Distinctio IX — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio IX

Distinctio IX

Post praedicta superest…

 

Circa istam Distinctionem IX quaeritur :

 

QUAESTIO II

 

Utram Angelos possit alteri loqui

 

Videtur quod non, quia locutio fit de eo quod est ignotum ; sed quidquid est ignotum uni angelo est notum alteri ; ergo.

Probatio minoris : essentia angeli est intimior angelo quam sua cogitatio ; sed ista intimitate non obstante essentia angeli est nota alteri angelo ; ergo et cogitatio.

Secundo sic : si angelus possit loqui uni angelo, ita potest loqui distanti sicut praesenti ; consequens est falsum, quia non posset loqui uni angelo quin loqueretur omnibus intermediis ; ergo.

Tertio sic : quidquid angelus cognoscit, cognoscit per species innatas ; sed omnis species quae uni angelo innata est, alteri angelo innata est ; ergo quidquid cognoscit unus, et alius cognoscit ; ergo frustra fit locutio. Maior probatur per rationes Thomae part. I q.55 a.5 quae sunt positae supra dist. III q. penult.

 

In contrarium est Damascen. lib. II c. 32 et patet per illud quod habetur in Isaia : Duo Seraphim clamabant alter ad alterum ; sed clamor est quaedam locutio.

 

Responsio : Hic sunt duo articuli.

In primo ponitur una opinio quae, reprobatur.

Secundo dicetur ad quaestionem secundum veritatem.

 

Quantum ad primum articulum est opinio Henrici quae tria dicit.

Primo quomodo loquens cognoscit illud de quo loquitur, scilicet singulare.

Secundo quomodo possit illud cognoscere unus, et aliud latere.

Tertio, quomodo fiat ei patens per aliquam rationem quando loquendo exprimit illud.

 

Quantum ad primum, dicitur quod angelus cognoscit singulare per universale concreatum suo intellectui.

Quod probatur primo quia unumquodque sicut se habet ad esse ita se habet ad cognitionem ex II Metaph. ; sed singulare quantum ad esse nihil addit supra universale ; ergo.

Secundo sic : nihil movet aliquam potentiam, nisi in virtute primi obiecti ; sed primum obiectum intellectus angelici est universale ; ergo.

Tertio sic : sequitur quod intellectus angeli esset magis determinatus et limitatus quam humanus.

Quarto sic : quia si non sequitur quod sicut per apprehensionem universalium generatur in nobis habitus scientialis, sic in intellectu angeli si primo cognosceret singularia posset esse habitus scientiae sine scientia, vel praeter scientiam universalium, quod est contra Philosophum VII Metaph.

 

Quantum ad secundum dicit ille Doctor quod licet intellectio huius universalis, quae est ratio intelligendi, huic pateat, illi vero non, tamen patent ei conceptus huiusmodi, ut est de ipso singulari, quia per hoc quod ipse utitur forma universali ad concipiendum singulare nihil innovatur in intellectu illius, et ideo est necessaria locutio propter singulare cognitum isti, et alium latet.

Quantum ad tertium dicit quod sicut singularia signata cognita a nobis non possumus per locutionem alteri exprimere nisi exprimendo singularia vaga cum proprietatibus et accidentibus designantibus sub quibus aliquid revelatur, ita neque unus angelus sub eadem significatione sub qua ei revelatum est potest alteri angelo loquendo manifestare, sed format alteri conceptum novum realiter alium de singulari vago, quem conceptum alius intellectus angelicus videt, quasi legeret in libro, et hoc vocatur loqui sive locutio.

 

Contra istam opinionem arguitur primo sic : unumquodque sicut se habet ad esse ita ad cognosci ; sed singulare addit supra universale ex quaest. de individuatione art. II ; ergo.

Praeterea rationes quibus probatur quod singulare non potest intelligi ab angelo, procedunt ex hoc quod est imperfectionis in intellectu cognoscere singulare ; sed hoc est falsum, quia intellectus Dei cognoscit singulare.

Praeterea illa opinio vel conclusio est improbata multipliciter de universali concreato, sine habitu scientiali Dist. III quaest. illa : Utrum angelus cognoscendo distinctas quidditates habeat distinctas rationes cognoscendi. Quaere ibi.

 

Contra secundam conclusionem illius arguitur sic : ipse improbat speciem in beatitudine per hoc quod unus beatus videret eam in intellectu alterius naturaliter, et sic videret naturaliter obiectum repraesentativum naturaliter per speciem ; sic arguo in proposito : Si habitus est ratio naturaliter cognoscendi singularia, cum unus angelus videat habitus naturaliter in alio, non poterit eum latere obiectum repraesentativum.

Praeterea quando duo intelligibilia comparantur ad eundem intellectum non alligatum virtuti phantasticae, magis actuale est magis intelligibile si non excedit facultatem potentiae ; sed signatum intelligibile est magis actuale individuo vago ; ergo magis intelligibile ab intellectu qui non alligatur virtuti phantasticae, qualis est intellectus angelicus.

 

Contra tertiam conclusionem illius Doctoris sequitur quod in intellectu angeli sunt duo conceptus de eodem, unus vagus signans, et alius determinatus signatus, et sic erit ponere pluralitatem sine necessitate.

 

De secundo articulo principali dico tres conclusiones.

 

Prima, quod angelus loquens alteri causat immediate conceptum illius obiecti de quo loquitur angelo cui loquitur.

Et probatur sic : omnis loquens intellectualiter causaret immediate in eo cui loquitur conceptum de quo loquitur si posset ; sed angelus qui loquitur potest ; ergo.

Probatio minoris : illud quod sufficienter est in actu primo respectu alicuius effectus, potest illum immediate causare in receptivo proportionato et approximato ; sed angelus habens notitiam alicuius obiecti est sufficienter in actu primo ad causandum intellectionem actualem illius obiecti, et angelus audiens est receptivum proportionatum.

 

Secunda conclusio est declarare quid angelus loquens gignat in intellectu audientis.

Et dico primo quod potest causare actum et non speciem. Iterum potest causare actum et speciem. Iterum potest causare speciem et non actum.

Probatio primi ; dato quod duo angeli possunt loqui de aliquo habitualiter noto ; sed tunc gignit actum et non speciem quia alias oporteret ponere duas species in eodem intellectu eiusdem obiecti, quod est falsun secundum adversarium.

Secundo probatur quia si Deus crearet unam novam speciem, et notitiam illius haberet unus angelus et non alius, habens notitiam posset loqui angelo non habenti notitiam de illa specie, et sic gigneret in intellectu illius actum et speciem.

Tertium probatur quia minor virtus non potest impedire maiorem virtutem a sua actione ; ergo si superior angelus consideraret aliquid in genere proprio, tunc inferior volens sibi loqui non impediret suam intellectionem actualem ; causabit tamen aliquid, sed non actum, ut patet ; ergo spetiem.

 

Tertia conclusio quomodo unus angelus potest loqui uni et non alteri. Et dicunt aliqui quod angelus non potest uni loqui quin aliis omnibus loquatur.

 

Contra hoc obicit Varro multipliciter.

Primo quia angelus non est peioris conditionis quam homo ; sed homo potest consiliari et loqui cum uno secrete non loquendo cum alio ; ergo.

Secundo quia angelus bonus non posset loqui aliquod secretum alteri, quod lateret angelum malum si esset medius, quod est inconveniens et contra Chrysostomum super Matth.

 

Ideo est alia opinio, quod angeli habeant inter se signa secreta et privata, et per talia signa potest loqui uni et non alteri.

Contra : intimior est essentia angeli sibi, quam quodcunque signum ; sed non obstante ista intimitate essentia unius angeli nota est alteri ; ergo.

Praeterea, quando conveniunt ad invicem de istis signis secretis, quare non potuit tertius angelus esse praesens qui audiret ista pacta.

 

Ideo est tertia opinio, quod hoc est ideo quia angeli sunt specula voluntaria, unde si essent duo specula sibi mutuo opposita, potest unum speculum voluntarie se dirigere ad unum et non ad a lium.

Contra, quamvis repraesentatio subsistit voluntati, tamen postquam repraesentatio et locutio facta est in effectu videtur esse obiectum naturale sicut etiam apparet in nobis, quod locutio antequam ponitur in effectu subest imperio voluntatis, sed posquam posita est in effectu est obiectum naturale auditus.

 

Ideo est alius modus Thomae qui dicit quod conceptus in nobis duplici clauduntur obstaculo scilicet voluntate et corporeitate. In angelo autem cum non sit corporeus, conceptus eius clauditur tantum uno obstaculo, scilicet voluntatis. Et ideo statim cum vult conceptum suum ab alio videri statim ille videt.

Contra illam opinionem est eadem ratio quae contra praecedentem.

 

Quinta est opinio Scoti quae redit in idem cum istis qui dicunt quod sicut in potestate angeli est uti illa vel illa specie, ita in eius potestate est gignere actualem notitiam in illa vel in illa intelligentia, quia non magis determinatur passivum naturale ad patiendum quam activum naturale ad agendum.

Sed contra istam opinionem est eadem ratio quae contra praecedentem. Et ideo non video bono modo rationem determinantem nisi voluntatem divinam. Si tamen aliqua praedictarum opinionum est vera, concordo tamen cum ultimis tribus opinionibus quae in idem tendunt.

 

Ad argumentum primum  in oppositum nego minorem. Ad probationem dico quod non valet quia essentia angeli est obiectum naturale, cogitatio vero est obiectum voluntarium.

Ad secundum patet per idem sicut declaratum est in III Quaest. 2 Artic.

Ad tertium nego maiorem. Ad probationem illius patet in III Dist. quaestione illa : Utrum angelus cognoscat alia a se per species innatas vel acquisitas. Quaere ibidem.

 

 

QUAESTIO II 

Secundo quaeritur :

 

An Angelus unus possit alium illuminare

 

Videtur quod non, quia illuminare est lumen creare vel lumen intendere ; sed Angelus non potest lumen creare, quia creare competit soli Deo, nec potest creatum intendere, quia ab eodem habitus intenditur a quo producitur ex I Ethic.

Secundo sic : non est minoris nobilitatis intellectus angelicus, quam humanus ; sed intellectus humanus illuminatur a solo Deo, per illud Ioan. : Erat lux vera quae illuminat etc.

  1. Praeterea, omnis mutatio est inter opposita, et sic si angelus illuminatur, prius fuit tenebrosus, quod est inconveniens.
  2. Praeterea, aut angelus inferior illuminat superiorem, aut e converso. Non primo modo, quia illuminans est perfectior illuminato ; sed angelus inferior non est perfectior superiore ; ergo. Nec etiam secundo modo, quia maius lumen obfuscat minus, sicut patet in meridie quod lumen solis obfuscat lumen stellarum.

 

In contrarium est Dionysius in De angelica hierarchia qui dicit quod angeli superiores purgant, illuminant et perficiunt inferiores.

Confirmatur, quia ecclesia triumphans assimilatur ecclesiae militanti ; sed in ecclesia militante unus homo illuminat alium hominem ; ergo.

 

Respondeo : Hic sunt quatuor articuli secundum quatuor modos dicendi.

 

Est enim prima opinio Thomae part. I q. 100. a. 1 qui dicit quod angelum illuminare alium angelum intelligitur dupliciter, scilicet causative quia causat lumen, secundo modo confortative. Primo modo angelus non illuminat alium angelum, sed secundo modo.

Contra istam, opinionem obicit Varro quia confortatio illa aut est per impressionem vel informationem factam ab alio, aut per repulsionem contrarii, sicut dicimus, quod unus carbo confortatur ex coniunctione alterius carbonis, quia duo carbones possunt magis repellere frigiditatem aeris circumstantis ; sed nullum istorum potest dari in proposito, quia unus angelus nihil recipit per impressionem ab alio ; nec etiam est ibi expulsio contrarii, puta tenebrae ; ergo.

 

Ideo est secundus modus Henrici qui dicit quod quadrupliciter potest intelligi Angelum superiorem illuminare inferiorem. Uno modo, lumen infundendo, sicut sol illuminat medium. Alio modo, luminosum offerendo, sicut deferens candelam illuminat domum ; tertio modo, obstaculum amovendo sicut aperiens fenestram de die ; quarto, aliquid faciendo, quo facto causatur lumen in receptivo, sicut cum medicus sanat oculum infirmi.

Ad propositum applicando, primo modo solus Deus illuminat ; secundo modo unus angelus illuminat alium ei loquendo de aliquo noto sibi et non alteri ; tertio et quarto modo angelus illuminat hominem, sicut probatur per Augustinum super illud Psalmi : Da mihi intellectum etc. Et secundum membrum deducitur sic : angelus inferior per naturalem influentiam angeli superioris est reducibilis in statum naturalem et ultimatum perfectionis naturalis ; sed ultimata perfectio angeli est intelligere opus divinum ; ergo.

Contra istam rationem arguit Scotus et bene, quia tunc angelus superior faceret videre angelum inferiorem aliquod revelatum in verbo, quia hoc est ultima eius perfectio.

 

Ideo est tertia opinio quae dicit quod sicut homo docet alium hominem, ita Angelus potest alium angelum illuminare ; sed unus homo docet alium quadrupliciter : Primo modo imprimendo speciem directe sicut in mathematicis magister imprimit discipulo formam trianguli. Secundo modo imprimendo lumen indirecte excitando lumen intellectus agentis. Tertio modo proponendo propositiones modo debito et determinato, proponendo principium ad conclusionem eliciendam ex principio, et connexionem ipsorum ad invicem sicut recitat Augustinus de iuvene illo interrogato de conclusionibus geometricis per ordinem. Quarto modo, homo docet alium iuvando et confortando intellectum circa obiectum.

Applicando illa ad propositum dicitur quod angelus non illuminat primo modo quantum ad speciem, nec secundo modo quantum ab lumen, quia angelus nihil recipit ab alio angelo ; nec tertio modo, scilicet proponendo propositiones debito modo, quia angelus intelligendo non discurrit ; et sic illu

minat quarto modo iuvando intellectum circa obiectum, et ipsum confortando.

Contra illam opinionem est eadem ratio quae fuit contra Thomam de illuminatione confortativa. Item arguit sic Varro, quia si unus angelus non facit aliquid in alio, non videtur ipsum illuminare, sicut si sol semper luceret in se, et nihil faceret extra se, nunquam illuminaret medium.

 

Propter quod est : Quartus modus dicendi, scilicet Scoti qui dicit quod illuminatio in angelo est quaedam locutio de noto perfectissimo in esse secundo, et unus angelus potest alteri loqui, ut patet ex quaest. praeced., ideo unus potest alium illuminare.

Sed hic sunt duo dubia :

unum, si superior illuminans potest facere inferiorem aliquid videre in verbo ;

secundo, si inferior possit illuminare superiorem.

Ad primum dico quod non, quia sicut cognitio verbi est mere supernaturalis, ita cognitio cuiuscunque obiecti contenti in eo est mere supernaturalis ; sed quod est mere supernaturale non subiacet causalitati causae secundae ; ergo.

Ad secundum dubium dico quod Deus de potentia sua absoluta potest aliquid revelare angelo inferiori, quod non esset revelatum angelo superiori. Et tunc ille inferior posset aliquo modo loqui superiori, quae locutio esset aliquo modo illuminatio. De communi tamen cursu quidquid Deus revelat inferioribus, revelat et superioribus.

 

Ad primum principale, dico quod illuminare non est lumen creare, quia creatio excludit omnem causalitatem subiectivam, sicut patebit in quaestione de ratione seminali. Hic autem praesupponitur subiectum receptivum.

Ad secundum dico quod intellectus humanus non tantum illuminatur a luce divina quin etiam ibi concurrat causa secunda illuminans.

Ad tertium dico quod non oportet ibi concedere tenebram per positionem, quia Cherubim sunt perspicaciores in scientia quam angeli, et tamen propter hoc angeli non dicuntur tenebrosi.

Ad quartum dico quod angelus inferior potest illuminare superiorem si aliquid reveletur sibi quod non revelatur superiori. Nec est inconveniens quod angelus inferior excedat superiorem in aliqua perfectione accidentali. Eodem modo dico quod angelus superior potest illuminare inferiorem. Et cum dicis quod maius lumen obfuscat minus per argumentum de sole et stellis, dico quod supponit falsum quia ita appar.et propter materialitatem et defectum sensus cum impedimento medii non dispositi, quia si quis esset in puteo profundo in meridie, videret clare stellas non obstante luce solari.