Distinctio XXVII — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio XXVII

Distinctio XXVII

Hic quaeritur quid sit...

 

Circa illam Dist. XXVII quaeritur :

 

QUAESTIO I

 

Utrum gratia sit virtus.

 

Videtur quod non, quia sic se habet gratia ad virtutem sicut lumen ad colores ; sed lumen non est color, cum possit color remanere sine lumine ; ergo gratia non est virtus.

  1. Praeterea, si gratia esset virtus, maxime esset caritas ; sed gratia non est caritas ; ergo. Probatio minoris, quia quae habent subiecta realiter distincta, non sunt idem ; sed caritas et gratia sunt huiusmodi : ergo quia caritas est in potentia animae, sed gratia in essentia ; ergo.
  2. Praeterea, quae possunt ab invicem separari non sunt idem : sed gratia et caritas possunt ab invicem separari ; ergo. Probatio minoris, quia in Deo est caritas secundum illud Ioannis : Deus caritas est ; gratia autem cum sit quoddam limitatum, non ponitur in Deo.

 

Contra. Gratia est habitus ex praeced. quaest. ; sed non est habitus vitiosus ; ergo est habitus virtuosus, et sic est virtus.

 

Responsio : hic sunt tria videnda.

Primo, quid sit virtus.

Secundo, si gratia sit virtus.

Tertio, qualiter gratia vel quicunque habitus se habet ad actum.

 

Quantum ad primum, sciendum quod virtus tripliciter accipitur.

Est enim primo virtus moralis ;

secunda theologica ;

tertia est heroica, de qua Philosophus VII Ethic. Ideo oportet videre quid sit virtus in quolibet illorum modorum.

 

Primo dico quod virtus moralis est habitus electivus in medio existens quoad nos determinata ratione, ut sapiens determinabit. Haec definitio patet II Ethic. c. 6 in qua ponuntur duae conclusiones.

Prima quod virtus est habitus electivus, quod probatur sic : in anima non sunt nisi passiones habitus et potentiae ; sed virtus non est passio nec potentia ; ergo est habitus.

Prima pars minoris probatur tum quia secundum passiones non dicimur virtuosr, sed secundum virtutes ; tum quia secundum passiones nec laudamur nec vituperamur sed secundum virtutes ; tum quia in passionibus non est electio, virtus vero est electio, aut non est sine electione ; tum quia secundum passiones dicimur moveri, secundum virtutes non movemur.

Secunda pars minoris probatur, tum quia secundum potentias non dicimur boni vel mali, sed secundum virtutes sic ; tum quia in naturali potentia nec laudamur nec vituperamur, in virtutibus sic : tum quia naturalis potentia inest nobis a natura, virtus autem non.

 

Secunda conclusio praedictae definitionis est quod virtus consistit in medio quoad nos, quod probatur dupliciter :

Primo sic : omnis ars perficit opus suum ex hoc quod aspicit ad medium ; sed virtus est melior omni arte : ergo virtus aspicit medium.

Secundo sic : peccatum in actione contingit infinitis modis, ideo facile : recte autem agere contingit uno modo, ideo difficile ; sed facile est transgredi a medio, et difficile tenere medium ; ergo recte agere secundum virtutes erit circa medium ; et dico circa medium quoad nos non secundum rem, quia medium virtutis aequaliter distat ab extremis, sicut patet in calceato et cibo, nam idem cibus erit uni multum, alteri conveniens. Exemplum Philosophi est de Milone qui comedit bovem in die, et secundum Philosophum ibidem cap. seq. licet virtus secundum suam substantiam et rationem definitivam sit medietas, tamen ut est optimum in tali genere est extremitas.

 

Secundo de virtute theologica dico quod potest dari definitio in communi secundum Augustinum, et per Magistrum, talis ; virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur et qua nullus male utitur, quam Deus solus in homine operatur* Potest etiam dari propria cuilibet, puta fidei, spei et caritatis ; sed de fide et spe nihil ad praesens, de caritate autem dico cum Magistro lib. III dist. 37 caritas, inquit, est dilectio qua diligitur Deus propter se et proximus propter Deum.

 

Tertio de virtute heroica dico cum Philosopho VII Ethic. quod illa est virtus divina quae opponitur bestialitati, et sic est habitus inclinans contra carnis appetitum bestialem, quo habitu aliquis per imitationem conformatur Deo, sicut virginitas et consimilia. Et quod oporteat talem virtutem ponere probatur dupliciter : Primo, de filio Homeri qui dicebatur filius Dei quia utebatur moribus et virtutibus divinis. Secundo quia Gentiles dicebant quosdam homines Deo assimilari propter excellentiam virtutum.

 

Quantum, ad secundum articulum sciendum quod non quaeritur utrum gratia sit virtus primo vel tertio modo dicta, sed secundo modo. Et quia virtus secundo modo dicta distinguitur in fidem, spem et caritatem, adhuc non est dubium utrum gratia sit virtus quae est fides vel spes ; sed est dubium utrum gratia est virtus quae est caritas. Et sunt duae opiniones contrariae :

Una Thomistarum qui dicunt quod gratia non est virtus quae est caritas, quia distinguuntur realiter, quod probatur tribus rationibus adductis ad principale.

 

Alia est opinio quam credo veriorem quod gratia est virtus quae est caritas, quod probatur.

Primo sic : quibus competunt penitus eaedem proprietates sunt idem ; sed gratia et caritas sunt huiusmodi ; ergo. Probatio minoris : nam caritas, secundum Augustinum, dividit inter filios regni et perditionis ; similiter et gratia.

Item caritas reddit hominem Deo charum ; similiter et gratia, quia facit hominem Deo gratum ; item caritas unit hominem Deo ; similiter et gratia habet hominem Deo coniungere.

Secundo sic : nullum est donum Dei isto dono, quod est caritas, excellentius, per Augustinum ; sed nullum est donum Dei excellentius isto dono quod est gratia ; ergo gratia est caritas.

Ad argumenta alterius opinionis patebit in fine.

 

Quantum ad tertium articulum, dicitur multipliciter.

Uno modo sic : quod aliter de habitu acquisito, aliter de habitu infuso ; nam habitus infusur est simpliciter principium substantiae actus et expeditionis in actu ; habitus vero acquisitus est principium expeditionis in actu, non autem principium substantiae actus.

Contra : illud sine quo simpliciter quis non potest et cum quo simpliciter potest est potentia vel pars potentiae ; sed habitus supernaturalis est huiusmodi ; ergo habitus supernaturalis est potentia vel pars potentiae.

Praeterea illa operatio non elicitur libere, cuius principium activum est mere naturale ; sed habitus, cum non sit voluntas, est principium activum mere naturale ; ergo operatio eius non est mere libera, et ita nullum velle est liberum, sed elicitur simpliciter ab habitu.

 

Alia opinio dicit quod omnis habitus sic se habet ad actum quod est principium intensionis in actu ; voluntas autem est principium substantiae actus, ita quod duobus in actu, scilicet substantiae et intensioni correspondent duo in ratione causae.

Contra. Ista intensio actus est gradus intrinsecus actui, et sic non distinguitur realiter ab eo ; ergo a quo effective est substantia actus ab eodem est intensio in actu.

Praeterea quandocunque principium naturale activum concurrit cum causa libere agente, illud principium naturale semper coagit vel concurrit quantum potest ; ergo si habitus det intensionem suam determinativam actui, cum sit principium activum naturale, actus erit semper aeque intensus, cuius contrarium experimur.

 

Tertia opinio est quod habitus est causa partialis activa cum potentia respectu actus perfecti, et sic concurrunt potfentia et habitus ut duae causae partiales eo modo quo dictum est supra Dist. III quaest. illa : utrum angelus cognoscat se per suam essentiam, art. 1 de causa intellectionis.

Quod autem habitus habeat activitatem, probatur ex quatuor conditionibus quae attribuuntur habenti habitum, scilicet quod operatur delectabiliter, faciliter, expedite et prompte.

 

Quarta opinio dicit quod habitus non se habet in ratione activa, sed habet tantum inclinare potentiam habituatam.

Quae autem harum ultimarum opinionum sit verior, patet in I Lib. dist. 17. Quaere ibi.

 

Ad primum principale, dico : si per illam si militudinem intelligas de virtutibus aliis a caritate, maior est vera, sed non est contra me ; si autem velis includere caritatem, nego maiorem.

Ad secundum, nego minorem. Ad probationem dico quod supponit falsum, ut patet qucest. prceced. ubi deductum est quod gratia sit principalius in potentia.

Ad tertium dico quod caritas est duplex, scilicet creata et increata. Caritas autem creata et gratia nunquam ab invicem separantur ; in Deo autem ponitur caritas increata, non creata.