Distinctio XXXVIII — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio XXXVIII

Distinctio XXXVIII

Post praedicta da voluntate...

 

Circa istam Dist. XXXVIII quaeritur :

 

QUAESTIO I

 

Utrum intentio sit actus solius voluntatis.

 

Videtur quod non. Matth. 8. si oculus tuus etc. dicit glossa quod intentio est oculus animae ; sed oculus animae est intellectus : ergo intentio est actus intellectus ; ergo.

  1. Praeterea, intentio includit relationem unius ad alterum ; sed referre relationem unius ad alterum est actus intellectus ; ergo.

 

Contra. Augustinus XIV de civit. Dei dicit quod est actus voluntatis.

 

Respondeo. Primo videndum est quid sit intendere ; secundo propositum.

 

Quantum ad primum dico quod intendere est in aliud tendere, et hoc potest esse dupliciter, vel quod tendat in aliud motum ab alio, vel a se, puta quod movet se in aliud, et illud in quod tendit potest esse praesens vel absens. Primo modo tendere convenit omni potentiae respectu sui obiecti ; secundo modo convenit proprie appetitui rationali et potentiae liberae, quae ducit et non ducitur, secundum Damascenum. Et isto modo etiam comprehendit intellectum inquantum est arbitrium. Per quod patet ad primum argumentum.

Ad secundum dico, conferre per modum iudicii est intellectus ; sed conferre utendo et ordinando unum amabile ad aliud est voluntatis.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur :

Utrum voluntas possit se moveri contra iudicium rationis.

 

Videtur quod non, quia voluntas nihil vult sub ratione mali ; sed si moveret se contra iudicium rationis, tunc vellet aliquid sub ratione mali.

  1. Praeterea, sicut verum determinat intellectum ita bonum determinat voluntatem ; sed intellectus non potest dissentire a vero ; ergo nec voluntas a bono.

 

Contra. Bernardus de libero arbitrio dicit quod voluntas nonnumquam sine ratione movetur ut multa faciat contra ipsam.

 

Respondeo. Hic sunt tria videnda.

Primo si voluntas possit se movere ;

secundo si possit se movere contra iudicium rationis ;

tertio si possit se movere respectu iudicii rationis respectu eorum quae sunt ad finem.

 

Primus articulus patet supra Dist. XXV ideo quaere ibi art. 1.

Secundus articulus patet supra Dist. XXIV ideo quaere ibi.

 

Prosequendo, ergo tertium articulum dicitur a Thomistis, quod homo non potest aliquid eligere per voluntatem contra iudicium rationis quia non esset ratio quare magis vellet unum quam aliud cum sit indifferens ad volendum quodcumque volibile.

Contra hoc, tum quia destruit libertatem voluntatis , tum quia hoc est contra experientiam sicut patet in peccante mortaliter ex electione, et faciens in se syllogimum practicum non esse fornicandum cum sit mortale ; tum quia voluntas non necessitatur respectu ultimi finis ut patuit supra Dist. XXIV ; tum quia est contra Augustinum XII civ. Dei sicut, inquit, duo aequaliter affectati anima et corpore et omnibus conditionibus paribus vident corporis pulchritudinem unus voluntate cadit, alter stat ; tum quia est contra Philosophum I Metaph. qui dicit quod prohaeresis, idest electio, determinat ; tum quia est contra Bernardum De libero arbitrio ut allegatum est in oppositum ; tum quia tangit articulum condemnatum qui dicit quod ratione existente recta in generali, et in speciali quod voluntas non possit contrarium, error est.

 

Ideo est opinio aliorum quod voluntas potest consiliari ante consilium et determinationem intellectus ; et sic libere movetur. Alio modo potest consiliari per considerationem et determinationem intellectus et sic necessario sequitur eius iudicium.

Contra hoc, quia non est minus libera voluntas post consilium quam ante. Ideo dico propter rationes factas contra primam opinionem quod voluntas libere movetur aliquoties contra iudicium intellectus respectu eorum quae sunt ad finem.

 

Ad primum principale nego minorem quia non vult illud sub ratione mali, sed sub ratione apparentis boni, cum intellectus dicat illud dimittendum esse et tenendum maius bonum.

Ad secundum nego maiorem quia verum respicit intellectum ut potentiam naturalem, voluntas autem semper est libera potentia per essentiam.