Distinctio XXVI — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XXVI
Haec est ergo gratia operans…
Circa istam Dist. XXVI quaeritur.
QUAESTIO I
Utrum gratia sit principalius in essentia animae vel in potentia.
Videtur quod in essentia, quia forma determinata ad agendum magis debet poni in agente principali quam instrumentali ; sed essentia est principale agens, et potentia instrumentale ; ergo gratia, quae est forma determinata ad agendum, principaliter est in essentia.
Contra. Gratia operans et cooperans sunt idem, ut patet per Magistrum ; sed gratia cooperans est in potentia volitiva ; ergo.
Responsio : primo dicetur ad quaestionem secundum opinionem falsam ;
secundo, secundum opinionem veram ;
tertio dicetur ad motiva primae opinionis.
Quantum ad primum est opinio Thomae quod gratia principalius est in essentia animae, quod probatur.
Primo sic : gratia est radix et vita omnium beatorum, ut patet per Augustinum De laude charitatis ; sed vita principalius pertinet ad essentiam ; ergo.
Secundo sic : sicut se habet anima ad perfectiones naturales, sic etiam ad perfectiones supernaturales ; sed in perfectionibus naturalibus principalius anima perficitur secundum essentiam quam secundum potentiam, et gratia est quaedam perfectio supernaturalis ; ergo.
Tertio sic : eodem modo res reducuntur in Deum quo exeunt a Deo, per Dionysium ; sed anima per prius exit a Deo. secundum essentiam quam secundum potentiam ; ergo prius reducitur in Deum secundum essentiam. Sed reducitur per gratiam ; ergo, etc.
Quarto sic : essentia est indeterminatior quam potentia ; ergo indiget magis determinari. Sed gratia ponitur tamquam determinans animam ; ergo magis est in essentia quam in potentia.
Quinto sic : gratia semper est in actu ; ergo debet esse in subiecto quod semper est in actu. Sed essentia semper est in suo actu, potentia autem non ; ergo magis est in essentia quam in potentia.
Quantum ad secundum articulum dico illam opinionem esse falsam, et teneo oppositum, scilicet quod gratia magis sit in potentia quam in essentia, quod probatur
Primo sic : opposita nata sunt fieri circa idem ; sed peccatum et gratia sunt opposita, et peccatum est in voluntate ; ergo.
Secundo sic : gratia primo est in eo per quod anima ad Deum convertitur ; sed anima convertitur ad Deum per voluntatem ; ergo.
Tertio sic : gratia est aliqua forma in anima ; sed omne quod est in anima, vel est passio, vel ponentia, vel habitus ex II Ethic. ; gratia autem non est passio vel potentia ; ergo est habitus. Sed omnis habitus est in potentia ; ergo.
Quarto sic : omnis iustitia et iniustitia est formaliter in voluntate, per Anselmum in De conceptu Virginali ; sed gratia est quaedam iustitia ; ergo.
Quinto sic : quando aliqua forma est indeterminata secundum virtutem activam ad plura, id quod praecise respicit unam actionem determinatam non potest esse perfectio eius inquantum est indeterminata, sed bene inquantum est potentia determinata respectu istius actionis perficitur a tali perfectione. Exemplum : si anima est indeterminata ad plures actus, sapientia perficiens non perficit animam inquantum est indeterminata, sed praecise inquantum est intellectiva ; sed gratia perficit animam in ordine ad determinatum actum, scilicet meritorium ; ergo praecise perficit animam inquantum est illa potentia cuius est talis actus ; sed haec est voluntas ; ergo.
Ultimo sic : gratia est dispositio ad gloriam et beatitudinem ; ergo per se est in illo subiecto in quo est beatitudo ; sed beatitudo per se non est in essentia sed in potentia ; ergo.
Respondetur, quod beatitudo principaliter et per se est in essentia, sed per redundantiam in potentiis.
Contra : beatitudo est in anima quia satiat et quietat beatum ; sed haec quietatio non est nisi per coniunctionem ad obiectum beatificum, coniunctio autem non est nisi peractus potentiarum ; ergo.
Confirmatur per Philosophum IV Ethic. qui ponit quod beatitudo est in actu et potentia ; tunc circumscriptis potentiis in quibus est beatitudo per redundantiam posset anima per se esse beata, et ita sine actu, quod est contra Philosophum IV Ethic.
Quantum ad tertium articulum dico quod argumenta primae opinionis non concludunt.
Ad primum dico quod vita spiritualis principar lius pertinet ad animae potentiam quam ad essentiam.
Ad secundum nego maiorem, quia anima potest per se accipere perfectiones naturales alias a se, non autem potest per se accipere perfectiones supernaturales sicut patet per Augustinum I Retract. dicens : illud inconcusse tenemus liberum arbitrium non sufficere ad iustitiam et salutem obtinendam, ut haeresis tradit Pelagiana.
Ad tertium dico quod maior est vera in rebus essentialiter et suppositaliter distinctis, quod non competit animae ut patuit supra Dist. XVI.
Ad quartum dico quod gratia determinatur ad operationem gratuitam respectu cuius potentia est indeterminata indeterminatione proxima propter quod gratia ponitur in potentia.
Ad ultimum dico quod potentia etiam est in actu suo primo semper, sicut et gratia in gratitudine, quamvis non in actu secundo.
Ad principale dico quod maior est vera de instrumento extrinseco, non autem de intrinseco sicut est voluntas ; nec etiam voluntas se habet ut instrumentum accidentale, sed ut essentiale ad essentiam animae.
