Distinctio XIX — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio XIX

Distinctio XIX

Solet etiam quaeri...

 

Circa istam Distinct. XIX quaeritur : 

QUAESTIO I

 

Utrum homines in statu innocentiae fuissent immortales si non peccassent.

 

Videtur quod non, quia ubi est eadem species est eadem differentia specifica ; sed homo in statu illo fuit eiusdem speciei cum isto statu, et in statu isto mortale est propria eius differentia per Porphyrium ; ergo.

  1. Praeterea, illa immortalitas aut esset ex parte animae, aut ex parte corporis. Non ex parte animce, patet per Apostolum qui dicit quod solus Deus habet immortalitatem. Non etiam ex parte corporis, quia omne generabile est corruptibile ex I caeli et mundi. Sed corpus hominis in statu innocentiae erat generabile ; ergo et corruptibile.

Confirmatur, quia cum in statu innocentiae habebat corpus nutribile, indigebat alimento, et per consequens fiebat ibi aliqua deperditio. Sed eadem est ratio de toto et de parte, per Commentatorem III caeli et mundi.

 

In contrarium, scribitur Gen. 2 : In quacumque die comederis ex eo, morte morieris ; sed non dixit hoc de actu moriendi, quia non statim fuerunt mortui ; ergo de potentia.

 

Respondeo : immortalitas potest referri ad corpus vel ad animam. Et. sic sunt duo videnda.

Primo, si corpus erat immortale.

Secundo, si anima sit immortalis pro Statu illo sive pro statu isto.

 

Quantum ad primum dico quod immortalitas dupliciter accipi potest, vel absolute vel ex suppositione. Si primo modo, adhuc dupliciter, quia vel considerata naturay vel considerato dono pro statu innocentiae sibi collato. Si primo modoy sic homo erat mortalis, et hoc quia erat compositus ex contrariis quae nata sunt agere in se invicem, si ponantur elementa secundum proprias essentias in mixto, vel si non ponuntur sicut verius credo, ut patuit supra Dist. XV hoc est propter organicas partes in quibus sunt qualitates contrariae.

Si secundo modo consideratur donum quod Deus dederat, et dicitur quasi naturale, quia pro tota natura erat sibi datum, sic fuisset immortalis stante homine in isto dono.

Si vero consideratur ex suppositione et conditione, sic erat etiam immortalis et mortalis. Immortalis, quia poterat non mori si stetisset, et illa dona retinuisset. Mortalis, quia poterat mori si illa dona amisisset, sicut et factum est.

 

Quantum ad secundum articulum dico quod anima rationalis, et pro statu isto et pro statu illo est immortalis, quamvis forte hoc demonstratione et ratione naturali ostendi non possit. Adducuntur nihilominus auctoritates Philosophorum et rationes.

Primo sic : Aristoteles II de Anima : Intellectus separatur ab aliis potentiis sicut perpetuum a corruptibili. Si dicatur quod separatur ab aliis quantum ad operationes ; contray ex hoc sequitur propositum, quia si potest separari quantum ad operationem, ergo quantum ad esse, per argumentum Philosophi in Prologo de Anima.

Secundo sic : III de Anima ponitur differentia inter sensum et intellectum, quia excellens sensibile corrumpit sensum, de intellectu autem non est sic, quia intellectus non debilitatur in operando ; sed omne tale est incorruptibile ; ergo.

Tertio sic : Philosophus XII Metaph. moventes causae velut prius existentes, quae autem ut ratio, idest forma etc., videtur dicere quod intellectus et forma manent post compositum.

Quarto sic : XVI de Animalibus : Solus intellectus est ab extra, et sic non recipit esse per generationem ; ergo non subiicitur causalitati causae secundae, et sic non est corruptibilis.

Quinto sic : desiderium naturale non est frustra, I Ethic. ; sed in anima est naturale desiderium ad semper esse ; ergo.

Sexto sic : Illud per quod res potest esse et non esse est materia ex VII Metaph. ; sed anima intellectiva non habet materiam, quia est forma simplex ; ergo.

Ratio ista forte non valet, quia accipit minorem dubiam.

Septimo sic : Philosophus III Ethic. vult quod fortis debet se exponere morti secundum iudicium rationis pro republica ; ergo anima est immortalis.

Probatio consequentiae : nullus propter quodcunque bonum virtutis vel in se vel in alio, potest appetere suum non esse, tum quia non esse est nihil, tum quia non esse non includit rationem boni, tum quia talis non efficeretur melior, quae sunt rationes Augustini III de lib. arbitrio : sed si anima non esset immortalis acciperet totaliter non esse ; ergo.

Octavo, per rationes Thomae Part. I q.75 a.6.

Primo sic : simplex non potest separari a seipso ; sed anima est simplex ; ergo non potest separari a seipsa, nec per consequens corrumpi.

Secundo sic : quod corrumpitur, aut corrumpitur per contrarium, aut per defectum alicuius necessario requisiti ad eius esse ; sed anima intellectiva non habet contrarium, nec esse corporis est simpliciter necessarium ad eius esse, quia habet proprium esse : ergo.

 

Omnes ista rationes repetit Scotus Lib. IV dist. 43 q.2 et dicit eas non concludere sicut patet intuenti ipsum in praedicta quaestione.

Aureolus autem adducit hic duas rationes

Prima est illa : nulla operatio est abstractior quam sit principium operationis ; sed experimur in nobis operationem esse, quae non subest alicui corruptioni ; ergo nec substantia subest corruptioni. Minor patet, quia experimur quod libere intelligimus, eligimus, volumus et iudicamus.

Secunda ratio est talis : substantia non quanta non potest corrumpi ab aliquo quanto ; sed in nobis est aliqua substantia non quanta ; ergo non potest corrumpi ab aliqua virtute corporea.

Aliter arguo sic : si obiectum est incorruptibile, et potentia est incorruptibilis ; sed obiectum intellectus est incorruptibile, sicut sunt rationes aeternae ; ergo.

Ultimo arguitur per rationem theologicam ; quia nullum tnalum impunitum et nullum bonum irremuneratum ; sed si anima esset corruptibilis, multa mala non punirentur ; ergo.

Quidquid sit de efficacia istarum rationum,, et utrum demonstrative concludant dubium est. Teneo tamen quod anima est incorruptibilis.

 

Ad primum principale patet ex I Art. quia corruptibilis erat ex natura pure considerata in se.

Ad secundum, quantum ad primum membrum puta de anima, cum dicitur quod solus Deus immortalitatem habet, patet per Augustinum VI de Trin. c. 6 qui dicit quod immortalitas vocatur ibi immutabilitas ; sed ad aliam partem alterius membri de corpore, dicatur sicut ad primum.