Distinctio XLI — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XLI
Cumque intentio...
Circa istam Dist. XLI quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum possit esse aliquis actus humanus indifferens ad bonitatem vel malitiam.
Videtur quod non, quia inter privationem et habitum non est medium ; sed bonum et malum sunt privative opposita ; ergo.
- Praeterea, habitus generatur ex actibus ex II Ethic. ; ergo si inter actum bonum et malum sit aliquis actus indifferens generabitur etiam habitus indifferens, qui non erit nec bonus nec malus, quod videtur inconveniens.
- Praeterea, sicut verum et falsum ad actum intellectus, ita bonum et malum ad actum voluntatis ; sed omnis actus intellectus aut est verus aut est falsus ; ergo.
- Praeterea, bonitas et malitia in actu sumuntur per conformitatem et difformitatem ad rationem practicam ; sed omnis ratio practica de necessitate aut est bona aut est mala ; ergo.
- Praeterea, omnis actus est respectus alicuius finis ; sed finis necessario aut est malus aut bonus, ergo. Ista ratio est Thomae Part. II quaest, 18. Art. 9.
Contra, quia tunc non esset aliquis actus in quo non esset meritum vel demeritum ; sed fricare barbam non habet meritum ; ergo haberet demeritum, quod est inconveniens.
Respondeo et dico quod actus humanus est duplex : quidam procedens sine deliberatione, quidam cum deliberatione. De actu qui est sine deliberatione non cadit quaestio, quia omnes conveniunt in hoc quod ille nec est bonus nec malus, cuius ratio est quia actus non est malus nec bonus nisi factus ex electione ex III Ethic. ; sed actus factus sine deliberatione non est ex electione : ergo.
Est ergo quaestio de actu elicito cum deliberatione : utrum possit esse aliquis actus talis et indifferens. Et hic sunt duae opiniones extremae.
Una dicit quod non, cuius rationes sunt quinque positae in principio quaestionis.
Alia est opinio, cui magis assentio, quae dicit quod contingit actum dare indifferentem ad bonitatem et malitiam, ubi notandum quod bonitas et malitia in actu praetermissa bonitate naturali est duplex, scilicet bonitas et malitia moralis et bonitas et malitia meritoria et demeritoria, et sic dico duas conclusiones.
Prima est quod convenit dare actum indifferentem ad bonitatem et malitiam moralem, cuius ratio est quia habitus iustitiae generatur ex operibus iustis non tamen iuste factis ex V Ethic. : sed iste actus non est malus moraliter constat ; nec bonus moraliter, quia non est ex virtute ; ergo
Secunda conclusio est quod convenit dare actum indifferentem ad bonitatem et malitiam meritoriam vel demeritoriam, cuius ratio est quia actus circumstantionatus ex fine indifferenti est indifferens ; sed convenit aliquem actum ex tali fine esse circumstantionatum ; ergo. Minor patet, cum volo facere quod mihi placet ex indifferentia finis respectu fricationis barbae et elevationis festucae de terra.
Ad primum principale nego minorem quia non sunt privative opposita bonum et malum circa actum.
Ad secundum concedo quia ex similibus actibus indifferentibus potest generari consimilis habitus indifferens.
Ad tertium nego maiorem sicut patet dist. I quia verum et falsum dividunt immediate actum intellectus, non sic autem bonum et malum dividunt actum voluntatis.
Ad quartum nego minorem quia sicut potest poni habitus indifferens inclinans ad actum, ita et ratio practica.
Ad ultimum nego minorem sicut patet per rationem positam in secunda conclusione.
