Distinctio XXIV — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XXIV
Nunc diligenter investigari oportet...
Circa istam Dist. XXIV oportet videre de duobus ?
Primo de voluntatis libertate ;
secundo de voluntatis nobilitate.
Circa primum quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum voluntas creata necessitetur respectu ultimi finis, vel sit libera.
Videtur quod necessitetur, quia finis movet metaphorice ; sed efficiens proprie movet sed efficiens approximato passo disposito necessario movet ; ergo finis ultimus necessario movet voluntatem metaphorice.
- Praeterea, omne mobile praesupponit aliquid immobile ; sed actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem sunt mobiles ; ergo praesupponunt aliquem actum necessarium et immobilem. Sed ille non videtur esse non respectum finis ; ergo.
Contra. Eadem virtute voluntas vult finem et ea quae sunt ad finem ; sed ea quae sunt ad finem, vult libere ; ergo et finem. Confirmatur : libertas et necesssitas propter oppositum modum principiandi,, non sunt compossibilia in eodem ; sed voluntas aliquid libere vult ; ergo nihil vult necessario.
Respondeo : Primo ponetur una opinio ;
secundo, improbabitur et dicetur ad quaestionem secundum veritatem ;
tertio, dicetur ad motiva primae opinionis.
Quantum ad primum est opinio Thomae Part. I q. 82 a. 2 et opinio Henrici Quodl. I q. 16. Dicunt ambo quod voluntas necessitetur respectu ultimi finis apprehensi per intellectum, quia non potest ipsum non velle, quod probatur quadrupliciter.
Primo sic : quia sicut principium in speculabilibus, sic finis in agibilibus VI Ethic. et II Phys. ; sed intellectus de neeessitate assentit primo principio ; ergo voluntas fini ultimo.
Secundo sic : illud voluntas vult necessario cuius participatione vult quidquid vult ; sed participatione finis ultimi voluntas vult quidquid vult ; ergo. Minor probatur, quia omnia sunt bona participatione primi boni, secundum Augustinum VIII de Trin. Tolle, inquit, bonum hoc et illud, et vide ipsum bonum si potes, ita Deum videbis, non alio bono bonum, sed bonum omnis boni.
Tertio sic : illud voluntas vult necessario, in quo non est aliquis defectus nec aliqua ratio mali ; sed in ultimo fine non est defectus alicuius boni nec aliqua ratio mali ; ergo.
Quarto sic : omnis voluntas habet cur, secundum Augustinum ; ergo volendo quodcunque aliud habet cur. Sed illud cur reducitur ad finem ; ergo non volendo finem vult finem, quod est contra Anselmum Lib. de Trin. c. XII.
Quantum ad secundum articulum dico quod illa opinio non stat, quia voluntas non necessitatur respectu ultimi finis, quod probatur a Scoto lib. I dist.1 q. 4.
Primo sic : nihil est ita in potestate voluntatis, sicut est ipsa voluntas, ut patet per Augustinum I Retract. c. 9. Hoc autem non intelligitur nisi quantum ad actum elicitum ; ergo cum actus intellectus circa finem ultimum sit in potestate voluntatis, ut possit istum actum suspendere, multo magis potest suspendere actum primum.
Secundo sic : agens quod necessitatur ad agendum, de necessitate removet prohibens actionem eius, sicut patet exemplum de gravi cum tendit deorsum frangit trabem ; ergo si voluntas necessitetur ad volendum ultimum finem, removebit prohibens illam actionem. Sed illud non est consideratio finis ; ergo faciet stare intellectum circa actualem considerationem finis, cuius contrarium experimur.
Tertio sic : omne agens necessario de necessitate agit secundum ultimum potentiae suae, quia sicut non est in potestate eius actio, ita nec intense vel remisse agere ; ergo voluntas de necessitate volet finem aeque intense quantum potest, cuius contrarium experimur.
Ultimo. sic : potentia libera per participationem non magis tendit in obiectum perfectum, quam in aliud obiectum : ergo nec potentia libera per essentiam, sicut est voluntas. Antecedens patet de potentia visiva, quae non magis necessario videt pulcherrimum quam minus pulchrum.
Quantum ad tertium articulum respondeo ad motiva primae opinionis.
Ad primum dico quod illud simile concluderet multa falsa si similitudo esset universaliter vera, quia concluderet quod sicut necessario assentimus conclusionibus propter principia, sic necessario assentiremus illis quae sunt ad finem, propter finem quod est falsum. Unde similitudo est quoad duo, scilicet quoad ordinem istorum, quia sicut ordo est inter illa vera inter se, sic inter bona. Et sicut illa vera sunt ordinate cognita, ita et ista bona sunt ordinate volita. Sed non est simile quantum ad ordinem necessitatis in uno et in alio, quia necessitas est in intellectu propter evidentiam obiecti, non autem bonitas obiecti necessario causat assensum in voluntate.
Ad secundum videtur primo quod maior sit falsa ; similiter minor est dubia, quia participatione alicuius voluntatem aliqua velle, potest intelligi dupliciter ; vel virtute eius ut efficientis, et tunc non est ad propositum, quia non oportet quod videamus Deum oculo carnali sicut videmus colorem ; aut potest intelligi virtute eius ut continentis virtualiter, et tunc minor est falsa, quia non oportet quod virtute Dei voluntas velit quodcunque volitum, tunc enim omnis actus voluntatis esset actualis usus referendo illud in obiectum primo volitum.
Ad tertium dico quod quamvis voluntas non possit tale obiectum non velle, tamen non oportet necessario velle, quia potest suspendere actionem suam dicendo : nolo me velle.
Ad quartum, dico : cum dicitur quod voluntas habet cur, verum est in eliciendo, sed in cessando ab actu, sicut deficit sibi actus, sic deficit sibi cur.
Ad argumenta principalia.
Ad primum dico quod finis non necessario movet, quia ad nullum actum extra necessario se habet. Similiter voluntas non necessario vult, quia est libera.
Ad secundum dico quod actus voluntatis mobilis praesupponit actum immobilem voluntatis primum qui est esse, sed non aliquem actum secundum respectu ultimi finis qui sit velle ; ergo.
QUAESTIO II
Circa secundum quaeritur :
Utram voluntas sit nobilissima potentiarum animae.
Videtur quod non, quia quando aliquid habet duas proprietates, illa est nobilior secundum quam convenit cum nobiliori. Exemplum de anima intellectiva secundum quam homo convenit cum angelo, et sensitiva secundum quam convenit cum brutis ; sed per intellectum convenit cum angelo, et per appetitum convenit cum bruto, angelus autem est nobilior bruto ; ergo.
Contra. Ista potentia est nobilior per cuius actum homo maxime coniungitur ultimo fini ; sed hoc est actus voluntatis ; ergo.
Responsio : hic sunt tres articuli secundum tres solemnes opiniones.
Prima opinio dicit quod intellectus et voluntas et omnes partes imaginis sunt aequalis nobilitatis, quod probatur tripliciter :
Primo sic : nobilitas potentiarum est accipienda per comparationem ad primum obiectum primitate perfectionis : sed primum obiectum harum potentiarum est divina essentia, et ipsa divina essentia non est nobilior seipsa ; ergo una potentia non est nobilior alia.
Secundo sic : si intellectus esset nobilior voluntate vel e converso, sequitur quod vel Spiritus Sanctus esset nobilior Filio, aut quod Filius esset nobilior Spiritu Sancto ; consequens est falsum ; ergo et antecedens. Probatio consequentiae, quia nobilius principium arguit nobilius productum.
Tertio sic : supponatur quod potentiae non sint idem realiter cum essentia animae, et non addant nisi respectum ; sed unus respectus non est nobilior alio ; ergo. Probatio minoris, quia aut una relatio esset nobilior alia, ratione termini, aut ratione fundamenti. Non primo modo, quia tunc relatio potentiae passivae habet pro termino actionem, relatio autem potentiae activae haberet pro termino passionem ; sed actus est nobilior passione. Nec secundo modo, quia cum relationes habeant idem fundamentum, una non est nobilior altera ratione fundamenti.
Contra istam opinionem, patet per dicta Sanctorum, scilicet Bernardi in lib. de libero arbitrio, Anselmi in de conceptu virginali, et per Philosophum IX Metaph. et per Commentatorem ibidem, qui omnes ponunt in potentiis animae esse praeeminentiam. Praeterea arguitur per rationem sic : quod constituitur ex pluribus in actu, oportet quod unum habeat rationem nobilitatis per Philosophum I Politicorum ; sed ratio imaginis constat ex his potentiis, ergo.
Ad primum alterius opinionis dicitur quod una potentia nobilior est alia, quia respicit essentiam sub nobiliori ratione, puta veri vel boni.
Contra adhuc stat argumentum, quia verum et bonum sunt rationes attributales et quaelibet est forma infinita ; ergo una non est nobilior alia. Ideo potest dici, quod istae potentiae sumptis formaliter secundum propriam essentiam et entitatem una excedit et alia exceditur.
Ad secundum dicitur tripliciter :
Primo modoy quod Spiritus Sanctus uno modo est nobilior inquantum procedit per modum voluntatis, alio modo Filius est nobilior quia habet vim productivam respectu Spiritus Sancti producendi.
Secundo sic, quod ista voluntas potest considerari vel quantum ad productum, vel quantum ad modum producendi. Si primo modo, tunc omnis ratio pertinens ad dignitatem quae est in Spiritu Sancto est in Filio. Si secundo modo, tunc concedatur quod una est nobilior altera.
Tertio puto esse dicendum, quod ratio non valet in proposito, quia quaeritur hic de voluntate ut est pars imaginis creatae, non autem ut est pars imaginis increatae, sicut tu accipis ; nam ibi concedo quod non est praeeminentia, sed quaelibet est aequalis nobilitatis pro eo quod quaelibet est formaliter infinita.
Ad tertium dico quod supponit falsum, scilicet quod potentiae animae non distinguuntur nisi relative, ut patet supra Dist. XVI a. 4 et 5.
Quantum ad secundum articulum est opinio Thomae p.I q. 82 a. 3 qui dicit quod quamvis voluntas sit nobilior intellectu secundum quid, tamen simpliciter loquendo intellectus est simpliciter nobilior. Hoc probatur primo sic : illa potentia est nobilior, cuius obiectum est simplicius ; sed obiectum intellectus est simplicius obiecto voluntatis ; ergo.
Probatio minoris quia obiectum intellectus est verum quod est in mente, obiectum autem voluntatis est bonum quod est in rebus ex VI Metaph. ; sed quod est in mente est simplicius eo quod est in re.
Item arguitur ab aliis sic : illa potentia quae sic se habet quod habet in se perfectionem, est nobilior quam illa quae quaerit perfectionem ab aliquo extra ; sed intellectus habet perfectionem in se, quia intelligere est motus rei ad animam, voluntas autem non, quia velle est motus animae ad rem ; ergo.
Praeterea, triplex est appetitus, scilicet naturalis, sensitivus et intellectivus ; sed appetitus naturalis est propter naturam, appetitus autem sensitivus est propter sensum ; ergo appetitus intellectivus, puta voluntas est propter intellectum. Sed quod est propter aliud est ignobilius eo ; ergo.
Item, quod est rationale per essentiam est nobilius eo quod est rationale per participationem ; sed intellectus est rationalis per essentiam, voluntas autem per participationem ex. I Ethic. ; ergo.
Item potentia est nobilior quae habet nobilius obiectum ; sed hoc est intellectus ; ergo. Probatio minoris, quia obiectum intellectus est ens, obiectum voluntatis est bonum quod est passio entis ; sed subiectum est nobilius passione ; ergo.
Item, illa potentia est nobilior, cuius actus est purior ; sed hic est actus intellectus, quia scire malum non est malum, sed velle malum est malum ; ergo.
Item, illa potentia quae immediate attingit obiectum beatificum est nobilior ; sed haec est intellectus, quia voluntas praesupponit actum intellectus, puta bonum cognitum, intellectus autem non praesupponit actum voluntatis ; ergo.
Ultimo sic : dirigens est nobilius directo ; sed intellectus dirigit voluntatem ; ergo.
Quantum ad tertium articulum teneo oppositam conclusionem huius opinionis, tum propter dicta Sanctorum et Philosophorum, tum propter ratiohes.
Nam Bernardus in lib. de libero arbitrio dicit quod voluntas est nobilissima potentia.
Item Anselmus de conceptu virginali dicit quod voluntas est regina et domina in toto regno animae.
Item dicit Richardus in libro qui incipit omne caput languidum.
Item Philosophus III Metaph. et Commentator ibidem, dicunt quod prohaeresis idest electio habet intellectum determinare, quia est potentia valens ad opposita ; sed non haberet vim determinativam nisi esset nobilior ; ergo.
Item quod est liberum per essentiam est nobilius eo quod non est liberum per essentiam, nam libertas est proprietas nobilissima ex Prolog. Metaph. ; sed voluntas est libera per essentiam, intellectus vero solum per participationem, intelligimus enim cum volumus ex II de Anima.
Praeterea arguit Henricus sic, et bene : cui debetur nobilior perfectio, est nobilius ; sed nobilior perfectio debetur voluntati quam intellectui ; ergo. Probatio minoris, quia voluntati debetur charitas, intellectui autem scientia ; sed charitas nobilior scientia ; ergo.
Praeterea arguo sic : sicut se habet actus ad actum, ita potentia ad potentiam ; sed actus intellectus est per actum voluntatis, sicut patet per Anselmum in lib. Cur Deus homo, et per Augustinum in lib. de cognitione vera vita ; ergo intellectus est propter voluntatem. Sed quod est propter aliud, est ignobilius eo ; ergo intellectus est ignobilior voluntate.
Ultimo sic : In potentiis essentialiter ordinatis, ultima est nobilissima ex VII Politicorum ; sed voluntas est huiusmodi ; ergo.
Tunc ad argumenta praecedentis opinionis :
Ad primum dico quod esset contra eos quia obiectum voluntatis est simplicius, quia obiectum voluntatis secundum eos est Deus in se, obiectum vero intellectus in patria est Deus receptus in intellectu ; sed Deus in se habet simplicius esse quam prout habet esse receptum in intellectu, quia est ibi aggregatio rei et multarum relationum rationis.
Aliter potest dici quod maior est falsa propter instantiam Commentatoris de sensu et sensato, quia memoria habet obiectum simplicius quam imaginativa et tamen non est nobilior secundum eum.
Aliter potest dici quod maior est vera de potentia eiusdem generis sed appetitiva et intellectiva non sic se habent.
Ad aliud, quaero quid tu intelligis per perfectionem, quia aut obiectum, aut actum. Si obiectum, tunc nihil ad propositum quia utriusque potentiae obiectum est extra. Si autem intelligas actum, etiam non valet, quia actus utriusque potentiae est intra manens!
Ad tertium dico quod non est simile de appetitu sensitivo et intellectivo, sicut patet per Damascenum Lib. II. Nam appetitus intellectivus agit et non agitur, sensitivus vero agitur et non agit.
Ad aliud dico quod per rationale aut intelligis actum voluntatis, aut potentiam. Si primo modo concedo quod actus voluntatis non est rationalis per essentiam. Si secundo modo tunc intellectus et et voluntas fundantur in eadem essentia animae rationalis quae est rationalis per essentiam.
Ad aliud patet melius Lib. I dist. 3 ubi dictum est quod ens est obiectum voluntatis.
Ad aliud dico quod est ad oppositum quia actus voluntatis est purior et perfectior, quia melius est amare Deum, quam intelligere et non diligere.
Ad aliud argumentum esset contra eos, quia intellectus intelligit per species, voluntas autem non tendit in obiectum mediante specie sed immediate, et sic esset nobilior. Unde dico quod totum illud aggregatum, scilicet bonum cognitum, non est primum obiectum voluntatis sed solum bonum, quamvis tamen hoc possit se extendere ad rationem entis.
Ad ultimum dico quod dirigens per modum consilii non est nobilius directo, sic etiam patet de portante candelam ante dominum ; intellectus autem dirigit per modum consilii et non imperii ; ideo non est nobilior.
Ad primum principale dico quod quamvis homo conveniat cum bruto in appetitu sensitivo, non autem convenit cum eo in appetitu intellectivo de quo superius quaerimus, immo cum isto appetitu convenit cum Angelis.
