Distinctio XX — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XX
Post hasc videndum est...
Circa istam Dist. XX quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum in paradiso terrestri fuisset propagatio filiorum per copulam carnalem.
Videtur quod non, quia propagatio per copulam carnalem fit ex decisione seminis, ut semen est de superfluo alimenti ; sed in statu innocentiae nihil fuisset superfluum ; ergo.
- Praeterea, generatio per copulam carnalem non fit sine corruptione et macula ; sed in statu illo non fuisset aliqua corruptio nec macula ; ergo.
In contrarium : manente eadem natura in specie, manet consimilis actus ; sed natura humana est eiusdem speciei in statu isto et illo, et in isto statu fit generatio filiorum per copulam carnalem ; ergo.
Responsio : hic sunt duo articuli.
Primus, qualis sit generatio filiorum pro statu naturae lapsae ;
secundus, qualis fuisset in statu naturae institutae.
Circa primum sunt videnda septem.
Primo qualis superfluitas sit semen, cum semen sit de superfluo alimenti ;
Secundo, quae virtus sit in spermate maris et feminae ;
tertio, in quanto tempore formatur fetus ;
quarto quae membra primo formantur ;
quinto, unde causatur tanta diversitas sicut est inter carnes et ossa et huiusmodi ;
sexto, de diversitate partium ex eo quod aliquae fiunt in maiori et minori tempore ;
ultimo de causa masculinitatis et femineitatis.
Quantum ad primum, dico cum Averroe in Colliget. suo, quod praetermissa digestione oris, sunt tres digestiones, scilicet digestio stomachi, epatis et cordis. Est enim cor princeps iri virtute nutriti va, et in hoc ipse repraehendit Galenum qui posuit quod princeps in virtute nutritiva erat epar. Sicut enim se habet digestio stomachi ad digestionem epatis, ita digestio epatis ad digestionem cordis. Superfluitates autem digestionis stomachi sunt feces ; superfluitates autem digestionis epatis sunt urinae ; superfluitates autem digestionis cordis post factam missionem necessariam ad omnia membra remanet superfluum quod dicitur semen.
Quantum ad secundum est opinio Galeni, sicut recitat Avicenna IX de animalibus, quod in spermate femineo est vis activa ad formationem fetus, quod probatur.
Primo sic : matrix habet vim receptivam ; exemplum de illa quae steterat cum viro dedit magnum saltum ut emitteret semen ne impregnaretur, et non potuit ; sed matrix non solum habet vim receptivam retinendi semen maris, sed etiam semen proprium. Et tunc quaero ad quid retinet, quia aut praecise propter materiam fetus, et hoc non, quia
talis materia ponitur menstruum, aut propter vim activam, et habetur propositum,
Secundo sic : quod ex se inspissatur habet vim activam ; sed semen mulieris ex se inspissatur ; ergo. Minor probatur per istam mulierem quae cum non staret cum viro patiebatur suffocationem matricis ; hoc autem non erat, nisi quia eius sperma erat inspissatum in matrice.
Ista opinio a quibusdam non tenetur, quia est contra Philosophum XV de animalibus. Item est contra Avicennam IX de animalibus qui repraehendit Galenum et dicit quod ignorat in hoc radices seminis naturalis. Item contra Averroe in Colliget. suo. Et est ratio Averrois talis : si esset in spermate mulieris virtus activa ad formationem fetus, posset naturaliter generare sine viro, quod est inconveniens. Probatio consequentiae : quia agens approximatum passo debite potest inducere suam formam in materia bene disposita ; sed sanguis menstruosus, et semen mulieris sunt bene disposita ; ergo.
Ad primam rationem Galeni dicitur quod sperma receptum necessarium non est propter vim activam sed propter contemperamentum, sicut ponit Avicenna in III, sui canonis sen. 21 et exponitur statim.
Ad secundum dico quod illa inspissatio non est propter vim activam, sed propter caliditatem matricis.
Diceres ergo : ad quid ponitur sperma viri et mulieris ? Dico quod sperma mulieris ponitur propter contemperamentum spermatis viri. Et hoc est dictum Avicennae ubi supra, qui dicit quod duorum spermatum commixtio est necessaria, quia cum viri sperma sit grossum et calidae complexionis, sperma feminae contemperat grossitiem et calorem spermatis maris, propter mollitiem et frigiditatem propriam.
Ulterius dico cum Avicenna, licet quibusdam non placeat, quod sperma mulieris et sperma maris cedunt vel intrant materiam fetus, aliter tamen et aliter, quia sperma femineum intrat non habens vim activam, sperma autem viri intrat habens vim activam. Exemplum suum est : pasta quae est modo panis, et in virtute caloris furni fit in pasta quaedam crustula, sic etiam est quando coadunantur ista spermata a virtute caloris matricis generatur crustula sive pellis.
Quibusdam autem hoc non placet, volentes quod semen virile concurrat tantummodo ut dans formam, quia aliter idem esset in potentia et actu, et activum et passivum. Teneatur quod plus placet.
Quantum ad tertium sunt duae opiniones de formatione fetus. Una est Augustini 83 Quaest., qui dicit quod illa formatio fit in quadraginta diebus tali ordine, sex diebus primis est sub forma lactis, novem diebus sub forma sanguinis, duodecim diebus est sub forma carnis, decem et octo residuis diebus distinguuntur et formantur membra.
Alia est via quam tangit quaedam Glossa in Levitico, quod masculus in quadraginta quinque diebus formatur, femina vero in octaginta quatuor. Et huic opinioni favet Philosophus X de animalibus c.1 dicens quod si fetus masculi quadragesimo die ceciderit per abortum super aquam frigidam, invenitur habens substantiam involutam in tela, qua scissa, apparebunt membra distincta.
Puto tamen quod utraque opinio est vera, quia perfecta formatio fit in quadraginta quinque diebus, et sic accipit Augustinus ; semiplena autem fit in quadriginta diebus, et sic accipit Glossa in Levitico.
Quantum ad quartum dicit Democritus, ut recitat Philosophus VI de animalibus, quod primo formantur membra exteriora, deinde interiora. Hoc probat Philosophus et dicit quod primo formantur interiora membra, inter quae primo formatur cor. Ratio est quia illud primo formatur in animali, quod est principium motus in animali ; sed huiusmodi est cor ; ergo. Deinde formantur illa in quibus viget virtus animalis puta epar et cerebrum.
Quod si dicas quare non formatur tunc pulmo, respondet Avicenna IX de animalibus quod hoc est ideo quia pulmo est propter respirationem ; sed in prima formatione fetus non indiget respiratione ; ideo non formatur pulmo.
Quantum ad quintum dico quod illud est propter diversitatem materiae, nam ad generationem fetus concurrit sperma masculinum et femininum et menstruum. Sperma autem masculinum fit materia spirituum quantum ad id quod est subtilis in eo, quantum autem ad id quod est grossius transit in membra. Sperma autem femineum fit materia nervorum et venarum et eorum quae non restaurantur. Menstruum autem fit materia carnis et pinguedinis et eorum quae possunt restaurari.
Quantum ad sextum, ponit Philosophus IX de animalibus, quod cum omnia animalia habent certum tempus pariendi excepto homine, quia quaedam parturiunt in septimo mense, quaedam in nono, quaedam vero multoties intrant undecimum mensem, sicut recitat Avicenna IX de animalibus. Philosophus vero dicit IX de animalibus, quod plures decipiuntur mulieres credentes se esse impregnatas, et causa huius est quia matrix interdum attrahit proprium sperma, et claudit se super illud, et tunc mulier putat se impregnatam. Tunc si postmodum utatur viro, evomat sperma clausum, et recipit sperma viri unde impregnabitur, et tunc mulier decipitur in computatione, quia incipit computare a tempore quo fuit clausum sperma proprium, et non a tempore quo recipit sperma virile.
Sed dubium est, quare natus in septimo et nono mense vivit, in octavo vero non. Et assignantur duae rationes.
Prima est physica, talis : quia puer existens in utero communiter in septimo mense petit exitum, et si inveniat facilem exitum non inveniet laesionem, et vivit ; si autem inveniat obstaculum recipiet'laesionem et revertetur ad locum proprium. Si autem exibit in octavo mense, quia non est facta curatio a laesione, moritur ; si autem tardabit usque ad nonum mensem, quia in octavo facta est curatio a laesione, ideo exibit sanus et vivet.
Alia est ratio mathematica, quia in quolibet tempore impregnationis dominatur planeta super fetus secundum ordinem, ita quod primo mense dominatur Saturnus, et sic per ordinem usque ad Lunam quae dominatur in septimo mense. Luna autem est frigida et humida, et quamvis ratione frigiditatis sit causa mortis, tamen ratione humiditatis est causa vitae. Si autem vadat usque ad octavum mensem, tunc reincipiet dominari Saturnus qui est frigidus, sic est causa mortis ; si autem transit usque ad nonum mensem, tunc habet dominium Iupiter qui est calidus et humidus, ex quo est causa vitae.
Quantum autem ad septimum, quare aliquando mulier parit masculum, aliquando feminam. Est prima ratio Galeni qui dicit quod hoc est quia cum sperma femineum intrat sperma masculinum, generatur femina, cum autem e converso, generatur mas.
Haec ratio non valet, quia ponit sperma mulieris habere vim activam respectu formationis fetus, quod improbatum est in principio quaestionis huius.
Secunda ratio Democriti qui voluit quod sperma maris cadens in parte dextera matricis generat masculum, in parte vero sinistra generat feminam.
Ista, ut dicit Philosophus, ratio non valet, ut declaratur in principio XVI de animalibus.
Alia est ratio Lucani qui dicit quod hoc est ex parte testium, nam testis dexter fac ad generationem maris, sinister facit ad generationem feminae, unde si fuerit pars dextera testium ligata generatur femina, et si sinistra generatur mas.
Ista ratio secundum Philosophum, ubi supra, non valet, quia sunt multa animalia quae carent testibus, et tamen generant mares.
Ideo est alia ratio, ex parte qualitatis seminis virilis, nam illud semen vel servet in calore, et facit ad generationem maris ; si autem est in calore remisso, facit ad generationem feminae.
Alia ratio assignatur ibidem, propter aetatem ; nam iuvenes et senes generant feminas, quia in iuvenibus non est calor naturalis completus, in senibus autem est diminutus ; homines vero provectae aetatis generant mares.
Alia ratio est ibidem ratione ventorum, quia cum fuerit ventus septentrionalis generatur mas, cum vero fuerit meridionalis generatur femina.
Quantum ad secundum articulum principalem dico septem per ordinem.
Primo, quod in statu innocentiae fuisset filiorum procreatio per copulam carnalem ; et hoc probatur per Augustinum XIV de civ. Dei c.2.
Secundo, dico quod per quamlibet copulam carnalem fuisset facta prolis generatio. Cuius ratio est quia potentia activa perfecta et potentia passiva disposita, si istae sunt ordinatae nunquam exeunt ociosae in actu ; sed omnia ista erant in statu innocentiae ; ergo.
Tertio, quod soli isti fuissent generati, qui modo sunt salvati vel salvabuntur, quia aliter divina praedestinatio fuisset mutata cum in paradiso non possit esse peccatum.
Quarto, quod in statu isto fuisset aequalis multiplicatio virorum et mulierum, quia omnes vacassent generationi carnali. Si autem non fuisset aequalis multiplicatio, tunc vel unus habuisset plures uxores, vel e converso, quod fuisset inconveniens pro illo statu.
Quinto, quod ibi fuisset per carnalem copulam virginitatis amissio ; non autem intelligo per verginitatis amissionem deordinationem, sed aperitionem claustrorum.
Sexto, quod filii geniti non habuissent perfectum usum membrorum, sed processissent per intervalla temporum sicut modo.
Septimo, quod filii non fuissent geniti in perfecta scientia quantum ad usum, ad minus, quidquid sit de habitu scientiae.
Istae duae ultimae conditiones patent per Magistrum Dist. XX.
Ad argumentum principale dico quod semen non erat superfluum alimenti simpliciter, quia quamvis non esset necessario individuo, erat tamen necessarium propter speciem.
Ad secundum patet per Magistrum dist. XX c. 2 fuisset enim ista copulatio absque macula in statu illo, sicut nunc est aperitio oris.
