Distinctio VII — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio VII
Supra dictum est quod...
Circa istam Dist. VII in qua tractat Magister de malorum angelorum obstinatione et eorum formarum inductione, quaero primo :
QUAESTIO I
Utrum Angelus malus necessario male velit.
Videtur quod possit bene velle, quia Iacob. 2 dicitur : Daemones credunt et contremiscunt ; sed isti sunt boni actus ; ergo.
- Praeterea daemones sunt capaces Dei cum sint ad eius imaginem ; sed non possunt Deum capere nisi per bonum actum voluntatis ; ergo possunt bene velle.
- Praeterea, sicut principium in speculabilibus, sic finis in agibilibus, per Philosophum II Phys. ; sed intellectus daemonum non est ita excaecatus quin possit verum cognoscere ; ergo voluntas eorum non est ita perversa quin possit bene velle.
Contra. In Psalm. : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper.
Responsio. Hic sunt tres articuli.
Primo ponuntur aliquae opiniones non verae ;
secundo ponetur una distinctio necessaria ad propositum ;
tertio solvetur quaestio iuxta membra illius distinctionis.
Quantum ad primum est duplex opinio.
Una Thomae p.I q. 64 a 2 quod malus angelus est ita obstinatus, quod semper malum vult. Cuius ratio est ista : appetitus proportionatur apprehensioni a qua movetur, si apprehensiva virtus apprehendit immobiliter, tunc appetitiva adhaeret immobiliter ; sed appetitiva angeli proportionatur apprehensive et movet eam, et ipsa immobiliter apprehendit, quoniam sine discursu, apprehensiva autem hominis cum discursu ; ergo ita angelus immobiliter adhaeret, quod bonus non potest male velle, nec malus bene velle, homo autem poterit bene et male velle.
Alia est opinio Henrici Quodl. lib. VIII q. 11 qui tenet eandem conclusionem, sed aliter probat eam sic : voluntas quanto est perfectior, tanto perfectius immergit se obiecto ; sed voluntas angeli est maxime perfecta cum sit separata a corpore ; ergo maxime immergit se obiecto ita ut ab eo resilire non possit sicut si ferrum impingatur ossi retunditur nec retrahi potest nec eadem virtute qua immittitur nec maiori.
Contra istam opinionem arguo primo simul contra conclusionem, secundo in speciali contra rationes.
Ex prima via arguitur primo per Augustinum de fide ad Petrum ubi sic arguit : si possibile esset ut humana natura prius quam a Deo aversa bonitatem perdidit voluntatis ex seipsa rursum rehabere eam potuisset, multo possibilius haberet hoc natura angelica, quae quanto minus gravatur corporis pondere tanto magis esset praedita facilitate.
Secundo sic : non tantum voluntas angeli damnati est obstinata, sed etiam voluntas hominis damnati et obstinati, et oportet utriusque assignare causam convenientem vel communem per Augustinum de Fide ad Petrum. Sed neutra illarum causarum potest poni causa obstinationis hominis damnati ; ergo.
Probatio minoris, quia anima coniuncta corpori non habet cognitivam immobiliter apprehendentem sicut habet Angelus secundum opinionem primam ; nec se immergit immobiliter in obiectum secundum secundam opinionem ; ergo oportet assignare causam obstinationis in anima quando est separata. Aut igitur tunc ante omnem actum elicitum est obstinata, et tunc neutra causarum praedictarum est causa obstinationis ; aut ipsa fuit obstinata per aliquem actum quem elicit, et hoc non, quia anima separata nihil meretur nec demeretur.
Tertio sic, sicut declaratum fuit supra Dist. V quod inter creationem et lapsum angelorum fuerunt aliquae morulae in quibus peccaverunt diversis generibus peccatorum, et tunc cum peccaverunt primo peccato adhuc erant viatores, in secunda morula potuerunt poenitere.
In speciali arguitur contra istas opiniones, contra primam sic : assumit enim in minore duas partes falsas ; prima quod intellectus sit motor .voluntatis quod est falsum et contra Anselmum de libero arbitrio, qui vult quod voluntas est domina et motor in toto regno animae. Et praeterea dato quod esset verum, tunc esset contra eum, quia intellectus angelorum ante primum peccatum fuit rectus in apprehendendo, non enim poena praecessit culpam ; ergo movet voluntatem ad recte volendum cum moveat per modum naturae. Aliud falsum assumitur, quod intellectus angeli nullatenus intelligat cum discursu, quod est improbatum supra qucest. ult. i. dist. Unde nota quod discursus est duplex, unus qui est hoc post hoc ordine durationis, et ille forte non competit angelo. Alius qui est hoc ex hoc ordine quodam naturae, et iste discursus competit angelo.
Contra secundam opinionem arguitur primo sic : in cuius potestate est agere, in eius potestate est intense vel remisse agere, sicut per oppositum, in cuius potestate non est agere, in eius potestate non est intense vel remisse agere ; sed in potestate voluntatis est ut immergatur obiecto ; ergo in eius potestate est sic vel sic se immergere obiecto, et sic poterit resilire ab obiecto.
Praeterea eadem virtute aliquid quiescit in termino et movetur ad terminum ; sed voluntas libere movetur ad obiectum ; ergo libere quiescit in obiecto.
Quantum ad secundum articulum dico quod in actu potest attendi triplex bonitas :
prima dicitur bonitas ex genere sicut nolitio transiens super obiectum conveniens tali actui secundum dictamen rationis rectae.
Secunda dicitur bonitas moralis, et illa competit actui cum transit super obiectum conveniens secundum dictamen rectae rationis cum omnibus circumstantiis requisitis, inter quas potissima circumstantiarum, est circumstantia finis.
Tertia bonitas dicitur meritoria, quae competit actui ex hoc quod supposita duplici bonitate iam dicta, ipsa elicitur conformiter principio merendi quod dicitur charitas vel gratia.
Huic triplici bonitati opponitur triplex malitia.
Prima est malitia in genere.
Secunda, malitia ex circumstantia quae opponitur bonitati morali.
Tertia est malitia demeritoria, et opponitur bonitati meritoriae.
Et nota quod aliquando bonitas et malitia sic opponuntur, quod ibi nullum est dare actum indifferentem sicut bonitas ex genere et malitia sibi opposita. Et ratio est quia actus non potest esse nisi transeat super obiectum conveniens, et tunc est bonitas ex genere ; vel super obiectum disconveniens, et tunc est malitia sibi opposita. Aliquando autem bonitas et malitia sic opponuntur, quod ibi est dare actum indifferentem sicut in secundo et tertio modo, et intelligo in statu viae, et hoc declarabitur infra Dist. XLI.
Quantum ad tertium articulum quaestio potest esse de illa triplici bonitate et malitia. Si quaeratur de bonitate primo modo, si malus angelus habere possit bonam volitionem ex genere, planum est quod sic, quia habet multas volitiones transeuntes super, obiectum conveniens tali actui, puta cum amat se et huiusmodi.
Si autem quaeratur de bonitate morali et malitia sibi opposita, uno modo dicitur quod non potest habere bonam voiitionem, tum quia omnem molitionem deformat ex aliqua circumstantia inordinata referendo illud inordinate ad amorem sui, tum quia habitus in eis est perfecte malus in termino, et ideo perfectissime inclinat ad malum.
Alia est opinio ad oppositum, tum quia in eis manent naturalia integra, et sic est in eis inclinatio naturalis ad bonum ; tum quia habent vermen qui est remorsus de peccato eorum, et ille actus non est malus moraliter ; tum quia nihil est ita in potestate nostra sicut actus voluntatis, voluntas autem potest suspendere actum alterius potentiae ; ergo multo magis actum suum ne inclinetur et velit malum. Istam secundam opinionem sequitur Scotus, quae plus placet.
Si vero quaeratur de tertia bonitate, scilicet si angelus malus possit habere bonam voluntatem meritoriam, distinguo quia ista propositio potest accipi in sensu compositionis, et sic est falsa, quia non stant simul, quod sit angelus malus, et quod habeat bonam voluntatem, sicut nec album potest esse nigrum ; vel potest accipi propositio in sensu divisionis, et sic potest esse vera, et tunc praetermissa potentia logicali, accipio potentiam realem ut distinguitur in potentiam activam et potentiam passivam. Et si quaeritur de potentia passiva dico quod angelus malus bene potest velle, idest potest eam recipere, si eam Deus immitteret. Si autem quaeratur de potentia ut notat rationem principii activi, adhuc potest esse dupliciter, quia vel in ratione principii partialis, et sic posset si aliud obstaculum non haberet ; vel in ratione principii totalis, et sic non posset, quia non habet charitatem quae est principium bonae volitionis, idest voluntatis bonitate meritoria.
Ad primum principale dicitur uno modo quod licet credant, iste tamen actus credendi in eis est malus, quia oderunt illud creditum iuxta illud Psalm. Superbia eorum qui te oderunt etc. Aliter dicitur quod quamvis non sit actus malus, non tamen est bonus necessario, quia inter istam bonitatem et'malitiam oppositam contingit accipere actum indifferentem. Vel potest dici melius quod ille actus non est bonus, quia non est propter illum finem unde bonitas moralis sumitur, nec habet bonitatem, quae est principium bonitatis meritoriae.
Ad secundum dico quod non sunt capaces Dei potentia propinqua sed remota, ex qua nec sumitur bonitas moralis nec meritoria.
Ad ultimum dico quod argumentum esset efficax si poneretur quod intellectus esset motor voluntatis sicut posuit prima opinio. Sed hoc nego, et dico ad similitudinem quod non est simpliciter vera, sed aliqualiter, sicut dicetur infra, unde intellectus respectu veri est potentia naturalis, voluntas autem est libera.
QUAESTIO II
Quantum ad secundam materiam quaero :
Utrum Angeli possint inducere veras formas.
Videtur quod sic, per auctorem Lib. de causis, qui dicit quod intelligentiae imprimunt formas declives.
- Item per Boetium Lib. de Trin. qui dicit quod formae naturales veniunt a formis quae non sunt in materia ; sed huiusmodi formae sunt angeli sine materia ; ergo.
- Item, plus dominatur natura angelica super materiam quam virtus imaginativa ; sed virtus imaginativa potest veram formam inducere ; ergo.
Probatio minoris per Avicennam VIII de animalibus, qui dicit quod gallina quae pugnavit cum gallo ex imaginatione victoriae habet calcaria ; ergo etc.
In contrarium est Philosophus VII Metaph. omne quod fit, fit a simili sibi in specie ; sed angelus non habet similitudinem cum forma materiali ; ergo.
Responsio. Hic sunt tres articuli.
Primo recitabo unam opinionem.
Secundo unam aliam.
Tertio solvam rationes utriusque opinionis.
Quantum ad primum est opinio multorum quae ponit duas conclusiones.
Prima, quod angelus non potest directe et per se inducere formam corporalem in materia.
Secunda conclusio, quod indirecte et per accidens potest.
Prima conclusio probatur per Commentatorem VII Metaph. qui dicit quod nullum immateriale potest producere formam materialem ; sed Angelus est immaterialis ; ergo.
Secundo sic : quod producit aliquam formam oportet quod praehabeat eam formaliter si agit univoce, vel virtualiter si agit aequivoce ; sed angelus nullo illorum modorum praehabet formam materialem ; ergo.
Probatio minoris, non enim praehabet eam formaliter, cum sit quoddam spirituale ; nec virtualiter, quia tunc haberet dominium supra materiam, et posset eam producere.
Tertio sic : haec est ratio quare homo potest magis perfectum ens producere quam coelum, quia plus convenit cum entibus perfectis ; sed caelum quia plus distat non potest producere nisi formam imperfectam ; cum ergo angelus adhuc plus distat quam coelum non potest producere formam perfectam nec imperfectam.
Secunda conclusio declaratur per Augustinum III de Trin., qui dicit quod materia est plena rationibus seminalibus sicut mulieres gravidae sunt plenae foetibus. Angeli autem cognoscendo debitas proportiones rerum naturalium approximant activa passivis, quibus approximatis sequitur inductio formae.
Quantum ad secundum articulum est alia opinio quae distinguit de formis perfectis et imperfectis.
Et primo dicit quod Angeli non possunt inducere formas perfectas.
Secundo dicit quod possunt inducere formas imperfectas.
Et secunda conclusio probatur primo sic : sicut se habet corporale ad spirituale, ita e contra spirituale ad corporale ; sed aliquod corporale potest producere spirituale, sicut patet de specie quae gignitur in phantasmate et *in intellectu ; ergo.
Secundo sic : in essentialiter ordinatis, quidquid perfectionis est in inferiori, videtur esse et in superiori ; sed agens naturale potest producere veram formam in materia ; ergo multo magis aingelus qui est superior. Confirmatur illa ratio per Avicennam VI Lib, naturalium p. 4, c. 4, ubi dicit : nos autem etc., quaere ibi.
Quantum ad tertium articulum, qui vult tenere secundam opinionem potest respondere ad argumenta primae opinionis :
Ad primum nego Commentatorem, quia est contra fidem ; sequitur enim quod Deus non posset producere formam materialem cum ipse sit sine materia.
Ad secundum nego minorem, quia angelus praehabet istam formam materialem virtualiter. Et quando arguitur : ergo dominatur super materiam, dico quod aliquid dominari super materiam potest intelligi dupliciter, vel quantum ad impressionem formae, vel quantum ad productionem. Secundo modo, nego ; primo modo, concedo.
Ad tertium dico quod convenientia et assimilatio non est causa quare homo potest producere formam aliquam et non coelum. Tunc enim cum angelus assimiletur angelo, posset eum producere, quod est falsum. Causa igitur est proportionalitas virtutis quam habet angelus respectu formarum naturalium.
Qui vero vult tenere primam opinionem potest respondere ad argumenta secundae opinionis.
Ad primum concedo quod angelus potest aliquod corporale facere, puta motum localem, sed non
formam realem et permansivam de qua loquimur.
Ad secundum nego maiorem ; nam in homine est forma sensitiva, et tamen non est in angelo.
Ad argumenta principalia.
Ad primum nego auctorem de causis, qui secutus est Avicennam, qui posuit intelligentiam dotatricem formarum, quae opinio est communiter reprobata et excommunicata.
Ad secundum dico quod Boetius loquitur de ideis quae sunt in mente divina, non in Angelis.
Ad tertium dico quod non est simile, quia per imaginationem nihil potest introduci in corpore, nisi facta consimili alteratione in eo in quo est imaginativa ; angelus autem non habet materiam coniunctam, quae possit consimili alteratione alterari ad formam materialem.
