Distinctio XI — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio XI

Distinctio XI

Illud quoque sciendum...

 

Circa istam XI Distinctionem quaero :

  

QUAESTIO I

Utrum angelus custodiens possit aliquid effective causare in intellectu hominis custoditi.

 

Videtur quod sic, quia alias frustra custodiret ipsum nisi posset eum dirigere in actibus humanis.

  1. Praeterea, activum quod potest aliquid caurare in passivo excellentiori, potest etiam aliquid causare in passivo minus excellenti ; sed intellectus angelicus est nobilior intellectu humano, et angelus potest aliquid efficere in intellectu angelico, ut patet ex quaestionibus de locutione angelorum et illuminatione ; ergo.
  2. Praeterea plus convenit intelligentia cum intellectu humano quam sensibile ; sed sensibile potest aliquid efficere in intellectu nostro ; ergo.

 

In contrarium patet per Augustinum super illud Psal. : Angelis suis mandavit de te, etc.

 

Responsio : hic sunt tres articuli.

Primus si quilibet homo habet angelum custodem sui.

Secundus si angelus potest aliquid efficere in intellectu nostro secundum opinionem Avicennae.

Tertius si secundum opinionem theologorum.

 

Quantum ad primum dico cum Magistro quod sic : hoc patet per Matth. 10. Angeli eorum semper vident faciem patris mei etc. ubi dicit Hieronymus : Magna dignitas animarum ut una quaeque anima habeat ab ortu nativitatis suae in custodiam suam deputatum angelum.

Item in Actibus Apost. dicitur de Petro : Forsitan angelus ipsius est.

Item in Psal. : Angelis suis mandavit de te.

 

Sed hic est dubium de Antichristo si habebit angelum custodem sui. Et dicit Aureolus et bene quod Antichristus vel erit obstinatus in malo, et sic non habebit ; vel non erit obstinatus, sic non erit inconveniens ipsum habere angelum.

Item est et aliud dubium, quia duo homines custoditi possunt ad invicem contradicere ex bono motivo de aliquo bono opere, et sic videtur quod inter angelos sit controversia et pugna. Ad quod dico secundum viam sanctorum quod nullum inconveniens est inter angelos esse opinionum diversitatem, quantum ad ea quae sunt ad finem dummodo maneat identitas finis.

Item dubium est si contristantur de custodito perdito. Dico quod non habent tristitiam prout tristitia habet passionem et afflictionem, sed prout dicit nolitionem.

 

Quantum ad secundum articulum est opinio Avicennae VI naturalium part.5 c.6 qui dicit quod anima dum actu intelligit habet species ab intelligentia, et haec species non habet esse mansivum in anima post actualem considerationem. Probatur per hoc quod in organo sensus conservantur species post recessus sensibilis ex eo quod organum non est natum cognoscere obiectum ; sed intellectus non est potentia organica ; ergo. Modus suus ponendi fuit talis, ipse posuit ordinem in intelligentiis ita quod ultima intelligentia influebat species dum erat actualis intellectio super nostrum intellectum. Et sicut Plato posuit quod per conversionem intellectus nostri ad ideam alicuius rei haberemus scientiam illius rei ; ita Avicenna posuit quod per conversionem intellectus nostri ad illam, scilicet intelligentiam haberemus notitiam rei. Ait enim in principio capituli allegati, quod causa dandi formam intelligibilem animae nostrae non est nisi intelligentia in effectu penes quam sunt principio formarum intelligibilium abstractarum.

Contra illam opinionem arguitur dupliciter secundum quod duo ponit. Primo quod species fluunt in animam nostram ab intelligentia ; secundo quod illae species non manent nisi actu intelligendi manente.

 

Contra primum arguit Thomas part. I q.85 a.4 sic, quod si ita esset tunc frustra anima uniretur corpori, quia non propter aliquam perfectionem animae in essendo, quia forma non est propter materiam, sed e converso ex II Phys., nec propter perfectionem animae in operando, quia non unita posset habere species ab intelligentia sicut unita.

Ista ratio non valet, quia eodem modo concludit quod anima beata frustra unitur corpori, quia non propter aliquam perfectionem in essendo, quia forma non est propter materiam, sed e converso, ut dicis ; nec propter perfectionem eius in operando, quia illam perfectam operationem habet anima beata non unita corpori sicut unita.

Arguo ergo aliter sic : omnis nostra cognitio oritur a sensu, et deficiente sensu deficit scientia quae est secundum illum sensum ex I Metaph. et I Post. Sed haec esset falsa si illae species imprimerentur ab intelligentia ; ergo.

Contra secundum articulum arguitur Lib. I dist. 3 quaere ibi. Et adducitur ad praesens auctoritas Avicennae in ult. cap. 1 part. VI naturalium ubi dicit quod anima non considerat species nisi veluti sunt repositae in intellectu.

 

Quantum ad tertium articulum dico quod cum quaeritur : Utrum angelus possit aliquid effective causare in intellectu nostro, potest intelligi vel de angelo absolute sumpto, vel de angelo cum corpore assumpto. Si secundo modo, patet quod sic, per totum librum Tobiae de Raphaele. Si autem primo modo dico duas conclusiones : prima est quod nihil potest causare immediate effective, puta intellectionem vel speciem ; secunda conclusio est quod aliquid potest dispositive.

 

Prima conclusio probatur sic : actus activorum sunt in patiente disposito II de anima ; sed intellectus noster dum est coniunctus corpori corruptibili non est dispositus ad suscipiendum immediate speciem vel intellectionem ab angelo ; ergo, quia pro statu isto intellectus impeditur ne possit recipere immediate immutationem ab aliquo actu intelligibili sine phantasmate, quia phantasma se habet ad intellectum nostrum pro isto statu sicut sensibile ad sensum ; sed sensus non immutatur primo nisi ab aliquo sensibili ; ergo nec intellectus noster immutatur pro statu isto primo nisi a phantasiabili. Ex hoc infert Scotus correlativum quod angelus non potest aliquem rapere ad intellectionem visibilem, quia omnis raptus virtute diaboli est praecise ad aliquid intense imaginandum, cuius intensa imaginatio facit animum distractum ab omni alia cogitatione.

 

Quantum ad secundam conclusionem dico quod potest aliquid causare dispositive, non tamen ita ut novum phantasma producat, quia novum phantasma non produceretur nisi causa naturali mediante qua ponitur obiectum. Quomodo ergo potest disponere et novum phantasma non producere ? Dico quod hoc potest fieri dupliciter :

Primo quietando motum humorum et spirituum, qui motus impediunt cognitionem. Et exemplum est ; videmus enim quod in aqua mota imagines non apparent, in aqua vero quieta apparent, et tunc visus distincte videt. Ita etiam motus spirituum et humorum impediunt distinctam cognitionem et sedatio eorum iuvat. Cum ergo angelus posset illos motus sedare, poterit et ad distinctionem cognitionum iuvare. Et hoc est quod habetur VII Phys. quod anima sedendo et quiescendo fit prudens.

Alius modus est Richardi qui dicit quod angelus potest dispositive aliquid facere phantasmata transmutando absque tamen corruptione illius organi in quo sunt, quibus transmutatis, et debito modo ad invicem ordinatis, plus quam prius magis habet disponere ad intelligendum. Et est exemplum : sicut ex paucis litteris diversimode ordinatis fiunt diversae repraesentationes, ita ex eisdem phantasmatibus alio et alio modo ordinatis fiunt diversae repraesentationes, propter quod dicitur I de generatione quod ex eisdem litteris fiunt comaedia et tragaedia, idest versos resultantes in laudem vel vituperium.

 

Ad primum principale dico quod non frustra custodit hominem, tum quia potest aliquid efficere dispositive, tum quia custodiunt nos a multis impugnationibus daemonum , ut vult Hieronymus super Matth.

Ad secundum dico quod maior est vera dummodo non sit impedimentum in passo minus excellenti. Sed in proposito dico quod est impedimentum in nostro intellectu pro statu isto, puta phantasma.

Ad tertium eodem modo, quod sensibilia possunt immutare intellectum pro statu isto, quia nullum est impedimentum ; sed intelligentia non potest, quia habet impedimentum, ut est dictum.