Distinctio XXII — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XXII
Hic videtur diligenter investigandum...
Circa istam Dist. XXII quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum peccatum primorum parentum fuerit ex ignorantia.
Videtur quod sic, quia omne peccatum aut est ex infirmitate, aut ex industria, aut ex ignorantia ; sed peccatum primorum parentum non fuit ex infirmitate, quia nondum erat peccatum in eis ; nec ex industria, quia tale peccatum est ex certa scientia, et omne tale est peccatum in Spiritum Sanctum.
- Praeterea, Augustinus XIV de Civ. Dei : Adam inexpertus divinae severitatis falli potuit ut crederet veniale quod fuerat mortale.
- Praeterea, III Ethic. : omnis malus ignorans ; sed Adam factus est malus per peccatum ; ergo fuit ignorans.
In contrarium arguitur quia ignorantia est poena peccati ; ergo non praecessit peccatum.
Responsio : primo ponam unam necessariam propositionem ;
secundo dicetur ad quaestionem ;
tertio videbitur si aliqua ignorantia excusat a peccato.
Propositio necessaria est Philosophi III Ethic. contra Pithagoram, talis : virtutes et vitia sunt in potestate nostra. Hoc probatur :
Primo sic : quaecunque sunt secundum electionem, sunt voluntaria et in potestate nostra ; sed virtutes et vitia sunt huiusmodi ; ergo.
Secundo sic : quae a nobis possunt operari sunt voluntaria ; sed vitia et virtutes sunt huiusmodi ; ergo.
Tertio sic : omnes operationes reducuntur ad aliqua principia ; sed omnes operationes nostrae non reducuntur ad principia extrinseca ; igitur reducuntur ad principia quae sunt in nobis, ut ad voluntatem.
Quarto sic : si malitia non est in potestate nostra, tunc sumus mali ex ignorantia ; sed hoc non valet, nam ignorantia est duplex, una directe aliquid operando, ut patet in ebrioso qui dupliciter est arguendus, primo quia inebriavit se, secundo quia in ebrietate peccavit. Est alia ignorantia iuris, quando quis indirecte peccat et prave operatur. Sed prima et secunda ignorantia sunt in potestate nostra ; ergo.
Ultimo sic : quaecunque laudantur vel vituperantur sunt in potestate nostra ; sed virtus et malitia sunt huiusmodi ; ergo. Maior patet, quia nullus vituperatur de turpitudine naturali, ut si quis nascitur caecus.
Quantum ad secundum articulum, est duplex modus dicendi.
Unus Richardi, quod ignorantia dupliciter accipitur : uno modo pro simplici nescientia, quae est respectu illorum quae non tenetur homo scire, et talis ignorantia non est poena, sed defectus naturalis consequens naturam ; secundo modo accipitur ignorantia pro nescientia eorum quae quis tenetur scire pro illo tempore quo debet ea scire.
Ad propositum dicit quod prima ignorantia fuit in primis parentibus ante peccatum, secunda non.
Secundus modus dicendi est Scoti, quod quaedam est ignorantia praecedens peccatum et disponit ad peccatum, secunda est ignorantia concomitans peccatum, tertia est ignorantia quae sequitur ex peccato quasi poena eius. Vel aliter sic : ignorantia potest accipi vel pro ignorantia simplici, vel pro ignorantia erronea, vel pro ignorantia facti in se et quoad aliquas circumstantias.
Ad propositum dicit quod primus homo non peccavit ignorantia errorea, quia approbare vera pro falsis est naturae lapsae non institutae ; peccavit autem ignorantia cirumstantiarum, quia volens placere uxori, credidit veniale quod fuit mortale, ut patet per Augustinum super Genes. ad litt.
Quantum ad tertium articulum, posset dici cum Philosopho V Ethic. qui dicit : duplex est ignorantia, una est in actu et in habitu, sicut in principio ; alia in actu sed non in habitu, sicut in illo qui vincitur a passione ; prima excusat, secunda non.
Aliter potest dici per viam Richardi quod duplex est ignorantia :
Prima est ignorantia invincibilis simpliciter, et haec totaliter excusat a peccato pro eo quod talis ignorantia tollit rationem voluntarii, et peccatum non est peccatum nisi sit voluntarium.
Secunda dicitur ignorantia affectata, ut cum aliquis sua voluntate vult ignorare. propter minorem remorsum conscientiae, et hoc non excusat immo aggravat.
Tertia est ignorantia crassa quae partim est voluntaria et partim involuntaria, ut cum aliquis propter negligentiam non vult laborare ut sciat quod tenetur scire, quamvis illud scire vellet sine labore ; hoc aequaliter alleviat a peccato quamvis non totaliter tollat.
Ad primum et secundum patet per illud quod dictum est in secunda opinione 2. Art.
Ad tertium dico quod omnis malus est ignorans ignorantia praecedente aut subsequente peccatum, et isto modo Adam fuit malus ignorantia subsequente.
