Distinctio XXXI — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XXXI
Nunc superest investigare...
In ista Distinctione XXXI agitur de transfusione originalis peccati in prolem. Ubi quaeritur :
QUAESTIO UNICA
Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta et concupiscibiliter seminata.
Videtur quod non, quia materia non agit in formam ; sed caro est materia, anima forma ; ergo.
- Praeterea : Agens et patiens communicant in materia ex I de generatione ; sed corpus et anima non communicant in materia ; ergo.
- Praeterea : Agens est praestantius patiente ex I de generatione ; sed corpus non est praestantius spiritu per Augustinum XII super Gen. ad litteram ; ergo non potest agere in spiritu. Sed si anima contraheret peccatum originale ex carne infecta, corpus ageret in spiritu.
Contra : Aut anima contrahit originale peccatum ex carne infecta, et habetur propositum ; aut per aliam causam, quod non videtur, quia aut haec esset Deus, et hoc non, quia Deus nullius peccati est causa ; aut per actum proprium, et hoc non, quia tunc esset actuale peccatum non originale ; aut Adam, et hoc non, quia dato quod Adam esset annihilatus, adhuc anima haberet originale peccatum.
Praeterea, nos contraximus peccatum inquantum fuimus in Adam secundum rationem seminalem, secundum Augustinum super Gen. ad litteram ; sed hoc fuit secundum corpus non secundum animam, cum anima non sit ex traduce ; ergo.
Respondeo : Hic sunt duo articuli secundum duos modos dicendi.
Unus talis est, quod sicut leprosus generat quandam qualitatem infectam in semine, ita caro nostra infecta generat in semine quandam qualitatem morbidam, et in instanti creationis et infusionis animae ipsa maculatur a carne infecta, ita quod licet illa infectio carnis non sit in carne culpa formaliter, quia in irrationali re non est formaliter culpa, est tamen occasio culpae in anima carni unita, et hoc dicitur originale peccatum. Exemplificatur de pomo dato mundo et foedato, a manu recipientis. Haec via traditur ex dictis Magistri.
Contra hunc arguitur primo per Anselmum de conceptu virginali cap. 28. ubi vult quod non magis est semen infectum quam sputus vel sanguis. Sed si de istis formatur corpus organicum, non videtur qualiter de eius infectione inficeretur anima.
Secundo sic : Quamvis semen sit infectum cum tamen transeat per multas substantiales formas, ut deductum est supra dist. XXI forma substantialis ibi prior quae continebat subiectum illius qualitatis morbidas non manet ; ergo nec illa qualitas morbida.
Dices quod non oportet quod de semine infecto generetur infectum sicut de semine patris leprosi generatur corpus leprosum. Contra : tunc leo comedens cadaver hominis mortui contrahit fomitem si per te de infecto generatur infectum ; ergo.
Probatio consequentiae, quia illud cadaver est infectum fomite : probatur, quia si resuscitatur sicut fuit de Lazaro adhuc anima unita carni inveniret carnem rebellem spiritui, quod non esset nisi propter fomitem.
Est ergo alius modus ponendi, scilicet quod anima contrahit peccatum originale ex eo quod ille est filius Adae et debitor originalis iustitiae. Et sic anima contrahit originale peccatum mediante carnem, non per qualitatem morbidam, sed ex hoc quod ipse est filius Adae cuius persona est debitrix originalis iustitiae, et ita caret ea ; ergo habet originale peccatum.
Sed hic est dubium de auctoritate Augustini de Fide ad Petrum, quod illam maculam transfundat libido. Ait enim sic : Quia dum sibi invicem vir et mulier miscentur sine libidine non est parentum concubitus, ob hoc filiorum ex eorum carne nascendo non potest sine peccato esse conceptus ; ubi videtur quod peccatum in parvulos non transmittit propagatio sed libido.
Respondetur quod libido ibi sumitur pro carentia iustitiae originalis in propagationibus, quae est causa libidinis in actu propagandi. In statu enim innocentiae non fuisset libido, quia erat iustitia originalis, et sic aliquid est prius libidine, puta carentia iustitiae originalis.
Per istum modum patet ad argumenta principalia ; non enim est ibi propria actio qua corpus agit in spiritu ut argumenta assumebant ; ergo.
