Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio I

QUAESTIONES IN SECUNDUM SENTENTIARUM LIBRUM

 

 

Distinctio I

Creationem rerum insinuans Scriptura, etc.

 

Circa I Distinct. secundi Libri Senten. quaeritur :

 

QUAESTIO I

Utrnm omnia alia a primo ente sint ab ipso sicut a causa effectiva.

 

 

Quia non arguitur sic : Quod est necesse esse non est ab alio effective ; sed aliquid est citra primum ens quod est necesse esse ; ergo non est primo effective.

Minor patet per Philosophum I de caelo et mundo et per Avicennam V Metaph.

Probatio maioris : formaliter repugnantia non sunt compossibilia in eodem ; sed necesse esse et possibile esse sunt formaliter repugnantia ; ergo non sunt compossibilia in eodem. Sed quod est ab alio effective est possibile esse, alias impossibile esset ipsum produci : ergo quod est necesse esse non est ab alio effective.

 

In contrarium, arguitur Ioan. I : Omnia per ipsum facta sunt.

 

Circa istam quaestionem sunt tria videnda.

 

Primo sunt ponendae tres conclusiones necessariae in proposito de primo efficiente ;

secundo, videre oportet quid est dicendum ad quaestionem secundum mentem philosophorum ;

tertio, quid sit dicendum secundum mentem Theologorum.

 

Quantum ad primum articulum sunt tres conclusiones videndae :

Prima, quod in entibus est dare aliquam naturam simpliciter ineffectibilem ;

secunda, quod illa natura est ineffectibilis secundum naturarrfet quidditatem ;

tertia, quod illa natura ineffectibilis habet potentiam infinitam.

 

Primam conclusionem sic probo : Aliquid est effectibile. Tunc quaero : aut a se, aut ab alio, aut a nullo. Non a nullo, quia quod nihil est, nullius est causa ; non a se, per Augustinum I De Trin., nihil, inquit, est quod seipsum gignat ; et secundum Philosophum II de Anima, generat, inquit, seipsum nihil, sed salvat ; ergo relinquitur quod sit ab alio. Vocetur illud A ; aut habet naturam ineffectibilem, aut non. Si detur primum habeo propositum ; si detur secundum, arguitur ut prius, quia aut a se, aut ab alio, aut a nullo. Non a se aut a nullo, ut iam probatum est ; ergo ab alio. Quaero de illo sicut de A ; nunc autem non est processus in infinitum in causis efficientibus, ut probat Philosophus II Metaph. et Avicenna VII Metaph. c.1, nec etiam potest esse circulus in causis, ex I Post. ; oportet ergo venire ad aliquam causam unam, quae habeat naturam simpliciter ineffectibilem.

 

Instatur autem contra istam rationem, quia secundum mentem philosophorum, non videtur inconveniens quod sit processus in infinitum in causis efficientibus, supposita aeternitate, ego enim sum a patre meo, et ille ab alio, et sic in infinitum.

Respondetur quod nunquam Philosophi posuerunt processum in infinitum in causis efficientibus essentialiter ordinatis de quibus loquimur, sed tantummodo in accidentaliter ordinatis. Et tunc probo propositum, quod sit dare unam causam ineffectibilem simpliciter per rationem Philosophi VIII Phys. sic : Impossibile est aliquam successionem perpetuari nisi ab aliqua causa, quae permaneat cum tota sucessione illa ; ergo in accidentaliter ordinatis ubi est successio perpetua, secundum mentem philosophorum, oportet assignare unam causam a qua continetur illa successio, et illa vocatur causa prima secundum Philosophum ubi supra.

 

Secunda conclusio probatur sic : Natura ineffectibilis est necesse esse ; sed esse plura necesse esse est impossibile ; ergo esse plures naturas ineffectibiles quidditative distinctas est impossibile. Maior probatur, quia quod est, et non potest non esse, est necesse esse ; sed illa natura ineffectibilis est, ut iam probatum est, et non potest non esse, ut probabo ; ergo est necesse esse.

 

Probatio illius assumpti : nihil potest non esse nisi cui aliquid incompossibile positive vel privative potest inesse, quia nullum ens potest destrui nisi per incompossibile positive vel privative. Sed ei quod est a se penitus incausabile nihil potest inesse incompossibile positive vel privative, quia illud esset vel a se vel ab alio ; si a se, tunc vel duo incompbssibilia essent simul, vel ambo destruerent se invicem, quortlm utrunque est falsum. Si vero illud incompossibile est ab alio, non potest destruere naturam ineffectibilem, quia natura ineffectibilis est independens, illud vero quod est ab alio est dependens, et sic imperfectius. Illud autem quod destruit aliud oportet esse perfectius vel aeque perfectum eo ; ergo natura ineffectibilis non potest non esse.

Probatio minoris primi syllogismi per Avicennam I Metaph. c.7, et est una de rationibus suis illa. Si sunt duo necesse esse conveniunt in hoc quod est necesse esse, oportet etiam quod distinguantur, alias esset unum necesse esse ; tunc quaero de rationibus quibus distinguuntur, aut sunt necesse esse, aut non. Si non, ergo necesse esse includit aliquid quod non est necesse esse, quod est falsum. Si vero sunt necesse esse, tunc idem habebit duas rationes quibus est necesse esse, quia habebit illam in qua conveniunt, et istam in qua distinguitur ab alio necesse esse, et tunc erit necessario esse per duas rationes necessario essendi, quod est falsum, quia necesse esse esset necesse esse per aliquam rationem, qua posita vel remota, nihilominus esset necesse este.

 

Tertiam conclusionem probat Thomas I part. q.7 a.1 : Omnis forma non recepta in materia est forma infinita ; sed natura ineffectibilis, idest Deus, est huiusmodi ; ergo natura ineffectibilis est infinita.

Ista ratio non potest stare cum dictis istius Doctoris. Arguo enim sic : Omnis forma non recepta in materia est infinita. Sed forma Angeli, secundum te, non est recepta in materia ; ergo est infinita.

 

Sed dicitur ad illud ab eodem part.I q.7 a.2 quod licet Angelus sit finitus quantum ad superius est tamen infinitus quantum ad inferius. Deus autem utroque modo est infinitus.

Contra, formalis ratio infinitatis debet accipi per intrinsecum essentiae et non per extrinsecum, et sic non in respectu ad causam per cuius comparationem dicunt Angelum finiri. Praeterea, aut maior tua est simpliciter vel universaliter vera, et tunc ego arguam de Angelo sicut tu de Deo ; aut est particulariter vera, et sic non valet ad concludendum esse simpliciter infinitum, quia non est maioris ambitus conclusio quam praemissae, ut patet ex I Prior.

 

Ideo dicitur aliter ab aliis, quod argumentum non valet, quia esse Angeli finit essentiam eius, vel est essentia eius.

Contra, quia secundum eos esse est accidens essentiae, et est posterius naturaliter ; ergo in primo signo naturae adhuc essentia Angeli, ut prior est infinita intensive, et per nihil posterius finitatur.

 

Ideo alii arguunt aliter : Primum ens creat ; ergo habet potentiam infinitam. Consequentia probatur, quia habet potentiam quae transit super extrema distantia in infinitum sicut sunt ens et nihil.

Sed ista ratio deficit primo in antecedente, quia illud est tantummodo creditum ; secundo deficit in probatione consequentia, quia ens creatum et nihil non distant in infinitum. Quod probo sic : Quando inter aliqua extrema non est distantia media, sed. ipsa seipsis distinguuntur, tota distantia debet accipi per comparationem ad perfectius extremum. Exemplum de Deo et creatura, ubi accipitur ratio distantiae per comparationem ad Deum. Sed inter ens creatum et nihil non est distantia media, sed ipsa seipsis distinguuntur ; ergo tota distantia debet : accipi per comparationem ad perfectius extremum idest ad ens creatum. Sed ens creatum est finitum ; ergo inter ens et nihil est distantia finita.

 

Tertio probatur eadem Conclusio per rationem Philosophi III Phys. et XII Metaph. sic : Quod movet motu infinito habet potentiam infinitam ; sed. primum ens movet motu infinito ; ergo habet potentiam infinitam.

Sed nec illa ratio concludit, primo quia accipit minorem falsam, quia non movet motu infinito, ut nostra fides tenet. Secundo, quia per ipsum Philosophum I Ethic., ex maiori duratione non arguitur maior perfectio, quia non est perfectior albedo quae durat per decem dies quam quae durat per unum tantum.

 

Ideo ad illam conclusionem adducam alias persuasiones quas ponit Scotus Lib. I dist. 2 q.1. Et suppono primo modo quod intellectus primi entis intelligit distincto actu quodcunque intelligibile. Hoc supponitur probatum Lib. I dist. 36. Tunc arguitur sic : Intelligibilia sunt infinita ; ergo intellectus intelligens illa erit infinitus. Sed intellectus primi entis est huiusmodi ex suppositione facta ; ergo habet intellectum infinitum, et per consequens essentiam et potentiam infinitam.

Probatio antecedentis : quaecunque sunt infinita in accipiendo unum post alterum, illa si sunt simul, sunt infinita ; sed intelligibilia sunt infinita accipiendo unum post alterum, alias contingeret ipsa esse simul accepta ; ergo.

Probatio consequentiae : Quidquid potest intelligere aliqua plura quorum quodlibet dicit aliquam perfectionem, si potest infinita talia habet infinitam perfectionem ; sed intelligere hoc intelligibile ponit tantam perfectionem, et sic de omnibus aliis intelligibilibus ; ergo intelligens ille habebit omnem perfectionem, et per consequens perfectionem infinitam.

Secundo sic : nihil terminat ultimate actum nostrae voluntatis nisi sit formaliter infinitum, quia quocunque finito dato, voluntas potest ulterius appetere ; sed quod terminat ultimate actum nostrae voluntatis est prima causa et natura ineffectibilis ; ergo est infinita.

 

Secundo principaliter oportet videre quid dicant Philosophi ad titulum quaestionis propositae. Et est opinio Gandav. qui dicit quod aliquid tripliciter se habet ad esse.

Uno modo, quod aliquid sit formaliter necesse esse ex se, ab alio tamen causaliter vel effective ; istum modum ponit Avicenna.

Secundo modo, quod sit formaliter necesse esse, ab alio tamen dependenter ; istum modum videtur ponere Philosophus XII Metaph. quando dicit : ab hoc quidem principio dependet caelum et tota natura.

Tertio quod aliquid sit possibile ex se formaliter, ab alio tamen necessario, scilicet quia illud necessario causat a quo est.

 

Ad propositum dicit Doctor iste, quod philosophi posuerunt tertium et secundum modum, primum autem modum negaverunt ; non enim posuerunt quod illa quae sunt formaliter ex se necesse esse, essent ab alio effective vel causaliter, sicut sunt intelligentiae, quae non sunt ab alio effective. Quod probat sic : non est verisimile quod tam praeclari philosophi ponerent illa quae in suis terminis implicant contradictionem ; sed ille primus modus, quod scilicet aliquid sit ex se formaliter necesse esse ab alio tamen effective, implicat contradictionem, quia tunc esset possibile et necesse esse ; ergo.

Sed contra istam opinionem arguitur dupliciter. Primo Philosophus ponit XII Metaph. quod in omnibus intelligentiis est idem realiter esse et intelligere. Ponit etiam ibidem, quod omnes intelligentiae dependent a prima causa effective quantum ad actum intelligendi. Tunc arguitur sic : Quando aliqua duo sunt idem realiter, si habens ista dependet quantum ad unum effective, ab alio dependet etiam secundum aliud ; sed in intelligentiis est idem esse et intelligere, et dependent omnes a prima causa effective quantum ad actum intelligendi ; ergo et quantum ad actum essendi.

Secundo sic : Omnia entia sunt ad primum ut ad finem ; ergo sunt a primo ut ab efficiente. Antecedens patet ex fine XII Metaph. ubi concludit Philosophus quod unus est dominator et unus princeps. Consequentia probatur dupliciter : primo, quia causa efficiens et finalis coincidunt in idem, II Phys. ; secundo, quia ens et bonum convertuntur ; quod ergo seipso est ens, seipso est bonum. Sed quod seipso est bonum non est ad aliud bonum ut ad finem. Ergo per oppositum ; quod est ad aliud bonum ut ad finem, non seipso est bonum, nec seipso est ens. Sed omnia alia entia a primo sunt huiusmodi ; ergo omnia alia entia sunt a primo ut ab efficiente.

Dico ergo quod Philosophi non posuerunt tantum tertium et secundum, sed etiam primum. Ratio ergo opinionis quantum valeat, patebit in fine Quaestionis solvendo argumentum principale.

 

Nunc tertio loco oportet videre quid dicerent Theologi ad istam quaestionem. Ubi notandum quod Theologi omnia ponunt esse a Deo ut a natura ineffectibilis sicut a causa effectiva per creationem. Creatio vero, ut ponit Anselmus in Monolog. VIII est alicuius rei de nihilo productio. Illud autem de nihilo importat duplicem ordinem, quia importat ordinem naturae et ordinem durationis. Et secundum hoc utroque modo potest esse difficultas quaestionis. Primo sic : Si omnia entia sunt a primo ente de nihilo, ut de nihilo dicit ordinem naturae. Secundo modo ut de nihilo dicit ordinem durationis.

 

Quantum ad primum, est duplex opinio, una Avicennae, altera Gandavensis in Summa. Opinio Avicennae est, quod aliquid sit a prima causa de nihilo, ut de nihilo dicit ordinem naturae ; hoc patet per eum VI Metaph. c.3.

Pro ista opinione arguitur sic : Agens quanto perfectius tanto minus praesupponit in sua actione ; sed prima causa est perfectius agens quam natura ; ergo minus praesupponit in sua actione. Sed natura in sua actione praesupponit materiam ; ergo prima causa non necessario praesupponit materiam ; ergo. Sed omne tale agens de nihilo producit.

Contra istam rationem aliqui instant quod quaelibet intelligentia est agens supra naturam, non tamen conceditur quod quaelibet intelligentia possit de nihilo producere et creare. Sed salva reverentia Doctoris. illius, quamvis ista ratio est contra Theologos, non tamen est contra Avicennam, quia ipse concederet istud inconveniens ad quod deducit instantia, sicut patet per Avicennam IX Metaph. c.4. Nam imaginatur ibi Avicenna quod prima intelligentia producit secundam, et ista secunda eo ipso quod erat ab alia intelligentia, habet actualitatem aliquam et potentialitatem, et sic illa secunda intelligentia intelligebat tria, scilicet illam primam intelligentiam a qua est, et suam propriam actualitatem, et possibilitatem. Inquantum intelligebat primam causam erat productiva alterius intelligentiae ; inquantum vero intelligebat suam possibilitatem producebat orbem ; inquantum vero intelligebat suam actualitatem producebat animam, quae erat forma orbis producti.

 

Alia est opinio Gandavensis quae dicit quod prima causa producit omnia de nihilo, ut ly de nihilo negat esse existentice, non autem ut negat esse essentice rerum, quia essentiae rerum secundum illum Doctorem, sunt aeternae, quod probat dupliciter :

Primo sic : Scientiae reales sunt de rebus inquantum habent esse ratum ; sed ab aeterno Deus habuit scientiam realem de rebus ; ergo ab aeterna res habuerunt esse ratum, et hoc per respectum ad primum ens. Non autem habuerunt esse ratum quod est esse existentice ; ergo habuerunt esse ratum, quod est esse essentice.

Secundo sic : Si creaturae non habuerunt esse essentiae ab aeterno, tunc fuerunt sicut chimaera ; et cum creatura possit in effectu esse, chimaera vera non possit in effectu esse, ex ista possibilitate unum nihil esset maius alio nihilo.

Contra istam opinionem arguitur unico argumento ex dictis alibi sic : Quando aliqua duo sunt idem realiter, impossibile est unum manere altera non manente ; sed essentia et existentia per te sunt idem realiter ; ergo impossibile est unum manere reliquo non manente. Sed essentiae fuerunt ab aeterno secundum te ; ergo et existentiae, quod est falsum. Adhuc ista opinio videtur multipliciter improbari sicut patet Lib.I dist. 36, et ibidem solvuntur rationes opinionis.

 

Nunc oportet videre de secunda difficultate scilicet : Si omnia sint a primo de nihilo, et ut da nihilo dicit ordinem durationis, et hic loquor de facto, non de possibili quia de hoc loquar in quaest. seq.

Et est haec opinio Philosophi, quod res non sunt a prima causa de nihilo, ut dicit ordinem durationis quia secundum ipsum fuit mundus ab aeterno, ut patet VIII Phys. Et quamvis tangat in diversis locis multas rationes, tamen principales sunt duae.

Una sumitur ex parte motus, quam facit VIII Phys., et est ista : Motus non est sine mobili ; tunc arguitur sic : aut motus incepit, aut est aeternus. Si est aeternus, habeo propositum ; si vero incepit, tunc quaero de mobili in quo fundatur iste motus, aut enim incepit, aut non. Si non incepit, tunc mobili et motore existentibus, existit motus. Sed motor est aeternus et mobile aeternum ex concessione facta ; ergo motus est aeternus. Si vero mobile incepit, ergo per motum incepit ; non autem per istum motum quo movetur ; ergo per alium, et tunc quaero de illo in infinitum sicut de priori -quousque des mihi motum aeternum, quod est propositum.

 

Secunda ratio sumitur ex parte temporis, quia tempus est aeternum, et hoc probatur tripliciter.

Primo sic : de ratione eius quod de novo habet esse est habere esse post non esse duratione ; ergo si tempus incepit de novo habuit esse post non esse duratione. Sed illa duratio est tempus ; ergo ante tempus erat tempus, et sic in infinitum. Et haec est ratio Philosophi et Commentatoris X Metaph. com. 29.

Secundo sic impossibile est aliquid esse sine eo quod est de ratione eius ; sed de ratione instantis est, quod ita sit principium, quod etiam sit finis ; ergo quocunque primo instanti dato erit finis alterius temporis praeteriti et sic in infinitum.

Tertio sic : sicut se habet instans ad tempus sic mutatum esse ad motum ; sed ante omne mutatum esse est dare motum, ut probatur VI Phys. ; ergo ante omne instans erit dare tempus.

 

Contra istam opinionem arguitur multipliciter.

Primo sic : Impossibile est infinita esse pertransita ; sed si mundus fuisset aeternus, tunc infiniti dies essent pertransiti ; ergo mundus non est aeternus.

Secundo, infinito non potest fieri additio ; sed si mundus vel motus fuisset aeternus, infinito posset fieri additio, quia dies ista adderetur omnibus aliis, diebus praeteritis ; ergo.

Tertio sic : Unum infinitum non est maius alio infinito ; sed si motus esset aeternus, unum infinitum esset maius alio infinito, quia pro qualibet revolutione solis habemus, duodecim revolutiones lunae.

Quarto sic, et primo suppono cum Philosopho quod anima intellectiva sit incorruptibilis, et probabitur infra Dist. XIX. Secundo suppono quod propria anima non est nisi in corpore proprio. Tertio suppono quod quot sunt corpora tot sunt animae intellectivae, quamvis oppositum senserit Averrois. Tunc arguo sic : Qua ratione potest esse una species ab aeterno, eadem ratione et homo ; si ergo non est dare primum hominem, tunc infiniti homines transierunt ; ergo et infinite animae. Sed animae sunt incorruptibiles ; ergo erit dare infinitum in actu secundum multitudinem, quod ipsemet Philosophus negat.

 

Dico ergo secundum mentem Theologorum omnium quod omnia sunt a primo ente sicut a causa effectiva de nihilo, ut etiam de nihilo dicit ordinem durationis, quia omnia inceperunt, et nihil est aeternum praeter primam causam.

 

Tunc ad rationes Philosophi.

Ad primum, cum dicitur, mobile incepit, ergo per alium motum, nego, quia non incepit per motum, sed per simplicem Dei voluntatem.

Ad secundum, cum dicitur, tempus non incepit quia est aeternum, dico quod est falsum.

Ad probationem respondeo, cum dicitur : Si tempus incepit esse, de novo habuit esse post non esse duratione, dico quod ista duratio non est realis sed imaginaria, propter quod tempus non est ante tempus.

Sed instatur contra hoc, quia in relativis de primo et secundo modo, si unum est reale, et relicuum. Sed prius et posterius sunt relativa de primo modo, quia sicut simultas fundatur in unitate, sic prius et posterius in multitudine, et sic sunt in eodem modo ; ergo impossibile est prius esse reale nisi posterius sit reale duratione. Sed omne productum de novo est realiter posterius ; ergo et prius necessario, et sic prius duratione reali.

Respondeo per interemptionem minoris, quia ibi non est prius realiter, nec est ibi multitudo realis, ut tu accipis.

 

Ad secundam et tertiam probationem dico secundum viam Bonaventurae, quod sicut est de puncto in linea, sic est de instanti temporis ; sed punctus in linea habet principiare et continuare, ut habet principiare vel initiare, est dare primum punctum quod est principium et non finis ; ut autem habet continuare, est finis, quod etiam est principium. Ita in proposito, primum instans temporis, ita est initiativum quod non est finis praecedentis temporis.

 

Ad primum principale in contrarium de neces-sario et possibili, quae formaliter repugnant, ut assumit argumentum, dico quod possibile accipitur multipliciter. Uno modo, ut opponitur impossibili. Alio modo, ut opponitur actui. Tertio modo, ut dicitur ad potentiam. Ultimo, ut opponitur necessario. Primis tribus modis possibile non repugnat necessario, quarto autem modo bene repugnat, sed sic non currit in proposito ; ergo etc.

 

 

QUAESTIO II 

Secundo quaeritur :

Utrum aliquid aliud a Deo possit esse ab eo sine principio durationis.

 

Videtur quod sic, per Philosophum I Phys., qui dicit quod materia est ingenita et incorruptibilis.

  1. Praeterea, causa necessario causans et non producens per motum potest habere effectum sibi coaevum ; sed talis causa est Deus ; ergo.

Probatio minoris : Quod est perfectionis in ente simpliciter est perfectionis in prima causa ; sed necessitas productionis est perfectionis in ente simpliciter, et contingentia est imperfectionis ; ergo.

 

In contrarium arguitur, quia si Deus produceret unum alium mundum, non produceret eum sine principio durationis ; ergo.

 

Respondeo in ista quaestione sunt quatuor articuli.

Primo, ponetur una opinio quae improbatur.

Secundo, ponetur una alia opinio, quae confirmabitur.

Tertio, dicetur ad rationes alterius opinionis.

Quarto, propter argumentum factum in contrarium, oportet videre si stante illo mundo Deus posset producere alium mundum.

 

Quantum ad primum est opinio Thomae p. I q. 46. a. 2 quod creatura potest produci ab aeterno et esse sine principio durationis, quod probatur.

Primo sic : Quia Deum non produxisse mundum sine principio durationis non potest demonstrari per medium extrinsecum, quia illud est voluntas divina cuius ratio sciri non potest. Nec per medium intrinsecum, quia illud est quidquid est rei factibilis, vel quidditas rei factibilis, quod concernit hic et nunc ; medium autem demonstrandi abstrahit ab hic et nunc : ergo.

Secundo sic : Augustinus VI de Trin. : Si ignis esset aeternus, et splendor ab eo genitus esset sibi coaevus. Ex quo fundamento probat Augustinus contra Arium, coaeternitatem Filii, et tunc probabitur propositum sic : Quidquid est perfectionis in secunda causa non est negandum a causa prima ; sed posse habere effectum coaevum est perfectionis in causa secunda ; ergo hoc non est negandum a causa prima. Confirmatur ratio, quia modus causandi non variat formaliter ipsum productum. Sed si Deus naturaliter crearet creaturas essent sibi coaevae, sicut Filius est naturaliter productus et est sibi coaevus. Ergo propter hoc quod voluntarie causat, non impeditur quin possint sibi esse coaevae.

Tertio principaliter sic : Quod non repugnat limitationi creaturae, non repugnat simpliciter creaturae ; sed quaecunque duratio non repugnat limitationi creaturae, quia non est imperfectius quod durat per unum diem, quam quod durat per 10 annos, ex III Ethic.

Quarto, et ultimo, creatura ita tendit in non esse quantum est ex se si semper esset sicut si non semper esset, quia ex nihilo. Sed absque aliqua contradictione potest aliqua creatura semper tendere in non esse, et tamen semper esse, sicut patet de angelo et anima ; ergo absque contradictione potest creatura semper fuisse, et tamen quantum est ex se habuisse non esse.

 

Secundo oportet dicere ad quaestionem secundum veritatem, et rationes pro ista sequenti opinione, quae improbant praecedentem opinionem. Dico enim quod nihil aliud a Deo potest esse aeternum vel sine principio durationis, quia hoc implicat contradictionem.

Hanc autem conclusionem probat Henricus de Ganda. I Quodl. q.9. Ratio sua est ista : De omni producto verum est dicere quod producitur quando producitur, sicut etiam de Filio Dei verum est dicere quod producitur in aeternitate. Tunc arguitur sic : aut creatura aliquando producitur et non semper est, aut semper producitur quando est. Si primo modo habeo propositum ; si secundo modo tunc creatura est in continuo fieri, quod videtur inconveniens ; quia tunc esset non permanens ; quia tunc etiam creari non differet a conservari, quod improbatur ; tum quia creari est produci de non esse ad esse, conservari autem ipsius praehabiti esse manutenentia ; tum quia agens particulare generat, et tamen non conservat.

Secunda ratio est illa : Omne quod est, quando est, necesse est esse ex I Periherm. ; ergo nihil potest non esse nisi quia eius potentia praecedit non esse. Sed si aliquid fuisset ab aeterno, eius esse non praecessisset non esse ; ergo non potuisset non esse.

Aliae quatitor rationes possent fieri contra istam opinionem, quae factae sunt in quaest. praec. art. ultim. ubi arguitur contra Philosoph. Istae autem rationes arguuntur de facto ; hoc autem addito illis rationibus termino possibilitatis ; ita arguunt contra istam sicut contra illam ; quaere ergo eas ibi.

 

Nunc ergo ad tertium articulum solvendo rationes alterius opinionis.

Ad primum, cum dicitur de medio intrinseco et extrinseco, dico quod licet quod quid est contingenter se habeat ad existentiam actualem et non actualem, et ut sic non est medium demonstrandi eius existentiam, tamen secundum quod potest repugnare sibi aliqua conditio ex ratione aeternitatis, unde sumitur medium ad ostendendum eius inceptionem, maxime quantum ad quatuor rationes in praec. quaest. iam positas.

Praeterea, ratio videtur peccare secundum fallaciam consequentis, quia non sequitur : oppositum huius non potest demonstrari ; ergo illud est possibile, sicut patet in principiis impossibilibus.

 

Ad secundum dico quod in eadem consequentia possunt esse plures rationes per quas illatio sit necessaria, et ubicunque aliqua illarum rationum invenitur, potest similis illatio inferri. Modo consequentia Augustini vadit ita : si ignis est aeternus splendor ab eo genitus est aeternus. Ista consequentia potest tenere a causa naturaliter causante et a i-atione producentis naturaliter ; sunt enim istae duae relationes aliae et aliae, quia in relatione causce est dependentia essentialis, in relatione autem producentis non. Nunc autem Augustinus non vult probare istam consequentiam ex ratione causae naturaliter causantis, sed ex ratione naturaliter producentis, et ista dicta sint quantum ad mentem Augustini. — Cum ergo arguitur : quod est perfectionis in causa secunda, non est negandum a prima causa conceditur, sed nego minorem, quia posse habere effectum vel causatum simpliciter necessarium non est perfectionis in aliqua causa secunda, immo hoc nulli causae secundae convenit, licet possit habere aliquem effectum necessarium secundum quid sicut probatur Lib. secundo. Vel aliter et melius, quod maior est vera quando est possibilitas ex parte factibilis ; nunc autem illa repugnantia est ex parte factibilis cui repugnat aeternitas. Ad confirmationem, cum dicitur, diversus modus causandi non variat causatum formaliter, concedo quando illi diversi modi causandi possunt inesse causae. Sed dico quod minor est falsa, quia productio necessaria ad extra est impossibilis primae causae.

 

Ad tertium nego minorem ; licet enim duratio finita non repugnet limitationi creaturae, duratio tamen infinita repugnat propter illimitationem qua adaequatur Deo.

Ad ultimum dico quod sicut creaturae non possunt actualiter tendere in non esse, et tamen semper fore ita non possunt actualiter fuisse post non esse et tamen semper fuisse in esse.

Aliter potest dici et melius, quod argumentum non valet, quia alia est comparatio effectus ad suam causam inquantum creatur, et alia inquantum conservatur ; primo modo non esse necessario praecedit esse, secundo modo non.

 

Nunc oportet videre de quarto articulo, scilicet si stante illo mundo, Deus posset producere alium mundum ; et haec est opinio Thomae p. I q. 47 a.3 quod hoc non est factibile. Ad hoc sunt istae rationes : Quando aliquid constat de tota sua materia, impossibile est illud multiplicari ; sed iste mundus constat de tota sua materia ; ergo impossibile est alium mundum fieri.

Praeterea, si posset alius mundus fieri, fieret etiam alia terra ; terra autem in isto mundo et in alio essent eiusdem speciei, et sic moverentur ad eundem locum ; ergo terra alterius mundi vel veniret ad centrum istius mundi, vel violenter maneret, vel quiesceret, quod est inconveniens.

Prceterea tertio, si fieret alius mundus esset aliud primum mobile, et sic duo prima mobilia, et per consequens duo primi motores, quod est falsum et inconveniens.

 

Alius qui sequitur istam opinionem in parte, dicit quod quamvis possit fieri alius mundus qui non sit sphericae figurae, tamen non potest fieri alius qui sit sphericae figurae. Cuius ratio est ista : Deus non potest facere vacuum ; sed ponendo quod faceret alium mundum sphericae figurae, sequitur de necessitate vacuum, quia non tangerent se nisi in puncto ; ergo.

 

Contra istam opinionem arguo sic : Omne illud est factibile a Deo quod non implicat contradictionem ; sed facere alium mundum sphericae figurae non implicat contradictionem ; ergo.

Probatio minoris quia nulla implicatur contradictio a parte agentis cum sit potentiae infinitae, nec a parte factibilis, quia agens quod producit aliquid de nihilo, qua ratione non implicatur contradictio in hoc quod producit unum, eadem ratione nec in alio.

Item contra istam opinionem est clare auctoritas Commentatoris I caeli et mundi, ubi dicit quod qui ponit mundum fuisse factum secundum exemplar Creatoris, necesse habet ponere possibile esse plures mundos ; sed quilibet theologus ponit mundum factum secundum exemplar Creatoris ; ergo theologus quilibet habet dicere possibile esse plures mundos. Dico ergo secundum eos quod possibile est esse et fieri plures mundos.

 

Tunc ad argumenta prioris opinionis Thomae.

Ad primum dico quod bene concludit de agente quod agit materia necessario praesupposita. Est autem falsa de agente primo quod producit de nihilo, nam producendo alium mundum, produceret etiam aliam novam materiam ; ergo.

Ad secundum dico quod illa quae non habent ad invicem connexionem non moventur ad eundem locum, unde ista alia terra non moveretur ad centrum istius mundi, sed ad proprium centrum.

Ad tertium de motoribus, dico quod concludit de motoribus deputatis ad ipsa mobilia : Deus autem non est motor deputatus ad aliquod mobile, sed solum voluntate sua potest movere quodcunque mobile.

Ad ultimum dico quod non est inconveniens quod Deus posset vacuum facere, immo videtur necessarium, quia posito quod Deus annihilaret totum aerem et quidquid esset infra latera continentis, ista annihilatio esset in instanti ; nunc autem si natura deberet replere illud spatium, hoc non fieret nisi in tempore ; igitur ad minus pro aliquo instanti temporis esset vacuum. Secundo dico quod positis duobus mundis orbicularibus, non propter hoc esset ponere vacuum, quia quantumcunque se tangerent in puncto extra tamen ipsos mundos nec vacuum nec plenum esset, immo per istam imaginationem fuerunt decepti philosophi, ut aliqualiter apparet IV Phys.

 

Ad argumenta principalia.

Ad primum concedo quod materia prima est ingenita et incorruptibilis, non tamen sequitur quod sit aeterna, quia habet esse per creationem.

Ad secundum dico primo ad maiorem quod illa propositio est vera ubi producens et productum habent materiam seu essentiam unigenitam. Sed Deus et creatura non habent essentiam unigenitam. Secundo dico ad minorem quod ipsa est falsa, quia prima causa nihil ad extra producit necessario. Et cum probas quod necessitas est perfectior contingentia, dico quod verum est ubi necessitas est compossibilis ; in proposito autem dico quod est incompossibilis cum prima causa.

 

 

QUAESTIO III 

Tertio quaeritur :

Utrum productio creaturarum quantum ad omnem productionem, tam in esse reali quam in esse intellectuali, necessaria habitudine praesupponat productionem personarum.

 

Videtur quod non, per Richardum lib. III de Trin. qui dicit quod si esset tantum uni persona in divinis, adhuc esset in ea plenitudo sapientiae et potentiae. Sed quod habet plenitudinem potentiae et sapientiae potest producere omne productibile ; ergo ista unica persona posset creare.

Secundo sic : Sicut se habet principium unius operationis ad principium alterius operationis, ita operatio ad operationem. Sed principium creationis est prius principio productionis personarum ; ergo productio creaturarum est prior productione personarum, et sic non praesupponit eam. Probatio minoris, nam principium creationis est aliquod essentiale, principium autem productionis vel productivum personarum est notionale ; sed essentiale cum dicat perfectionem simpliciter, est prius notionali ; ergo.

 

In contrarium arguitur sic : Quidquid Deus produxit ad extra, produxit dicendo, ut patet Gen. 1. Sed terminus productionis est Verbum ; ergo productio Verbi est ante productionem creaturarum.

 

Respondeo : hic sunt tria videnda.

Primo, si productio creaturarum in esse reali necessaria habitudine praesupponat emanationem personarum.

Secundo oportet videre utrum productio creaturarum in esse intellectuali sit prior productione personarum.

Tertio oportet videre si posito per impossibile quod non esset nisi unica persona absoluta in divinis, si ista posset creare omnia creabilia.

 

Quan tum ad primum articulum, omnes Doctores theologiae concordant in quaestione pro parte affirmativa, scilicet quod productio creaturarum in esse reali praesupponat productionem personarum ; sed varietas est in modo ponendi. Unde est haec prima opinio Henrici Quodl. 6 q.2 qui assignat talem rationem. Sicut enim est in arte dum artifex aliquid efficit, ita est in mente divina dum producit creaturas ; sed in arte creata ad hoc ut artifex producat aliquid extra, non solum requiritur notitia simplex, sed etiam notitia distincta disponens ; non solum autem requiritur amor simplex, sed etiam amor affectans ; ergo eodem modo est in Deo. Sed notitia disponens est Verbum sive notitia genita, amor vero affectans est Spiritus Sanctus ; ergo ante productionem creaturarum praesupponitur Verbum et Spiritus Sanctus. Et Verbum et Spiritus Sanctus sunt principium quo creaturae producuntur.

Contra istam opinionem videtur sequi primo quod Pater formaliter non creat, quia nihil dicitur formaliter agere quod non est in actu formaliter, sed illud quod est proxima ratio agendi ; sed Pater non est in actu formaliter Verbum vel Spiritus Sanctus qui sunt in proposito proxima ratio agendi ; ergo Pater non creat.

 

Sed diceres : omnes creant, quia omnes habent verbum unum et amorem unum.

Contra, quaero quomodo Pater habet Verbum ; aut habet ipsum formaliter aut ut correlativum ; primus modus est impossibilis, ut patet per Augustinum VII et IX de Trin. c.2 ; ergo habet ipsum secundo modo, et tunc arguitur sic : primo, quia cum Pater ut sic non sit formaliter Verbum nec Spiritus Sanctus ; ergo non creabit. Secundo sic : formalis ratio agendi non agit, sed est potius illud quo agens agit. Si ergo Filius et Spiritus Sanctus sunt formalis ratio agendi, ut tu dicis, Filius et Spiritus Sanctus non creant. Praeterea tertio : quid intelligis per notitiam dispositivam et amorem affectantem ? Aut ista sunt propria aut appropriata. Si sunt appropriata, ergo sunt communia tribus, et ita duae per sonae non sunt proximae rationes formales creandi. Si vero sunt propria, tunc dicunt respectum ad creaturas ; et tunc aut dicunt respectum realem, et hoc est falsum, ut patet per Magistrum I dist. XXX ; aut dicunt relationem rationis, et tunc aliquis respectus rationis erit proprius alicui personae divinae, quod est inconveniens et improbatum Lib. I.

 

Dico ergo aliter ad quaestionem, quod ista ratio non est sicut positio praecedens innuebat, sed est sicut de productione Filii et Spiritus Sancti ; nam productio Spiritus Sancti praesupponit generationem Filii in qua communicatur Filio voluntas fecunda, quae est principium productivum Spiritus Sancti. Ita intelligo in proposito ; nam productio creaturarum praesupponit productionem personarum, idest Filii et Spiritus Sancti quibus communicatur principium productivum creaturarum, quia illis non repugnat.

 

Istam vero conclusionem, scilicet quod productio creaturarum in esse reali praesupponit necessario productionem personarum, probo tripliciter.

Primo, sic : Principium duarum productionum quarum una est necessaria alia contingens prius se habet ad productionem necessariam quam contingentem. Sed productio personarum est necessaria, productio creaturarum est contingens ; ergo principium in divinis prius se habet ad productionem personarum, quam creaturarum.

Secundo sic : Potentia prius fertur super obiectum primarium quam super obiectum secundarium ; sed primarium obiectum intellectus et voluntatis divinae est essentia divina, creaturae autem sunt obiecta secundaria ; ergo illae potentiae prius respiciunt essentiam divinam quam productionem creaturarum. Sed in illo priori est emanatio personarum, quia intellectus divinus exprimit notitiam adaequatam sibi et obiecto, et sic est notitia genita infinita quae est Filius. Eodem modo de voluntate respectu Spiritus Sancti ; ergo.

Tertio sic : Prior est habitudo naturae ad suppositum quam sit ad eius actum secundum quod agere praesupponit esse ; ergo natura divina prius habet esse in suppositis quam sit principium productionis extrinsecae.

 

Quantum ad secundum articulum dicit Henricus quod productio creaturarum in esse intelligibili est prior productione personarum ; quod probat.

Primo sic : Qualis est ordo in aliquibus secundum rem, ubi realiter distinguuntur, talis requiritur in eisdem secundum rationem, ubi sola ratione distinguuntur ; sed ubi quantitas, qualitas et relatio distinguuntur in creaturis, quantitas est prior qualitate, et qualitas relatione ; ergo eodem modo est in divininis quod ipsa intellectio creaturarum sit sicut qualitas et productio personarum sit productio relativa ; ergo illa est prior ista.

Secundo sic : Quod dicit perfectionem simpliciter est prius eo quod non dicit perfectionem simpliciter ; sed intellectio dicit perfectionem simpliciter, sicut patet per Anselmum in Monolog. XVIII, productio autem personarum non dicit perfectionem simpliciter ; ergo.

Tertio sic : Pater est prior Filio origine, et omnis operatio quam habet Pater quae dicit perfectionem simpliciter habet eam ut prius origine Filio ; sed huiusmodi sunt intelligere et velle, sive productio intellectionis et volitionis ; ergo.

 

Sed contra istam opinionem arguit sic Scotus, tenendo oppositum opinionis praedictae, pruno per rationem secundam positam in praeced. art. pro opinione sua : quaere eam ibi.

Secundo sic : Filius generatur de tota scientia et memoria Patris ; si ergo ante generationem Filii esset intellectio creaturarum ut puta lapidis, tunc Filius esset de memoria lapidis, quod est inconveniens, cum Pater intelligat Verbum, et Verbum producitur de verbo.

Tertio sic : Geniti ad illud de quo gignitur est relatio realis ; sed Filii Dei ad creaturam nulla est relatio realis : ergo non gignitur de memoria et intelligentia alicuius creaturi.

 

Ego autem istam secundam opinionem sequor quam dupliciter confirmo.

Primo sic : Actus naturae est prior actu potentiae, quia natura est prior potentia ; sed generare est actus naturae secundum Damasc., intelligere autem est actus potentiae intellectivae ; ergo.

Secundo sic : Quaecumque sunt simul natura quidquid est posterius natura uno, est posterius natura alio ; sed Pater et Filius sunt simul natura, et cognitio creaturarum est posterior Patre ; ergo et Filio.

 

Tunc pro solutione argumentorum primae opinionis, est notandum quod in creaturis invenitur quadruplex ordo ad praesens, scilicet primo ordo originis, secundo ordo naturae, tertio ordo durationis, quarto ordo perfectionis. Duo autem ultimi ordines non habent locum in divinis, quia secundum Augustinum De fide ad Petrum, una persona non est prior altera perfectione et duratione. Restant ergo in divinis duo ordines, scilicet naturae et originis qui sic se habent ad invicem quod in primo instanti ordinis naturae completur totus ordo originis productionis personarum, quia in isto primo instanti naturae comparatur intellectus et voluntas ad essentiam divinam, et habetur memoria perfecta et voluntas foecunda, et sic completur productio personarum : in secundo autem instanti ordinis naturae intellectus divinus fertur super obiecta secundaria, et tunc est intellectio creaturarum.

Ad argumenta autem alterius opinionis dico quod si illae duae productiones comparentur secundum, eandem rationem, et secundum eundem ordinem, puta naturae vel durationis, bene concluderent, sed quia variatur medium penes istos ordines naturae et originis, ut patet inspicienti, et ergo non con : eludunt.

 

Quantum ad tertium articulum dico conclusionem affirmativam. Cuius ratio est ista, quia si in creaturis comparetur causa ad duos effectus ex natura rei ordinatos, essentialior est eius comparatio ad utrimque effectum quam unius effectus ad alterum ; ergo si per impossibile destrueretur ordo effectum inter se, non propter hoc negandus esset ordo et dependentia utriusque ad causam ; ita in proposito, aliquid est in Deo quod est principium productionis intrinsecae, et aliquid est in Deo quod est principium productionis extrinsecae ita quod istae duae productiones sunt ordinatae, et ad se invicem, et ad principium ; igitur si per impossibile tollatur dependentia harum productionum ad invicem, ita quod tollatur productio intrinseca, non propter hoc oportet tollere productionem extrinsecam. Sicut etiam pagani imaginantur qui ponunt productionem extrinsecam, negant tamen intrinsecam.

 

Ad argumenta ergo principalia dico ad primum de Richard, quod concludit pro tertio art. immediate posito.

Ad secundum concedo similitudinem quando principium productionis est ultimate dispositum ad suam productionem ; nunc autem principium productivum ad extra non est ultimate dispositum ad istam productionem, nisi productione intrinseca iam praehabita ; igitur.

 

 

QUAESTIO IV

Quarto quaeritur :

Utrum relatio creatura ad Deum sit eadem eum suo fundamento.

 

Et arguitur primo quod non, quia si relatio creaturae ad Deum esset eadem cum suo fundamento, tunc omnia alia entia essent ad aliquid non tantum accidentaliter, sed per identitatem, quod est inconvenientius quam omnia apparentia esse vera, ut deducit Philosophus IV Metaph.

  1. Praeterea, praedicamenta sunt formaliter seipsis distincta vel diversa ; sed quae sunt seipsis diversa non habent identitatem realem ; ergo relatio rationis non potest esse idem realiter alicui fundamento.

3, Praeterea, equinitas est tantum equinitas, nec una nec plures, ut patet intuenti Avicen. V Metaph. igitur pari ratione creatura, inquantum creatura, non includit aliquem respectum secundum identitatem realem.

 

In contrarium arguitur, quia essentialior est comparatio creaturae ad Deum quam materiae ad formam et compositi ad partes ; sed inter ista non cadit medium ; ergo nec inter Deum et creaturam. Sed si poneretur relatio ista distincta realiter a suo fundamento, idest a creatura, tunc esset aliquod medium inter Deum et creaturam ; ergo.

 

Respondeo, hic sunt tria videnda.

Primo, oportet videre cuiusmodi entitas sit entitas relationis ;

secundo, dato quod sit aliquid reale, oportet videre generaliter si ista realitas est alia a realitate fundamenti ;

tertio, oportet videre particulariter in proposito, scilicet si relatio creaturae ad Deum differat realiter a creatura.

 

Quantum ad primum est notandum, sicut ponit Avicenna III Metaph. cap. ult., quod de hoc fuerunt antiquitus duae sectae vel opiniones. Una ponit quod esse relationis est praecise ab anima. Alii ponunt quod est aliquid in re extra animam.

 

Primam opinionem hodie multi sequuntur, quorum ratio est ista, sicut recitat Avicen. ubi supra : Si relatio esset aliquid in rebus tunc esset processus in infinitum in relationibus. Consequens est falsum ; ergo et antecedens.

Probatio consequentiae : relatio cum sit accidens oportet quod insit subiecto, et sic per aliquid cum eo ligatur ; sed illud non est nisi relatio. Tunc quaero an illud ligamen est aliquid praecise ab anima, aut est aliquid in re et tunc quaeram de isto sicut de priori in infinitum. Ista fuit opinio Stoicorum.

 

Contra istam opinionem arguo tripliciter.

Primo sic : Divisivum entis realis est aliquid reale ; sed relatio est divisivum entis realis ; ergo est ens reale. Probatio minoris per Philosophum VI Metaph., qui postquam divisit ens penes ens verum et ens reale quod est extra animam, statim subdivisit ens reale penes decem praedicamenta, de quorum numero relatio est unum.

Secundo sic : Quod dicit in rebus quid perceptibile sensu, non est ab intellectu : sed relatio est huiusmodi, ut patet de harmoniarum consonantia.

Tertio sic : Quod habet esse anima non existente, eius esse non est ab anima vel ab intellectu ; sed relatio est huiusmodi. Minorem probat Avicenna tripliciter VI Metaph. cap. ult. tum quia hic pater est pater, hic filius est filius nullo existente intellectu ; tum quia bruta, nullo existente intellectu, inquirunt alimentum, et inquisitio est relatio ; tum quia nullo existente intellectu caelum est sursum et terra deorsum, et istae sunt relationes respectivae.

 

Item contra istam opinionem arguit etiam Scotus.

Primo sic, quia ex illa opinione destruitur unitas universi ; nam unitas universi, secundum Aristotelem XII Metaph., est in ordine partium inter se et ad primum, sicut unitas exercitus est in ordine partium exercitus inter se et ad ducem, ideo neganti relationem extra intellectum diceretur verbum illud,  XII Metaph., quod inconnexam facit universi substantiam.

Secundo arguitur sic, quia tunc destruitur compositio in entibus, quia nihil est compositum sine unione partium. Illa ergo unio aut est ens reale, et habetur propositum, aut est ens rationis, et hoc non potest stare quia nullum reale dependet ab ente rationis ; sed compositum dependet ab unione partium ; ergo etc.

Tertio arguit quod ex illa positione destruitur causalitas causarum secundarum, quia causae secundae causant proportionate et approximate ; illa autem approximatio aut est ens reale, et habetur propositum, aut relatio rationis, et hoc non potest stare, quia effectus realis non requirit ens rationis in causa necessario, sed effectus realis requirit approximationem causarum ; ergo.

Quarto arguitur sic, quia ex hoc destruitur realitas scientiae mathematicae, nam scientiae reales demonstrant passiones reales ; sed scientiae mathematicae demonstrant aliquas passiones rationis relativas, puta aequalitatem et inaequalitatem et huiusmodi ; ergo.

 

Ad rationem autem de processu in infinitum respondet Avicenna III Metaph. c. ult. quod relatio non ligatur per aliam relationem, sed seipsa, et sic non proceditur in infinitum.

 

Quantum ad secundum articulum est opinio Henrici Quodl. 9 q. 3 quod relatio differt realiter a suo fundamento, quod probat primo sic : Quod distinguitur realiter ab aliquo facit compositionem cum eo ; sed relatio non facit compositionem cum fundamento, quia non est compositius album simile quam album tantum ; ergo.

Secundo sic : Quod distinguitur ab aliquo realiter non advenit ei absque mutatione eius ; sed relatio advenit fundamento sine eius mutatione, III Phys. ; ergo.

Tertio sic : Si relatio esset alia res a fundamento, tunc eius conceptus non esset simpliciter simplex, quod est inconveniens, quia conceptus cuiuslibet generis generalissimi est simpliciter simplex. Probatio consequentiae quia relatio habet suum inesse, et ad aliud esse, et sic componeretur ex in et ad.

Quarto sic : Si relatio esset alia res a suo fundamento, tunc esset processus in infinitum in relationibus. Probatio consequentiae, quaeram enim de alietate, qua relatio est alia res a suo fundamento, utrum sit eadem suo fundamento, vel non. Si sic, eadem ratione fuit standum in primo. Si vero est alia ; ergo per aliam alietatem, et quaeram de illa sicut de priori, et sic in infinitum.

Quinto sic : Quod non habet distinctionem nisi penes distinctionem fundamenti, non videtur distingui realiter a fundamento ; sed relatio non distingitur nisi secundum distinctionem fundamenti ; ergo.

Sexto arguit sic quidam Doctor : Impossibile est quod aliqua res creata habeat penes se enti tates infinitas ; sed si relatio, puta distantia est aliud a suo fundamento, sequitur illud, scilicet quod aliqua creatura habeat penes se entitates infinitas. Probatio minoris : Pes muscae habet distantias infinitas et diversas ad diversas partes universi ; sed partes universi sunt infinitae ; ergo.

 

Contra istam opinionem arguit Scotus, et bene, primo sic : Quando aliqua duo sic se habent quod utrunque est reale, et unum potest manere altero non manente, illa distinguuntur realiter ; sed fundamentum est aliquod reale, et relatio similiter, ut probatum est I art., et fundamentum potest manere relatione non manente ; igitur. Maior patet per rationem Philosophi I Phys., quia per illam praemissam probat quod materia differt vel distinguitur realiter a forma, et IV Phys. per eandem praemissam probat quod locus distinguitur realiter a locato. Minor probatur, quia potest manere albedo similitudine non manente.

Secundo arguit sic : Nullum finitum continet secundum perfectam identitatem, opposita formaliter ; sed in eodem fundamento possunt fundari oppositae relationes ; ergo. Probatio minoris, quia secundum eandem albedinem potest Martinus esse similis Petro et dissimilis Ioanni.

Tertio sic : Contenta in aliquibus per identitatem magis vel non minus distinguuntur in continentibus magis distinctis ; sed relationes fundatae in duobus generibus, minus differunt quam duae relationes fundate in re eiusdem generis ; ergo. Probatio minoris : nam aequalitas fundata super quantitatem, et similitudo fundata super qualitatem minus, differunt quam similitudo et relatio potentiae activaeet passivae, quae possunt fundari super eundem calorem.

 

Dico ergo quod relatio generaliter loquendo in creaturis, ut una creatura refertur ad aliam creaturam, est alia res realiter a suo fundamento ; sicut etiam relatio rationis est alia res a suo fundamento..

Ad argumenta ergo alterius opinionis, dico quod, compositio idem est quod cum alio positio, et sic concedo quod compositius est album simile quam album tantumEt si velis instare de relatione divina,, dico quod nihil est ibi alicuius generis praedicamentalis.

Ad secundum respondet Simplicius super Praedicam. qui dicit quod sicut relatio est res ad aliud ita est ibi mutatio ad alterum, ita quod in quantum relatio advenit, non mutatur ad se sed ad alterum.

Ad tertium patet per Avicennam III Metaph., ubi vult quod relatio habeat suum proprium inesse. Et cum dicitur : ergo est compositio in genere relationis, potest dici quod non est compositio ex aliquibus realiter inclusis, quia illud esse in, non est de essentia relationis, sed determinatur per esse ad aliud. Aliter potest dici quod conceptus cuiuscunque generis non est simpliciter simplex, de quo alias inprimo tactum fuit, includit enim quodlibet genus naturam entis, et naturam determinante suum gradum intrinsecum.

Ad quartum, de processu in infinitum, dico quod non sequitur, quia relatio seipsa refertur ad suum fundamentum, sicut seipsa ligatur ad suum fundamentum, per Avicennam III Metaph. Et cum dicis : eadem ratione fuit standum in primo, nego, quia illa relatio non potest esse sine fundamento absque contradictione, fundamentum autem potest esse sine relatione absque contradictione.

Ad quintum dico quod relatio habet propriam distinctionem, non tamen innotescit nobis propter modicam eius entitatem, nisi per distinctionem fundamentorum.

Ad ultimum dicitur uno modo quod non est inconveniens quod una res habeat respectum ad infinitas entitates. Alio modo et melius dicitur quod quia relatio specificatur ex terminis, et non sunt compossibilia entia in multitudine infinita, uit patet I Phys., ideo non habet aliqua creatura penes se entitates infinitas.

 

Quantum ad tertium articulum sunt tres opiniones. Una dicit relationem creaturae ad Deum sic esse eandem suo fundamento, quod fundamentum nihil aliud est nisi quaedam relatio ad Deum, quia licet creatura in se sit ens, in respectu tamen ad Deum dicitur non ens. Sic etiam creatura licet in se sit ens absolutum, respectu tamen Dei nihil aliud est nisi quidam respectus. Ista opinio fundatur in dictis Henrici qui vult quod relatio sit ratitudo sui fundamenti, quod diffusius improbamur Lib. I dist. 3 q. de vestigio.

 

Contra istam opinionem arguo breviter per Augustinum VII de Trin. omne, inquit, quod relative dicitur est aliquid excepta relatione. Et in principio tertii, dicit quod nihil est ad se, nihil est ad aliud.

Praeterea, definitio indicat totam quidditatem rei ; sed definitio lapidis non includit essentialiter respectum ad aliud.

Praeterea, quae distinguuntur formaliter non sunt idem formaliter ; sed relatio creaturae ad Deum non distinguitur formaliter nec specie in diversis creaturis ; ergo creaturae non distinguuntur formaliter inter se, nec specie. Probatio minoris, quia relationibus omnibus in creaturis cor respondet idem terminus ex parte Dei ; sed relationibus alterius rationis non correspondet idem terminus ; ergo.

 

Alia est opinio omnino ad oppositum, quod relatio creaturae ad Deum distinguitur realiter a creatura, quod confirmatur per Augustinum V de Trin., ubi dicit : quidquid in creaturis non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur ; sed relatio creaturae ad Deum non secundum substantiam dicitur, quia ex tempore ad ipsum referturi ergo secundum accidens dicitur.

 

Contra istam opinionem arguitur primo sic : Substantia est prior omni accidente natura, tempore, et definitione secundum Arist. VII Metaph. ; sed quod est prius alio tempore potest esse sine alio absque contradictione ; ergo creatura posset esse sine relatione ad Deum sine contradictione, quod falsum est.

Praeterea, quaero quomodo accipit Augustinus accidens, cum dicit quod in creaturis quod non secundum substantiam dicitur restat ut : secundum accidens dicatur. Aut enim accipit accidens communiter pro quocunque mutabili, tunc quaelibet substantia creata est accidens, quia est mutabilis ; aut accipit ibi accidens pro amissibili, quod scilicet, manente alio potest amitti, tunc talis relatio non est accidens, quia non potest creatura manere sine ista relatione.

 

Est ergo tertia opinio Scoti quam teneo qui ponit duas conclusiones.

Prima quod relatio creaturae ad Deum est idem realiter suo fundamento.

Secunda quod distinguitur formaliter ab eo.

 

Prima Conclusio probatur sic : Illud dicitur proprie esse idem alicui essentialiter vel realiter sine quo cum inest non potest esse sine eo cui inest absque contradictione ; sed relatio creaturae ad Deum sic inest creaturae quod impossibile est creaturam esse sine ea absque contradictione ; ergo.

Probatio minoris : Quidquid potest esse sine relatione, potest esse sine termino istius relationis ; sed creatura non potest esse sine termino relationis istius, quia tunc posset manere Deo non manente, qui est terminus istius relationis.

Secundo ad principale sic : Quidquid dicitur uniformiter de omni alio a termino non accidit alicui dicto ad terminum ; sed relatio creaturae ad Deum uniformiter dicitur de omni eo quod dicitur ad istum terminum ; ergo nulli accidit, et ita est idem fundamento.

Probatio minoris, quia si alicui accideret, pari ratione et alteri ; tunc quaererem de relatione qua ipsa diceretur relative, et sic in infinitum.

 

Contra primam rationem instatur quia tunc quaelibet relatio quae inesset essentiae divinae per actum intellectus divini esset eadem essentiae, cum impossibile sit essentiam esse sine ea, quia si posset esse sine ea, mutaretur intellectus divinus. Primum consequens est falsum, quia nihil est idem realiter alicui nisi sit reale, illa autem relatio est ens rationis, scilicet relatio Dei ad creaturam.

Contra secundam rationem instatur, quia non est inconveniens quod procedatur in infinitum in relationibus, ita quod relatio fundetur super relationem sicut proportionabilitas super proportionem.

 

Ad primum dico quod incompossibilitas separationis potest esse a ratione ipsius a quo aliud est inseparabile, vel ab aliquo extrinseco. Incompossibilitas autem essendi ad creaturam sine dependentia ad Deum est ex ratione creaturae, incompossibilitas autem qua essentia divina non potest esse sine relatione, illa est quasi ex causa extrinseca, et ita non est simile.

Ad secundum dico quod quamvis una relatio posset fundari in alia, non tamen est processus in infinitum, sed necessario est status in aliqua quae non potest esse sine eo in quo fundatur absque contradictione, ex 2 art. huius quaest.

Secunda conclusio patet quod ratio absoluti non includit formaliter rationem respectus. Qualiter autem possit esse vera identitas, et tamen non sit formalis, patet Lib. I. dist. 2.

 

Ad primum principale dicitur uno modo quod Philosophus infert IV Metaph., omnia esse ad aliquid ut ad operationem vel ad sensum.

Sed contra, quia consequens non esset inconvenientius antecedente. Sicut enim antiqui philosophi dixerunt omnia apparentia esse vera, ideo potest dici aliter quod inconveniens est omnia formaliter esse ad aliquid. Aliter potest dici secundum viam Varronis quod inconveniens est omnia esse ad aliquid, ut una creatura essentialiter dicatur ad aliam ; non est autem inconveniens omnia esse ad aliquid, ut creatura dicitur ad causam primam.

Ad secundum dico quod praedicamenta sunt primo seipsis diversa in rationibus formalibus quibus differunt. Aliter potest dici quod argumentum non valet quia ista relatio de qua loquimur est transcendens, et non est alicuius generis determinati.

Ad tertium dico quod auctoritas Avicennae excludit a quidditate unum et multa, actum et potentiam, et huiusmodi, quia nullum tale est de intellectu quidditatis formaliter.

 

 

QUAESTIO V 

Quinto quaeritur :

Utrum creatura possit creare.

 

Videtur quod sic per Augustinum 83 Quaest. 78. Artifices, inquit, nonpossunt creare, quia operantur per corpus ; sed creatura rationalis non operatur per corpus ; ergo.

Secundo sic : Effectus non adaequans virtutem causae superioris potest produci a causa inferiori ; sed nullus effectus creatus cum sit finitus adaequat virtutem Dei quae est infinita ; ergo.

Tertio sic : Quod potest annihilare potest creare ; sed creatura aliqua potest annihilare ; ergo. Probatio minoris, tum quia agens naturale potest formam naturalem totaliter destruere, tum quia homine peccante mortaliter annihilatur in eo gratia ;

Quarto sic : Causa secundaria plus potest in virtute causae primae, quam in virtute propria ; sed aliqua creatura sine causa secunda potest in omne ens producibile nonnisi per creationem ; ergo aliqua virtute immissa in ea a causa superiori poterit in illud per creationem.

 

In contrarium est Damasc. cap. 18. qui dicunt, inquit, Angelos creatores, sunt omnes filii patris sui diaboli.

 

Respondeo, hic sunt quatuor articuli.

Primo, ponitur opinio Avicennae et unius Theologi qui sequitur ipsum.

Secundo, improbatur per rationes aliorum et ostendetur esse insufficiens.

Tertio, arguam contra Avicennam et dicam ad quaestionem.

Quarto, solvam rationes Avicennae.

 

Quantum ad primum articulum est opinio Avicennae IX Metaph. c.4 ubi ponit, quod una intelligentia producit aliam, et nonnisi per creationem. Modus autem ponendi suus fuit declaratus supra in I Quaest. art. 2.

Pro sua conclusione argitur :

Primo sic : Ab uno non est nisi unum, quia alias non esset ratio distinctionis in effectu ; ergo a prima intelligentia non fuit nisi secunda intelligentia et tertia a secunda, et sic de aliis.

Secundo sic : Perfectum est unumquodque cum potest producere sibi simile ex IV Methereor. ; sed. intelligentiae sunt perfectiores quam substantiae corporales ; ergo cum corpus potest producere corpus,, multo magis intelligentia potest producere intelligentiam ; sed intelligentia non producitur nisi per creationem ; ergo.

Tertio sic : A domo in mente fit domus extra, VII Metaph. tunc sic : Sicut domus in mente ad domum extra, sic intelligentia in mente ad intelligentiam extra ; sed a domo in mente fit domus extra ; ergo ab intelligentia in mente fit intelligentia extra ; sed intelligentia non fit nisi per creationem ; ergo.

Quarto sic : In his quae sunt unius speciei, unum potest esse productivum alterius, sicut patet inductive ; sed infra eandem speciem possunt esse plures angeli, ut patebit Dist. III ; ergo unus angelus potest producere alium angelum ; sed hoc nonnisi per creationem. Istam opinionem sequitur unus Doctor in parte, qui ponit duas conclusiones. Prima quod creatura non potest omnem creaturam creare. Secunda quod creatura potest aliquam creaturam creare.

Primam conclusionem probat sic : Nihil potest omnem creaturam creare nisi contineat eminenter omnem creaturam ; sed nullum creatum est quod contineat omnem creaturam eminenter ; ergo.

Secunda conclusio probatur sic : Distantia finita potest a virtute finita transiri ; sed inter ens et nihil est distantia finita, sicut patuit supra Art. 1 primae quaest. ; ergo. Secundo sic : Si Deus habet unam ideam, puta hominis, adhuc posset hominem creare ; sed Deus, ut habet unam ideam, non habet rationem infiniti ; ergo sub ratione finiti Deus creat, et sic poterit competere creaturae finitae. Probatio minoris : Deus inquantum infinitus, est illud quo magis cogitari non potest ; sed Deus potest cogitari maior inquantum habet plures ideas, quam inquantum habet unam tantum.

 

Quantum ad secundum articulum arguitur contra opinionem Avicennae :

Arguit Thomas p. I q. 12. a.15 quod aliqua creatura non potest creare primo modo. Effectus universalis requirit causam universalem ; sed esse est effectus universalissimus ; ergo oportet ut reducatur immediate in causam universalissimam quae est Deus.

Confirmatur per Auctorem libri de causis, qui dicit quod nec Angelus nec anima dant esse nisi inquantum operantur operatione divina.

 

Secundo sic, per rationem Bonaventurae : Super distantiam infinitam non potest nisi virtus infinita ; sed inter terminos creationis est distantia infinita ; ergo. Probatio minoris : Omni distantia finita convenit accipere maiorem ; sed non est accipere maiorem ista quae est inter ens et nihil ; ergo.

Confirmatur quia inter contradictoria est distantia infinita ; sed inter ens et nihil est distantia contradictoria ; ergo.

Confirmatur secundo quia inter quaecunque contradictoria videtur aequalis distantia ; sed inter Deum et non Deum est distantia infinita ; ergo.

Tertio principaliter arguit Varro Sic : sicut agens ad agens, ita effectus ad effectum, et actio ad actionem ; sed agens secundarium necessario praesupponit. agens primarium ; ergo effectus agentis secundarii necessario praesupponit agentis primarii effectum, et sic praesupponit materiam, et per consequens non creat.

 

Alius Doctor scilicet Aegidius arguit sic : Nullum agens creatum est actus purus ; ergo nec eius actio, et sic actio agentis creati est cum motu et mutatione ; sed omne tale agens praesupponit materiam ; ergo.

Istae rationes non concludunt, quod patet discurrendo per eas.

Prima enim consistit in hoc quod esse simpliciter est proprius effectus Dei. Hoc videtur falsum, quia a quo effective generatur compositum, ab eo est effective esse compositi ; sed compositum generatur ab aliqua creatura, nisi tollatur omnis actio creaturae ; ergo. Probatio maioris, tum per Philosophum V Phys. generatio est ad esse, tum per rationem, quia a quo generatur compositum per eius ationem est forma in materia, formam autem esse in materia est compositum habere esse.

Praeterea probatio quae adducitur non valet, quia aut peccat per aequivocationem,aut altera praemissarum est falsa ; dupliciter enim potest intelligi causam esse universaliorem, quia vel perfectione, vel praedicatione, et similiter effectus potest dici universalior perfectione vel praedicatione. Si ergo in maiori accipitur uniformiter universalius ex parte causae et ex parte effectus, concedo maiorem disiunctive, quia effectus perfectior requirit causam perfectiorem. Sed si accipiatur in maiori utrobique universalius secundum perfectionem, est fallacia aequivocationis, vel minor est falsa, quia minor non est vera nisi de universalitate secundum prce dicationem, et tunc maior quae assumitur, quod Deus est universalissima causa praedicatione, est falsa.

Praeterea, quod adducitur de Lib. de causis, concludit oppositum, quia dicitur ibi sic : Nec angelus nec anima dant esse nisi inquantum operantur operatione divina.

 

Secunda etiam ratio non concludit, quia habet minorem falsam, ut probatum est supra I quaest. a.1, nec probationes valent.

Prima non : Cum dicitur quod non contingit accipere vel intelligere maiorem distantiam, dico quod falsum est positive, verum autem est permissive ; hoc est tantum dictu, aliqua distantia ponit maiorem oppositionem quam ilia, et una maior contradictio quam alia ; sed illa permittit quantumcunque maximam, quia in maxima salvatur, quia plus perfectionis ponit asinus intensive quam animal, animal autem plus permittit, sicut patet in homine.

Ad secundam probationem cum dicitur quod inter contradictoria est distantia infinita, potest sic intelligi, idest indeterminata, quia sicut nulla est ita parva distantia quae non sufficiat ad contradictionem, ita nulla est ita magna quin ad illam contradictionem se extenderet.

Ad aliam probationem dico quod licet quaecunque contradictoria sint incompossibilia, non tamen aeque distantia, quia plus distat Deus a non Deo, quam album a non albo.

 

Tertia ratio principalis similiter non concludit, quia aut intelligitur in maiori quod agens praesupponat effectum primi agentis et passum in quod agat, et tunc petitur principium ; aut intelligitur absolute suppositio effectus, et tunc concedo quia praesupponit seipsum, quia est effectus primi agentis.

Quarta ratio non concludit, quia illa potentionalitas non sufficit ad inferendum quod actio eius sit eum motu et mutatione.

 

Quantum, ad tertium articulum, arguo contra Avicennam, secundo dico ad Quaestionem.

Contra Avicennam arguitur sic a Scoto : Nullus actus accidentalis requiritur necessario in creante substantiam tanquam prior necessario termino creationis ; sed intellectio Angeli est sibi accidentalis et necessario praecedit creationem substantiae vel entitatis si crearetur ; ergo Angelus non potest creare.

Probatio maioris, quia iste actus necessario prior termino creationis, aut requiritur tanquam actus productionis termini, aut tanquam formale principium productivum termini. Non primo modo, quia terminus productionis alicuius et actus formalis productus sunt in eodem, quod non contingit in proposito, quia intellectio est actus immanens ; non etiam secundo modo, quia actus accidentalis non potest esse formale principium causandi substantiam. Semper enim productivum principium debet esse, vel aeque perfectum, vel perfectius producto ; sed accidens nec est perfectius, nec aeque perfectum substantia ; nam ex VII Metaph. habetur quod substantia est prior accidente tempore, cognitione et definitione.

 

Respondetur quod accidens in virtute substantiae potest esse principium producendi substantiam tanquam instumentum substantiae.

Contra : Omne instrumentum virtute agentis principalis vel attingit effectum principalem, vel disponit ad ipsum ; sed neutrum potest dari in proposito ; ergo.

Probatio minoris, non enim potest accidens attingere effectum principalis agentis et creantis substantiam ; quia si principalis agens esset univocum non necessario requireretur tale medium medians inter formam talem et effectum ; sed agens aequivocum est perfectius univoco ; ergo non necessario requirit tale medium tanquam instrumentum primum. Nec valet dicere quod disponat, quia nihil praesupponit ur creationi quod disponatur.

Probatio primae partis minoris : non repugnat intellectui angelico habere aliam et aliam intellectionem realem ; sed repugnat eius essentiae esse aliam et aliam realiter.

Maior probatur, quia intellectus angelicus potest distincte intelligere quodcunque intelligibile ; sed non est unum intelligere respectu omnium, quia eius intellectio esset infinita, quia haberet unam intellectionem respectu omnium infinitorum.

Item confirmatur per alias rationes quas facit Scotus supra dist. I. Tum quia intelligentia esset formaliter seipsa beata ; tum quia intellectio eius non dependeret ab aliquo obiecto nisi a quo dependeret suum esse et ita nihil inferius se posset intelligere.

Secunda pars principalis minoris conceditur, et est Avicennae IX Metaph. c.4.

 

Dico ergo ad quaestionem praemittendo istam distinctionem, quod agere principaliter potest intelligi dupliciter. Uno modo excludendo omnem causam superiorem agentem, ut sic agere principaliter sit agere independenter a causa superiore agente. Secundo modo quando agit per propriam formam intrinsecam, licet alicui causae superiori subordinetur. Consimiliter est distinguendum de agente instrumentali, quia uno agens instrumentale est distinctum contra agens primo modo dictum, et sic omnis causa secunda potest dici instrumentalis ; secundo modo est causa instrumentalis distincta contra agens principale secundo modo dictum quae non habet ex propria motione actionem, ut securis et huiusmodi.

Ad propositum, certum est quod nulla creatura potest principaliter agere sumendo agere principale primo modo. Sed est dubium si sumpto agente principali secundo modo, possit creare. Et est triplex modus dicendi.

Unus modus, quod conclusio negativa tenetur vera fide et propter dicta sanctorum, nec probari potest ratione, quia perfectior est forma quam materia ; cum ergo in virtute activa agentis primi sit forma, et possit eam producere, non videtur ratio quare non possit producere materiam.

Alius modus Doctoris est ad oppositum, pro quo a diversis quatuor adducuntur rationes primae factae contra Avicennam.

Tertius modus dicendi est quem teneo, quia declaratur per tres Conclusiones ex quibus integratur solutio quaestionis.

 

Prima conclusio, quod nulla natura media intellectiva creata potest creare substantiam. Ista patet per rationem factam contra Avicennam in principio art. istius.

Secunda conclusio est quod nulla forma materialis potest creari a creatura, quod probatur sic : Forma quae creatura prius natura est a causa efficiente, quam informet suam materiam ; ergo. Sed forma materialis non potest esse forma absoluta creata prius naturaliter quam informet suam materiam ; ergo.

Probatio maioris ; si enim non est prius natura a causa efficiente quam informet materiam ; ergo non accipit esse nisi actione qua subiectum informatur ab ea : sed illa informatio est mutatio proprie dicta, et ita non est creatio.

Probatio minoris, quia tunc posset eam conservare sine materia.

Tertia conclusio, nulla forma materialis potest esse principium creandi aliquid. Probo, quia sic talis forma in essendo praesupponit materiam in qua sit, ita in agendo praesupponit materiam per quem agat ; alioquin terminus actionis esset abstractior a materia quam ipsa forma, quod est inconveniens, quia abstractio a materia arguit perfectionem, sed formalis terminus actionis, non potest esse perfectior formali principio agendi.

 

Quantum ad quartum articulum. Ad primum argumentum pro opinione Avicennae dico quod ab uno simpliciter in re et in ratione cognitiva non est nisi unum ; Deus autem quamvis sit unus omnino in re, habet tamen in se distinctas rationes ideales omnium.

Ad secundam rationem, dico quod propositio Philosophi vera est in illis ubi non repugnat naturae communicari a simili in specie, sed non quodcunque perfectum in specie potest communicare naturam, quia ipsa non est communicabitis ab aliquo simili in specie, et hoc est propter perfectionem naturae in se, quae non potest produci nisi a Deo immediate.

Ad tertium nego similitudinem, quia domus extra est forma accidentalis, per Commentatorem VIII Metaph., intelligentia autem extra est substantia et non accidens.

Ad quartum cum dicitur : In his quae sunt eiusdem speciei unum est productivum alterius, conceditur aliquo praesupposito, sed tunc non est simile de angelis et aliis, sicut patet per rationem contra Avicennam.

Ad rationes autem opinionis quae tenet quod creatura potest aliam creaturam creare : Ad primum, de infinitate, dico quod quamvis non sit infinitas ex parte distantiae, est tamen infinitas ex parte modi producendi.

Ad secundum respondet Varro, quod infinitas est duplex, scilicet intensiva et extensiva, Deus autem ut habet ideam hominis, licet non sit infinitas extensiva, est tamen infinitas intensiva.

 

Ad primum principale dico quod illa causa quam assignat Augustinus non est praecisa sed aliqualis.

Ad secundum dico quod licet creatura non adaequat potentiam Dei in esse, adaequat tamen eam in modo producendi, quia talis modus producendi non competit alicui virtuti finitae.

Ad tertium potest negari maior, quia facilius est destruere quam construere ; alio modo potest negari minor. Ad primam probationem, cum dicitur : Agens creatum potest totaliter destruere formam naturalem, dico quod ista destructio non est annihilatio, quia non excludit omnem causalitatem in~ trinsecam, ut declarabitur infra de rationibus seminalibus. Secunda etiam probatio non valet, quia quando homo peccat mortaliter non annihilat ipse gratiam, sed est causa demeritoria, propter quod demeritum Deus non conservat gratiam, et sic annihilatur.

Ad ultimum teneo hoc, secundum Varronem, pro regula, quod nullum instrumentum alicuius agentis potest esse instrumentum ad eliciendum actum qui repugnet naturae talis instrumenti. Exemplum de calido quod non potest esse instrumentum in frigefactione. Et quia creare est talis actio quae repugnat ipsi creaturae, ideo non potest esse instrumentum in creatione.

 

 

QUAESTIO VI

Ultimo quaeritur in ista Distinctione :

Utrum angelus et anima differant specie.

 

Videtur quod non.

  1. Quia formae distinguuntur per actus, actus per obiecta ex II de Anima; sed angelus et anima possunt habere eosdem actus per comparationem ad eadem obiecta ; ergo.

2 Praeterea, Augustinus lib. III de libero arbitrio : Angelus et anima sunt natura pares ; sed naturae paritas non est in differentibus specie ; ergo.

  1. Praeterea, si differunt specie hoc est propter inclinationem naturalem quam habet anima ad corpus, et angelus non habet ; sed talis inclinatio non facit differentiam specificam in eis ; ergo.

Probatio minoris, quia humanitas in Christo non habuit inclinationem ad suppositum humanum, humanitas autem in Petro habuit inclinationem ad suppositum humanum, et tamen haec et illa sunt eiusdem speciei ; ergo.

  1. Praeterea, ratio speciei attenditur penes illud quod est nobilius in utroque ; sed imago est quid nobilius in anima et angelo, et imago in utroque est eiusdem speciei ; ergo et ipsa sunt eiusdem speciei.

 

Contra. Quanto forma creata est nobilior, tanto distinguitur in plures gradus specificos ; sed intellectus est forma nobilissima ; ergo distinguitur in plures gradus specificos. Sed hoc non potest esse nisi anima et angelus differrent specie ; ergo.

 

Respondeo, primo est videndum qualiter et unde sumitur unitas specifica. Sed quia hoc requirit prolixiorem tractatum, ideo reservo usque ad III Dist. in materia de individuatione : quaere ibi. Facio ergo hic tres articulos.

Primo, probo quod angelus et anima differunt specie.

Secundo, repetam diversas opiniones quantum ad istam specificam distintionem.

Tertio, videbo si natura angelorum est simpliciter nobilior quam anima humana.

 

Primum articulum probo sic : Quandocunque formae sic se habent quod aliquid per se competit uni et illud idem repugnat alteri, illa differunt specie ; sed anima et angelus sunt huiusmodi ; ergo.

Probatio minoris, quia animae per se competit informare corpus ex II de Anima ; angelo autem per se hoc repugnat sicut patet per omnes, et infra probabitur q.1 dist. VIII a.1.

 

Quantum ad secundum articulum dicit unus Doctor scilicet Bonaventura quod prima ratio distinctionis huius specifice est unibilitas animae ad materiam9 quae competit animae et non angelo.

Sed contra. II Phys. forma est finis materiae ; ergo distinctio materiae est propter distinctionem formae et non e contrario

Praeterea, Commentator VII de Anima : membra cervi non differunt a membris leonis nisi quia anima differt ab anima.

Praeterea, contra hoc directe est Avicenna II Metaph. c. ult. ubi dicit quod materia non potest esse causa essendi et distinguendi formam, et probat hoc tripliciter : quia materia est secundum se virtus receptiva et non activa ; ergo non est causa distinctiva.

Secundo quia inconveniens est quod illud quod secundum se est in potentia, sicut materia, sit causa distinctiva eius quod est in actu.

Tertio quia in materia secundum se nulla est diversitas seu distinctio.

 

Ideo est alia opinio Thomae quod ratio huius distinctionis est maior et minor gradus in anima et angelo, puta quod angelus intellegit sine discursu, anima vero cum discursu. Et probatur per simile quia sensitiva in homine et in brutis distinguuntur secundum diversos gradus sentiendi.

Sed contra. Anima non discurrit circa principia et anima discurrit circa conclusiones ; ergo si cognoscere cum discursu et sine discursu arguit differentiam vel distinctionem specificam, ergo erunt ibi duae animae intelligentes alterius speciei, una quae intelligit principia, et alia quae intelligit conclusiones ; ergo erunt ibi duae animae.

Prceterea, anima beata in obiecto beatifico non discurrit circa illud, discurrit autem circa obiectum cognitum naturaliter ; ergo sicut prius.

Praeterea, quid intelligit per hoc quod dicit angelum intelligere sine discursu, aut quia non habet potentiam, qua cognitis principiis possit intelligere conclusiones, et hoc non, quia tunc esset imperfectior intellectu nostro. Aut intelligit quod ideo non potest discurrere, quia omnes conclusiones sunt sibi actualiter notae a principio, et hoc non, quia non omnia a principio actualiter et distincte cognovit. Aut intelligit quod non potest ideo discurrere, quia omnia sunt sibi habitualiter nota a principio, et hoc non ponit differentiam essentialem intellectus angeli a nobis, quia si in anima mea Deus impressisset notitiam habitualem omnium, non propter hoc distingueretur specifice ab anima alterius. Et confirmatur de anima Christi quae noverat omnia habitualiter, et tamen illa non fuit natura angelica.

 

Dico ergo aliter secundum opinionem Scoti, quod anima et angelus differunt specie, non propter aliquem actum secundum, sed propter actum primum, inquantum angelus est talis natura et anima talis natura ; non tamen distinguitur sicut species et species, sed sicut species et pars speciei, quia anima est pars speciei.

Est autem notandum secundum viam Scoti quod quamvis anima et angelus differunt specie, non tamen propter hoc oportet intellectus ipsorum differre specie, possunt enim continentia differre specie et contenta non, sicut patet de aquila et bove quae differunt specie, et tamen vis visiva in eis forte non differunt. Et est aliud exemplum clarius : homo et lapis differunt specie, et tamen unitas in eis non differt specie.

 

Quantum ad tertium articulum, sciendum quod angelus esse nobiliorem anima rationali potest intelligi dupliciter. Primo quod angelus sit nobilior toto coniuncto ex anima et corpore, et hic hoc non oportet declarare, quia de illo puncto forte dicam X Dist.

Alio modo potest intelligi quod angelus sit nobilior anima intellectiva, ut anima est pars essentialis hominis, et tunc dico quod sic ut per Augustinum Lib. XI de Civ. Dei. c.16.

Item per Dionysium de Divinis nom.

Item per Gregorium XXIII Moral.

Item probatur ratione sic : Quanto aliquid est actualius tanto est perfectius ; sed angelus est actualior quam anima ; ergo. Probatio minoris, quia angelus non est unibilis corpori in ratione formae, ut probatur in I q.1 d. 8. Anima autem est unibilis corpori in ratione formae, et omne tale est magis potentionale quam primum.

 

Ad argumentum in contrarium patet ex dictis, quia potentiae possunt differre et tamen non essentiae. Sed tamen melius dicitur sic, quod essentiae possunt differre specie ex parte fundamenti, non tamen ex parte obiecti. Et cum dicitur per Philosophum, II de Anima, quod potentiae distinguuntur per actus, conceditur aliqualiter ostensive, non tamen necessario effective.

Ad secundum et ad omnes auctoritates consimiles dicitur quod angelus et anima sunt natura pares in ratione obiecti beatifici, quia natura intellectualis sicut anima et angelus non potest quietari nisi in obiecto infinito.

Ad tertium dico quod inclinatio ad corpus non est ratio distinctionis specificae in eis, sed distinguuntur specie per proprias essentias.

Ad ultimum patet ex fine tertii articuli, et aliqualiter ex solutione facta ad primum argumentum de quaestione.

Section 1 of 44
Next section