Distinctio XXXV — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XXXV
Post hoc videndum est...
Circa istam Dist. XXXV quaeritur :
QUAESTIO UNICA
Utrum peccatum sit per se corruptio boni in quo est.
Et videtur quod non, quia aut esset corruptio boni istius in quo est, aut boni alterius. Non primo modo quia accidens quod praesupponit subiectum non corrumpit ipsum ; sed peccatum est huiusmodi ; ergo. Non secundo modo quia peccatum corrumpit illud cui nocet, per Augustinum de civit. Dei ; sed non nocet nisi illi in quo est ; ergo.
Contra. Per Augustinum in Ioannem pertractans illud : Sine ipso factum est nihil, et per Anselmum qui probat hoc ex proposito de conceptu virginali et casu diaboli.
Respondeo. Hic sunt duo videnda.
Primo ad propositum.
Secundo cuius boni corruptio peccatum sit.
Quantum ad primum dico quod sic, quia agens inferius tenetur in agendo se conformare agenti superiori, et si in potestate eius sit conformari et non confirmari, tunc si non conformatur illi peccat ; sed voluntas nostra respectu Dei est huiusmodi ; ergo etc ; ergo si non conformatur ei peccat. Et tunc ultra sic : quod est corruptivum boni illius concordiae per quam nostra voluntas conformatur Deo est corruptivum boni ; sed peccatum est huiusmodi ; ergo.
Quantum ad secundum dicitur quadrupliciter.
Primo quod peccatum est corruptio illius boni in quo est quia illa nocet per Augustinum XII de Civ. Dei.
Alio modo ponitur quod peccatum est corruptivum boni supernaturalis, scilicet gratiae.
Tertio ponitur quod est corruptio habituum acquisitorum quibus repugnant habitus virtualiter mali.
Quarto dicitur quod est corruptivum concordiae et rectitudinis per quam voluntas nostra conformatur voluntati divinae, et per hoc patet ad argumentum in oppositum.
