Distinctio IV — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio IV
Post hoc videndum...
Circa istam IV distinctionem quaero :
QUAESTIO I
Utrum Angelus possit peccare.
Videtur quod non, quia aut hoc esset inquantum est a Deo, et tunc Deus esset causa peccati ; aut inquantum est ex nihilo, et hoc non, quia inquantum est ex nihilo, naturale est sibi deficere, et sic non esset aliquod peccatum.
- Praeterea, malitia et peccatum non sunt sine ignorantia, per Aristotelem III Ethic., ubi dicit quod omnis malus ignorans ; sed in Angelis non est ignorantia ex III Ethic.
In contrarium, quia peccavit de facto, ergo potuit peccare.
Iuxta istam quaestionem quaero aliam :
Utrum Angelus ab instanti suae creationis fuerit malus.
Et videtur quod sic, testimonio Salvatoris qui dicit de angelo : Ille homicida fuit ab initio.
Praeterea Angeli boni ab instanti suae creationis fuerunt creati boni ; ergo Angeli mali ab instanti suae creationis fuerunt mali. Consequentia patet. Antecedens probatur per Augustinum XII De Civ. Dei, ubi dicit quod Deus fuit creans simul naturam angelicam et dans gratiam ; sed si habuit gratiam ; ergo et gloriam.
Probatio consequentis, quia angelus non discurrit circa perfectiones naturales ; ergo nec circa perfectiones supernaturales.
In contrarium est Origenes qui dicit quod serpens idest diabolus non statim super pectus ambulavit sicut nec Adam nec Eva statim peccaverunt.
Responsio : hic tria sunt videnda, primo si angelus potuit peccare, secundo si Angelus potuit ab instanti suae creationis, tertio quid sit de facto si ab instanti suae creationis peccaverit et fuit malus.
Quantum ad primum dico quod sic, et persuadetur tripliciter :
Primo sic : operatio non est melior quam substantia : sed substantia angeli cum sit de nihilo et possit non esse per annihilationem, est defectibilis ; ergo operatio eius defectibilis, et sic potest peccare.
Praeterea, agens cuius regula, realiter differt ab ipso potest ab ipsa deviare ; sed angelus habet pro regula divinam voluntatem quae realiter differt ab angelo ; ergo potest ab ea deviare, et per consequens potest peccare.
Tertio sic, quia Anselmus in Lib. cur Deus homo dicit, quod Deus non potest facere homines impeccabiles, sicut nec potest eos facere Deos ; sed eadem est ratio de angelis et hominibus ; ergo.
Quantum ad secundum articulum sunt contrariae opiniones, una ponit quod non, et ad hoc probandum sunt diversae rationes :
Ratio Hugonis Lib. I de Sacramentis, dicit quod peccatum consistit in actu voluntatis ; sed actus voluntatis cum sit a potentia finita, mensuratur tempore ; ergo sic non potuit peccare in instanti.
Praeterea, Anselmus videtur addere ad eandem conclusionem duas rationes alias Lib. de casu diaboli c. III.
Prima est illa : angelus non potuit peccare nisi per velle ; sed primum velle angeli est a Deo non ab angelo ; ergo.
Probatio minoris, quia si primum velle habet a seipso, aut hoc est volens, aut nolens ; si nolens, ergo illud non est primum velle : si volens, ergo alio velle volens, quia vult se velle ; et tunc quaeram de illo sicut de priori, et tunc vel erit processus in infinitum in actibus voluntatis, vel dabis quod primum velle angeli non sit ab angelo.
Secunda ratio sua est ista : nullus potest peccare nisi sit debitor iustitiae ; sed angelus in primo instanti suae creationis non erat debitor iustitiae, quia illam nondum acceperat ; ergo.
Alius, scilicet Thomas p. I q. 63 a.5 arguit sic : operatio quae est in eodem instanti quando incipit res est effective a causa producente rem in esse. Exemplum de motu gravis deorsum et de tibia claudicante. Si igitur angelus ab instanti suae creationis potuit peccare ; ergo actus ille esset effective a Deo, sicut et esse angeli, quod est inconveniens.
Ad idem arguitur ab aliis, scilicet ab Henrico sic : Si angelus potuit peccare ab instanti suae creationis ; ergo non potuit non peccare.
Probatio consequentia, quia non potentia praecedente actum cum non praecedat, nec potentia subsequente, sicut patet per se, nec etiam potentia simul existente cum actu, ex quo ponuntur actus in esse.
Isti idem arguunt sic : in angelo ponuntur habitus scientiales omnium quidditatum. Supra hos habitus prius fertur intellectus speculativus, deinde practicus, tertio complacentia naturalis, quarto complacentia deliberativa in qua consistit peccatum ; sed illa non possunt esse in eodem instanti ; ergo.
Alii arguunt sic : duae mutationes quarum termini unius ad quem est, terminus alterius a ‘quo, non possunt esse in eodem instanti : sed creatio angeli et peccatum sunt huiusmodi ; ergo.
Alia est opinio Scoti, et est ad oppositum. Cuius ratio est ista : potentia quae potest habere operationem perfectam, et non limitatur ad operationem rectam, potest in eodem instanti habere operationem non rectam ; sed voluntas angeli est huiusmodi ; ergo.
Aureolus autem deducit illam rationem aliter et bene, sic : voluntas in quocunque instanti potest habere actum liberum, in illo potest peccare ; sed in instanti suae creationis voluntas Angeli potuit habere actum elicitum libere ; ergo.
Probatio minoris, potest enim habere actum, quia effectus potest esse coaevus suae causae. Item actum elicitum sicut agentia naturalia, quia libertas non aufert potentiae perfectionem. Est etiam actus ille liber, cum sit a causa libera.
Tertia est opinio Petri medians, et dicit quod peccatum aliquando accipitur pro defectu praecise, aliquando vero pro defectu imputabili, sicut patet III Ethic., ubi dicit quod orbatus a natura non vituperatur, orbatus ex continentia vel malitia vituperatur. Tunc ad propositum dicit quod angelus potuit peccare in primo instanti suae creationis peccato quod est solum defectus, et sic intelligitur secunda opinio. Sumendo autem peccatum pro defectu imputabili, angelus non potuit peccare ab instanti suae creationis, et sic intelligitur prima opinio.
Sed quidquid sit de ista concordia tenendo secundam opinionem dico ad rationes primae opinionis quod non concludunt.
Ad primum dico quod est contra eam Philosophus X Ethic. ubi dicit quod delectatio et visus fiunt in instanti. Item dicit II de Anima, quod lux fertur in instanti, et reprobat illam opinionem quae dicit quod sit in tempore perceptibili. Item sequitur quod anima in primo instanti separationis non esset beata nec misera ex quo actus mensuratur tempore.
Ad secundum de Anselmo, dico quod Anselmus finxit ibi unum Angelum qui esset nuda essentia non habens essentiam volitivam quam ipse vocavit instrumentum. Et de isto concedo quod non habet primum velle a se. Et cum obiicitur, aut haberet volens aut nolens, dico quod primum velle non habet nec volens nec nolens, sed seipso immediate elicit in actum secundum qui velle.
Ad aliam rationem Anselmi dico quod aut intelligit de iustitia infusa, et tunc sarracenus non habens iustitiam infusam non potest peccare ; aut intelligitur de iustitia acquisita, et hoc non valet, quia iustitia acquisita potest ammitti multis actibus iniuste elicitis ; ergo oportet quod intelligat de iustitia, idest de potentia naturali voluntatis quae est moderatrix inclinationis naturalis, quae est contra iustitiam infundendam. Sed illa ponitur in Angelo in primo instanti creationis ; ergo.
Ad rationem Thomce dico quod bene arguit de actibus naturaliter elicitis a potentialitate libera sicut est in proposito. Aliter solvitur et melius Lib. I dist. 18.
Ad aliam dico quod causa non semper prior est effectu duratione, quia aliquando est prior natura. Cum ergo arguis, si potuit angelus peccare, aut potentia praecedente actum ? dico quod praecedente actum natura non duratione.
Ad aliam de habitu scientiali, ille habitus scientialis est improbatus supra in quaestionibus ; tamen dico pro nunc, quod omnis quidditas quae repraesentatur intellectui angelico potest sibi praesentari sine habitu, et omni syllogismo practico circumscripto potest voluntas habere acturti deordinatum, et sic peccare.
Ad secundam rationem dico quod maior est falsa, quia luna eodem instanti illuminatur a sole et illuminat hemisphaerium nostrum, et tamen sunt diversae mutationes.
Quantum ad tertium articulum de facto dico quod malus angelus non fuit malus ab instanti suae creationis, sed fuit aliqua morula inter creationem et lapsum, quod patet per Magistrum dist. III et IV c.3. vide ibi.
Item per Augustinum super Gen. ad litt. ubi dicit quod Deus non prius est ultor quam aliquis sit peccator. Item Isaiae 14 : Quomodo cecidisti lucifer de caelo, qui etc. Et Ezech. 28 : Tu signaculum similitudinis in deliciis paradisi etc. ; ergo non statim cecidit. Sed diceres quot sunt morulae et quae sunt ? Ad quod dicetur in 2 Art. Quaest. seq.
Ad argumenta principalia. Ad primum dico quod in peccato duo sunt, scilicet actus et deformitas. Ratione actus est a Deo quemadmodum ponit alia opinio, sicut patebit infra. Sed ratione deformitatis est a creatura inquantum est de nihilo. Et cum arguis, naturale est sibi deficere, concedo de defectu qui est annihilatio, nego autem de defectu qui est declinare a regula vel via rationis.
Ad secundum dico quod ignorantia est duplex, scilicet praecedens et subsequens. Angelus autem habet ignorantiam subsequentem voluntatem, non praecedentem, sicut etiam cum quis peccat mortaliter ratione contradicente.
Ad argumenta secundae opinionis dicit Magister, et bene, quod ille fuit homicida ab initio, idest statim post initium, quia fuit modica morula inter creationem et lapsum.
Ad secundum nego antecedens, sicut patebit in Quaest. seq. Tu probas quod simul habuerunt gratiam et gloriam ; dico quod est falsum.
Ad probationem respondeo per interemptionem, quia Angelus discurrit quantum ad suas perfectiones naturales ad minus discursu qui est hoc ex hoc. Et dato quod concedatur, non valet consequentia, quia non est similis ratio de perfectionibus naturalibus et supernaturalibus.
