : quia divina tentatio perniciem parit. Hac enim Iudaei apprehensis, a serpentibus perierunt : agentes enim sub lege Dei, de providentia eius dubitabant : ac per hoc ne divina nos, sed humana tentatio apprehendat, hortatur. Hic enim tentari a Deo dicitur, qui sub nomine eius agens, ab idolis sperat salutem : quia non habet Deum probatum. Et intelligit Augustinus quod talis dicitur Deum tentare. De secundo autem modo tentationis divinae dicitur in Glossa Deuter. VI, 16, quod tentat Deum qui habens quod faciat, sine ratione committit se periculis, experiens utrum possit liberari a Deo.
Quinto modo dicitur tentatio, interrogatio per meditationem de auxilio quod potest impendere homo : et cum invenitur homo debilis desperare de adiutorio humano : et hanc tentationem (ut dicit Augustinus) optat nobis Apostolus, I ad Corinth. X, 13, cum dicit : Tentatio vos non apprehendat nisi humana. Et haec sunt verba Augustini : Humana autem tentatio salutaris est : quia sicut de Deo tentare perniciosum est, ita de homine desperare propter Dei legem saluberrimum est. Dicitur autem ab eodem Augustino etiam humana tentatio ibidem : qua tentamur ab homine secundum humanum sensum : et desperatur de nobis sub lege Dei agentibus : et ideo tribulamur ab homine : et haec sunt eius verba : Tentatio, inquit, vos non apprehendat nisi humana : ut propter legem Dei ab hominibus tentati, fortes inveniamur, dubitantibus de nobis hominibus carnalibus : Deo autem probati simus, quia qui probati non sunt, tentantur ut emendentur.
Nullo istorum modorum sumitur tentatio prout est diffinita in praehabitis diffinitionibus. Sed dicitur quinto modo, quando sub simulatione boni apparentis machinatur malum tentator, ut inclinet consensum voluntatis ad illicitum : et haec tentatio est quandoque ab hoste, quandoque a carne, et quandoque a mundo, ut infra patebit.
Secundum hoc igitur respondendum est ad obiecta, dicendo ad primum et secundum, quod non intelliguntur de illis tentationibus quibus tentat Deus vel homo.
Ad aliud dicendum, quod malum ut malum non movet appetitum : sed oportet, quod sit in ratione boni ut nunc : et hoc vocatur assimilatio boni : et bene potest esse, quod tentat de eo quod est aperte peccatum, et tunc in ratione boni est non simpliciter, sed ut tunc : ut fornicatio est aperte malum, sed tamen habet delectatio ut nunc, ex cuius specie movet tentationem.
Ad aliud dicendum, quod diabolus non tentat ut experiatur, sed potius ut inclinet consensum : unde illae rationes non valent. Et quod dicit Augustinus, intelligitur de tentatione hominis qua tentat Deum : divina enim tentatio ab eo vocatur illa qua tentatur Deus, ut prius habitum est.
Ad id quod obicitur de secunda diffinitione, dicendum quod callide non experitur diabolus scientiam peccati : sed potius inclinabilitatem consensus considerat callide, et in quod vitium facilius inclinetur. ut ipsi paret decipulam.
Ad aliud dicendum, quod violentus impulsus dicitur duobus modis, scilicet a violentia vim inferente, vel a violentia trahente et instigante : et hoc ultimo modo sumitur in diffinitione.
Ad aliud dicendum, quod illae tentationes quibus comminando terret, et huiusmodi, etiam procedunt ex blandimento proprii boni : nihil enim timetur nisi propter nimium amorem proprii boni, ut dicit Augustinus. Quod autem dicitur, opprimendo rapit, et desperando frangit, illa duo non dicunt primum motum tentationis, sed potius effectum sequentem consensum et opus peccati : et ideo non proprie sunt machinationes tentationis, sed effectus quos facit in peccante qui dedit daemoni in se locum per meritum peccati.
ARTICULUS II.
Quis sit tentator ?
Secundo quaeritur, quis sit tentator ?
Videtur autem, quod diabolus : quia
- Dicit Apostolus, I ad Thessal. III, 5 : Ne forte tentaverit vos is qui tentat. Et ibi dicit Glossa : Solus diabolus, cuius officium est tentare.
- Item, Hieronymus super Ieremiam in Originali : Quidquid peccamus, quidquid die et nocte facimus, et malorum operum perpetramus, imperium est daemonum, qui numquam dant nobis requiem, et semper impellunt delictis augere delicta, et cumulum facere peccatorum. Et aliae multae auctoritates sunt de hoc.
Sed contra :
Genes. XXII, 1 : Tentavit Deus Abraham, etc., et Sapient. III, 5 : Deus tentavit eos.
Ulterius videtur, quod nec diabolus tentet, nec Deus, sed concupiscentia.
- Iacobi, 1, 13 et 14 : Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua, etc.
- Item, dicitur quod mundus, caro, daemonia, diversa movent proelia : ergo videtur, quod tres sunt tentatores.
Solutio. Dicendum, quod si tentatio sumatur generaliter, tunc sunt plures tentatores, sed aliter et aliter, ut dicit Augustinus : quia tentat Deus ut probet, id est, ut probatum vel emendatum reddat vel instruat. Tentat homo, ut experiatur. Tentat diabolus, ut seducat. Et secundum hanc distinctionem concedendae sunt rationes inductae.
Ad primum autem dicendum, quod non est intentio Apostoli, quod omnis tentatio sit a diabolo tamquam immediato motore, sed quod originaliter : quia ipse primus tentavit, et fecit nos tentabiles in malo.
Ad aliud dicendum, quod eodem modo intelligitur : quia enim diabolus induxit peccatum, ideo a quocumque movente sit proxime, semper ab ipso est peccatum, sicut a movente primo.
Ad aliud iam patet solutio, qualiter Deus tentat.
Ad aliud dicendum, quod concupiscentia tentat sicut inclinans intrinsecus, diabolus autem sicut suggerens extra.
Ad aliud dicendum, quod divisio illorum tentatorum sumitur penes ea quae possunt movere potentias animae ad malum. Hoc enim aut est coniunctum, aut separatum. Si coniunctum : tunc est caro, id est, concupiscentia carnalis respersa in viribus interioribus animae. Si autem est separatum, aut per modum suggerentis extra, aut per modum moventis et obiecti. Et primo modo tentant daemonia : secundo autem modo mundus per tria quae sunt in ipso, scilicet divitiae, deliciae, et honores.
ARTICULUS III.
Utrum tentatio quae est ad illicitum sit appetenda ?
Tertio quaeritur, utrum tentatio quae est inclinatio ad illicitum, sit appetenda ?
Videtur, quod sic :
- Psal. XXV, 2 : Proba me, Domine, et tenta me, etc. Cum igitur Propheta tentari petat, dat etiam nobis exemplum petendi.
- Item, Iacobi, I, 2 : Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis. Omne autem de quo gaudendum est, propter meritum est appetendum. Ergo tentatio est appetenda.
- Item, II ad Corinth. XII, 7, super illud : Datus est mihi stimulus, dicit Glossa : Non est exauditus, quia illa tentatio est repressio superbiae. Hoc autem est bonum : ergo appetendum.
- Item, Gregorius : Sanctus post virtutes tentari se desiderat, ne confidentia virtutum in peccatum ruat. Hoc autem est summe appetendum : ergo et petendum.
- Item, per rationem, quidquid enim non est peccatum, sed materia exercendae virtutis, hoc est appetendum : tentatio cui per peccatum non consentitur (ut dicit auctoritas) non est peccatum, sed materia exercendae virtutis : ergo est appetenda.
- Item, Quidquid ordinatur ad profectum meriti sine timore casus per peccatum, illud est appetendum : tale est tentatio : ergo est appetenda. Probatio mediae est per praecedentia quantum ad hoc quod ordinatur ad augmentum meriti : sed quod non sit timor cadendi, probatur, I ad Cor. X, 13, ubi dicit Apostolus : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis : sed faciet, etc.
Sed contra :
- Matth. VI, 13 : Et ne nos inducas in tentationem.
- Item, Matth. XXVI, 41 : Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, etc.
- Item, non est idem appetendum ab homine quod expetitur a daemone : daemon autem petit nos ad tentandum : ergo hoc non est appetendum ab homine. Probatio mediae. Iob, I, 6 et seq., et Lucae, XXII, 31, ubi dicitur : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, etc.
Solutio. Dicendum, quod tentatio non est appetenda : quia de intentione tentatoris est, ut et actus ordinatur in illicitum, et ex parte tentati est debilitas standi, licet ex parte Dei permittentis ordinetur in profectum : unde non respicit profectum per se, sed per accidens.
Ad primum ergo dicendum, quod David petiit tentari per flagella, ut sic liberaretur ab occultis peccatis : de quibus dicit Ambrosius, quod etsi desit fides, id est, conscientia peccati, poena tamen flagelli satisfaci : et haec non est tentatio vergens in illicitum, sicut illa quae stimulat ad consensum peccati.
Ad aliud dicendum, quod non est gaudendum de tentatione per se, sed per accidens, quando per victoriam pervenitur ad probationem puriorem auro.
Ad aliud dicendum, quod est medicina per accidens, scilicet per recognitionem fragilitatis : sed per se est ad illicitum.
Ad aliud dicendum, quod desiderium illud est per accidens, scilicet de effectu tentationis, et non de ipsa tentatione.
Ad aliud dicendum, quod si esset materia exercendae virtutis per se, ut actus meritorius, esset appetendum : sed quod est materia exercendae virtutis per accidens, sicut trahendo virtutem ad illicitum, non oportet esse appetendum. Per idem patet responsio ad primam propositionem obiecti.
Ad id per quod probatur media, dicendum quod Deus quantum est de se, non patitur : sed nos ex nimia debilitate quandoque abiicimus gratiam, et deficimus a Deo : et ideo conscii nostrae debilitatis, non debemus appetere.
Id autem quod contra obicitur, licet concedamus, tamen notandum, quod non est idem tentari, et induci in tentationem per quamdam Glossam super Matthaeum, quia tentari est probari : induci autem in tentationem est derelinqui in tentatione, et cadere, ut dicit Glossa.
ARTICULUS IV.
Utrum omnis tentatio est peccatum, vel cum peccato necessario ?
Quarto quaeritur, utrum omnis tentatio sit peccatum, vel cum peccato necessario ?
Videtur autem, quod sit peccatum semper :
- Omnis enim motus ad illicitum est peccatum : sed tentatio est motus ad illicitum : ergo est peccatum.
- Si dicas, quod hoc est verum de tentatione interiori, et non de exteriori. Contra : Loquamur tantum de interiori : illa ergo semper est ad illicitum : ergo semper peccatum.
- Item, Augustinus in libro XIX de Civitate Dei : Nonnullum vitium est cum caro concupiscit adversus spiritum : ergo videtur, quod etiam essentialiter sit peccatum.
- Item, II ad Corinth. XII, 7, super illud : Datus est mihi stimulus, etc., dicit Glossa : Tentatio cui per peccatum non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendae virtutis. Et subiungit, Intellige hoc de tentatione praeter eam quae est a carne. Ergo omnis illa quae est interior, videtur esse essentialiter peccatum.
Sed contra :
- Matth. VI, 13, super illud : Et ne nos inducas, etc., dicit, Glossa : Tentatio ordinat ad coronam : hoc autem non potest facere essentialiter peccatum : ergo tentatio interior essentialiter non est peccatum.
- Item, aliud est motus, et aliud est terminus motus secundum essentiam : terminus autem tentationis peccatum est : ergo tentatio quae dicit motum praecedentem, non est peccatum.
Ulterius quaeritur iuxta hoc, utrum semper sit cum peccato ?
Videtur quod non : quia
- Cum diabolus possit commovere carnem quando vult, ipse faceret nos indesinenter peccare : quia dicit Iob, IX, 21 : Terra data est in manus impii.
- Item, omne peccatum (ut dicit Augustinus) adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum : ergo cum istae tentationes non sint voluntariae, videtur quod non sint peccatum.
- Item, nullus peccat in eo quod vitare non potest : ergo cum non possumus vitare quin tentet carnem diabolus, non erit ibi culpa aliqua.
- Item, sit, quod ratio non consentiat : ergo fit in sensualitate sola : aut ergo est peccatum, aut non. Si sic, cum illa sit nobis communis cum brutis, etiam in brutis posset esse peccatum. Si non, tunc habebitur propositum, quod non semper est peccatum.
Solutio. Dicendum meo iudicio, quod est tentatio interior, et exterior, et tentatio mixta ex utraque. Tentatio exterior, sicut in primis parentibus, et Christo : et illa nullum fuit peccatum, nec cum peccato : tentatio interior est quae habet ortum in concupiscentia carnis : nec dicitur caro concupiscere (ut dicit Augustinus) nisi quia anima in carne concupiscit : et hanc puto semper esse peccatum, sed levissimum, et etiam cum peccato, quia procedit a malo quod habitat in carne, ut dicit Apostolus ad Roman. VII, 17 et 20. Tertia tentatio quae est mixta, est quandoque peccatum, et quandoque non. Si enim contineatur caro ne concupiscat, non est peccatum, quia tunc magis est exterior quam interior : tamen pro tanto est intus, quia caro movetur. Si autem concupiscat caro, tunc est peccatum, quia effecta est interior : sed tale peccatum est primus motus qui est levissimus, ut dicetur infra.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod tentatio non ducit ad coronam nisi per accidens, scilicet resistentia pugnae, et victoria.
Ad aliud dicendum, quod essentialiter loquendo motus secundum Philosophum in eodem genere est cum termino motus : quia non differt ab eo nisi sicut via et terminus, et sicut actus mixtus potentia ab actu puro : et ideo patet, quod tentatio habet aliquid de ratione peccati.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod est peccatum, et cum peccato, ut dictum est.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod non potest commovere cum vult, licet possit admovere occasiones : quia voluntate praeveniente possumus tenere carnem ne concupiscat.
Ad aliud dicendum, quod illa auctoritas accipit voluntatem large, scilicet pro antecedente, vel consequente, vel coniuncta : sicut originale antecedenter est voluntarium : et aliquid ante ignoratum, et postea scitum, si placet, et non affert poenitudinem, consequenter est voluntarium : coniuncta autem est opus volitum. Sed illi motus sunt voluntarii, eo quod voluntas potest eos praevenire, et non facit.
Ad aliud dicendum, quod quemlibet motum voluntate praeveniente possumus vitare, licet universaliter loquendo, necesse sit incidere in aliquem.
Ad aliud dicendum, quod in sensualitate est primus motus propter colligantiam ad rationem : et haec colligantia non est in bruto : et ideo non tenet obiectio.
ARTICULUS V.
Utrum omnis tentatio sit a diabolo ?
Quinto quaeritur, utrum omnis tentatio sit a diabolo ?
Et videtur quod sic per Glossam super illud, I ad Thessal. III, 5, supra inductum : quae Glossa videtur dicere, quod solus diabolus habet officium tentandi.
Item, Apocal. XII : Proiectus est accusator fratrum nostrorum, quia accusabat illos ante conspectum Dei nostri, die et nocte. Et loquitur de diabolo : ergo ipse solus tentamentis suis Sanctos accusabiles reddit.
Item, Osee, VII, 6, dicitur : Tota nocte dormivit coquens eos, mane, etc. : ubi dicit Gregorius quod diabolus est coquens.
Item, Iacobi III, 6, super illud : Inflammata a gehenna, dicit Beda : Diabolus gehenna commotus semper ardet, et flammam vitiorum omnibus suggerit.
Item, Super illud Psalmi XXXIII, 15 : Diverte a malo, et fac bonum : dicit Glossa Hieronymi : Mala omnia ab instinctu diaboli procedunt, sicut bona instinctu Dei. Ad hoc etiam multum facit auctoritas Hieronymi supra inducta.
Item, Levit. XIX, 3, super illud : Unusquisque matrem suam timeat, dicit Gregorius : Concupiscentia est mater omnis peccati, et diabolus pater.
Sed contra :
Ad Rom. VII, 25, super illud : Carne servio legi peccati, dicit Glossa : Peccati nomine concupiscentiam vocat, ex qua oriuntur cuncta vitia : non ergo a daemone sunt.
Item, ad Gal. V, 19 : Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, etc.
Et enumerat etiam ibi quaedam spiritualia vitia. Si ergo omnia procedunt a carne, tunc videtur, quod nullum procedat a daemone.
Sed contra hoc iterum est Glossa super idem ad Galat. v, 19 et seq., dicens, Credere omnia accidere ex carne, error est : non enim omnia vitia, vitia attribuenda sunt carni.
Solutio. Ad hoc leve est secundum praedicta respondere : quia omnia dicere ex diabolo esse verum est, sicut ex motore et tentatore primo, sed non semper proximo : et per hoc patet solutio ad omnia illa quae inducta sunt pro parte illa.
Corruptio autem carnis duplex est, scilicet cuius caro est subiectum, vel quae est a carne sicut a causa, et illa subiective est in anima : et sic communiter sumendo carnem, omne peccatum procedit ex corruptione carnis, sicut ab habitu inclinante potentiam intrinsecus : et per hoc iterum patet solutio eorum quae pro illa parte inducuntur.
Secundo etiam modo quaedam sunt a mundo, ut superius dictum est. Hoc etiam modo sumpta corruptione carnis, nihil prohibet omnia esse etiam spiritualia a corruptione carnis. Si autem sumatur stricte pro illa quae subiective est in carne, tunc non erit a corruptione carnis, nisi quod proprium delectabile habet in carne : et hoc modo attendit Glossa quae dicit, quod error est omnia peccata esse a corruptione carnis.
B. Quare in aliena forma venit ?
C. De modo tentationis.
ARTICULUS VI.
Utrum serpens qui tentavit Hevam fuit verus serpens ? et, qualiter intentiones vocum expressarum pervenire potuerunt ad verba formata in aere ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Ideoque serpens dictus est esse callidior, etc.
Magister enim bene determinat, quod non fuit rationalis serpens : et non movebatur virtute intrinseca substantiae, id est, quae esset pars substantiae, licet virtus daemonis esset intrinseca quoad locum.
Sed quaeritur adhuc, qualiter intentiones vocum expressarum pervenire potuerunt ad verba formata et figurata in aere ?
In nobis enim via est : quia species quae simplices sunt in intellectu, vestiuntur imaginibus corporalibus in imaginatione, et per nervos motivos deferuntur ad spiritum quem percutit lingua, et illi imprimuntur. Sed imaginatio serpentis non erat susceptibilis talium conceptionum, ut eritis sicut dii, scientes bonum et malum : ergo per imaginationem suam non potuit speciem continuare ad vocem : ad quid ergo movit linguam serpentis ?
Solutio. Dicendum, quod sicut supra determinatum est de operibus magicis, daemonibus propter hoc quod sunt spirituales substantiae, obedit materia inferior ex imperio et ordine divino : et ideo dico, quod immediate ab intellectu angeli in spiritu aereo imprimebantur : et ibi imagines corporeas acceperunt : et lingua serpentis per motum suum non fecit aliud quam figuras.
D. De versutia diaboli, qui ad facilius persuadendum, malum removit, et bonum in pollicito duplicavit.
ARTICULUS VII.
Utrum Heva peccavit uno peccato, vel pluribus peccatis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Ubi tribus modis hominem tentavit, etc.
Videtur enim ex hoc quod Heva peccaverit tribus peccatis : et hoc non dicitur.
Solutio. In sequenti quaestione determinabitur, utrum uno peccato vel pluribus peccaverit : sed hic dicendum, quod loquitur Magister materialiter : quia formaliter non erat ibi nisi unum peccatum : quia omnia erant ordinata in opere composito ad unum appetitum obtinendum, scilicet quod esset sicut Deus in scientia boni et mali : et propter illud comedit, et omnia alia fecit, et ideo formaliter illo tantum peccavit.
E. De duplici tentationis specie.
F. Quare homo, non angelus, sit redemptus ?
G. Quod non soli viro praeceptum fuit datum.
ARTICULUS VIII.
Qui et quot sunt modi tentandi ? et, Penes quid accipiantur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E : Porro sciendum est duas esse species tentationis, interiorem scilicet, et exteriorem, etc.
Gratia enim huius quaeritur de modis tentandi. Et dicit Magister, quod
- Est modus interior et exterior.
- Ioannes autem dicit, quod omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae.
- Glossa super Psalmum XC, 1 : Qui habitat, dicit, quod tentatio quaedam est levis, et occulta : quaedam gravis, et occulta : et quaedam gravis, et manifesta.
- Item, Super illud Psalmi CVI, 18 : Omnem escam abominata est anima eorum, etc., dicit Glossa : Multiplex est tentatio : prima, ignorantia viae et veritatis : secunda, difficultas vincendarum tentationum : tertia, taedium boni : quarta, tempestas saeculi.
- Item, Augustinus de Doctrina Christiana : Tentat vexando carnem, vulnerando naturalia, spoliando gratuita.
- Item, Gregorius, et ponitur infra, suggestione, delectatione, consensu.
- Item, I ad ad Corinth. X, 13, super illud : Tentatio vos non apprehendat, etc., distinguit Glossa inter angelicam perfectionem, et diabolicam praesumptionem, et humanam tentationem. In nullo enim aliter sapere quam res se habet, angelica perfectio est. Diabolica autem praesumptio nimis diligendo sententiam suam, vel invidendo melioribus usque ad praescindendae communionis et condendi schismatis, vel haeresis sacrilegium pervenire. Humana autem tentatio est quinque modis, ut dicit Glossa, scilicet in his sine quibus vita ista non agitur. Vel, ut in necessitate vel pressura non diffidat homo, de Deo auxilium humanum requirendo. Vel, humana tentatio est per quam proficitur apud Deum, propter Christum pericula pati. Vel, aliter sapere quam res se habet et cum bono animo, humana tentatio est. Vel, humana tentatio est, cum quis irritatur in fratrem studio corrigendi, plus tamen quam Christiana tranquillitas postulat. Supra etiam habitum est ab Augustino in primo articulo quaestionis, quod est humana tentatio, et divina tentatio.
- Item, divina triplex : qua tentatur Deus : et hoc dupliciter, scilicet aut ex diffidentia providentiae, sicut per idololatriam tentatur : et ex praesumptione miraculi, sicut ab his qui in necessitate positi committunt se vel fidem discrimini, postulando miraculum, cum non desit eis consilium humanum aliter evadendi. Item, secundo divina tentatio, qua Deus tentat : et hoc dupliciter, scilicet eos quos non habet probatos, ut malos, flagellando vel occidendo : et quos habet probatos, sed ostendit eis probationem suam, ut tentat bonos. Humana autem tentatio duplex est, scilicet qua homines probando, desperamus spem ponere in homine, quae saluberrima est : et qua homines nos probant diffidentes de nobis, eo quod sub lege Dei agimus : et haec etiam bona est.
- Item, super Iob, XLI, 25, et in libro XXXII Moralium dicit Gregorius : Fideli famulo suo Dominus cunctas hostis callidi machinationes insinuat : omne quod opprimendo rapit, omne quod insinuando circumvolat, omne quod minando terret, omne quod suadendo blanditur, omne quod desperando frangit, omne quod promittendo decipit.
De omnibus istis modis quaeritur, penes quid accipiantur ?
Solutio. Dicendum, quod hic tanguntur novem genera tentationum : quorum primum accipitur ex parte tentati : aut enim habet tentatio trahens intrinsecus, ut est corruptio, sicut in nobis : aut non, sicut in non corrupto, ut in primis parentibus, et in Christo.
Secundum autem sumitur ex parte obiecti moventis extra, secundum tria quae sunt in mundo, scilicet divitiae, deliciae, et honores, ut superius dictum est.
Tertium autem sumitur ex parte modi in comparatione ad tentamen per dispositiones rationis et irascibilis insurgentis : quod enim dicitur occultum et apertum, est in comparatione ad rationem : quod dicitur leve est grave, est in comparatione ad irascibilem aggredientem et expellentem.
Quartum autem sumitur ex dispositionibus tentati, quae faciunt ad facilitatem eius quod vincatur : et hoc in comparatione ad tres vires divisim, vel coniunctim ad omnes. Ad rationalem enim ignorantia, etc. Ad irascibilem autem difficultas, etc. Ad concupiscibilem taedium boni. Ad omnes autem secundum quod sunt in opere, tempestas saeculi.
Quintum sumitur penes nocumentum quod intendit inferre ex parte corporis, et animae, et gratiae : et patet divisio.
Sextum sumitur penes gradus quibus coalescit in nobis : in quibus primo fit nuntiatio suggerendo : secundo, illi se applicat anima experiendo delectationem : et tertio, se illi tradit per consensum,
Septimum sumitur penes quantitatem sumptam in gradibus peccati : et satis patet divisio : quia aut est in moralibus, et tunc est diabolica, et praecipue in his quae separant ab Ecclesia. Aut in humanis quae pertinent ad infirmitatem huius vitae : et tunc in patiendo, aut in agendo : in patiendo dupliciter : aut enim cum spe evasionis, et tunc est secunda, quando in necessitate speratur de Deo, et non negligitur consilium humanum : aut sine spe evasionis, tunc committere se debet Deo, et propter Christum pati, et hic est tertius modus. Aut in agendo, et hoc secundum concupiscibilem diligendo plus quam oportet ea sine quibus vita ista non agitur, et hic est modus primus : aut secundum actum rationalis, et hoc est aliter sapere, etc., et hic est modus quartus : aut secundum actum irascibilis, studio corrigendi alium, et hic est modus quintus.
De octavo modo satis dictum est in articulo primo : et ratio divisionis tota est posita in solutione.
Hic de ultimo modo dicendum, quod ille sumitur ex parte modorum machinationis diaboli : ille enim aut est per adversa, aut per prospera. Si per adversa, aut futurum, aut secundum praesens : si ex futuro malo, tunc est omne quod minando terret : si autem ex praesenti malo, aut hoc est malum poenae, et tunc est omne quod opprimendo rapit : aut secundum malum culpae, et tunc est omne quod desperando frangit. Si autem est secundum prospera, iterum aut est ex futuro bono, vel ex praesenti. Si est ex futuro, tunc est omne quod promittendo decipit : si autem ex praesenti, aut universaliter exhibet modo hoc, modo illud, ut inveniat aliquid per quod attrahat, et tunc est insidiando circumvolat : aut particulariter, et tunc suadendo blanditur, quia tunc suadet blandimentis fructus rerum commutabilium, ut sic avertat a Creatore.
Alii etiam modi inveniuntur quamplures in dictis Sanctorum : sed isti sufficiant hic : quia alibi de hac quaestione plurima sunt quaesita.
ARTICULUS IX.
Utrum tentatio carnis est magis difficilis quam aliqua tentatio daemonis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa medium : Tentatio autem carnis, etc.
Hoc enim videtur falsum : quia
- Dicit Iob, XLI, 24 : Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret : ergo tentatio daemonis est magis difficilis quam carnis.
- Praeterea, daemon habet potestatem in carne, et non convertitur : ergo videtur, quod sit magis difficilis sua impugnatio, quia est in duobus, quam carnis quae est in uno tantum.
Solutio. Ad hoc leve respondere est : quia carnis tentatio magis est difficilis propter tres causas, scilicet quia est per connaturalia nobis, et haec magis profundatur : et quia est in parte nostrae substantiae, et haec magis trahit : et quia est continua.
Dicendum ergo ad primum, quod daemon est fortis in se, sed non in homine : quia dicit Gregorius et Bernardus, quod debilis est hostis, qui non potest vincere nisi volentem : et licet tentare possit, tamen nocere non potest, ut innuit Glossa super illud : Mitte nos in gregem porcorum, quae dicit : Nisi quis more porci vixerit, diabolus non accipit in ipsum potestatem. Et hoc intelligitur quantum ad nocumentum boni gratiae, vel boni naturalis quod diminuibile est per peccatum : quia etsi tentat, hoc ipsum ordinatur ad profectum hominis.
Ad aliud dicendum, quod multis modis et in multis potest diabolus, ut patet in praehabita distinctione : sed hoc totum parum est, ex quo vinci ponitur in nostra, et non in sua potestate.
ARTICULUS X.
Utrum homo in primo statu potuit peccare venialiter ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa medium : Tanto gravius plectendus erat, etc.
Et quaeritur hic, utrum homo in primo statu potuit peccare venialiter ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Potuit diligere uxorem plus quam debuit citra Deum : ergo peccasset venialiter.
- Si dicas, quod hoc esse non potuit. Contra : Dilexit uxorem, et potuit crescere illa dilectio : crescat ergo, et intendatur usque ad hoc quod sit priusquam debet et citra Deum : ergo habebitur propositum.
- Item, est status in quo non potest fieri peccatum, nec mortale, nec veniale : et est status in quo sunt semper in peccato mortali, ut illi qui sunt in statu damnatorum.
Item, est status in quo peccatur venialiter et mortaliter, ut est status militantis Ecclesiae. Ergo ad hoc quod compleatur divisio, exigitur quod sit aliquis status in quo peccatur venialiter et non mortaliter : et ille non potest esse nisi status innocentiae primae : ergo Adam potuit peccare venialiter.
- Item, omne quod efficitur curvum a recto, prius est in parva obliquitate quam in magna : sed liberum arbitrium in primo statu fuit rectum, in secundo autem curvum in magna curvitate, scilicet in mortali : ergo in medio statu debuit esse deflexibile in veniale, et non in mortale : ergo videtur, quod potuit peccare venialiter.
Sed contra :
- Primus homo in primo statu omnia inferiora subiecta habuit rationi : ergo inordinatio non nisi ex parte rationis exorbitantis accidere potuit : in ratione autem, ut habebitur infra, est peccatum mortale : ergo non potuit peccare venialiter, sed mortaliter tantum.
- Item, in veniali peccato parvum est delectabile quod movet : sed parvum delectabile vires sub ordine rationis coniunctas avertere non potest : ergo quod avertit ab ordine primo, oportuit esse magnum : ergo oportuit esse peccatum mortale : quia in illo movet commutabile bonum ad fructum.
- Item, innuitur in astutia serpentis, qui non parvum promisit, sed magnum, scilicet : Eritis sicut dii, scientes, etc.
Solutio. Dicendum, quod meo iudicio ultimis rationibus consentiendum est, quod non potuit peccare venialiter, et duae causae tactae sunt in obiciendo. Tertia autem tangitur in Littera : quia scilicet non habuit incitans : et ita ei ad mortem debuit imputari peccatum.
Dicendum ergo ad primum, quod contra hoc obicitur, quod non diligeret extra rationem : quia ratio supposita erat Deo continenti eam : et ideo nihil inordinatum nec parvum nec magnum esse poterat, nisi inciperet ab ea.
Ad aliud dicendum, quod non potuit crescere dilectio extra ordinem rationis, tali manente statu. Unde incrementum eius impediebatur per accidens. Et hoc bene contingeret in multis quae crescerent quantum est de se, nisi quod per accidens impediuntur.
Ad aliud dicendum, quod tales argumentationes nullam habent necessitatem, et praecipue in ilia divisione : quia hic posse peccare venialiter, causatur ex posse peccare mortaliter, et ideo sequitur ipsum. Unde nullus status potest esse in quo peccetur venialiter, et non mortaliter.
Ad aliud dicendum, quod in curvitate ligni vel alterius corporis procedit illa obiectio, sed non in curvitate voluntatis : quia ilia non incurvatur nisi magna curvitate prius : quia ipsa non venit in magnam curvitatem per parvam, sed e converso in parvam per magnam, ut dictum est.
ARTICULUS XI.
Quare peccatum angeli non sit remediabile ? et, quare humana natura potuit assumi, et non angelica ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, sub finem : Et ideo irremediabile peccatum eius exstitit, etc.
Quaeritur enim, quare peccatum angeli non sit remediabile ?
Et quia de hoc multum supra disputatum est, ideo hic ponam tantum tres rationes quae videntur esse meliores : quarum una est ad hoc quod non unibilis. Secunda autem, quod non sit redimibilis. Tertia, quod casus suus non est secundum statum poenitentis, sed damnati.
Prima fundatur super tres propositiones, quarum una probatur in tertio Sententiarum, quod nihil singulare unum in personalitate discretum unibile sit alteri, eo quod ipsum non sit transibile in singularitatem alterius quod hoc uniret sibi.
Secunda, quod discretio personalis et singularitas inseparabilis sit a natura angelica : et hoc probatur per hoc quod in natura angelica potentia numquam praecedit esse : sed ex quo est hoc aliquid, est sua singularitate et personalitate distinctum.
Tertia est, quod divina personalitas non consumitur nec consumit aliquid de natura et dignitate eius quod assumit.
Ex istis ergo necessario concluditur, quod angelus assumi non potest ad unionem sic : Detur enim, quod uniatur, si est possibile : ergo aut unitur singularitate sua manente, et singularitate personae divinae : aut altera illarum transeunte, vel ambabus. Si utraque singularitate manente : ergo duae singularitates personales sunt in illo unico : ergo duo singularia necessario, et duae personae, et duae naturae, quia naturae numquam uniuntur : ergo duae sunt in omni parte : ergo in nulla parte unitae : et hoc est contra hypothesim, quod unitae sunt. Si altera transeunte : aut illa sic transit quod cum erat in potentia, ante actum assumebatur in singularitatem altioris : et ideo non erat susceptibilis propriae : sicut factum est in hominis assumpta natura : et tunc sequitur, quod in natura angeli potentia praecedit actum : et hoc est contra propositionem primam. Aut ita est, quod divina personalitas consumit angelicam inventam : et hoc est contra tertiam. Aut ambae confunduntur in tertiam : et hoc iterum est contra tertiam.
Secunda ratio sumitur ex natura assumpti : quia non est assumptibile ad curam in uno numero faciendam, quod non habet naturam ordinatam ad unum numero : sicut natura humana originaliter et naturaliter est species una traducta ex uno per unum actum naturae quae est generatio : natura autem angeli non est una numero, nec specie, nec origine : ergo non potest curari in uno numero assumpto : sed oporteret, quod quilibet sigillatim assumeretur. Et hanc rationem videtur Augustinus innuere in Littera, cum dicit, quod tota natura hominis periit, sed non tota angelica. Causa autem quare tota periit, est quia unum ordinem naturae et originis habuit, et non angelica : quia aliter angelica in primo angelo tota periisset, sicut humana in primo homine.
Tertia ratio sumitur ex casu : quia contra deiformem intellectum ille peccavit : et homo contra rationem, ut dicit Dionysius : et hoc supra expositum est in quaestione de causa confirmationis angelorum, et etiam in III Sententiarum : et ideo hic sufficit.
