Distinctio X — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio X

Distinctio X

Hic etiam investigandum…

 

Circa istam Dist. X tractat Magister demissione angelorum, ideo quaero sicut Magister quaerit :

 

QUAESTIO I

 

Utrum omnes angeli mittantur.

 

Videtur quod non per Dionysium qui dicit quod superiora illa agmina ab intimis nunquam recedunt.

  1. Praeterea Daniel. 7 dicitur : Millia millium ministrabant ei et decies centena milia assistebant ei ; sed qui assistunt non mittuntur ; ergo.

 

In contrarium est Apostolus ad Heb. : Omnes sunt administratorii spiritus, etc.

 

Respondeo et dico quod omnes mittuntur. Sed missio est duplex ; scilicet ad intra et ad extra. Illi autem de supremis ordinibus secundum communem cursum non mittuntur nisi ad intra faciendo revelationes inferioribus. Illi autem de infimis ordinibus mittuntur ad extra. Verumtamen quamvis de communi cursu spiritus superiores non mittantur ad extra, puto tamen quod ex aliqua causa speciali etiam spiritus superiores mittuntur ad extra, quia sicut vult beatus Bernardus, ille qui annunciavit incarnationem Christi fuit de summo ordine.

Ad argumentum Dionysii et Danielis dicendum quod loquuntur de communi cursu missionis.