Distinctio XXVIII — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio XXVIII

Distinctio XXVIII

Illud inconcusse teneamus...

 

Circa istam Dist. XXVIII quaeritur de errore Pelagii, scilicet :

 

QUAESTIO I

 

Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit vitare omne peccatum mortale.

 

Et videtur quod sic : ad Rom. 2 : Gentes quae legem non habent ea quae legis sunt faciunt ; ergo operabantur opera legis, et sic vitabant peccatum mortale, cum non haberent gratiam, quia non habebant legem.

  1. Praeterea, qui potest libere consentire potest libere dissentire ; sed aliquis sine gratia potest libere consentire peccato ; ergo potest libere dissentire.
  2. Praeterea arguitur per rationem Pelagii, quia aut quis potest per liberum arbitrium vitare omne peccatum, aut non. Si sic, habetur propositum ; si non, ergo non peccat in eo quod vitare non potest, per Augustinum III de libero arbitrio.

 

Contra. Per Magistrum in illa distinctione, et per Augustinum in lib. de diversis haeresibus, et per Gregorium XXIX Moralium : peccatum, inquit, quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit.

 

Respondeo. Hic sunt quatuor videnda :

Primo, si homo sine gratia gratis data possit se sufficienter disponere ad gratiam gratum facientem.

Secundo, si sine gratia gratum faciente possit mandata Dei implere.

Tertio ; si per liberum arbitrium possit a peccato resurgere.

Quarto, ad principale quaesitum.

 

Quantum ad primum dico quod dispositio est duplex sicut et potentia, II de Anima et VII Metaph. Est enim dispositio propinqua et remota. Si loquamur de dispositione remota dico quod supposita generali motione primi moventis, potest, quia illa dispositio est rectus usus liberi arbitrii. Si autem loquamur de dispositione propinqua, dico quod non potest fieri sine speciali motione Spiritus Sancti, unde in lib. de Eccles. dogmatibus c. 25 nullum credimus ad salutem, nisi Deo iuvante, venire. Et Bernardus, de libero arbitrio dicit quod gratia excitat liberum arbitrium et cum seminat bonam cogitationem, sanat effectum et roborat gratia ut perducat ad actum.

 

Quantum ad secundum articulum dico quod impletio mandatorum Dei potest intelligi dupliciter, quia aut quantum ad essentiam operis tantum, aut quantum ad essentiam operis sub ratione salutis et secundum intentionem praecipientis. Primo modo, liberum arbitrium si non est corruptum per peccatum potest adimplere mandatum ; sed si est corruptum per peccatum non potest. Si loquamur secundo modo de impletione mandatorum, sic non potest homo per liberum arbitrium tantumv sicut patet per Bernardum lib. de libero arbitrio.

 

Quantum ad tertium dico quod homo non potest resurgere a peccato per liberum arbitrium sine gratia. Cui us ratio est, quia resurgere a peccato est a Deo restitui quae homo amiserat ; sed ad illa non potest restitui tantum per liberum arbitrium ; ergo.

Probatio minoris : nam tria homo per peccatum amittit scilicet quandam specialem, divini luminis illustrationem, sicut patet per Augustinum super I Ioan., tractans illud : Tenebrae eum non comprehenderunt, ait : Tenebrae sunt stultae mentes prava cupidate ac infidelitate coecatae. Secundo incurrit gratiae annihilationem. Tertio amittit idoneitatem ad vitam aeternam. Nullum autem istorum potest restitui nisi per gratiam, et hoc intellexit prophetia cum dixit in Psalm. spiritus vadens et non rediens.

 

Quantum ad quartum est communis opinio quod opinio Pelagii sit haeretica, et tenetur quod homo per liberum arbitrium, sine gratia gratum faciente non potest vitare omne peccatum mortale. Hoc tamen probatur diversimode.

Richardus enim dicit sic quod homo per liberum arbitrium possit vitare singula peccata mortalia non tamen omnia. Exemplum ponitur a quoddam de aqua existente in vase perforato, in qualicet possit quis singula foramina obstruere, non tamen omnia, dum enim unum obstruit, relinquitur aliud patens.

 

Aliter ponitur a Scoto, et melius, quod peccatum potest accipi dupliciter : uno modo pro actu elicito deformi, loquendo de peccato commissionis ; alio modo pro macula quae remanet post actum, quousque peccatum fuerit deletum per poenitentiam. Primo modo, potest vitare peccatum, quia cum possit pro aliquo brevi tempore, potest et pro toto tempore, alias oportet peccatorem toties peccare mortaliter quot sunt momenta temporis.

Praeterea peccatum non est nisi in transgrediendo mandatum Dei ; sed qui secundum se dicit praecepisse Deum impossibile, anathema sit.

Secundo, dicitur ab eodem quod liberum arbitrium non potest ex se vitare omne peccatum mortale sine gratia, quia anima sine gratia, pro statu isto, maculatur macula a qua non liberatur nisi per gratiam.

Si autem quceratur ; utrum hoc sit propter immediatam oppositionem culpae et gratiae, dico quod non, quia illa non erant immediate opposita pro statu innocentiae ; potuit enim tunc esse aliquis in puris naturalibus tam sine gratia quam sine culpa ; ergo. Vide Scotum circa IV dist. penultim. q.11 et circa II q. 28.

Dico ergo quod hoc est ex iustitia universali, quia in nullo remittitur inimicitia nisi fiat non tantum amicus, sed etiam amicus acceptus per gratiam gratum facientem.

 

Ad primum principale dico quod licet illide quibus dicit Apostolus, non haberent legem scriptam, servabant tamen legem naturae, et in ea habebant gratiam, sicut patet de Iob.

Ad secundum, si vera est opinio IV art., patet quod potest desistere ob omni peccato, ut est actus de novo eliciendus ; sed non potest per se desistere a deformitate derelicta ex peccato praecedenti.

Aliter potest dici sequendo primam opinionem, quod maior non est vera pro statu naturae corruptae.

Ad tertium dico quod potest vitare aliquem actum quamvis non deformitatem actus praecedentis, peccati.

Aliter dicitur negando consequentiam secundi membri. Cum probatur per Augustinum, quod nullus peccat in eo quod vitare non potest, conceditur, si non dabit ex parte sua causam, sed talis dedit causam ; ergo.