Distinctio XXIX — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio XXIX

Distinctio XXIX

Post haec considerandum...

 

Circa istam Distinctionem XXIX quaeritur :

 

 

QUAESTIO I

 

Utrum primus homo in statu innocentiae habuit gratiam.

 

Videtur quod non ; primo, quia habens gratiam habet eam unde in bonum possit proficere ; sed in statu illo non poterat homo in bono proficere per Augustinum et Magistrum.

  1. Praeterea, eadem ratio videtur de gratia et iustitia originali, sed primus homo habens iustitiam originalem cum perdidit eam, non potuit recuperare ; ergo si habuisset gratiam ante lapsum non potuisset eam recuperare, quod falsum est.
  2. Praeterea, aut habuisset gratiam operantem aut cooperantem ; sed nullam istarum habuit ; ergo.

Probatio minoris quia gratia operans et cooperans ponuntur ad sanandum et excitandum liberum arbitrium infirmum. In primo autem homine non erat liberum arbitrium infirmum, quia nondum peccaverat ; ergo, etc.

 

Contra. Primus homo non fuit conditus minus perfectus in anima quam in corpore ; sed in corpore fuit perfectus ; ergo et in anima. Sed non fuisset perfectus in anima, nisi habuisset gratiam ; ergo.

Confirmatur per Gregorium in Homilia : Homo quidam descendit ab Hierusalem in Iericho, qui dicit quod homo iste fuit genus humanum in donis gratuitis expoliatum.

 

Respondeo : hic sunt quatuor videnda.

Primo si Adam in statu imlocentiae habuit gratiam.

Secundo si habuit iustitiam originalem.

Tertio si habuit virtutes morales.

Quarto quomodo se habet gratia ad gloriam.

 

Quantum ad primum dico quod non fuit creatus in gratia, tamen habuit eam ante lapsum per hoc quod stetit ad tempus. Cuius ratio est, quia in his quae sunt propinqua fidei et sunt de facto, est tenenda sententia sanctorum cum loquantur Spiritus Sancti inspiratione. Sed Sancti determinant illam conclusionem praemissam, ut patet per Augustinum in dist. praeced.

 

Quantum ad secundum dico quod habuit iustitiam originalem tamen postmodum fuit ea expoliatus et privatus.

Sed diceres : quae erat ista iustitia ? Dico quod fuit quaedam habitualis qualitas quae a solo Deo dabatur et conservabatur, per quam appetitus sensitivus non praeveniebat rationem nec reluctabatur contra dictamen rectae rationis.

Sed diceres : ubi erat qualitas ista ? Sunt enim duo modi dicendi. Quidam dicunt quod in voluntate ; nam voluntas acceperat istum habitum ut per ipsum subiugaret sibi sensualitatem. Alii dicunt, sicut Aureolus, quod fuerit in sensualitate tantum, tum quia Gen. 3 dicitur : Erant nudi ambo nec erubescebant ; tum quia Augustinus contra Iulianum dicit quod homo privatus est illa obedientia quae in membris suis fuerat. Teneatur quae plus placet. Primam credo meliorem et ipsam sequitur Scotus.

 

Quantum ad tertium articulum patet per Magistrum in littera in ista distinct. c.2 quod habuit virtutes morales, et probatur per Augustinum quamvis una opinio sentiat oppositum, sicut recitat ibi Magister, et ponit eius rationem : quaere ibi.

 

Quantum ad quartum articulum dico quod gloria potest accipi tripliciter. Uno modo pro obiecto gloriae, et sic Deus est gloria nostra. Secundo modo pro actu gloriae, ut comprehendit perfectam visionem et dilectionem Dei. Tertio modo pro habitu gloriae cuius est actus ipsa actualis coniunctio creaturae rationalis cum Deo per claram visionem et perfectam dilectionem, eo modo quo dicit Apostolus : Cum apparuerit Christus vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria ibi coronati habitu gloriae.

Quando autem quaeritur qualiter se habet gratia ad gloriam, intelligitur de gloria ultimo modo sumpta, dicitur quod habet se ad eam sicut pars ad totum, quia gloria de sua essentia comprehendit habitum gratiae perfectae et charitatis : posita ista opinione quod charitas et gratia sunt idem realiter ut probatum est supra dist. XXVII art. 2.

 

Ad argumenta principalia.

Ad primum dico quod non proficiat, quia gratia informans informavit liberum arbitrium perfecte sanum ; nunc autem habemus gratiam quae proficit ex statu naturae lapsae.

Ad secundum, nego maiorem, quia gratia gratum faciens datur personae pro seipsa et non pro natura ; tota iustitia autem originalis dabatur personae pro tota natura.

Ad tertium dico quod primi parentes indigebant gratia operante et cooperante non ad quaerendam perfectionem naturalem sed supernaturalem.

Et cum dicis quod istae gratiae ponuntur propter infirmitatdm liberi arbitrii, patet per Magistrum in ista distinct. c.1 quod illud verum est pro statu naturae lapsae, non autem pro statu naturae institutae.