Distinctio XVII — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XVII
Hic de origine animae…
Circa istam Dist. XVII posset quaeri : Utrum anima sit composita ex materia et forma.
Sed solutio patet per id quod dictum est de compositione angelorum art. 4, quaere ibi.
Secundo posset quaeri : Utrum anima Adae fuerit creata extra corpus.
Sed ad hoc patet per Magistrum c.2 quaere ibi.
Tertio quaeritur :
QUAESTIO III
Utrum paradisus sit locus conveniens habitationi hominum.
Et videtur quod non, quia est iuxta globum lunarem ; sed talis locus non est habitabilis propter spheram ignis ; ergo.
Contra. Genes. 1. : Tulit Deus hominem, et posuit eum in Paradisum, etc.
Respondeo quod sic, et pro statu naturae lapsae et pro statu naturae restauratae. De primo patet quia est ibi Enoch et Elias, ut dicitur Genes. 5 et IV Reg. II De secundo patet quia fuit ibi Adam et Eva.
Sed est dubium de loco paradisi ubi sit quantum ad locum. Dico quod est in oriente, quia ubi nostra translatio habet quem formaverat a principio, alia translatio habet : ad orientem. Et si quaeratur de eius latitudine, dicitur a quibusdam quod est sub aequinoctiali, nec est ibi calor intemperatus propter velocem motum Solis. Doctor vero Subtilis dicit quod est citra vel circa zodiacum.
Si autem quaeras de eius altitudine dicitur a Magistro quod est iuxta globum lunarem. Scotus dicit quod est dictum mathematicum, et ponit eum circa medium interstitium aeris nostri. Et per hoc patet ad argumentum principale qualiter est solvendum.
QUAESTIO IV
Quarto quaeritur :
Utrum in hoc homine sit alia forma substantialis praeter animam intellectivam.
Videtur quod non ; quia Philosophus IV Metheor. dicit quod caro quae non potest facere opus carnis, est caro aequivoce, talis est caro mortua ; ergo est caro aequivoce. Sed si per aliam formam esset caro quam per animam vivam, potest dici caro univoce.
- Praeterea, VIII Metaph. formae se habent sicut numeri ; sed uno numero addito variatur species numeri praecedentis ; ergo eodem modo in formis substantialibus, et sic homo non esset unum specie.
Contra. Commentator I Phys. : Quae sunt inter primam materiam et ultimam formam sunt materiae compositae et formae compositae.
Responsio : hic sunt quatuor articuli.
Primus si anima intellectiva sit forma substantialis et specifica hominis.
Secundus, si cum illa sit compossibilis in homine alia forma substantialis, et ponitur ibi opinio falsa.
Tertio dicetur ad quaestionem secundum veritatem.
Quarto dicetur ad motiva aliorum.
Quantum ad primum dico quod sic, quod probatur per Philosophum II de Anima : Anima, inquit, est actus corporis physici organici vitam habentis in potentia. Et subdit ibidem, quod non est actus secundus, sed substantialis et primus.
Secundo, quia omnes philosophi communiter posuerunt in definitione hominis, rationale tanquam differentiam, intelligentes per rationale animam intellectivam.
Tertio per rationem Philosophi II de Anima sic : Id est forma substantialis hominis, quo amoto non remanet tale nisi aequivoce. Exemplum eius est de dolabro quia eius forma amota non remanet dolabrum nisi aequivoce. Sed amota intellectiva ab homine non remanet homo nisi aequivoce.
Quarto sic per rationem modernorum quae etiam est aliqualiter Philosophi in II de Anima : propria operatio est a propria forma ; sed intelligere est propria operatio hominis ; ergo est a propria forma ipsius. Sed tale est ab anima intellectiva.
Confirmatur ex I Ethic. ubi dicitur quod felicitas quae consistit in speculatione et intellectione est propria operatio hominis.
Contra istam conclusionem sunt duo dubia.
Primum : Dividentia aliquid ex opposito non faciunt per se unum ; sed corporeum et incorporeum sunt huiusmodi ; ergo non faciunt per se unum cum corpore. Sed anima est incorporea : ergo non facit unum cum corpore, cum corporeum et incorporeum sint ex opposito distincta. Sed forma facit per se unum cum eo cuius est forma ; ergo anima non est forma corporis.
Secundum dubium : causalitas causae formalis est dare alteri esse tale quale sibi competit ; sed esse animae intellectivae est immortale ; ergo dabit corpori esse immortale si est eius forma, quod est falsum.
Ad ista dubia dicetur alibi.
Quantum ad secundum articulum est opinio Thomae part. I q.76 a. 4 quod in homine est tantum una forma substantialis, scilicet anima intellectiva. Quod probatur
Primo sic : unius rei tantum unicum est esse ; sed unum esse est ab una forma ; ergo unius entis, puta hominis, est una forma.
Confirmatur ex VII Metaph. Genus nihil est praeter generis species.
Secundo sic : forma substantialis distinguitur a forma accidentali, quia forma substantialis advenit enti in potentia, accidentalis autem enti in actu, et sic forma substantialis esset accidentalis forma.
Tertio sic : si in homine essent plures formae substantiales, dicendo homo est animal, non esset praedicatio per se primo modo ; consequens est falsum ; ergo et antecedens. Probatio consequentiae : praedicatio sumpta a diversis formis est praedicatio per accidens, sicut cum dicitur homo est albus ; sed si in homine essent plures formae, cum diceretur : homo est animal, illa praedicatio sumeretur a diversis formis ; ergo.
Quarto probat illud Scotus lib. IV d. 11 q.3 sic : pluralitas non est ponenda sine necessitate : sed non est necessitas ponere plures formas, quia perfectior continet virtualiter imperfectiores, sicut trigonus continetur a tetragono ex II de Anima.
Quinto, confirmatur illa opinio sic : Istae plures formae aut sunt eiusdem speciei specialissimae, aut alterius. Non primo modo, quia una illarum, sicut est intellectiva, est incorruptibilis per naturam, altera vero est corruptibilis. Sed corruptibile et incorruptibile differunt plus quam genere, ex X Metaph. Nec secundo modo, quia tunc homo non esset unus specie, et hominis per se non esset una definitio.
Quantum ad tertium articulum dico quod illa opinio est falsa, quia in homine ad minus sunt ponendae duae formae substantiales, scilicet intellectiva et corporea. Et hoc probat Henricus sic : Diversa agentia quae agunt distinctis operationibus non possunt habere eundem terminum formalem ; sed anima intellectiva est terminus creationis : ergo oportet quod agens naturale habeat alium terminum formalem.
Secundo probat idem Richardus sic : Eadem accidentia numero praesupponunt aliquam formam substantialem eandem numero : sed in homine mortuo manent eadem accidentia numero, sicut patet de cicatricibus ; ergo oportet quod sit aliqua forma substantialis eadem numero : sed non est anima intellectiva ; ergo est alia ; quod est propositum. Maior probatur quia unitas posterioris dependet ab unitate prioris.
Praeterea, si non, filius carnalis non haberet esse genitum a patre, quia materia est ingenita, anima autem intellectiva est a Deo per creationem, similiter eius unio cum corpore est a Deo creante ; ergo oportet ponere aliquam formam substantialem ratione cuius filius est genitus a patre.
Hugo Artisia probat illam conclusionem sic : omnis forma immediate in materia recepta est forma generabilis et corruptibilis ; sed anima intellectiva nec est generabilis nec corruptibilis ; ergo non est forma immediate recepta in materia ; ergo praesupponit aliam ; sed non accidentalem ex I Phys. ; ergo substantialem.
Ratio autem ista non valet, quia idem argueretur de forma coeli, cum non sit generabilis, aut corruptibilis ex I caeli.
Ideo aliter arguitur a Landulpho sic : causalitas causae formalis est dare alteri tale esse quale sibi competit ; sed anima intellectiva non est corporea formaliter ; ergo non dat esse corporeum ; ergo.
Praeterea probo idem sic : anima est actus corporis physici ex II de Anima ; sed corpus physicum habet formam substantialem : ergo.
Praeterea arguo per duo argumenta fidei sic : Si B. Petrus consecrasset in triduo conficisset verum Corpus Christi. Tunc quaero, quis erat terminus consecrationis, aut materia pura, et hoc non ut patet per se ; aut anima intellectiva, et hoc non quia anima intellectiva secundum omnes est ibi tantum secundum concomitantiam ; aut corpus informatum aliqua forma substantiali, et tunc quaero quae sit illa, quia aut anima intellectiva, et hoc non quia erat in limbo ; aut alia, et tunc vel esset de novo introducta, et non esset tunc Christus idem individuum numero ; vel altera quae praefuit, et habetur propositum.
Secundo, quia ista positio, destruit reliquias Sancti Dominici et omnium Sanctorum. Probatio : Christiani exhibent reverentiam corporibus Sanctorum. Tunc quaero aut in illis corporibus manet eadem forma substantialis quae fuit cum anima intellectiva, et habetur propositum ; aut alia, et tunc non sunt reliquiae sanctorum venerandae.
Quantum ad quartum articulum dico quod rationes opinionis primae non concludunt.
Ad primum, quando dicitur quod unum esse requirit unam formam, nego. Aliter potest dici quod requirit unam formam ultimate specificantem, et ista est anima intellectiva, quae ultimate actuat quamvis aliam supponat. Confirmatio non valet, quia Philosophus dicit ibidem : aut si est, ut materia est.
Eodem modo ad secundum : quod advenit alicui enti in acto ultimato et specifico est bene accidens ; sed per illam formam praecedentem homo non erat in actu specifico ultimate.
Ad tertium nego consequentiam. Ad probatiodico quod praedicatio sumpta diversis formis alterius generis est accidentalis. Sed quando sunt formae eiusdem generis, puta substantiae, et una est potentialis respectu alterius, non oportet.
Ad quartum nego minorem. Et cum probatur quod forma superior continet inferiorem, concedo de formis eiusdem ordinis, sed forma corporea non est eiusdem ordinis cum anima intellectiva quamvis sint in eodem genere saltem remoto.
Ad quintum dico quod suppositio divisiva non habet necessitatem, quia quando quaeritur de aliquibus duobus utrum sint eiusdem speciei specialissimae, oportet quod utrunque sit per se species, neutra autem harum formarum est per se species, sed pars speciei.
Aliter potest dici quod dato quod sint alterius speciei, adhuc faciunt per se unum, quia una est potentia respectu alterius.
Ad primum principale dico quod caro mortua est caro univoce, sed est caro viva aequivoce, quia ut sic non potest facere opera carnis vivae.
Ad secundum dicendum quod illud est intelligendum de substantia directe existente in genere cui competit plenius ratio substantiae.
Aliter potest dici quod illa similitudo non tenet quantum ad omnia, sed tenet quantum ad hoc quod sicut numeri consistunt in indivisibili, ita et formae.
