Distinctio XLIV — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio XLIV

Distinctio XLIV

Post praedicta consideratione dignum occurit...

 

Circa Dist. XLIV et ultimam quaeritur :

 

QUAESTIO I

 

Utram potentia peccandi sit a Deo.

 

Videtur quod non quia, si potentia peccandi esset a Deo, hoc esset quia liberum arbitrium est a Deo ; sed hoc non cogit quia secundum Anselmum de lib. arbitrio cap. 2 et 3 posse peccare non est libertas nec pars libertatis ; ergo.

  1. Praeterea, cujus est potentia ejus est et actus, per Philosophum de somno et vigilia ; sed actus peccandi non est a Deo ; ergo nec potentia.

 

In contrarium est Magister in littera.

 

Responsio. Potentia peccandi aut dicit immediatum ordinem aut fundamentum ordinis ratione cujus dicitur potens. Si primo modo adhuc distinguo, quia iste ordo aut est ad actum substratum aut ad deformitatem. Si est ad actum substratum et iste actus est a Deo, sicut ponit una opinio, concedo etiam quod iste ordo est a Deo. Si autem dicit ordinem ad deformitatem et illa deformitas sit nihil, et etiam ordo erit nihil, et sic non est a Deo. Si autem ista potentia dicit proximum fundamentum ordinis concedo quod est a Deo.

Et per hoc patet ad primum argumentum in contrarium ; accepit enim Anselmus posse peccare ut dicit respectum ad deformitatem.

Ad secundum si tenetur opinio quod omnis actus positivus sit a Deo patet solutio, quod actus peccati, quantum ad substratum, est a Deo, quia secundum Apostolum ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi laus et gloria in saecula saeculorum. Amem.

 

 

EXPLICIT LIBER SECUNDUS

Previous section
Section 44 of 44