Distinctio XVI — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XVI
His excussis quod supra...
Circa istam Dist. XVI in qua tractat Magister de imagine creata, quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum intellectus et voluntas quae sunt partes imaginis sint idem realiter quod anima.
Videtur quod non, quia imago est per imitationem illius cuius est imago ; sed anima est ad imaginem Trinitatis et in Trinitate distinguuntur personae realiter ; ergo.
- Praeterea potentiae distinguuntur per actus ex II de Anima : sed actus intellectus et voluntatis distinguuntur realiter ; ergo.
- Praeterea, quae non distinguuntur realiter possunt de se invicem praedicari in abstracto ; sed intellectus et voluntas non sic praedicatur ; ergo.
Contra, sicut transmutatio facit scire materiam, ita actio facit scire formam, per Commentatorem VIII Metaph. sed materia seipsa est receptiva formae : ergo forma seipsa sive anima seipsa est activa. Sed est activa per potentias ; ergo.
Confirmatur per Philosophum II Phys. qui dicit quod natura est principium motus et quietis.
Responsio : hic sunt quinque articuli secundum quinque opiniones.
Prima est opinio Thomae Part.I q. 77 a.1 qui dicit quod potentiae animae sunt distinctae realiter inter se et ab essentia animae, fluentes ab essentia animae sicut accidens a subiecto ; sunt tamen accidentia inseparabilia. Et quod sint accidentia probat ubi supra :
Primo sic : actus et potentia sunt in eodem genere ; sed actus illarum potentiarum sunt in genere accidentium ; ergo.
Secundo sic : anima per seipsam est actus sive forma ; ergo si potentiae sunt idem quod sua essentia, sicut ipsa est principium vivendi, ita et intelligendi ; sed anima semper est principium vivendi ; ergo eodem modo semper intelligendi, quod est falsum. Et confirmatur sic : agens per essentiam semper agit, sed anima non semper agit ; ergo non est agens per essentiam ; ergo potentia per quam agit non est sua essentia
Tertio arguitur ab aliis sic : unum et idem simplex non potest esse principium diversarum operationum, sicut nec eadem materia potest esse principium diversarum formarum, nisi per aliam et aliam dispositionem. Sed operationes intellectus et voluntatis sunt diversae ; ergo.
Quarto sic : accidens variabile praesupponit acdens invariabile ; sed intelligere et velle sunt accidentia variabilia ; ergo praesupponunt accidentia invariabilia. Sed hoc est potentia ; ergo potentia est accidens.
Quinto sic ; sicut se habet essentia ad esse, ita potentia ad operari : ergo permutatim sicut se habet esse ad operari, ita potentia ad essentiam ; sed nullius creaturae esse est suum operari ; ergo nec essentia est sua potentia.
Sexto sic : quod non recipit magis et minus non est idem ei quod recipit magis et minus ; sed essentia non recipit magis et minus, potentia autem recipit magis et minus, quia unus est ingeniosior altero ; ergo.
Septimo sic : Aristoteles in prcedicamentis dicit quod naturalis potentia est in secunda specie qualitatis ; sed omne tale est accidens ; ergo.
Octavo sic : Commentator I de anima dicit quod anima dividitur in has potentias sicut pomum in colorem et saporem ; sed haec est divisio in accidentia ; ergo.
Nono sic : effectus assimilatur suae causae ; sed effectus harum potentiarum est accidens ; ergo.
Decimo sic : ista se habent per ordinem, ens per se stans, accidens manens, et accidens fluens. Tunc sic : impossibile est transire ab ente per se stante ad accidens fluens, nisi per accidens manens quod est medium inter illa duo ; ergo cum actus animae sit accidens fluens, et substantia animae sit ens per se stans, ita potentia animae erit accidens manens.
Undecimo sic : si potentia animae sit idem quod sua essentia ; ergo et actus, quod est falsum. Probatio consequentiae, quia cum anima non intelligat se per suam essentiam, tunc actus est medium, et sic non est minus idem alteri extremo, quam extrema sint idem inter se.
Contra illam opinionem arguitur sic : non est ponenda pluralitas sine necessitate, vel distinctio sine necessitate : sed hic nulla est necessitas ad ponendum has potentias distinctas ab essentia animae ; ergo. Minor probatur, quia nulla ratio opinionis primae concludit, quod patet sic :
Ad primum dico quod aequivocat de potentia, quia potentia accipitur uno modo prout est differentia entis, et sic potentia et actus non solum sunt in eodem genere, sed etiam idem numero, ut patet per Commentatorem IX Metaph. Secundo modo sumitur potentia pro principio activo vel passivo, et sic maior est falsa.
Ad secundum dico quod non valet, quia anima est principium formale vitae ; sed ut est principium intellectionis et volitionis reducitur ad genus causae efficientis.
Ad confirmationem dico quod agere per essentiam potest dupliciter intelligi, uno modo ut distinguitur contra agens dependens, et sic competit soli Deo agere per essentiam ; alio modo ut distinguitur contra agens per accidens, et isto modo maior est falsa.
Ad tertium nego maiorem, quod patet per eundem Doctorem lib. II, qui dicit quod anima seipsa est immediatum principium receptivum talium potentiarum quas ponit diversas formas.
Ad quartum eodem modo per negationem maioris quia potentiae animae aut sunt accidentia variabilia, et habetur propositum ; aut invariabilia, et tunc cum anima ex sui perfectione possit fundare diversa accidentia invariabilia, multo magis poterit et variabilia.
Ad quintum nego proportionem, quia esse est idem realiter quod essentia, ut patet ex Quaest. de compositione angelorum ; sed operatio non est idem quod potentia.
Ad sextum, supposito quod forma non recipit magis aut minus, quod tantum est dubium, dico quod potentia secundum se non recipit magis et minus. Et cum dicis, quod unus est ingeniosior altero, dico quod hoc est propter organa bene disposita.
Ad septimum dico quod Aristoteles accipit ibi potentiam pro quadam facilitate et idoneitate.
Ad octavum patebit ex 2 conclus. quintae opinionis.
Ad nonum concedo quod univocus effectus debet assimilari suae causae, sed in causis aequivocis non oportet, sicut est in proposito.
Ad decimum dico eodem modo sicut dictum est ad quartum.
Ad ultimum patet per illud quod dictum est Dist. II quaest. illa : an Angelus cognoscat se per suam essentiam.
Secunda opinio dicit quod potentia animae est quaedam proprietas consubstantialis emanans ab ipsa anima quae eo ipso quod emanat ab illa non est ipsa essentia animae ; quia tamen emanat immediate ab illa non declinat in aliud genus, et ita non est substantia nec accidens quamvis reducatur ad genus substantiae. Videas hoc diffusius in Bonaventura si vis intelligere verius.
Contra istam opinionem arguitur per Augustinum V de Trin. quod in rebus creatis, quod non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur.
Idem Boetius et ; Simplicius super praedicamenta dicunt : omne quod est, aut est substantia aut accidens, et tota philosophia clamat quod inter substantiam et accidens non est dare medium.
Sed forte sic non est, nec Philosophus sic clamat quia Commentator circa principium caeli et mundi, dicit quod inter substantiam et accidens est dare medium. Et Avicenna expressius I part. 6 naturalium c.1 dicit sic : possibile est quod aliquid sit in aliquo non ut accidens nec ut substantia ; vide ibi circa medium capituli.
Ideo est tertio opinio quae dicit quod potentiae animae sint idem cum essentia animae, sed distinguuntur realiter inter se quia sunt partes animae. Quod probatur sic per Philosophum III de Anima ubi dicit ; de parte animae qua cognoscit etc. Idem Boetius lib. divisionum dicit quod divisio animae in potentias est sicut divisio totius in partes virtuales.
Contra. Augustinus IX de Trin. dicit quod quaelibet istarum potentiarum complectitur totam essentiam animae ; sed pars non complectitur totum ; ergo.
Praeterea partes praecedunt totum origine ; sed intellectus et voluntas non praecedunt essentiam animae ; ergo.
Ad rationes opinionis patebit ex 2 concl. quintae opinionis.
Quarta est opinio quod potentiae animae sunt idem cum essentia animae re absolute, et ab ea ditinguuntur tantum relative, ita quod potentia animae non est nisi essentia animae sub respectu sumpta ad diversa intelligibilia et volibilia. Ista quaere diffusius si vis in Gandavo.
Contra. Non quaerimus quid significet potentia, sed quaerimus quid sit immediatum principium operationis. Et dico quod non potest esse essentia animae cum respectu assumpto, quia unius operationis est unum per se principium per Commentatorem V Phys. ; sed essentia cum respectu non facit per se unum, quia aggregat res diversorum generum. Praeterea, iste ponit quod voluntas realiter est nobilior intellectu ; ponit etiam quod relatio realiter est eadem cum suo fundamento. Tunc arguo sic : quae sunt idem realiter eidem fundamento unum non est nobilius altero realiter ; sed per te voluntas est realiter nobilior intellectu ; ergo.
Nunc restat ponere quintam opinionem quam teneo, et dico duas conclusiones :
Prima, quod illae potentiae sunt idem in essentia animae realiter.
Secunda, quod distinguuntur formaliter.
Prima conclusio probatur sic : non est ponenda pluralitas sine necessitate ; sed hic nulla est necessitas ad ponendum distinctionem realem in istis potentiis, ut patet per improbationem dictarum opinionum ; ergo.
Secundo sic : ignobilitas non est ponenda in natura perfecta sicut est anima, nisi occurrat improbabilitas ; sed talis distinctio ignobilitat animam, et non apparet probabilitas ; ergo. Probatio minoris, quia Deus est immediatum principium diversarum operationum absque eius distinctione reali ; ergo.
Praeterea, ordinatum immediate ad aliquem finem debet immediate attingere illum finem ; sed anima immediate ordinatur ad beatitudinem ; ergo immediate debet illam attingere. Sed hoc non esset si attingeret per intellectum tanquam per accidens separatum ; ergo.
Quarto sic : perfectior est forma substantialis quam accidentalis ; sed forma accidentalis seipsaexit in actum ; ergo.
Secunda conclusio probatur sic : tum quia si una potentia definitur, in eius definitione non ponitur alia ; tum quia aliquid competit per se voluntati quod non competit intellectui. Per hoc patet ad rationes superius tactas. Dico enim quod non sunt partes animae, sed sunt quaedam perfectiones formaliter sumptae, non tamen realiter distinctae.
Ad primum principale, patet in I Dist 3 ; imago enim Trinitatis non est praecise in istis potentiis ut sunt actus primi, quia licet sit ibi consubstantialitas, non tamen est ibi distinctio realis. Nec in actibus secundis, quia quamvis sit ibi distinctio, non tamen est ibi substantialitas. Ideo dico quod imago est in potentiis ut subsunt actibus secundis.
Ad secundum dico quod non oportet quod sit tanta distinctio in potentiis quanta est in actibus. Sol enim per eandem potentiam habet exsiccare et humectare.
Ad ultimum dico quod distinctio foimalis impedit praedicationem identicam inter illas potentias. Et si obicias, quare non impedit in Deo cum ponas ibi distinctionem formalem, solvit Scotus et bene 8 Dist. I q.4. quod hoc est propter infinitatem harum potentiarum et perfectionum, quae infinitas non reperitur in creaturis.
