Distinctio XL — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio XL

Distinctio XL

Post haec de artibus...

 

Circa istam Distinctionem XL quaeritur :

 

QUAESTIO I

 

Utrum omnis actus sit bonus ex fine.

 

Videtur quod sic per Augustinum super Psal. 31. Opus bonum intentio facit ; sed intentio respicit finem ; ergo.

  1. Praeterea, sicut principium in speculabilibus, sic finis in agibilibus, ex VI Ethic. et II Phys., sed in speculabilibus actus intellectus est verus ex principiis ; ergo in agibilibus actus voluntatis est bonus ex fine.

 

Contra. Quia sic omnis actus intendens bonum finem esset bonus, cuius contrarium dicit Augustinus in Lib. contra mendacium.

 

Respondeo. Actus quantum ad praesens habet duplicem bonitatem, scilicet naturalem et moralem.

 

De prima bonitate dico quod actus non est praecise bonus ex fine. Probatur quia bonum est quod constat ex causa integra per Dionysium De divinis nominibus cap. 4 unde sicut ad pulchritudinem corporalem requiruntur omnia membra pulchra, ad turpitudinem sufficit privatio unius membri, ita ad bonitatem actus requiruntur omnia per se requisita ; actus autem requiritur sufficiens efficiens et obiectum et finem et formam, quae concurrunt tanquam convenientia ad eius esse ; ergo non est praecise bonus ex ista bonitate scilicet ex fine.

 

De secunda bonitate, scilicet morali, dico eodem modo quod actus non est bonus moraliter praecise ex fine, et huius ratio similis est praecedenti quia bonum est ex causa integra, actus autem moralis debet esse elicitus dictamine rectae rationis ita quod sit conformis agenti, quod est per se sciens ex II Ethic. et respectu debiti obiecti ex III et IV Ethic. et cum debitis circumstantiis puta quando oportet, et sicut oportet, et ubi oportet ; huiusmodi ergo bonitas actus moralis non erit praecise ex fine si non concurrant aliae causae praedictae.

 

Ad primum in oppositum dico et concedo quod bona intentio facit bonum opus si adsint omnia requisita.

Ad secundam non est simile de actu voluntatis et intellectus simpliciter quia intellectus est potentia naturalis non libera per essentiam, voluntas autem est libera per essentiam et ideo plus requiritur.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur :

 

Utrum omnis actus exterior bona intentione factus sit meritorius.

 

Videtur quod sic : quia non potest arbor bona fructum malum facere per Salvatorem in Matth. ; sed bona arbor est bona intentio ; ergo non potest fructus malos facere ; ergo facit opus bonum et per consequens meritorium.

  1. Praeterea, non est minoris efficaciae intentio bona quam mala ; sed omnis actus factus mala intentione est demeritorius ; ergo omnis actus factus bona intentione est meritorius.

 

In contrarium patet per Philosophum II Ethic. quaedam, inquit, opera sunt quae confestim nominata tenent extremum vitiosum, ut gaudium de malo, adulterium, homicidium et huiusmodi ; ergo quantumcunque fiant illa bona intentione, numquam erunt meritoria opera.

 

Respondeo. Intentio duo potest dicere.

Primo interiorem motum in debitum finem.

Secundo modo intentio voluntatis ordinans actum exteriorem potest dicere finem intentum.

Si primo modo sumatur intentio sic est principium merendi et dico quod actus exterior tunc est meritorius cum ille sit ordinatus et elicitus conformiter rectae rationi respectu debiti finis, et habeat principium merendi et omnia quae requiruntur ad actum meritorium. Si autem sumatur intentio secundo modo, tunc non omnis actus bona intentione factus est meritorius quia potest carere bono fine intento et aliis quae requiruntur ad bonitatem actus meritorii.

 

Ad primum principale patet quod accipit intentionem primo modo dictam.

Ad secundum dico quod plura requiruntur ad hoc quod actus sit bonus quam est sit malus sicut patet ex quaest praecedenti. Et ideo liceat bona intentio non sit minoris efficaciae quam mala non tamen propter hoc sequitur si omnis mala intentio sit actus demeritorius ; ergo bona actio est meritoria.