Psalmi VI-X — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS

Psalmi VI-X

PSALMUS VI

 

PSALMUS VI. TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID PRO OCTAVA.

 

Domine, ne in furore. Titulus : In finem psalmus David pro octava.

[Aug.] Octava dicunt aliqui adventum Domini ad iudicium, quia venturus est Dominus ad iudicandum vivos et mortuos, post septem millia annorum, ut aiunt ; sed nulli hoc tempus notum est, ut Dominus dicit in Evangelio : De die autem illa et hora nemo scit, neque angelus, neque Filius, nisi solus Pater. Et Apostol. ait : Dies autem Domini tanquam fur, ita in nocte veniet. Filius autem dicitur nescire, non quod apud se ipse non noverit, sed quia nescire faciat eos quibus non expedit hoc scire. Unde quorumdam nimium videtur temeraria praesumptio, qui annis computatis certissimum sperant post septem millia annorum diem Domini futurum. Potius ergo octavus dies dicitur, dies iudicii, quia omnia tempora septem dierum repetitione volvuntur, post quae erit ille dies qui nullam habet varietatem. Vel ideo dies iudicii dicitur octavus, quia post duas vitas futurus est, scilicet carnalem et spiritualem. Duae enim vitae sunt, quae in praesenti aguntur. Una est in delectatione carnis, quae pertinet ad corpus ; quod est exterior et vetus homo, cui datum est Vetus Testamentum, scilicet viventi secundum corpus, in qua vita regnavit mors. Altera vero vita pertinet ad animum, qui est novus homo, regeneratus per Christum ; ad corpus autem pertinet quaternarius, quia constat ex quatuor elementis, et quatuor qualitatibus afficitur, scilicet sicca, humida, calida, frigida, et quatuor temporibus anni administratur, vere, aestate, autumno, hieme : ad animam vero pertinet ternarius propter triplicem vim animae, quae est rationalis, irascibilis, concupiscibilis. Peracta ergo utraque vita, quasi septenario numero transacto, veniet octavus dies iudicii, ubi cuique pro meritis reddetur. Unde timens Ecclesia, et poenitens hic orat. Et est sensus, Psalmus iste, qui dicitur psalmus eo quod monet ad bene agendum, dirigens nos, in finem, id est in Christum, qui est consummatio fidelium, in praesenti ad iustitiam, in futuro ad coronam. Attribuitur David, id est poenitenti, qui hic loquitur, poenitens et timens de peccatis suis,

[Cassiod., Alcuin.] Psalmus dico, compositus pro octava, id est pro metu iudicii. Octava est adventus Domini, in quo peccator timet argui, et ideo poenitet. Et est iste psalmus primus omnium poenitentialium psalmorum, qui sunt septem. Ideo ut ostendatur per septiformem Spiritum posse deleri quidquid in septenario huius vitae committitur, et quia septem sunt praecipue modi remissionis, quibus peccata delentur, scilicet baptismus, eleemosyna, martyrium, conversio fratris errantis, remittere in se peccanti, fletus et satisfactio pro peccatis, communicatio corporis et sanguinis Domini : horum poenitentialium psalmorum talis est forma, quia lacrymis et amaritudine poenitudinis incipiunt, et in certitudinem veniae terminantur, sicut hic patet. Concessio quoque deprecativa est hic, ubi peccatum conceditur, et venia postulatur, quae, licet apud iudices saeculares locum non habeat, apud Deum tamen multum valet, cui placet peccati confessio et damnatio.

 

Intentio : Monet ad poenitentiam. Modus : Quatuor sunt partitiones. Primo, est exordium in quo captat a persona iudicis, per eius potestatem, et a sua persona, per infirmitatem suam. Item a persona iudicis per consuetudinem parcendi, quia non vult a mortuis, sed a vivis rogari. Secundo, exponit aerumnas poenitentis, ibi, Laboravi. Tertio, ostendit se correctum, ut separetur a malis, ibi, Discedite a me, etc. Quarto, pro inimicis convertendis orat, ibi, Erubescant, etc. In persona ergo poenitentis, in iudicio puniri metuentis orat dicens, o

 

  1. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.

Domine, ne arguas me in furore tuo.

[Aug.] Furor idem est ex Graeco, quod ira, unde et hic varie dicitur. Nam in aliis codicibus prius invenitur furor, post ira. In aliis e converso, prius ira, deinde furor. In aliis pro furore, indignatio ponitur sive bilis, alia littera. Est autem ira et furor motus animi, provocans ad poenam inferendam, qui tamen motus in Deum non cadit. De quo scriptum est : Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate iudicas. Quod autem tranquillum est, perturbatum non est. Non ergo in Deum iudicem cadit perturbatio ; sed furor eius idem accipitur quod ira, scilicet iudicium quo malis quasi iratus videbitur, et velut furibundus. Argui autem et corripi diversa sunt. Nam argui gravius est quam accusari unde, damnatio timetur. Corripi vero mitius est, id est emendari vel erudiri. Arguentur ergo in iudicio, id est damnabuntur qui sine fidei fundamento sunt. Emendabuntur vero, id est purgabuntur qui super fundamentum illud, ligna, fenum, stipulam aedificaverunt. Iste ergo nolens esse inter eos qui arguentur, vel corripientur, sciens horrendum esse incidere in manus Dei viventis

[Alcuin., Gl. int.] orans dicit, o Domine qui potens es, hic seca, hic ure me ; sed in furore tuo, vel indignatione tua, id est in futuro iudicio, ubi malos damnabis ne arguas me, id est quasi damnandum convincas, neque etiam corripias quod minus est, me quasi castigandum in ira tua, id est in iudicio, quasi dicat hic sana me, ne ibi opus sit.

[Aug.] Ubi enim est sanitas, nec mors metuenda est, nec urentis aut secantis medici manus. Unde subiecit :

 

  1. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
  2. Et anima mea turbata est valde ; sed, tu Domine, usquequo ?

[Rem., Hier.] Miserere : quasi dicat : Ne arguas, sed potius, o Domine, miserere in hac vita mei miseri. Et opus est

[Cassiod.] quoniam infirmus sum natura et vitio, adeo quia iustitiam sustinere nequeo. Et non parum sum infirmus, sed usque ad ossa pervenit infirmitas, id est ad robur animae, et hoc valde.

[Aug.] Et hoc est quod ait : vere sum infirmus Quoniam conturbata sunt ossa mea, id est fortitudo animae. Deinde sequitur expositio ossium cum ait :

 

Et anima mea, (ecce ossa) turbata est, et hoc valde. Et quia ita morbum detego tibi sana me, o Domine,

[Hier.] quasi dicat cura me ut sapiens medicus, quia ego aegrotus sum, tu medicus : ego habeo infirmitatem, tu sanitatem ; ego sum infirmus pro peccato, tu sana per misericordiam. Oro ut sanes, et tu, Domine, differs, sed usquequo ?

[Aug.] Innuit iste se diu luctari cum vitiis. Non est autem crudelitas dilatio Dei ; sed ideo differt, ut persuadeat animae in quae mala se praecipitavit. Et ideo etiam, quia nondum hic tam perfecte orat, ut dicatur ei : adhuc te loquente, dicam : Ecce adsum. Et etiam ideo, ut ex difficultate sanationis, inde magis caveat sibi. Quod enim facile sanatur, non multum cavetur. Ex difficultate autem sanationis, fit diligentior custodia receptae sanitatis. Et ideo, ut ostendatur quae poena sit non conversis, si tanta difficultas est conversis. Unde alibi : Si iustus vix salvabitur, impius ubi parebit ? Vel ita potest legi : miserere mei, Domine. Hoc non mutatur. Et necesse est, quoniam infirmus sum.

[Alcuin.] Reatu infirmatur anima. A quo reatu, sana me, Domine.

[Rem.] Et debes, quoniam ossa mea conturbata sunt, id est mens mea conturbatur ad poenitentiam. Et anima mea, id est etiam sensualitas, turbata est valde, ad poenitentiam.

[Alcuin.] Ergo, usquequo ? o Domine, tu differs ? quasi dicat : Quid restat quin sanes ? nihil. Et ideo tu qui pius es, ne differas : sed potius, o,

 

  1. Convertere, Domine, et eripe animam meam ; salvum me fac propter misericordiam tuam.

[Aug.] Convertere, Domine, ad me, qui aversus eras, ut ego convertar ad te iuxta illud : Convertimini ad me, et ego convertar ad vos, dicit Dominus. Sed, quia perfectae nostrae conversioni semper est paratus Deus, sicut propheta dicit : Tanquam diluculum paratum inveniemus illum. Quae ut admitteremus non fecit eius absentia, qui ubique est, sed nostra fecit aversio. Melius autem videtur dici : Convertere, Domine, id est fac me perfecte converti : in quo sentit laborem. Durum enim est, et laboriosum ad serenitatem et tranquillitatem divinae lucis a terrenarum cupiditatum caligine retorqueri. Unde, postquam dixit : Convertere, addit, et eripe animam meam peccatis ligatam, quasi in conversione, multis impeditam hostibus et oppressam, tanquam inhaerentem perplexitatibus huius saeculi, et spinas quasdam dilacerantium desideriorum in ipsa conversione patientem. Et salvum me fac, id est fac me incolumem proficere in bono, dando virtutes. Et hoc, propter misericordiam tuam, non meritis meis, quia iusta damnatio debetur peccanti, et datum praeceptum praetereunti.

[Cassiod.] Vel ita, Convertere, Domine, a vindicta, et eripe animam meam ab imminente morte, salvum me fac propter misericordiam tuam ; hoc non mutatur. Sequitur.

 

  1. Quoniam non est in morte qui memor sit tui : in inferno autem quis confitebitur tibi ?

[Cassiod.] Quoniam non est, quasi dicat : Ideo hic festino dimitti, quia post mortem vel in inferno non accipitur confessio. Et hoc est, quoniam non est in mortequi memor sit tui, ad veniam, scilicet in morte, id est postquam mortuus est.

[Aug.] Intelligit enim nunc esse tempus conversionis, quia, cum haec vita transierit, non restat nisi retributio. Non est qui memor sit tui in morte : in inferno autem quis confitebitur tibi ?

[Cassiod.] Nullus confitebitur ad veniam, scilicet, vel post iudicium. Non est ergo contra hoc, quod in inferno confessus est dives ille evangelicus, qui Lazarum vidit in requie, etsi de profundo, cuius Lazari comparatione coactus est confiteri mala sua, usque adeo ut etiam fratres roget ab his praemoneri. Sed post iudicium in profundioribus tenebris erunt impii, ubi nullam Dei lucem videbunt, cui aliquid confiteantur. Vel mortem dicit peccatum quod contempta divina lege committitur, ut aculeum mortis mortem appellamus, eo quod mortem generet. Aculeus enim mortis peccatum est, in quo immemor est Dei, qui praecepta eius contemnit. Infernum autem dicit caecitatem animi quam incurrit quis cum desperat. Caecitas enim desperationis, peccantem, id est morientem excipit et involvit, ut detur in reprobum sensum. Littera sic continuatur : Ideo ita gemo pro peccato et doleo, quoniam non est qui memor sit tui in inferno, id est in peccato, quo lex divina contemnitur. In inferno autem, id est in caecitate desperationis, quae mortuum involvit, quis confitebitur tibi ? nullus.

 

PARS. II.

  1. Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrymis meis stratum meum rigabo.

Laboravi.

[Cassiod., Alcuin.] Secunda pars, ubi narrat aerumnas, quibus poenitens atteritur, quasi dicat nullus est memor tui in morte, vel in inferno ;

[Aug., Gl. int., Cassiod., Alcuin.] sed, ut inde liberer, ego laboravi, satisfaciendo ; In gemitu meo, id est cordis. Gemit iste, dum videt quid egit, et quae poena sit futura. Et quasi parum profuerit, addit.

[Aug., Hier., Cassiod.] Et post, lavabo per singulas noctes lectum meum, ad litteram, per noctes in lecto plorabo pro peccatis. Quod idem repetit aliis verbis lacrymis meis stratum meum rigabo. Idem accipitur hic stratus quod supra lectus, quasi dicat vestem superpositam lecto rigabo lacrymis meis, id est multum lacrymabor.

[Rem., Alcuin.] Vel lectum vocat conscientiam, quae quibusdam est quies, quibusdam tormentum. Ibi enim mundi corde quiescunt. Ibi male cordati cruciantur. Stratum dicit sensualitatem. Et est sensus : Lavabo lectum meum, id est mundabo conscientiam meam.

[Rem.] Per singulas noctes, id est per singula peccata.

[Rem., Alcuin.] Et lacrymis meis, id est amaritudine poenitentiae, stratum meum, id est sensualitatem, rigabo, id est fertilem faciam, quae prius erat arida a bonis operibus.

[Aug., Cassiod.] Vel, lectus est voluptas corporis et delectatio saeculi, in qua aeger animus quiescit : in qua homo resolvitur. Stratus est, cumulus peccatorum, ut vestium : quo resoluto per imbrem lacrymarum, nova messis virtutum succressit. Et est sensus : Lavabo, id est lacrymis poenitentiae delebo,

[Aug., Item.] lectum meum, id est voluptatem corporis et delectationem saeculi, quam lavat ille qui se ab ea conatur extrahere. Et hoc faciam, per singulas noctes, id est per singula peccata ex ea orientia. Ideo autem ait, per singulas noctes, ut intelligi daret quod quasi alternatim patitur, dies et noctes. Qui enim spiritu promptus, sentit aliquam lucem veritatis, et tamen in delectatione huius saeculi per carnis infirmitatem aliquando requiescit, tanquam dies et noctes alterno affectu cogitur pati. Noctes patitur, cum carne servit legi peccati, et dies sentit, cum mente servit legi Dei.

[Cassiod.] Lacrymis meis stratum meum rigabo, id est imbre lacrymarum cumulum peccatorum dissolvam, ut post messis virtutum germinet. Et nota, quod ait, rigabo, cum supradixit, lavabo. Amplius enim est rigare quam lavare, quia potest aliquid in superficie lavari, rigatio vero ad interiora pertinet. Per quod significat fletum usque ad cordis intima permanere.

 

  1. Turbatus est a furore oculus meus ; inveteravi inter omnes inimicos meos.

[Aug.] Turbatus est a furore. Vel ab ira oculus. Furor sive ira accipitur hic, vel Dei, vel ipsius hominis. Item ira Dei duplex est, scilicet quae in iudicio erit, et hic in praesenti est, in caecitate mentis, cum dantur peccatores in reprobum sensum. Ibi exteriores tenebrae erunt, quia tunc peccatores penitus erunt extra Deum, id est extra lucem, quia in summa caecitate erunt. Quid enim est penitus esse extra Deum, nisi esse in summa caecitate ? Siquidem Deus habitat lucem inaccessibilem : hae autem tenebrae hic iam incipiunt in peccante, cum ab interiore Dei luce secluditur ; sed nondum penitus, dum in hac vita est. Et ideo dicit turbatum, non exstinctum oculum quasi dicat, ideo lavabo, quia oculus meus, id est ratio mea, turbatus est a furore Dei, et futuro, quem timeo, et praesenti, quem sentio. Et a sua ira propria turbatus est oculus, qua conturbante solem interiorem, id est sapientiam Dei, non potest videre, et quasi occasum in se pati arbitratur mens quae sua perturbatione illum videre non sinitur. Unde Apostolus : Sol non occidat super iracundiam vestram. Et est, ideo sic gemo, quia oculus meus, scilicet ratio, turbatus est a furore, vel ab ira mea propria. Turbatus est, et merito, quia inveteravi inter omnes inimicos meos, scilicet vitia vel malos homines qui vere sunt inimici ad Deum se convertentium, a quibus separatur omnis bonus, non loco, sed animo. Et addit, omnes, quasi dicat : Etiam inter omnes inveteravi, a nullo fui immunis, omnibus consensi. Vel ita legi potest : Ideo sic laboro, quia inveteravi, membrum factus veteris hominis. Et dicit hoc a simili veteris vestis, quae nec est decori, nec usui. Inter omnes inimicos meos visibiles et invisibiles, quibus consensi. Per hoc ostendit se omnibus vitiis subiectum. Hoc ideo dicit, quis desperet de gravitate peccatorum. Sed unde hoc ? quia, oculus meus, rationis, turbatus est a furore, primo parenti exerto,

[Alcuin.] id est a poena primo homini illata, per quem in universam posteritatem est transfusa : ipse enim origo, nos propago sumus poenae.

[Aug., Alcuin.] Quia vero non est inanis labor poenitentiae post laborem et gemitum, et imbres creberrimos lacrymarum, exauditum se significans ; subdit :

 

  1. Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.

Discedite a me.

[Cassiod.] Tertia pars, ubi ostenditur correptio huius qui orat, ut separetur ab illis malis nunc animo, in futuro, etiam loco, quorum collegio peccavit, et insistat mandatis Dei. Vel non est optatio, sed prophetia hic, quia ita in iudicio futurum est, quando a iustis impii separabuntur. Vel etiam nunc fit hoc in area, ubi iam grana a paleis nuda sunt, et separata mente, etsi inter eas lateant, et eisdem conventiculis contineantur. Dicit ergo iste poenitens post tantas difficultates se exauditum significans. Discedite a me, nunc animo in futuro, etiam loco. Omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.

 

  1. Exaudivit Dominus deprecationem meam : Dominus orationem meam suscepit.

Exaudivit Dominus remittendo deprecationem meam quae est pro deponendis peccatis.

[Rem., Aug.] Repetitio eiusdem sententiae crebra est hic ex affectu nimio, quia gaudenti non sufficit semel dicere quod gaudeat, unde subdit : Dominus suscepit

[Cassiod., Rem.] quasi oblationem orationem meam,

[Gl. int., Alcuin.] quae est pro virtutibus adipiscendis. Deprecatio namque est, pro removendis malis : Oratio, pro adhibendis bonis.

[Cassiod.] His verbis dat exemplum fideliter orantes exaudiri. Et nota quod ter hic ponitur Dominus, quia sanctam Trinitatem precibus adfuisse ostendit. Incipit a lacrymis, exauditus exsultat, sicut fit et in aliis poenitentialibus psalmis.

 

  1. Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei ; convertantur et erubescant valde velociter.

Erubescant. Quarta pars ubi iam liber a peccatis in conclusione exsultans pro inimicis ut convertantur orat, ut sicut ipse, habeant veniam, quasi dicat et quia Dominus me poenitentem exaudivit, ergo iam meo exemplo. Omnes inimici mei convertantur et erubescant, id est de actibus suis quia mali sunt ; et conturbentur iudicii timore, ad poenitentiam. Et hoc, vehementer, id est vehementi gemitu.

[Aug.] Perfectus vir orat hic, ut mali de peccatis erubescant, et poeniteant, et convertantur

[Cassiod.] ne eant quo tendebant, et non differatur, sed erubescant valde velociter.

[Aug.] Hoc ad effectum optantis refertur, vel ad potentiam Christi, qui tam celeri tempore cito gentes ad fidem convertit. Vel ita, convertantur velociter a malis. Et post conversionem, erubescant valde, ex recordatione peccatorum, quod est custodia virtutum. Vel prophetia est hic non optatio, ubi praedicit quid futurum sit inimicis qui hic suorum peccatorum poenitere nolunt, quasi dicat me exaudivit Dominus, sed omnes inimici mei, etc., id est erubescent et conturbabuntur vehementer in futuro. Hoc utique non est hic, ubi potius iniqui irrident eos qui omnia relinquunt, et suis irrisionibus infirmos de Christi nomine erubescere faciunt. Sed in iudicio hoc erit, ubi erubescentes dicent de bonis sicut scriptum est : Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est ? Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum iactantia contulit nobis ? Transierunt omnia illa tanquam umbra. Et convertantur et erubescant, quasi dicat, illis conversio sit ad confusionem qui noluerunt habere ad salutem quod iustissimum est. Et haec omnia fiant valde velociter, quia, cum desperare coeperint de iudicio, et dixerint : Pax et securitas est, tunc repentinus superveniet interitus I Thess. V), qui cum venerit, sentietur non esse longa omnis vita ; quia sicut desiderantibus tarde, ita desperantibus cito venire videbitur.

 

Psalmus hic in exsequiis mortuorum cantatur, quia per huiusmodi gemitum atque poenitentiale lamentum post hanc vitam a fidelibus obtinetur quod in hac vita diu ac vehementer desideraverunt et a malis sentitur, quod hic non timuerunt, sed contempserunt.

 

 

 

PSALMUS VII

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID QUEM CANTAVIT DOMINO PRO VERBIS CHUSI FILII GEMINI.

 

Dominus Deus meus. Titulus, In finem psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Gemini. Historiam unde occasionem propheta sumpsit, in secundo libro Regum facile est cognoscere, ubi legitur, quod David, fugiens Absalon filium suum de civitate nudis plantis exivit, cuius consilio Chusi amicus eius cessit in partem Absalon, ad exploranda consilia et renuntianda quae adversus patrem ille moliebatur, auctore Achitophel, qui defecerat ab amicitia David, et filium adversus patrem consiliis quibus poterat instruebatur cui inter omnia hoc consilium dedit, ut Absalon impetum permitteret fieri in patrem suum, eumque occidi ; quod mutatum erat prudentia Chusi, qui consuluit David, et secreto mandavit ut de campestribus fugeret in solitudinem, unde Achitophel dolore commotus laqueo se suspendit. Huic historiae alludit titulus, de qua tamen non agit psalmus, sed de historia propheta velamen sumpsit mysteriorum, quae iuxta nominum interpretationes declarantur. Chusi enim interpretatur silentium, Gemini, dexter, Achitophel, fratris ruina, quo significatur Iudae scelus, id est scelerosus Iudas, qui Dominum tradidit Iudaeis, et ita fuit ruina fratris sui, scilicet Christi, cuius discipuli non solum filii sed et fratres dicti sunt, sicut in Evangelio Dominus ait : Vade et dic fratribus meis. Et Apostolus dicit cum primogenitum in multis fratribus. Et sicut David dimicavit contra Achitophel et Absalon per consilium Chusi, ita contra omnes dolos Iudae, scilicet et Iudaeorum, Dominus dimicavit, Chusi, id est silentio, id est alto secreto, quo caecitas in Israel facta est, ut plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret. De quo silentio Apostolus admirans, non exponens exclamat : O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, etc. Hoc silentio Dominus occultans Iudae et Iudaeis passionis sacramentum, ruinam fratris, id est scelus Iudae convertit in misericordiam, et quod ille ad perniciem fecit unius hominis, iste ad salutem omnium inflexit. Cantat ergo hunc psalmum Domino fidelis, cui facta sunt verba Chusi, id est manifestatio huius silentii, id est secreti, quod dexter Deus et favens operatus est. Non enim erat abscondendum eis, pro quibus gestum est. Mysterium ergo incarnationis et passionis, silentium fuit Iudaeis, sed revelatio fuit fidelibus, quibus Christus nota fecit omnia quae a Patre audivit ; et sicut per Achitophel significat Iudas, ita per Absalon significantur Iudaei. Ut enim a filio iniquo patitur, ita Christus a populo quem nutrierat sustinuit, sicut per Isaiam ait : Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.

[Rem.] Et est sensus tituli talis : Psalmus, iste diriges nos in finem, id est in Christum, attribuitur David, id est fideli, cui facta est mysterii revelatio quem psalmum, ille fidelis cantavit Domino, id est ad honorem Domini ; pro verbis Chusi, id est pro manifestatione alti silentii, quo Christus dimicavit contra Iudaeos, occultans mysterium passionis. Chusi dico, Filii Gemini, id est dextrae, quia illud silentium Deus dexter, id est favens et propitius, huic fideli aperuit.

[Aug., Cassiod.] Ad litteram Chusi filius Gemini, id est dextrae esse dicitur, quia consuluit saluti David necessaria proditione. Et est iste psalmus primus eorum in quibus per actus David futura mysteria Domini significantur, late scilicet et aperte. In tertio enim psalmo similiter per actus David significata sunt Christi mysteria, sed breviter et obscure. Intentio. Monet ad gratiarum actionem, pro manifestatione silentii. Modus. Quinque sunt partitiones. Primo, petit ab omnibus persecutoribus, vel persecutionibus liberari ; secundo, petit ut gloria resurrectionis Christi subveniat, ibi : Exsurge, Domine ; tertio, agit de iudicio regressi, ibi, Dominus iudicat populos ; quarto, metu futuri iudicii terret, spem reversis promittens, ibi, Dominus iudex ; quinto, laeta conclusio ponitur de concessione laudis, ibi, Confitebor. Fidelis ergo iste non de se praesumens, orat a Domino liberari, praetendens meritum hoc modo, o.

 

  1. Domine Deus meus, in te speravi, salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me.

[Gl. int.] Domine omnium per potentiam, cui debetur dulia, qui es omnium per recreationem Deus cui debetur latria. Et meus Dominus et Deus voluntate, ego speravi in te non in me.

[Hier., Cassiod., Remig., Gl. int.] Ecce praetendit meritum, deinde petit liberari a vitiis et a diabolo, dicens : Salvum me fac ex omnibus persequentibus me, id est ab omnibus spiritualibus nequitiis, scilicet vitiis et peccatis. Et libera me.

 

  1. Ne quando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.

[Hier., Aug.] Nequando, id est aliquando rapiat ut leo, scilicet diabolus, qui ut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, qui in illis pugnat. Vitiis enim et peccatis utitur, quasi armis, ad impugnandum fideles.

[Gl. int.] Rapiat dico, animam meam. De corpore non curat iste si affligatur.

[Cassiod., Alcuin.] Et nota quia propria verba ponit cum ait, libera et rapiat. Domini enim est liberare, leonis rapere. Attende etiam congruum ordinem, dum prius ponit persequentes, deinde leonem.

[Aug., Alcuin.] Qui enim expiatus est ab omnibus spiritualibus nequitiis, id est a sordibus delictorum, a diabolo liberatur.

[Gl. int.] Vel aliter, ut persequentes et leo idem accipiatur, invidus, scilicet diabolus. Perfectus enim vir hic loquitur, qui iam victis vitiis non habet bellum nisi contra diabolum dicens : Salvum me fac ex omnibus pers., etc., scilicet a diabolo et angelis eius.

[Aug.] Quasi superato omni bello vitiorum, iam perfecto nihil restet, nisi invidus diabolus. Deinde quod per pluralem numerum dixerat per singularem subinfert dicens : Libera me, ne quando, id est aliquando, leo, id est diabolus, rapiat animam meam. Rapiat dico, dum non est qui redimat, nisi Christus, quasi dicat : si non redimis, ille rapit ; neque est qui salvum faciat, id est dando vitam aeternam, nisi qui redimit, scilicet Christus. Si enim Christus non redimat, neque salvum faciat, ille rapit. Et, ut manifestum sit perfectum virum hoc dicere, cui solius diaboli fraudulentissimae insidiae sunt cavendae, subdit :

 

  1. Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis.

Domine Deus meus, etc.

[Gl. int.] Ubi item praetendit meritum, scilicet quia innocens, et patiens. quasi dicat, libera et salva, quia, o Domine Deus meus, etc.

[Aug., Alcuin.] Ego non feci istud scilicet universale peccatum, quia illud sine nomine dixit, quod est superbia, quae est radix omnium malorum, hoc est vitium primum recedentibus, et ultimum redeuntibus. Et non est modo iniquitas in manibus meis, id est in operibus. Vel ita : Non feci istud.

[Alcuin.] Deinde exponit quid dixit : Non feci istud, scilicet illud quod sequitur :

[Alcuin.] Non est iniquitas in manibus meis, quod de omni peccato dicitur et accipitur. Deinde repete secundum ordinem singulorum verborum, etc., o Domine Deus meus, si feci istud.

[Aug.] Vel universale peccatum, quia sine nomine dixit. Vel hoc quod sequitur, scilicet si est iniquitas in manibus, etc.

 

  1. Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.

Si reddidi mala, scilicet retribuentibus mihi mala pro bonis.

[Aug.] Maior patientia est si non reddidit his qui pro bonis reddunt mala, quam si sustineret ab his quibus bona non fecerit : quod est dicere : Si te non sum imitatus patientia quam pro me operatus es in illo silentio, ut patientissime sustineres dolos proditoris tui merito decidam. Non iureiurando hoc imprecatur sibi, sed dicit quid contingat se vindicantibus. Prophetat ergo, non iurat per exsecrationem sicut videtur : quod est gravissimum iurisiurandi genus, cum homo dicit, si illud feci, illud patiar. Decidam dico ab inimicis meis superatus et inanis factus. Qui enim se vindicat occulte a diabolo superatur, inanis factus vana et superba laetitia de hoc quod vinci non potuit qui vero non retribuit mala, vincit iram. Et melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem, ut ait Salomon. Et patet hic perfectum virum loqui. Hoc enim non potest dicere nisi perfectus vir, scilicet si reddidi retribuentibus mihi mala, sciens hoc Christum fecisse

[Cassiod., Alcuin.] Vel ad litteram de David potest accipi, qui contra Absalon non commisit, quare sibi mala inferret, qui ait : Domine, Deus meus, si feci, etc., id est, si hoc malum quod sustineo, mihi per praeteritam culpam quam commiserim contra Absalon contingit. Vel, si modo est iniquitas in manibus, etc., id est in operibus, quare hoc mihi contingat. Vel, si reddidi retribuentibus mihi mala : quod dicitur aequitas apud homines, merito decidam, et si non ita videatur hominibus. Decidam dico, superatus ab inimicis meis, Absalon scilicet et complicibus eius, et factus inanis, a fructu mansuetudinis, quae in David abundavit. Deinde ex persona ipsius David, et viri perfecti communiter subditur.

 

  1. Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.

[Aug.] Persequatur, quasi dicat : Dixi : decidam inanis, et etiam quod gravius est, inimicus, scilicet diabolus, qui singulariter est inimicus, qui supra leo dictus est.

[Gl. int.] Persequatur animam meam cui homines non habent quid faciant. In carnem quidem saevire possunt, sed animam in potestate habere nequeunt. Quam diabolus impugnando, scilicet suggerendo persequitur, et comprehendit, cum decipit. Unde subdit, et comprehendat, id est decipiat, per consensum et conculcet in terra vitam meam, id est, conculcando vitam meam terram faciat, scilicet cibum sibi, quia non tantum est leo, ut supra dictum est, sed et serpens appellatus est. Cui dictum est in maledictione ; terram manducabis. Et peccatori dictum est : Terra es, et in terram ibis.

[Alcuin.] Vita ergo peccatoris, cibus serpentis, id est, diaboli est, quia terra, id est terrena est.

[Cassiod., Aug.] Ideo hic ait, conculcet in terra vitam meam, id est animam meam in terram redactam sibi incorporet, et ibi sit despicabilis. Unde subdit, et gloriam meam, id est me hominem ad imaginem Dei factum, deducat in pulverem, quasi dicat : ad nihilum redigat. Vel ita : Et gloriam meam, quae debet esse in conscientia ubi Deus videt, et solida in Domino, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Deducat in pulverem, id est in superbiam et iactantiam, ut velim gloriari apud homines. Pulvis enim, quem proiicit ventus, superborum iactantia est. Vult ergo ut gloria sua sit solida intus, ubi Deus videt. Est enim pulvis si apud homines gloriatur. Ecce quam cavenda est superbia.

 

  1. Exsurge, Domine, in ira tua : et exaltare in finibus inimicorum meorum.

[Cassiod., Alcuin.] Domine, exsurge. Secunda pars ubi petit, ut gloria resurrectionis Christi subveniat,

[Gl. int.] quasi dicat : si hoc feci, hoc mihi contingat ;

[Aug.] sed, quia non merui, o Domine, exsurge, id est appare per carnem. Dormit enim, dum in secretis suis latet incognitus.

[Cassiod.] Appare, dico, in ira tua, id est in vindicta contra diabolum. Perfectus enim iste non precatur hic adversus homines, sed adversus diabolum, ut possessionem amittat, id est peccatores et impios, qui sunt eius possessio.

[Aug.] Cum enim iustificatur impius, ex possessione diaboli migrat in templum Dei. Et quia ablatio hominis poena est diaboli, ideo dicitur ira Dei contra eum. Unde subdit : Et exaltare in finibus,

[Gl. int., Aug.] in possessione inimicorum meorum, id est diaboli et angelorum eius, ut ibi honoreris a conversis, qui prius erant possessio diaboli. Et quia superbus diabolus per humilitatem vincitur, ostendens qualem vult apparere Christum, subdit :

 

  1. Et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti ; et Synagoga populorum circumdabit te.

 Et propter hanc in altum regredere ; Dominus iudicat populos.

Et exsurge, id est appare, Domine Deus meus, in praecepto humilitatis, quod mandasti,

[Aug.] id est, quia humilitatem praecipis, eam prior imple ; humilis appare, ut a te discant alii superbiam vincere, ne possideantur a superbo. Dico appare humilis,

[Alcuin., Gl. int., Aug.] et ita Synagoga, id est congregatio populorum circumdabit te, quidam amando, quidam persequendo. Circumdederunt enim Christum populi, vel humilem contemnentes, ut persequentes ; vel amando, ut credentes.

 

Et, o Domine, regredere, resurgendo, ascendendo, in altum, id est in caelum, propter hanc, id est propter Synagogam credituram, ut de alto mittas Spiritum quo fit congregatio. Vel propter hanc, scilicet propter persequentem Synagogam regredere in altum te illi subtrahendo,

[Cassiod., Alcuin.] quasi dicat : quia locum non habes in malis, subtrahe te illis. Vel ita ab illo loco : Exsurge in praecepto, ubi precatur Christi resurrectionem, sicut in praecedenti versu, eiusdem incarnationem, quasi dicat : Appare per carnem. Et, o Domine Deus meus, exsurge,

[Rem, Alcuin.] id est toto orbe notus efficere, resurgendo. Et hoc, in praecepto implendo, quod mandasti, id est ut praeceptum humilitatis, quod mandasti, facias homines adimplere. Et hoc modo sequitur, quia Synagoga populorum, id est de diversis populis, vel specialiter de Iudaeis. Circumdabit te, amando vel persequendo, sicut ante dictum est. Et propter hanc, scilicet propter amantem Synagogam regredere in altum, id est fac eos qui te amant scire tuam omnipotentiam, qui descendisti ut te viderent. Vel, propter hanc, id est propter persequentem, in qua locum non invenis, regredere in altum, id est subtrahe te his, qui te persequuntur. Et convenit haec sententia in parte cum praecedenti. Vel ita ab illo loco : Exsurge, o Domine, in ira tua, id est exerce iram tuam contra inimicos meos, scilicet Iudaeos, dicit Ecclesia.

[Aug.] Deinde quasi exponendo subdit : Et propter hoc exaltare in finibus inimicorum meorum, o Christe, id est altus efficere, et incognitus inimicis meis, qui sunt tui inimici, ut te non intelligant ; quod est silentium, unde intitulatur psalmus, ut sic te crucifigant. Et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti, id est cum appares humilis, qui humilitatem praecipis, altus esto. Ipse enim humilitate exaltatus est, id est non intellectus. Et per hoc quod non intelligunt te Iudaei, qui crucifigunt, credent in te gentes. Et ita Synagoga populorum, id est plenitudo gentium, circumdabit te, credendo. Et propter hanc, id est Synagogam gentium, regredere in altum, id est rursus desine intelligi, quia et ista te offensura est, in fine, et a fide recessura. Unde ait in Evangelio : Putas, cum Filius hominis venerit, inveniet fidem in terra ? Refrigescet enim charitas multorum, et abundabit iniquitas. Et Dominus in altum regredietur, ut a paucis sincera fides, et ab omnium pravarum opinionum labe purgata teneatur. Et quomodolibet hic locus exponatur, convenienter sequitur :

 

Dominus iudicat populos.

[Cassiod.] Tertia pars, ubi agitur de iudicio regressi, id est Christi, cuius regressio multipliciter supra exposita est.

[Aug.] Post quam de iudicio congrue subdit. Post ascensionem namque in caelum, quae regressio accipitur, aperte subdit de iudicio, quia inde venturus est iudicare vivos et mortuos ; vel cum peccantes Christianos deseret intelligentia veritatis, quae item regressio dicitur, secundum aliam sententiam, veniet iudicare, quasi dicat, dixi regredere, et post regressionem Dominus iudicat, vel iudicabit populos : quod iudicium non timens perfectus, audet orare.

 

  1. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.

Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam

[Rem.], quae est in bonis faciendis. Et secundum innocentiam meam, etc. , quia sine malis sum, quia non reddidi retribuentibus mihi mala.

[Aug.] Et nota quia poenitens supra in poenitentiali psalmo aiebat : Salvum me fac propter misericordiam tuam, in qua vocat peccatores ad poenitentiam, nullumque meritum suum commemorat. Nunc vero iam vocatus, quia praecepta servavit, secundum iustitiam petit iudicari, super me, quasi dicat, iustitiam meam et innocentiam meam, quae tamen iustitia et innocentia sunt super me, quia a Deo sunt, non a me.

 

  1. Consumetur nequitia peccatorum, et diriges iustum, scrutans corda et renes Deus.

Consumetur nequitia,

[Aug.] quasi dicat : Dominus iudicabit, et interim nequitia peccatorum consumetur, id est perficiatur, ut qui in sordibus est sordescat adhuc, ut iam tandem veniat iustum iudicium et praedicit, non optat.

[Rem.] Et quia crescente invidia malorum, crescunt merita iustorum, subditur : Et diriges, quasi dicat, consumet nequitia malorum. Et ex eo, diriges iustum, ut iustus iustificetur adhuc. Et quia propter simulationem non cognoscitur ab homine ubi sit vera iustitia, subdit, quod Deo tantum convenit. Tu, dico, o Deus, scrutans corda et renes, id est cogitationes et delectationes, quas in occulto scrutatur, ubi nullus videt nisi ipse qui prospicit corda, id est Deus. Ipse enim solus scrutatur corda, id est quod quisque cogitet ; et renes, scilicet quid quemque delectet, quia finis curae et cogitationis est delectatio, ad quam cura et cogitatione nititur quisque ; pervenire. Quae delectatio per renes accipitur, quia in renibus est generandi voluptas, per quam in aerumnosam, et fallacis laetitiae vitam, per prolis successionem natura humana transfunditur. Opera autem nostra quae sunt in dictis et factis possunt videre homines ; sed quo animo fiant, et quo venire cupiant, solus videt Deus, qui, cum videt cor esse in caelo et non delectari in carne, sed in Domino,

[Aug.] id est cum bonae sunt cogitationes et earum fines, dirigit iustum, et non solum dirigit, sed etiam adiuvat : unde subdit.

 

  1. Iustum adiutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.

Iustum est adiutorium meum a Domino.

[Aug.] Ideo iustum, quia iam iusto tribuitur. Et est quasi medicina, quae servat salutem : altera est, quae facit. Duo enim sunt officia medicinae, scilicet morbum sanare, et sanitatem custodire, secundum primum officium dixit in alio psalmo : Infirmus sum, sana, etc. ; iuxta alterum dicit hic perfectus, Iustum adiutorium, etc. Et illa enim et ista medicina salvos facit ; sed illa ex aegritudine ad salutem transfert, haec in ipsa salute conservat ; illa, ad morbum evadendum remedium, haec autem ne in morbum redeat, vel recidat, remedium, praestat ; illa sanamur infirmi, hac custodimur sani. Et nota quod ait, rectos corde, nec adiunxit et renibus, quia ubi est cor, ibi etiam est delectatio, cum aeterna cogitantur, et quia delectatio boni non ad renes sed ad cor pertinet.

 

PARS IV.

  1. Deus iudex iustus, fortis et patiens nunquid irascitur per singulos dies ?

Deus iudex.

[Cassiod., Gl. int.] Quarta pars, ubi metu futuri iudicii terret, et spem reversis promittit, quasi dicat, mihi est adiutorium. Sed, o vos iniqui, quorum hic nequitia consummatur, Deus vibravit gladium scilicet in iudicio. Et vere, quia ipse est iudex, ipse est iustus secundum merita singulis reddens.

[Aug.] Ipse est fortis cui non resistitur, et si modo patiens est, qui sustinet in multa patientia vasa irae. Et vere est patiens, nunquid enim irascitur per singulos dies ? non, sed exspectat ad poenitentiam : unde post gravius punit, si non convertantur,

[Aug.] et secundum aliam litteram, nunquid adducet iram per singulos dies ? Ita in Graeco invenitur μὴ ὀργὴν ἐπάγων, et significantius dicitur quam irascitur, quia non in ipso est ira qua punit, sed in angelis irae, per quos punit : qui non propter iustitiam qua non gaudent, sed propter malitiam poena humana delectantur. Non ergo adducit iram Deus per singulos dies,

[Aug.] id est non congregat ad vindictam ministros suos, per singulos dies, sed per patientiam ad poenitentiam invitat.

 

  1. Nisi conversi fueritis, gladium suum vibravit, arcum suum tetendit et paravit illum.

 [Rem.] Nisi conversi, quasi dicat, modo est patiens, sed nisi conversi fueritis iniqui vibravit gladium, vel, frameam suam splendificavit. Alia littera : Gladius Dei est Christus,

[Aug.] qui in primo adventu tanquam vagina humilitatis, tectus fuit ; sed in secundo coruscabit lumen suis, terrorem impiis. Vel : Gladium suum vibravit,

[Rem.] id est manifestam vindictam exeret. Nec impraedictum est hoc, quia arcum suum tetendit et paravit illum. Arcum dicit sacram Scripturam, ubi per chordam Novi Testamenti duritia Veteris flectitur, et domatur. Tetendit ergo arcum, temperando Vetus Testamentum per Novum. Paravit arcum, per explanationem expositionis, per quam intelligibilem fecit. Et dicit hoc a simili.

[Alcuin.] Sicut enim qui tendit arcum minatur, ita per sacram Scripturam minatur Deus malis, ne putetur remissa Dei patientia.

 

  1. Et in eo paravit vasa mortis ; sagittas suas ardentibus effecit.

[Cassiod., Alcuin.] Et in eo paravit ut mox missurus sagittam putetur, sicut quis arcum parat, ut sagittam mittat, et in eo arcum

[Aug., Alcuin.] id est in sacra Scriptura. Paravit vasa mortis, id est haereticos qui ex Scripturis venenant animas, ideoque vasa mortis dicuntur, quos parat in scriptura non faciendo, sed errare permittendo : et ex eodem arcu iaculatur sagittas suas, id est apostolos, de quibus alibi : Sagittae potentis acutae. Quas sagittas effecit, id est operatus est. Ardentibus amore Dei. Qui his sagittis vulnerati, tanto amore regni caelorum ardent, ut omnia resistentia, et a proposito revocantia contemnant, dicentes : Quis nos separabit a charitate Christi ? Vel, vasa mortis, et sagittas, pro eodem accipit, scilicet, quaedam loca obscura Scripturae sacrae.

[Alcuin.] Unde mors est haereticis prave intelligentibus, sed ardentibus studio eadem loca sunt sagittae, quia ipsa difficultate intelligendi exercitantur, ut sane capere valeant, et aliis aperire.

[Aug.] Vel, vasa mortis et sagittas dicit haereticos, qui ex eodem arcu sacrae Scripturae in animas non charitate inflammandas, sed venenis perimendas insiliunt : quod non contingit, nisi pro meritis hominum. Parat enim et disponit Deus, ut quidam malo voto legentes, propter peccata male intelligant in Scripturis, quod est eis poena peccati ; et illi quasi spinae et sagittae, a somno excitant bonos catholicae Ecclesiae filios, ut Scripturis intelligendis invigilent, ut manifesti fiant qui probati sunt argento. Hoc autem divinae dispositioni tribuitur, non quia ipsa peccatores faciat, sed quia ipsa de malis eorum ordinat, cum peccaverint ; vel de bonis utrumque potest accipi. Idem enim sunt vasa mortis, quibusdam, et sagittae aliis, secundum illud Apostoli : Aliis sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam. Et est sensus : et in eo arcu, id est in sacra Scriptura, paravit vasa mortis, id est apostolos, qui quibusdam sunt odor mortis. Et eosdem effecit sagittas suas, id est odorem vitae in vitam, ardentibus amore Verbi. Post hanc autem dispensationem, et pro peccatis malorum veniet iustum iudicium. De quo dicitur, quod non pax Dei et ineffabile lumen de se profert, unde puniantur iniqui ; sed ipsa peccata vertuntur homini in poenam, ut quae fuerunt delectamenta homini facienti, sint instrumenta Deo punienti.

 

  1. Ecce parturit iniustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem.

[Alcuin.] Ecce, inquit, parturit iniustitiam, quasi dicat : Hoc paravit Deus in Scripturis, unde videtur esse causa damnationis hominum malorum ; sed ecce, cum in manifesto est quod non ex Deo est, sed ex homine est causa damnationis, quia iniquus similiter est aperienti lacum et effodienti, et incidenti in foveam quam fecit.

[Gl. int., Aug.] Et vere, quia concepit a diabolo, scilicet per suggestionem, dolorem, id est appetitum temporalium rerum. Qui dicitur dolor, quia dolor est malis de terrenis rebus amissis, pro quibus mala machinantur. Hae sunt semen, unde iniquitas, id est iniustitia nascitur. Unde addit : Et parturit, id est nititur efficere iniustitiam, scilicet ut decipiat proximum. Et huiusmodi, et tandem peperit, id est effecit et emisit, iniquitatem. Iniquitas hoc est quo iniustitia. Hoc ergo peperit, quod parturit. In quod notatur peccatum operis patrati. Emisit enim iniquitatem, cum ad actum perduxit. Et in emissa iniquitate, est lacus, id est praecipitium aliis. Unde subdit :

 

  1. Lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam quam fecit.

Lacum aperuit, quasi dicat, concepit, parturivit, peperit, et sic iam, lacum aperuit,

[Alcuin.] id est comparabilis est aperienti lacum, concipiendo, scilicet quod est dicere, fraudem inchoavit,

[Aug.] consentiendo suggestioni terrenarum cupiditatum. Et effodit eum,

[Alcuin.] id est similis est effodienti parturiendo, id est instando operi fraudis. Et incidit in foveam quam fecit, id est similis est incidenti in foveam, pariendo, id est fraudem perpetrando.

[Aug.] Prius enim fraudator laeditur damno innocentiae, quam alius damno pecuniae.

 

  1. Convertetur dolor eius in caput eius ; et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.

Dolor eius, quod concipitur, convertetur in caput eius, id est in mentem, et iniquitas eius quam peperit descendet in verticem ipsius, id est rationem, quam dixerat caput.

[Aug. Gl., int.] Hoc ideo, quia noluit ipse peccatum evadere, sed servus esse peccati, libidine dominante rationi. Et ideo ipse inferior gravatur iniquitate, quae sedet super talentum plumbi, in Zacharia propheta, et in illum descendet ; et onerat, ut non revolet ad requiem sanctorum. Vel distingue inter caput et verticem, et convertetur et descendet.

[Cassiod., Alcuin.] Caput est anima, vertex ratio ; cui utrique dominantur peccata, et supersunt, et postea superdescendent, cum in poenas detrudent. Et est, dolor eius, quem concepit. Et iniquitas quam peperit. Convertetur in caput eius, id est in animam. Et in verticem eius, id est in rationem cui dominantur hic

[Cassiod., Gl. int.] Et postea dolor et iniquitas, descendet, scilicet cum impetu, super caput et verticem, cum poenis aeternis subiicient eum.

 

  1. Confitebor Domino secundum iustitiam eius ; et psallam nomini Domini altissimi.

Confitebor Domino.

[Cassiod.] Quinta pars, ubi est psalmi conclusio, qua omnia in summam colligens, dicit se alacriter confiteri, quasi dicat : Et quia adiutorium meum est a Domino, ideo confitebor Domino, id est laudabo Dominum.

[Aug.] Et hoc, secundum, id est propter iustitiam eius. Haec enim confessio non est peccatorum, sed iustitiae Dei, qui intus iustos protegit, et malos pro sua malitia punit. Contra hanc laudem nihil valent blasphemiae impiorum, qui volentes suae culpae tribuere quod peccant, mala sua excusant per fortunam, vel fatum, vel diabolum, cui potest resisti, vel per aliam naturam, quae non sit ex Deo. Hi tales fluctuant errantes, potius quam confiteantur Deo, ut eis ignoscat. Qui autem videt merita animarum sic ordinari a Deo, ut, dum sua cuique tribuuntur, pulchritudo universitatis nulla ex parte violetur, in omnibus laudat Deum, distinguens aliud Deum fecisse et ordinasse, videlicet universum bonum : aliud autem non fecisse, sed ordinasse, ut malum. Et psallam opere nomini Domini altissimi.

[Cassiod.] Psallere ad gaudium pertinet, sicut poenitentia peccatorum ad tristitiam. Potest et hic psalmus in persona Christi intelligi, si ea quae humiliter sunt dicta ad infirmitatem nostram referantur, quam ipse Christus gestavit.

 

 

 

PSALMUS VIII

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID PRO TORCULARIBUS.

 

Dominus dominus noster. Titulus, in finem psalmus David, pro torcularibus.

[Aug., Alcuin.] Nihil de visibilibus torcularibus, in textu huius psalmi dicitur, sed de spiritualibus, et per visibilia torcularia significastis, id est de Ecclesiis ; quia de Ecclesiae constitutione, et causa constitutionis hic agitur, scilicet de Christi ascensione, et Spiritus sancti missione. Cum enim Dominus post resurrectionem ascendit, misit Spiritum sanctum in apostolos et alios fideles : Quo impleti praedicando Ecclesias congregaverunt.

[Aug.] Ecclesia autem dicitur torcular, eadem ratione qua dicitur area. Multis enim et variis similitudinibus eadem res in Scripturis saepe insinuatur. Ideo vero areae vel torculari comparatur, quia, sicut in area grana a paleis, et in torcularibus vinum dividitur a vinatiis, ita in Ecclesia boni a malis opere ministeriorum separantur, non loco, sed affectu ; et quasi a tegumentis purgantur, ut frumenta in area a paleis, et in torcularibus vina exuuntur a vinatiis. Quae tamen necessaria erant, ut simul nascerentur et crescerent, ad maturitatemque pervenirent. Ita in Ecclesia admistio malorum est necessaria bonis : qui simul incipiunt, crescunt, et consummantur, sed boni in bono, mali in malo. In futuro vero etiam loco separabuntur, cum frumenta recondentur in horreis, paleae vero comburentur igne inexstinguibili. Vel Ecclesia ideo dicitur torcular, quia in ea intellectus verbi Dei, dum sono vocis ministratur, quasi vinum includitur in vinariis, et sic fertur ad aures, quasi ad torcular, ubi discernitur, quia sonus valet auribus, intellectus vero a memoria auditorum, quasi quodam lacu excipitur : inde in mentis habitum et morum disciplinam, tanquam de lacu in cellas transit, in quibus, si negligentia non acuerit, vetustate firmabitur. Vel torcularia sunt etiam martyria, ubi corpora eorum qui pro Christi nomine afflictione persecutionum calcantur, quasi acina remanent in terra ; animae vero ad requiem habitationis caelestis emanant. Et quia haec fiunt in Ecclesiis, ideo ipsae Ecclesiae torcularia dicuntur. Et est sensus tituli, Psalmus iste, David prophetae tendens in finem, id est in Christum,

[Cassiod., Gl. int.] quia agit de exaltatione Christi, secundum duas naturas, et agens pro torcularibus, id est de Ecclesiis, de quarum constitutione et causa constitutionis agit. Intentio est hic Prophetae errorem Iudaeorum, qui dicunt in Iudaea tantum notum Deum, et Donatistarum, qui tantum in Africa notum dicunt, et similium, confutare.

[Cassiod.] Modus. Bipartitus est psalmus : Primo, laudes Christi describuntur, scilicet maiestas eius et operatio excelsa ; secundo, dicit naturam hominis olim incitatam in Christo super omnia exaltatam, ibi, Quid est homo. A laude ergo incipiens propheta, ait : O

 

  1. Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !

[Rem., Gl. int.] Domine omnium, secundum potentiam. Qui es specialiter Dominus noster, secundum receptionem et cultum, nomen tuum. id est, gloria et fama, admirabile est, propter creaturas quas fecisti et regis, et quam admirabile quasi dicat, infinite. Nullus enim sufficit omnes creaturas cognoscere, in quibus admiramur te. Admirabile est dico, in universa terra, non in Iudaea tantum, ut dicunt Iudaei ; nec tantum in Africa, ut dicunt Donatistae. Ne ergo Iudaei vel quilibet sibi vindicent quasi proprium quod est commune omnium, quod est intentio psalmi, et dirigitur sermo ad Deum Trinitatem ; deinde supponit in parte per quid est admirabile, loquens ad Deum Patrem

 

  1. Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

Quoniam elevata est, quasi dicat per hoc est admirabile, quia magnificentia tua,

[Rem., Cassiod.] id est Filius tuus Deus homo, elevata est de terrena humilitate, super caelos ad litteram, homo Deus ad dexteram Dei Patris sedens. Vel elevata est magnificentia tua super caelos,

[Aug.] id est super Scripturas, quia excedit omnium eloquia Scripturarum. Vel elevata est, in incomprehensibilitate ; super caelos,

[Rem.] id est super omnes rationabiles creaturas. Vel, magnificentia tua, id est fama et gloria tua, idem quod ante dixerat nomen, elevatum est super caelos, id est super Scripturas, quibus ad plenum non explicatur. Scripturae autem dicuntur caeli, eo quod divina mysteria celant. Et, o Domine, tu,

 

  1. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

[Cassiod.] Perfecisti laudem ex ore infantium. Infantes et lactentes non pro aetate dicit, sed pro simplicitate, sicut Petrus in Epistola canonica ait : Quasi modo geniti, etc., qui scilicet nondum escam, sed lac capere possunt,

[Aug.] quales erant illi quibus Apostolus lac dabat dicens : Tanquam parvulis in Christo, lac potum dedi vobis, non escam. Quos significabant illi, qui Dominum venientem ad passionem laudabant, in quos hoc utitur Dominus testimonio, cum Iudaeis dicentibus ut eos corriperet, respondit : Non legistis : Ex ore infantium, etc. Bene autem, non ait fecisti, sed perfecisti. Ex his enim perfecit Deus laudem, quia, si soli perfecti essent in Ecclesiis, non ita consulerent humano generi, sicut nunc cum etiam nemini nondum capaces cognitionis rerum spiritualium atque aeternarum nutriuntur fide temporalis historiae, et Deum laudant. Et est sensus : Perfecisti laudem ex ore infantium et lactentium.

[Cassiod.] id est non solum a perfectis, sed ab insipientibus praedicaris, et hoc fecisti propter inimicos tuos destruendos, et ut destruas inimicum et ultorem vel defensorem.

Alia littera. [Aug.] Inimici sunt generaliter omnes, qui dispensationi per crucifixum factae contraria dicunt. Defensores videntur haeretici fidei, et philosophi sapientiae, cum tamen et illi fidem, et hi sapientiam veram impugnent. Vel infantes et lactentes dicit Apostolos, quia stulta mundi elegit Deus, ut fortia confunderet.

[Rem.] Unde perfectior est laus. quia ad eam non humana sapientia, sed divina gratia acceditur. Et est : ex ore infantium et lactentium, id est apostolorum, perfecisti laudem.

[Cassiod., Rem.] Vel de pueris Hebraeorum potest accipi, quia ex verbis illorum puerorum, perfecta est laus. Quod videbatur pueriliter agi, sed sancti Spiritus instinctu fiebat. Et est sensus : ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, id est ex verbis puerorum Hebraeorum perfecisti laudem. Et hoc totum propter inimicos tuos confundendos, forsan paganos.

[Cassiod.] Ideo enim a talibus laudari voluit ne videretur haec sapientia humana, sed divinitus data. Et ideo hoc fecisti, ut destruas inimicum id est Iudaeum, et ultorem vel defenso[Rem Iudaeus enim inimicus est Dei, dum Patrem solum defendit, quia qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem. Vel, inimicus est voto, et ultor scilicet suae sectae defensor.

 

  1. Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.

Quoniam videbo, quasi dicat, vero perfecisti laudem, et destrues inimicum, quoniam videbo caelos tuos,

[Rem., Alcuin.] id est, praevideo iam per Spiritum sanctum apostolos, et videbo etiam praesentialiter in posteris. Hoc dicere, bene convenit primitivis. Caelos dico, qui sunt opera digitorum tuorum,

[Cassiod.] quia cooperatione Trinitatis instructi sunt quae Trinitas in tribus digitis significatur hic, ut ibi : Qui appendit tribus digitis molem terrae Isa. XL).

[Hier., Aug., Alcuin.] Et per eos caelos, videbo aedificari lunam id est universalem Ecclesiam, et stellas, id est Ecclesias singulatim per loca diversa, vel doctores alios. Quae tamen, scilicet lunam et stellas, vel quas scilicet stellas ut fundasti non illi. Apostoli enim ministri sunt aedificationis ; tu vero auctor vel fundator. Vel aliter ab illo loco, Ex ore, et proceditur de illa sententia, in qua caelos appellavit Scripturas.

[Aug.] Quia ergo dixerat Christum excedere omnium Scripturarum eloquia, forte videretur quod per Scripturas ad eius notitiam parvuli pervenire, vel ascendere non valerent. Hoc autem removens, dicit eum etiam infantibus Scripturas humiliasse, per quod et ipsi magnificentiam Dei caperent, et inimici destruerentur. Et hoc est, super Scripturas elevatus est Filius. Et per illas tamen, perfecisti laudem ex ore infantium et lactentium, id est illas Scripturas inclinasti infantibus et lactentibus ad ascendendum, ut sic foret laus perfecta, quod est per Scripturas, quas infantibus inclinavit. Unde alibi : Inclinavit caelum et descendit. Et hoc fecisti propter inimicos tuos, scilicet inimicos crucis Christi destruendos. Et quasi exponendo subdit, scilicet ut destruas inimicum et defensorem et accipit eosdem per inimicum et defensorem, quos dixit inimicos omnes, scilicet qui cruci Christi contradicunt, qui destruuntur cum videntur, id est intelliguntur Scripturae, usque ad infantium capacitatem ductae, et per eas usque ad robur nutriuntur, et ad sublimitatem intelligentiae eriguntur. De quibus subdit, quoniam videbo caelos. Et vere destrues, dicit propheta, in persona Ecclesiae, quoniam videbo caelos tuos,

[Rem.] id est, intelligam Scripturas sacras, quae sunt opera digitorum tuorum, id est Spiritu Dei factae sunt, cuius septem sunt dona, cum sit unus spiritus, sicut plures digiti sunt in una manu.

[Aug.] Et videbo lunam, id est universalem Ecclesiam ; et stellas, id est Ecclesias singulas, vel doctores. Quae vel quas tu fundasti in caelis vel in eisdem Scripturis collocasti quas caelorum vocabulo positas credimus.

 

  1. Quid est homo quod memor es eius ? aut filius hominis quoniam visitas eum ?

Quid est homo.

[Cassiod., Alcuin.] Secunda est pars, ubi dicit naturam hominis olim vitiatam in Christo super omnia exaltatam : prius enim ostenderat omnipotentiam deitatis. Ideoque congrue in hac parte agit de exaltatione humanitatis ; sed praemittit de humiliatione totius humanae naturae, ostendens nullum esse penitus homini meritum Dei beneficio dignum,

[Gl. int.] quasi dicat, et quia omnia haec per Filium sunt, ergo quid est homo, etc. Vel ita continua. Elevata est magnificentia tua, et quid est homo quod memor es eius ? aut filius hominis.

[Aug.] Per hominem accipiuntur peccatores ; per filium hominis, spirituales. Disiunctio enim innuit distare inter hominem et filium hominis. Omnis enim filius hominis, homo est ; sed non econverso : ut Adam qui fuit homo, sed non filius hominis. Homo ergo hic accipitur ; omnis qui portat imaginem terreni, id est omnis peccator carnalis ; filius hominis accipitur omnis qui portat imaginem caelestis, id est Christi. Et merito novus homo filius hominis dicitur, quia novus ex veteri quadam mutatione fit. Spiritualis enim regeneratio, qua innovatur mutatione vitae aeternae atque saecularis, a Deo inchoatur, utrumque vero respicit misericordia Dei ; sed illum quasi longe seiunctum a Deo ; istum, id est filium hominis quasi praesentem.

[Cassiod.] Ideoque cum despectu pronuntians, ait, Homo peccator terrenus, quid est quod tu es memor eius, quasi longe positi ? cuius Deus memor est,

[Aug.] dando salutem temporalem, scilicet benedictionem sinistrae. Unde alibi : Homines et iumenta salvabit Dominus. Aut filius hominis, id est spiritualis, qui portat imaginem caelestis, quid est ? Quoniam tu visitas eum,

[Aug. Gl. int.] quasi praesentem, qui prope est Deo munditia vitae. Et ideo praesens visitatur, id est lumine vultus Dei illustratur. Unde alibi : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, a peccatoribus vero longe est salus. Vel per hominem accipit generaliter quemlibet hominem, et per filium hominis Christum hominem. Et est. Quid est homo

[Cassiod.] quilibet vilis et miser. Quod memor es eius ; eius memor est Deus miserendo. Aut filius hominis. Hic voce surgendum est, id est homo Christus, quid est ? quoniam per eum visitas eum, scilicet hominem : quod fuit cum Verbum caro factum est.

[Aug.] In qua incarnatione medicus caelestis venit ad infirmos, et factus est Dei Filius, hominis filius, de quo propter carnis infirmitatem, subdit.

 

  1. Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum ; et constituisti eum super opera manuum tuarum.

[Aug., Cassiod.] Minuisti eum, quasi dicat, non modo in aliis humana natura est humiliata, sed etiam in ipso Christo, quia minuisti eum qui est caput omnium fidelium ; Minus ab angelis,

[Gl. int.] quia passibilis, et mortalis, sed paulo quia in aliis superat angelos quibus imperat. Dico minuisti, sed postea, coronasti eum gloria, id est corporis incorruptibili claritate, et honore, ut omnibus sit venerabilis.

[Cassiod.] Et bene ait, coronasti, quia circulus mundi qui est quasi similis coronae, ad fidem eius venit. Et constituisti, id est stabilisti super opera manuum tuarum.

[Aug.] Quia ergo et angeli sunt opera manuum Dei, et super eos constitutus est unigenitus Dei Filius.

 

  1. Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas, insuper et pecora campi.

Omnia, etc.

[Gl. int.] Dico quod constituisti super opera omnia, quidem subiecisti sub pedibus eius, id est sub dominio et potestate eius, et enumerat quae, scilicet oves, etc.

[Aug.] Cur relictis altioribus, scilicet exercitibus angelorum, et ipsis hominibus, haec ima dicit ? Sed mystice intelligendum est. Oves ergo innocentes dicit. Boves dicit illos qui operantes, terrenos faciunt fructificare. Et hoc de angelis et hominibus dicitur, ut de omnibus probet quod subiecti sint Christo. Et est, subiecisti ei oves, id est, innocentes, tam homines quam angelos ; et boves, scilicet arantes, et triturantes, qui in vinea Domini vomere spirituali arbusta criminis conscindunt.

[Aug., Alcuin., Rem.] Boves dico, universas, femineo genere utitur, ut notet fructificantes, qui semine verbi Dei hominum corda fructificare faciunt ; et illi sunt homines, et angeli. Insuper, etc., quasi dicat, non tantum boves subiecisti ei, sed insuper et pecora campi.

[Aug.] Per hoc quod dicit, insuper, distinguit haec a praedictis sanctis. Haec enim sunt acina, sicut praedicti sunt vinum. Et malos ergo subiectos Christo esse notat, quod dicat minus videretur. Quod significat, cum ait, pecora campi, id est carnales in amplitudine voluptatum, tanquam in latitudine camporum, non in montibus virtutum habitantes. Pecora ergo campi sunt homines qui in carne vivunt, ubi nihil arduum, nihil laboriosum ascendunt ; sed lata via est cui inhaerent, quae ducit ad mortem. Unde et Abel a fratre in campo occiditur. Et subiecisti ei :

 

  1. Volucres caeli, et pisces maris ; qui perambulant semitas maris.

Volucres caeli, id est superbos

[Aug., Alcuin.] Bene per volucres caeli significantur superbi, de quibus dicitur : Posuerunt in caelum os suum. Quorum caput dicit : Ascendam in caelum, et exaltabo solium meum, etc., et pisces maris, id est curiosos, qui perambulant semitas maris, id est qui in profundo saeculi temporalia, quae quasi semitae in mari cito vanescunt, inquirunt pertinaci studio. Unde recte non ait, ambulant, sed perambulant : per hoc ostendens pertinacissimum studium inania et praeterfluentia requirentium. Haec autem tria genera vitiorum, id est voluptas carnis, superbia et curiositas includunt omnia vitia : quae, sicut Ioannes ait, sunt concupiscentia carnis, ambitio saeculi, id est superbia, et concupiscentia oculorum I Ioan. II). Per oculos namque curiositas maxime praevalet. De his tribus tentatus fuit Dominus et Salvator, et vicit : quibus primus homo victus, succubuit.

 

  1. Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !

Domine, Dominus noster, quam.

[Gl. int.] Ecce conclusio psalmi. Ecce quo totum tendat, quasi dicat. Et quia haec omnia fecisti, ergo o Domine, dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

[Aug.] Decenter principium repetit, ostendens initium et finem boni ad Deum referendum.

 

 

 

PSALMUS IX

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM PRO OCCULTIS FILII PSALMUS DAVID.

 

Confitebor tibi. Titulus in finem pro occultis filii, psalmus David. Cum dicitur filius, nec additur cuius, sicut hic, per excellentiam intelligitur Christus, qui est unigenitus Dei Filius, sicut ipse sine additamento de se ait : Si Filius vos liberaverit, veri liberi critis.

[Aug.] Vel filius est etiam ipsius David, quia de eo natus, cum dicit, pro occultis nominando occulta filii, dat intelligi, quia alia eius sunt manifesta. Sciendum igitur quia duo sunt adventus Christi. Primus, in humilitate, qui occultus fuit Iudaeis, qui caecatis Iudaeis, gentibus profuit. Unde : Caecitas contigit Israel, ut plenitudo gentium intraret. Secundus in maiestate, qui omnibus erit manifestus. Duo etiam sunt iudicia Dei, scilicet occultum, quod nunc agitur, quod incipit a domo Dei, id est occultum Dei iudicium est poena, qua nunc quisque hominum vel exercetur ad purgationem, vel monetur ad conversionem. Vel, si contemnit Dei vocantis disciplinam, excaecatur ad damnationem. Manifestum iudicium erit in ultimo, cum cuique retribuet iuxta merita. Hic ergo agit de occultis, id est de humili adventu, qui caecatis Iudaeis profuit gentibus, et de poena qua iudicat purgando, convertendo, excaecando. Et est sensus tituli : Psalmus iste, David prophetae, qui hic loquitur in persona Ecclesiae dirigens nos in finem, id est in Christum, est pro occultis,

[Gl. int.] id est, agit de occultis filii, scilicet Dei. Vel filii ipsius David, de quo natus est Christus secundum carnem. Intentio : monet ut non casu vel fato, quis credat mundum regi, sed iusto iudicio Dei. Modus. Quinque sunt partitiones :

[Cassiod.] Primo, Propheta laetus psallit quia cultura diaboli adventu Christi destruitur, et Christus regnat, iudicat, adiuvat ; secundo, fideles provocat ad laudem, ibi : Psallite Domino ; tertio, finem malorum venturum peccatoribus cum Antichristo praedicit, ibi : Convertantur peccatores ; quarto, mala temporis Antichristi pertractat, ibi : Ut quid, Domine ; quinto precatur iudicium maturari, ut sanctorum mala finiantur, ibi : Exsurge, Domine.

[Aug.] Contra illos ergo qui de flore malorum et labore bonorum murmurant, putantes non divina dispositione, sed casu hoc contingere, loquitur hic Propheta.

 

  1. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo : narrabo omnia mirabilia tua.

Confitebor tibi, quasi dicat : quidam murmurant et detrahunt, sed ego confitebor tibi, Domine, id est laudabo te, quicunque detrahat ;

[Gl. int.] et hoc in toto corde meo, et non in parte, ut faciunt illi qui quaedam opera Domini approbant, quaedam blasphemant. sed ego, Confitebor in toto corde meo,

[Aug.] quia in nullo de providentia Dei dubito ; sed omnia recte agi sentio, quae stulti temere et casu agi putant. Et etiam narrabo aliis mirabilia tua, non nostra, et omnia, scilicet visibilia et invisibilia : omnia enim narrat, qui de visibilibus transit ad invisibilia, ut qui dicit eum quod Lazarum suscitavit in corpore, Paulum suscitasse in mente : quod maius est et excellentius. Vel : Narrabo omnia mirabilia tua, id est quaecunque dicam de tuis operibus, sunt mirabilia.

 

  1. Laetabor et exsultabo in te : psallam nomini tuo, Altissime.

Laetabor.

[Gl. int.] Non solum aliis narrabo, sed et laetabor et exsultabo, quod plus est quam laetari.

[Cassiod.] Exsultatio enim est intensissima laetitia. Laetabor dico, et exsultabo, in te,

[Aug., Gl. int.] non in saecularibus, non in iucunditate rerum labilium, sed in occultis filii : alibi, non est vera laetitia, et psallam opere, nomini tuo, exsultando, o Altissime : quod faciam ut eo exemplo psallant et alii. Deinde causam laudis subiicit, dicens :

 

  1. In convertendo inimicum meum retrorsum : infirmabuntur et peribunt a facie tua.

In convertendo, etc.

[Gl. int.] Ecce quare praedicta facit, quasi dicat, ideo laetabor et psallam, quia in convertendo inimicum meum,

[Hier., Rem, Gl. int.] scilicet diabolum retrorsum, id est quia, dum diabolum convertisti retro amisso iure, qui ante adventum Christi praecedebat, ut dux itineris mortis infirmabuntur,

[Aug.] id est infirmantur impii, ut nihil possint vel velint contra pios. Et peribunt quia non erunt impii, iuxta illud : Converte impium, et non erit. Et hoc a facie tua, scilicet a cognitione Dei, quia iniquitatum eorum non recordabitur. Ita periit ille qui dixit : Vivo ego, iam non ego ; vivit vero in me Christus. Vel in malo potest accipi, quia diabolum convertisti in fugam. Et ideo membra eius, infirmabuntur, in malis,

[Hier., Rem, Alcuin.] ut nihil nocere possint bonis. Et peribunt in die iudicii, A facie tua, id est ab impugnatione tua, cum dices : Ite, maledicti, in ignem aeternum. Deinde ostendens per quid conversus sit diabolus retro, subdit :

 

  1. Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam ; sedisti super thronum qui iudicas iustitiam.

Quoniam fecisti, quasi dicat : Conversus est retro inimicus, et perierunt impii ;

[Gl. int.] sed, quomodo hoc ? et per quid ? ecce, quoniam fecisti iudicium meum, hoc fuit, scilicet quando iudicatus est Christus, et sententia in eum data, et causam, quam Christus egit contra impios accusatus. Iudicium dico et causam meam et meum ; quia mihi servierunt, et ad utilitatem meam fuerunt.

[Aug.] Qualiter et nautae dicunt ventum suum, quo utuntur ad bene navigandum, sedisti, vel sedes, quasi dicat : Fecisti causam meam per hoc, quia sedisti, vel sedes, o Deus Pater super thronum,

[Rem.] id est, super animam Christi, quia Deus, scilicet Pater, erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Tu, dico, sedisti, qui iudicas, o Pater, iustitiam, scilicet ut Christus moriatur pro genere humano. Et per hoc,

 

  1. Increpasti gentes et periit impius ; nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi.

Increpasti, id est terruisti, gentes de peccatis. Vel ad Christum dirigitur sermo. Sedisti, quasi dicat : fecisti iudicium,

[Aug.] et, o Christe, sedisti, vel sedes, post resurrectionem, super thronum, id est, ad dexteram Patris. Tu, dico, sedes, qui iudicas, id est iudicabis, in fine iustitiam, quia Christus in fine iuste iudicabit, cui Pater omne iudicium dedit. Dico sedes ad dexteram Patris. Unde mittens Spiritum sanctum in apostolos, et per apostolos, increpasti gentes pro peccatis. Et sic, periit impius, factus pius. Vel impius, id est diabolus, periit amissa potestate a Deo. Periit impius, quia delesti nomen eorum, impiorum. Non enim dicuntur impii qui Deo credunt. Et hoc in aeternum, vel in saeculum, scilicet praesens, et in saeculum saeculi, scilicet aeternum. Saeculum est hoc praesens, quod volvitur vicissitudine temporum sibi succedentium ; saeculum saeculi est aeternum, quod incommutabili aeternitate consistit, cuius istud saeculum imago est et umbra. Vel quod dicit, in saeculum saeculi, determinatio est et expositio praecedentis, scilicet in aeternum, ne dicendo, in aeternum, hoc praesens saeculum acciperes. Delesti ergo nomen impiorum in aeternum et in saeculum saeculi

[Gl. int.], quia amodo nihil poterunt in populo Dei tranquillo. Et vere, quia

 

  1. Inimici defecerunt frameae in finem ; et civitates eorum destruxisti.

Frameae inimici genitivus casus est,

[Aug., Gl. int.] id est rebelliones diaboli, et diversi errores quibus animas occidit, defecerunt in finem, id est per Christum in primo adventu ex parte, et in secundo plenarie.

[Aug.] Iste finis est, ille gladius quem vibravit Deus aperte, iudicas. Unde supra in alio psalmo dixit : Gladium suum vibravit, qui modo occulte iudicat usque ad quem aperte iudicantem in futuro aliquid valent hostis frameae ; sed tunc deficient penitus, quando palam vibrabitur. Et nunc eo occulte iudicante destruxisti civitates eorum, id est munitiones,

[Hier., Aug.] scilicet illos in quibus diabolus regnat, ubi dolosa et fraudulenta concilia, quasi curiae locum obtinent. Cui principatui, quasi satellites et ministri adsunt officia singulorum membrorum, sicut oculi ad curiositatem, aures ad lasciviam, manus ad rapinam, et in hunc modum caetera membra tyrannico principatui, id est perversis consiliis militant. Huius civitatis, quasi plebs est, omnes delicatae affectiones, et turbulenti motus animi, quotidianas seditiones in homine agitantes. Has ergo civitates ubi rex, ubi curia, ubi minister, ubi plebs invenitur, destruxisti, ut excluso diabolo serviant iustitiae. Et ideo

 

  1. Periit memoria eorum cum sonitu ; et Dominus in aeternum permanet.

Memoria eorum periit.

[Gl. int.] Apud Deum, ne puniat. Vel, memoria eorum, id est impiorum periit, id est ritus eorum excidet. Periit, dico, cum sonitu, vel strepitu, id est et strepitus et tumultus impietatis periit.

[Aug.] Vel ideo dicit, cum strepitu, quia, cum impietas evertitur, strepitus fit, quia non venit ad summam pacem, nisi qui cum magno strepitu cum vitiis pugnavit. Vel de futuro potest accipi totum ab illo loco.

[Cassiod.] Inimici, id est diaboli ; frameae, id est virtus diaboli ; defecerunt in finem, id est in fine saeculi destruetur ; et civitates eorum, id est, populos eius ; destruxisti, id est, destrues. Nota quod pluraliter dicit, eorum, cum supra dixit singulariter, inimici, quia, cum plures sint daemones, in malitia similes sunt, et quasi unum. Sequitur, periit, id est peribit, in futuro, memoria eorum cum sonitu, id est cum magno clamore, ut fit cum res prosperae gravi fine clauduntur.

[Aug.] Sed contra Dominus permanet in aeternum, frustra ergo contra eum nisi sunt impii.

 

  1. Paravit in iudicio thronum suum ; et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate, iudicabit populos in iustitia.

Paravit thronum suum.

[Aug.] Dico, Permanet in aeternum et iudicabit, quia paravit thronum suum, id est iudiciariam potestatem in iudicio, id est cum iudicatus est,

[Cassiod.] quia per patientiam caelum acquisivit, et potestatem iudicii. Nam, quia in humilitate iudicatus est, in maiestate iudicabit

[Aug.]. Unde subdit, et ipse iudicabit tandem aperte orbem terrae, id est mundum ipsum, ut habeat incorruptibiles qualitates, et ut sit purgatus.

[Gl. int., Aug.] Vel de toto orbe, gentes omnes, iudicabit dico, in aequitate meritis reddens digna. Et repetit aliis verbis, iudicabit populos, hoc est quod dixit orbem ; in iustitia, hoc est quod dixit, in aequitate.

 

  1. Et factus est Dominus refugium pauperi, adiutor in opportunitatibus, in tribulatione.

Et factus,

[Aug., Gl. int.] quasi dicat, in futuro iudicabit, et interim ut inimicus retro conversus non noceat, Dominus factus est refugium, in malis vitandis, sed hoc non nisi pauperi, id est illi qui nil amat in transitoriis, et quantum est cum qui iudex est esse refugium pauperi, qui nihil mundi cupit ? Et ipse est etiam adiutor in agendis bonis. In quibus est adiutor et refugium ; in opportunitatibus, id est in his in quibus opus est. Deinde exponit opportunitates, scilicet in tribulatione posito est adiutor et refugium. Dulce auxilium et refugium est, quod in necessitate datur.

[Cassiod., Aug.] Tribulationes bene dicit opportunitates, quia non opportunius avellitur homo a saeculo, nisi his voluptatibus nugatoriis et perniciosis labores et dolores misceantur.

 

  1. Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.

Et sperent,

[Gl. int.] quasi dicat : Et quia refugium es et adiutor, ideo, o Domine, sperent in te, non in saeculo, qui noverunt nomen tuum

[Aug.]. Quod faciunt, cum desinunt sperare in rebus saeculi : tunc enim illos aversos a saeculo, et quaerentes ubi figant spem, excipit cognitio nominis Dei. Nomen autem scitur, cum ille cuius est nomen cognoscitur. Nomen autem Dei est Dominus. Unde : Qui ascendit super occasum, Dominus est nomen illi. Quod nomen bene novit, qui libenter ei ut Domino servit. Vel nomen Dei est : Qui est. Unde Dominus dicit ad Mosen ; Ego sum qui sum. Et haec dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. Quod nomen recte intelligit, qui spem non ponit in rebus his, quae temporis volubilitate praeterfluunt, nihil ferme habentes, nisi erit et fuit, quoniam quod in illis futurum est, cum venerit, sit statim praeteritum, et exspectatur cum cupiditate, et amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. Et ideo nemo speret in transitoriis, sed in eo, cuius essentia non novit praeteritum vel futurum, quoniam non dereliquisti,

[Aug., Gl. int.] quasi dicat : Vere adiutor es et refugium, quoniam non dereliquisti, etsi ad horam videtur, quaerentes te, Domine, cum quo nemo potest quaerere transitoria : Nemo enim potest duobus dominis servire.

 

PARS II.

  1. Psallite Domino qui habitat in Sion ; annuntiate inter gentes studia eius.

Psallite Domino,

[Aug.] Secunda pars, ubi fideles provocat ad laudem Propheta, respiciens beneficia praesentis temporis et futuri, quasi dicat, et quia Dominus non dereliquit quaerentes se, ergo, o vos quos quaerentes non dereliquit, psallite Domino,

[Hier.] id est laudate Dominum, eum praedicando, et opere quod praedicatis implendo. Domino dico, Qui habitat in Sion, id est in praesenti Ecclesia,

[Aug.] quae nunc per speculum contemplatur Deum. Sicut enim Ierusalem, quae interpretatur visio pacis, significat super caelestem Ecclesiam, ita Sion gestat imaginem Ecclesiae, quae nunc est. Quia Sion interpretatur speculatio, quae modo agitur, ut perveniamus ad pacis visionem, id est de Sion in Ierusalem. Quaelibet autem studiosa speculatio it in errorem, nisi Dominus in ea habitet, annuntiate inter gentes studia eius, quae habet erga suos. Quae sunt illa ? Haec, scilicet :

 

  1. Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ; non est oblitus clamorem pauperum.

Quoniam ipse requirens ultionem, quam exercet contra occisores, sanguinem eorum recordatus est, ipsorum occisorum consolando eos, et glorificando. Vel ita : Annuntiate inter gentes studia eius,

[Hier., Aug.] id est mandata eius, in quibus studendum est. Sed, quasi dicant qui missi sunt evangelizare : Nemo credit nobis, sed occidimur, respondet : Non sine fructu aeternitatis occiduntur missi a Christo. Quoniam Dominus requirens ultionem, id est sanguinem eorum in iudicio futuro, ubi poena occisori, et gloria occiso erit, recordatus est suorum, glorificando eos et consolando, et in terrores puniendo. Recordatus autem dicit, non quod oblivio cadat in Deum, et post oblivionem memor fiat, sed quia post longum tempus futurum est iudicium : et dicitur hoc secundum affectum infirmorum, qui oblitum putant, quia non tam cito fit ut volunt. Quibus etiam addit, et non est oblitus clamorem pauperum, quasi dicat, dixi, Recordatus est, per quod videtur fuisse oblitus, imo non est oblitus clamorem pauperum, ut putatis. Et si dixi, recordatus, hoc dicit contra querentes, qui pro dilatione putant Deum oblitum. Quis autem fit ille clamor pauperum, ostendit :

 

  1. Miserere mei, Domine, vide humilitatem meam de inimicis meis.

Miserere mei, etc.

[Gl. int.] Ecce ille clamor. Unus pro omnibus loquitur, etc., in sua persona dicit quod unusquisque petit, sic inquam : Miserere mei, Domine, vide contuitu misericordiae humilitatem meam. Aspectus Dei, auxilium est, qui, cum sit lux, tenebras fugat serenans mentem. Et est sensus : Vide humilitatem, id est adiuva humilitatem meam, quae, quanta sit, aestimatur, de inimicis meis, de superbia quippe inimici aestimatur humilitas patientis, quia tantum hi humiliantur quantum illi extolluntur. Tu, dico, vide.

 

  1. Qui exaltas me de portis mortis ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion.

[Aug., Cassiod.] Qui exaltas me, id est longe me facis, de portis mortis, id est ab omnibus pravis cupiditatibus, quibus itur ad mortem. Mors autem est ipsa laetitia, quae iam habetur in hac vita in perfruendo cupitis. Unde Apostolus : Vidua, quae in deliciis vivit, mortua est. Ad quas delicias per cupiditates tanquam per portas mortis venitur. A quibus ideo me elongas, ut annuntiem omnes laudationes

[Gl. int., Aug.] Quia, quidquid dico, laudatio Dei est. Annuntiem dico, ego existens et existentibus, in portis filiae Sion. Portae filiae Sion sunt optima studia per quae venitur in sancta Ecclesia ad visionem pacis, ubi non erit aliquid quasi nondum sit, nec fuit, quasi iam non sit ; sed est tantum id quod est, et ipsa est aeternitas. In his ergo portis bene annuntiantur omnes laudes Dei, ut petentibus detur sanctum, et non canibus, qui malunt pertinaciter latrare quam studiose quaerere. Et sunt hae portae contra praedictas portas. Illae namque sunt portae mortis, hae portae vitae. Filia vero Sion est Ecclesia, Sion enim omnes Ecclesias generavit mundi, quia ibi natus est Christus, unde fides incepit. Vel portae mortis sunt corporei sensus, a quibus exaltantur qui quaerunt, non quae videntur, sed quae non videntur. Et portae filiae Sion sunt sacramenta, et initia fidei, quae pulsantibus aperiuntur, ut perveniatur ad occulta, quae nec oculus vidit, nec auris audivit. Et est sensus : Exaltas me de portis mortis, id est ab appetitu temporalium quinque sensibus subiacentium. Ad quid ? Ut annuntiem omnes laudes tuas his qui sunt in portis filiae Sion, id est in sacramentis et initiis fidei. Aliter.

[Hier., Gl. int.] Portae mortis sunt haeretici, vel eorum dogmata. Portae vitae sunt, prophetae, apostoli et eorum doctrina, qui per bonam doctrinam ad vitam ducunt, sic haeretici per malam doctrinam trahunt ad interitum. Et est : Qui exaltas me de portis mortis, id est a doctrina haereticorum ; et collocas me in portis filiae Sion, id est in prophetis et apostolis, id est in doctrina prophetarum et apostolorum, ut ibi annuntiem omnes laudes tuas.

 

  1. Exsultabo in salutari tuo, infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt.

Exsultabo.

[Aug., Alcuin.] Hucusque fuit clamor pauperum, quem non obliviscitur Deus : inde dicit Ecclesia, quae affligitur, se gaudere, et asserit se salvari, dicens : Exsultabo. Quasi dicat : Quia exaltas me de portis mortis : ideo, exsultabo in salutari tuo, id est in Iesu Christo. Spe enim iam salva est Ecclesia. Ego exsultabo, sed, gentes, volentes occidere corpora sanctorum infixae sunt in interitu animae quibusdam clavis peccatorum confixae, id est moriuntur in anima. In interitu, dico, quem fecerunt.

[Aug., Cassiod.]. Poena enim cuique est sua iniquitas. Deinde, quomodo suis peccatis quique constringantur, ostendit dicens : Et

 

  1. In laqueo isto quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.

[Aug.]. In laqueo isto etiam, quem absconderunt, id est in fraude quam tegunt, comprehensus est pes eorum, id est affectus eorum. Laqueus occultus est dolosa cogitatio ; pes animae amor est. Qui si pravus est, dicitur cupiditas vel libido ; si rectus est, dicitur charitas : amore enim movetur anima, quasi ad locum quo tendit, id est ad delectationem bonam vel malam, quo se pervenisse per amorem laetatur. In laqueo ergo isto quem absconderunt, id est in fraudulento consilio, pes eorum, id est amor qui per fraudem venit ad vanam laetitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere quae delectant, et ille dolor non sinit abscedere. Et haec fiunt occulto Dei iudicio quo nunc iudicat. Unde subdit : Et

 

  1. Cognoscetur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.

Cognoscetur Dominus.

[Gl. int.] Hic a suis, faciens iudicia, vera, secernens, scilicet hic, merito non loco, malos a bonis. Deinde, quomodo crucientur mali hic et quae iudicia faciat, ostendit subdens, in operibus manuum suarum. Quasi dicat : Haec sunt iudicia quae facit, scilicet, peccator comprehensus est in operibus, etc., quod, quia non a Deo procedit, quo cruciat eos, sed ab eis, quia ipsa peccata sunt eis cruciatus et tormenta. Deinde non optando, sed praedicendo subditur :

 

PARS III.

  1. Convertantur peccatores in infernum ; omnes gentes qui obliviscuntur Deum.

Convertantur. Tertia pars secundum Augustinum et est hic canticum diapsalmatis, id est in hac tertia parte est diapsalma, ubi est et canticum, scilicet quasi occulta laetitia separationis, id est de separationis quae hic fit inter bonos et malos, non loco, sed affectu. Horum ergo separationem praedicens Propheta, ait, convertantur peccatores in infernum, id est illaqueentur delectatione mortifera. Et quos dixerit peccatores, aperit, scilicet omnes gentes quae obliviscuntur Deum. Quasi dicat : Sicut non probaverunt Deum habere in notitiam sui, ita det illos Deus in reprobum sensum. Vel de futuro iudicio potest accipi totum ab illo loco, cognoscetur.

[Cassiod.] Quasi dicat : Hic comprehensus est pes eorum in laqueo, et in futuro damnabuntur. Quia cognoscetur in futuro iudicio ab omnibus Dominus faciens vera iudicia, quando secernet etiam loco malos a bonis. Inde scietur Dominus vera iudicia facere quia comprehensus est peccator in operibus manuum suarum, id est peccator suis operibus constringetur, non eorum memoria tantum punietur, ut quidam falso putant, sed pro qualitate operum, damnatus poenis exterioribus.

 

Convertantur. Tertia pars secundum Cassiodorum, ubi peccatoribus cum Antichristo finem malorum praedicit. Quasi dicat : Hoc interim est quod gentes infixae sunt in interitu, et pes comprehensus est in laqueo ; sed tandem convertantur, id est convertentur peccatores, ne in suis voluptatibus gaudeant. Convertentur, dico, in infernum, ne alibi mittendos se putent, scilicet omnes gentes quae obliviscuntur Deum.

 

  1. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ; patientia pauperum non peribit in finem.

Quoniam non in finem. Quasi dicat : Non est oblitus Deus clamorem pauperum et vere,

[Aug.] quoniam oblivio pauperis non est apud Deum in finem, vel fine, id est pauper non erit in fine in oblivione ; et si hic videtur, cum mali florent felicitate saeculi, et iusti laborant. In fine mundi non contemnentur pauperes : et hoc propter patientiam. Unde subdit ; et patientia pauperum non peribit in finem, et propter hoc praecipue memor erit Deus pauperis, scilicet, propter patientiam, qua modo opus est ad ferendos malos, qui iam separati sunt voluntatibus, donec finaliter, id est in ultimo iudicio, separentur localiter. De quo iudicio subdit.

 

  1. Exsurge, Domine, non confortetur homo, iudicentur gentes in conspectu tuo.

Exsurge, Domine.

[Cassiod.] Precatur hic futurum iudicium Propheta. Loquens enim de fine saeculi prospexit cordis illuminatione adventum Antichristi.

[Gl. int.] Unde quasi territus exclamat, exsurge, Domine. Quasi dicat : Dico quod non peribit patientia pauperum. Ut autem non pereat, exsurge, Domine, ad iudicandum, et non confortetur,

[Cassiod.] id est non praevaleat super eos, homo purus, non Deus sicut finget ; sed ante, iudicentur gentes, id est per eum praecipitentur in peccatum. Et hoc quod dicitur de Antichristo est in conspectu tuo,

[Aug.] id est in occulto, quod pauci sancti et iusti vident et intelligunt. Et o.

 

  1. Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.

[Gl. int., Hier., Aug.] Domine, quia te et legem tuam noluerunt. Constitue Antichristum, legislatorem, pravum super eos, id est in ruinam eorum,

[Gl. int., Aug.] et sic gentes, id est in gentiliter viventes, sciant, id est cruciati experiantur, quoniam homines sunt, id est quod stulti fuerunt. Quasi dicat : Quia nolunt esse filii hominis, id est novi, sint homines veteres, veteri homini, id est peccatori servientes.

 

PARS IV.

  1. Ut quid, Domine, recessisti longe ; despicis in opportunitatibus in tribulatione.

Ut quid, Domine.

[Cassiod., Alcuin.] Quarta pars. Ubi mala illius temporis pertractat, quorum nimietate permotus dicit Deo : Ut quid, Domine, etc.

[Aug.] Quia enim illi licebit tanta facere, ut Deus putetur, subdit quasi vocem gementium et querentium de dilatione iudicii, dicens : Ut quid, etc., quasi dicat, gentes iudicentur, sed a tuis, o Domine, ut quid, id est, cur recessisti longe.

[Cassiod.] Hoc videtur, dum tardat subvenire. Hoc autem quaerit Propheta ut simplices sanctos doceat : et mox quasi subito intellexerit, vel quasi sciens ut doceret quae scierit, solvit subdens, despicis, etc.

[Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Ecce cur recessisti longe, quia despicis in opportunitatibus, id est, opportune despicis, et sinis tribulari. Despicis dicit, secundum hoc quod videtur gementibus ; dum differtur, vel, id est saltem modico tempore auxilium sed opportune id facit, ita scilicet quod.

 

  1. Dum superbit impius, incenditur pauper ; comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.

Dum superbit impius, incenditur pauper ;

[Aug., Alcuin., Cassiod.] quasi dicat : Hoc consilio despicis, et tribulari sinis, ut incendatur pauper, desiderio tui adventus, quia dum superbit impius, pauper spiritu incenditur amore Dei. Vel, incenditur, id est purificatur ; fornax enim tribulationis ligna vitiorum cinerat et aurum virtutum purgat ; vel malos vitiat, bonos purificat.

[Aug.] Ex his liquet quod mire providentia Dei de malis operatur. Comparatione namque peccantium boni magno studio bonae spei accenduntur ad recte vivendum, sicut et per haereses crescit, et gratior est cognitio veritatis. Et ipsi impii comprehenduntur in consiliis, id est in cogitationibus quibus cogitant comprehendere sanctos. Malae enim cogitationes sunt eius vincula. Et quasi quis quaereret cur haec sunt malis, respondet.

 

  1. Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur.

Quoniam laudatur, etc. Quasi dicat : Ideo superbit impius, vel comprehenditur, quoniam peccator qui in se peccat, laudatur a suis non corrigitur, in desideriis animae suae id est impletione desideriorum sensualitatis suae.

[Cassiod., Alcuin.] Haec est magna ira Dei, ut desit correctio, et adsit adulatio.

[Gl. int., Aug., Alcuin.] Adulantium linguae alligant animas in peccatis.

[Cassiod. Gl. int.] Delectat enim hominem ea facere in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator. Unde subdit, et iniquus, quod est nocendo aliis, benedicitur, quasi Deus. Et per hoc peccator, scilicet Antichristus.

 

  1. Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem irae suae non quaeret.

Exacerbavit Dominum,

[Hier.] id est verum Deum in iram provocavit, ut ab eo puniatur. Vel ita dixi quod peccator laudatur in desideriis, et hoc utique meruit, quia peccator, scilicet Antichristus, exacerbavit vel irritavit Dominum, ut haec patiatur,

[Aug.] id est correctionis flagella, ab eo suspendantur. Adeo exacerbavit, quod Antichristus non quaeret Deum secundum multitudinem irae suae Antichristi,

[Cassiod.] qui omnia turbulente, et crudeliter faciet. Vel Deus qui solet alios quaerere, et a malis revocare. Non quaeret eum,

[Aug.] id est non attendet peccata eius, ut hic ulciscatur, in futuro gravius puniturus. Et hoc secundum multitudinem irae suae, id est Dei. Et hoc ideo, quia Deus est multum ei iratus dum per fraudes et scelera ad divitias et honores pervenire sinit. Magna enim ira Dei est, quando peccantem non corripit, sed vagam licentiam in peccatum ruendi permittit. Unde ad peccantem Synagogam dicit : Recessit a te zelus meus. Non visitabo super filias tuas et uxores cum fornicatae fuerint. Et tanta est ira Dei, vel nequitia ipsius Antichristi, quia

 

  1. Non est Deus in conspectu eius, inquinatae sunt viae illius in omni tempore.

Non est Deus in conspectu eius.

[Aug.] Magnum est malum luce veritatis deseri, cum magnum malum putent homines esse oculorum corporalium caecitatem, qua lux ista retrahitur.

[Aug., Alcuin.] Nequitiae autem suae est causa, quod Deum non habet ante oculos suos. Et ideo viae illius, id est cogitationes, et consilia, et opera, inquinatae sunt, id est sordent in omni suo tempore, id est omni tempore vitae suae. Vel, in omni tempore, id est ad comparationem omnium, qui fuerunt in aliquo tempore. Quod inde procedit, quia, o Deus,

 

  1. Auferentur iudicia tua a facie eius, omnium inimicorum suorum dominabitur.

Auferentur iudicia tua a facie eius, id est, putat quod Deus non iudicet, quia enim differtur iudicium non putat se puniendum. Et ideo etiam inquinatae sunt quia omnium inimicorum suorum dominabitur. Dicitur enim omnes reges superaturus, ut solus regnet et sedeat in templo Dei, extollens se supra omne quod colitur, et dicitur Deus. Et quia per nefarias et malas artes ad illud inane culmen dominationemque veniet, addit :

 

  1. Dixit enim in corde suo : Non movebor a generatione in generationem sine malo.

Dixit enim in corde suo,

[Gl. int.] quasi dicat : Vere dominabitur, quia per malas artes. Dixit enim in corde suo, id est apud se, extra, alia dicit, ut bonus videatur. Quid dixit ? Non movebor a generatione in generationem sine malo,

[Aug.] id est fama mea non transibit de hac praesenti generatione ad posteros, nisi malis artibus tale culmen et tam excelsum principatum consequatur, de quo posteri tacere non possint. Animus enim perditus et expers bonarum artium, atque a iustitiae lumine alienus ; malis artibus sibi aditum molitur ad famam tam diuturnam, ut apud posteros etiam celebretur. Et qui non possunt bene innotescere, cupiunt vel male de se homines loqui, dummodo nomen eorum latissime pervagetur. Vel ita, dixit, ego movebor a generatione mortali, in generationem immortalem ; sed non sine malo, id est non sine malis artibus. Putabit enim Antichristus se malis artibus, et non aliter venturum cum corpore de mortali generatione, in aeternam ; de terra in caelum : quod et Simon Magus putavit, cum sceleratis artibus caelum se arbitratus est adepturum, et de humana generatione in divinam artibus magicis transiturum. Vel ita, movebitur a generatione in generationem, id est omnes gentes occupabo, sed non sine malo, id est sine peccato, quod ei proprium est.

[Cassiod., Alcuin.] Vel ita, Ego non movebor, hic distingue, id est non inquietabor, sed potius, a generatione praesenti tendens, in generationem futuram semper ero sine malo,

[Rem. et Alcuin.] id est sine inquietatione. Deinde exsequitur eius malitiam, dicens :

 

  1. Cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo ; sub lingua eius labor et dolor.

Cuius maledictione, etc.

[Gl. int.] Quasi dicat : Hoc sibi permittit ille cuius maledictione os plenum est, id est blasphemiis et contumeliis.

[Aug.] Bene intra os eius dicitur esse maledictio, non extra, quia effectu caret. Valebit enim tantummodo ad eum perdendum, et non nocebit electis. Et os eius plenum est amaritudine, id est amaris verbis, et minis et dolo,

[Aug. et Cassiod.] id est blanditiis, quia amaritudine et dolo, id est ira et insidiis alios convertet. Et labor, id est iniquitas et dolor, id est pernicies, quem inde sequetur, est sub lingua eius, non in lingua, quia tacite apud se ista cogitabit. Aliter extra loquetur hominibus, ut iustus videatur.

[Cassiod.] Vel sub lingua eius labor et dolor, id est cogitationes eius sunt de labore sanctorum, et dolore corporeo, quia cogitabit qualiter sanctos affligat, et occidat : quod in martyribus ab eo et a suis occisis patet. Vel, labor sanctorum, et dolor, qui est extra in poenis corporis, est sub lingua eius, id est saeculorum est lingua eius quae intus in anima nocet illa extra,

[Alcuin.] quia verba eius plus timebuntur et nocebunt, quibus praecipitabitur anima, quam verbera.

[Cassiod.] Deinde conparat eum latroni, qui occultas insidet vias, ut interficiat innocentes, dicens :

 

  1. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis : ut interficiat innocentem.

Sedet.

[Rem. Aug.] Quasi dicat : Cum mora in insidiis cum divitibus huius saeculi, quos ditabit, et muneribus cumulabit, quorum falsam felicitatem, ad alios decipiendos, ostentabit. Insidiis dico positis in occultis, id est, in ambiguis, ubi non facile intelligitur quid appetendum sit, quidve non. Ad quid ibi sedet ? ut interficiat innocentem ex innocenti, faciendo nocentem. Deinde exponit insidias eius, dicens :

 

  1. Oculi eius in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua.

Oculi eius respiciunt.

[Alcuin. Cassiod.] Quasi dicat, misericordia et affectu in pauperem. Vel alios sic decipit, quia oculi eius respiciunt crudeliter in pauperem spiritu.

[Aug.] Quia iustos et pauperes spiritu, quorum est regnum caelorum, maxime persequetur. Et ipse insidiatur in abscondito, quia ille nescit qui decipitur. Ipse dico, existens quasi leo propter vim in spelunca sua, scilicet propter dolum

[Gl. int. Aug.] Recte comparatur leoni existenti in spelunca, quia in eo vis et dolus operabitur, vis, in imperio ; dolus, in miraculis. Haec est tertia persecutio, composita ex vi et fraude. Duae enim sunt ante persecutionem Antichristi. Prior fuit violenta, cum martyres proscriptionibus et tormentis et caedibus agebantur, ut sacrificarent idolis. Altera est fraudulenta, quae nunc fit per haereticos et falsos fratres, illa vero erit violenta et fraudulenta. Vis per leonem ; dolus per speluncam intelligitur. Quae duo in Antichristo erunt. Deinde eius intentionem exponens de utroque scilicet dolo et vi, repetit :

 

  1. Insidiatur ut rapiat pauperem : rapere pauperem, dum attrahit eum.

Insidiatur. Quasi dicat : Ad quid insidiatur ?

[Aug.] Ecce insidiatur ut rapiat dolo paupe[Rem Ecce dolus.

[Gl. int.] Item insidiatur rapere violentia pauperem, dum attrahit eum ad se cruciatibus. Vel econverso potest dici, ut prius de vi, postea de dolo agat, hoc modo : Insidiatur ut rapiat pauperem vi. Item, Insidiatur ut rapiat pauperem dolo, dum blanditiis attrahit eum ad se, quod tamen non minus est rapere. Deinde apertius de illis duobus subdit, et prius de dolo, dicens :

 

  1. In laqueo suo humiliabit eum ; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.

In laqueo.

[Aug., [Gl. int.] Ecce dolus. Suo, scilicet, qui sibi sit. Vel in muscipula sua. Non quidem intercipiet, ut cadat in anima, sed humiliabit eum paupe[Rem

[Aug.] Quia quanta mirabiliora signa faciet, tanto ei sancti contrarii magis contemnentur, et pro nihilo habebuntur ; sed inclinabitur et cadet cum sanctis supplicia intulerit : Unde subdit : Et inclinabit se et cadet.

[Cassiod.] Cum enim nimia felicitate in otium remiserit animum, cadet repentino interitu. Cadet dico, cum dominatus fuerit pauperum. Ecce vis.

[Aug.] Ut enim muscipula bene signat insidias, ita dominatio terrorem apertissime insinuat. Et merito cadet.

 

  1. Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem.

Dixit enim, etc. Vel ita continua, vere inclinabitur et cadet.

[Gl. int.] Quia hoc modo, dixit enim in cordo suo. Oblitus est Deus pauperum, ut eos salvet. Vel, oblitus est Deus mei ad puniendum.

[Aug.] Hoc autem putare, scilicet se impunitum, inclinatio est et casus. Item dixit, avertit faciem suam Deus ne videat me vel illos. Usque in finem, id est in die iudicii.

[Gl. int.] Vel avertet faciem suam ne videat in finem, id est ne videat ea quae in terra et in mundo aguntur.

[Aug.] In finem negant Deum videre, qui dicunt eum non curare humanas res, quia terra finis est rerum, et ultimum elementum, in quo nihil agitur sine ordine ; sed homines eum non vident, quoniam pertinet ad occulta filii. Laborans ergo Ecclesia illo tempore, quasi navis in magnis fluctibus et procellis velut dormientem excitat Dominum, ut imperet ventis et tranquillitas veniat, dicens :

 

PARS V.

  1. Exsurge, Domine Deus, et exaltetur manus tua, ne obliviscaris pauperum.

Exsurge, Domine.

[Cassiod. Alcuin.] Quinta pars in qua precatur iudicium, ut haec cito finiantur quae tanta sunt, ut nemo velit tempus quo haec fiunt dilatari.

[Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Talia dicet Antichristus et faciet, sed o Domine Deus, iam exsurge, id est, cito veni, et manifesta tuam potentiam. Iam de vindicta agitur contra Antichristum. Et exaltetur manus tua, id est potentia et iudicium.

[Hier.] Et ne obliviscaris pauperum, ut putat Antichristus et complices sui, dicentes : Avertit faciem suam, etc.

[Aug.] Iam itaque de iudicio illo Ecclesia intelligens et exsultans, dicit :

 

  1. Propter quid irritavit impius Deum : dixit enim in corde suo : Non requiret.

Propter quid irritavit impius Antichristus Deum, id est quid profuit ei tanta mala facere ? Dico irritavit, et vere dixit enim in corde suo : Non est Deus,

[Rem, Cassiod.] non credens Deum punito[Rem Non requiret Deus quae facio. Ita dicit Antichristus, sed, o tu Deus :

 

  1. Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ; ut tradas eos in manus tuas.

Vides, id est, nosti, ut, id est qualiter, tradas eos, scilicet Antichristum et complices suos in manus tuas, id est in vindictas tuas.

[Hier.] Quare ? Quoniam tu laborem et dolorem consideras, quem infert sanctis. De quo supra dictum est, sub lingua eius labor et dolor, quod putant Deum nescire, sed vere scit. Vel ita ; Dixit in corde suo, non requiret. Et vides quoniam tu laborem et dolorem, vel iram consideras, ut tradas eos in manus tuas.

[Aug.] Solent enim homines interdum non sumere vindictam de universis sibi illatis, quia timent laborare, vel irasci : sic et iste impius de Deo putat quod non valeat Deus tot mala punire sine labore et ira. Sensus autem iste pronuntiationem quaerit, in qua, si erratum fuerit, obscuratur. Sic enim dixit impius : Non requiret Deus, quasi Deus laborem et iram consideret, ut tradat eos in manus suas, id est quasi laborare et irasci timeat. Et ideo parcat eis, ne puniendo eos laboret, et turbetur ira sicut aliquando faciunt homines, dissimulata vindicta ne laborent vel irascantur. Et est sensus. Dixit Antichristus : Non requiret Deus mala quae facio. Et dixit quod tu, o Deus, vides, id est, sustines mala, et impunita dimittis. Ideo quoniam tu laborem et dolorem, vel iram consideras, ut tradas eos in manus tuas, id est, quia times laborare et irasci, si eos punias. Sed nunquid times hoc ? absit!

 

  1. Tibi derelictus est pauper ; orphano tu eris adiutor.

Tibi derelictus. Quasi dicat : Ne obliviscaris pauperum, nec debes, quia, tibi derelictus est pauper.

[Aug.] Ideo enim pauper est, omnibus huius mundi, temporalibus relictis, ut tu tantum sis spes eius. Et tu, non alius, eris adiutor orphano, cui moritur pater mundus, per quem carnaliter est genitus, ut dicat : Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

[Alcuin.] Et nota quia poenis terret, bonis demulcet. Et quia tibi derelictus est pauper, ergo

 

  1. Contere brachium peccatoris et maligni : quaeretur peccatum illius, et non invenietur.

Contere brachium peccatoris et maligui,

[Aug., Gl. int.] id est potentiam illius pessimi, qui peccator est in se, et malignus in alios, vel peccator in vi, et malignus in fraude. Deinde quod oravit, affirmat Quaeretur peccatum illius, id est iudicabitur de peccato suo, et non invenietur,

[Rem, Alcuin.] id est et ipse peribit, propter peccatum suum. Vel,

[Aug.] Quaeretur peccatum illius, an sit adhuc necessarium ad purgandos bonos, sicut ante. Unde supra dum superbit impius, incenditur pauper. Et non invenietur, tunc esse necessarium, quia iam non est in quo sit locus peccato illius, omnibus iustis tunc purgatis, sicut plano ferro non est opus lima.

 

  1. Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi : peribitis gentes de terra illius.
  2. Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; praeparationem cordis eorum audivit auris tua.

Dominus, autem, regnabit in aeternum et in saeculum saeculi.

[Cassiod., Aug.] Hoc regnum gratius erit pro praecurrentibus malis, quod veniet destructo Antichristo. Sed, vos gentes, id est peccatores omnes, qui sine lege Dei estis peribitis de terra illius, scilicet de terra viventium, id est ab hoc regno peribitis, sed pauperes habebunt, quia Dominus exaudivit pauperum desiderium, quo aestuabant in malis saeculi huius, cupientes diem Domini. Deinde convertens sermonem ad Deum, ait : Et auris tua, id est potentia qua audis, vel misericordia.

[Aug.] Non enim corporeum membrum fas est in deitate accipere, sed nominatis membris quae in nobis visibilia et corporea sunt, potentias operationum oportet intelligi.

[Cassiod., Alcuin.] Auris, inquam, tua [audivit praeparationem cordis eorum], id est cor paratum servire, per patientiam exspectans. Vel secundum aliam litteram, audivit auris, inquam, tua praeparationem, vel concupiscentiam cordis eorum, id est ardorem desiderii eorum : quod est ubi omnibus viribus animae aliquid ardentius petitur. Vel audivit praeparationem cordis eorum, id est hoc quod in cordibus eorum ipse Deus praeparavit. Vel, praeparationem cordis eorum audivit auris tua, id est quam statim volunt petere, Deus audit.

 

  1. Iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.

Iudicare pupillo.

[Aug.] Ecce desiderium pauperum. Eorum enim desiderium est te iudicare, id est ut iudices, Pupillo, non conformi saeculo, et humili, non superbo. Aliud est enim iudicare pupillum, aliud iudicare pupillo. Iudicat enim pupillum, etiam qui condemnat. Iudicat vero pupillo, qui pro illo profert sententiam. Et notandum quod hic memoratur secundus adventus ad iudicium, qui manifestus erit, cum iste psalmus de occultis filii agat, sicut titulus insinuat. Sed et ille adventus nunc inter occulta filii recte ponitur, quia de eo nemo scit, neque angeli, neque virtutes, neque Filius hominis. Non utique ad cognoscendum, sed ad prodendum nobis ut non apponat,

[Gl. int., Cassiod.] Quasi dicat : Ideo desiderant ut iudices, ut homo, scilicet, ille superbus Antichristus, qui est homo purus, non Deus, non apponat ultra, ut fecit in terra, magnificare se, id est se magnum facere super terra. Tunc enim omnia mala finientur, cum homo, id est auctor malorum, cum sua plebe damnabitur.

 

 

 

PSALMUS X

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID.

 

In Domino confido. Titulus, In finem, psalmus David. Agit hic Propheta de haereticis, qui in Ecclesia putrida membra mentiuntur se Christum habere, atque ab unius Ecclesiae verae matris uberibus alios avertere atque abripere moliuntur, et ad se trahere volunt, affirmantes quod apud se sit Christus, et quasi pie studioseque admonentes, ut ad eos transeundo transmigremus in Christum. Quibus hic respondet Propheta, in persona alicuius fidelis, redarguendo eos et docendo, eis esse resistendum. Et est sensus tituli : Psalmus iste, dirigens nos, in finem, id est in Christum, est David prophetae.

[Cassiod.] Docentis resistere haereticis. Quae est intentio psalmi. Modus bipartitus est psalmus : Primo, de haereticis agit, qui Catholicos in suam pravitatem volunt convertere ; secundo dicit : Quid utrisque det Deus, scilicet bonis et malis. Ibi, iustus autem. Haereticis ergo respondens, cum increpatione, ait :

 

  1. In Domino confido : quomodo dicitis animae meae : Transmigra in montem sicut passer.

In Domino confido.

[Aug.] Quasi dicat : Unus mons est scilicet Christus, in quo confido, quem teneo, qui est mons in vertice montium. Quomodo ergo dicitis. Ecce increpatio ; animae meae, quid ? Transmigra in monte, id est in Christum qui apud nos est, id est quomodo monetis, me transire ad vos, tanquam multi sint Christi ? Quasi dicat : Mirum est. Vos ita monetis, sed si haec fecero, ero sicut passer, id est sicut avis, id est instabilis et levis sum, si transeo.

[Cassiod., Rem.] Ponitur enim species pro genere. Vel ita : Dicitis animae meae : Transmigra in montes, alia littera,

[Aug.] id est in nos, qui sumus montes. Montes vere sunt, per superbiam, non per humilitatem, ut iusti. Et debes ad nos transire, quia tu es sicut passer, id est pennatus virtutibus, et praeceptis. Sed haec quae obtenditis ut transeam ad vos, non sinunt me transire, quia si passer sum, habeo domum ubi requiescam, secundum illud : Etenim passer invenit sibi domum. Sed quam domum ? Dominum, qui est refugium pauperi. Quomodo ergo dicitis, ut ad vos transeam ? Vel ita : Dicitis animae meae : Transmigra, a tuo imo, in montem, id est in eminentiam intellectus, quam nos habemus. Et ita eris sicut passer, qui in altis nidificat. Et quomodo hoc dicitis ? Quasi dicat : Hoc mirum est. Deinde fidelis, in cuius persona loquitur Propheta, convertens se ad alios, ait :

 

  1. Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.

Quoniam ecce. Quasi dicat : Aliquis diceret, quibus hoc dicis : et quare ? Respondet :

[Gl. int.] Ecce peccatoribus hoc dico ideo, quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, etc. Vel ita continua, ideo in Domino confido. Quoniam ecce quasi dicat, in evidenti est quod peccatores,

[Hier., Rem.] id est haeretici intenderunt arcum, id est versus se, scilicet iuxta voluntatem suam detorserunt Scripturam sacram ad vulnerandas animas simplicium.

[Cassiod., Gl. int.] Vel, intenderunt arcum, id est in Scripturis sanctis subtilem, ut sibi videtur intellectum habuerunt, et alios remissum habere aestimant, et paraverunt sagittas suas in pharetra,

[Aug.] id est parata habent in corde suo verba venenosa. Ad quid ? ut sagittent rectos corde in obscuro,

[Hier.] id est in simplici sensu degentes. Vel, sagittent rectos corde in obscuro, id est in suis ambiguis et obscuris sententiis. Per arcum hoc faciunt, non quod Scriptura ad hoc valeat, id est non ex vitio Scripturae, sed

 

  1. Quoniam quae perfecisti destruxerunt ; iustus autem quid fecit ?

Quoniam destruxerunt.

[Cassiod., Rem.] Male exponendo, id est perverterunt ea, quae perfecisti, id est Scripturas quas perfecte edidisti. Vel perfecisti, implendo in te, praedicta in Scripturis. Vel secundum aliam litteram : Ut sagittent in obscura luna rectos corde. Luna congrue significat Ecclesiam. Duae enim sunt opiniones de luna, quarum quae vera sit, quae non omnino vel difficile sciri potest. Alii dicunt eam suum lumen habere, sed globum eius dimidium lucere, dimidium obscurum esse. Dum autem partem illam quae lucet paulatim ad terram convertit, ut videri possit, corniculata apparet ; et sic crescit donec tota illa pars videatur et dum iterum convertitur, obscura pars incipit apparere, donec nobis tota iterum auferatur. Haec est Ecclesia, quae ex spiritualium parte lucet, et ex carnalium parte obscura est, et spiritualis quidem pars, modo apparet hominibus per bona opera, modo latet in conscientia soli Deo nota, et solo corpore videtur. Sicut contingit cum oramus in corde, et quasi nihil agere videmur, cum tamen non terram, sed sursum corda dirigamus ad Dominum. Alii autem dicunt quod luna non habet lumen nisi a sole, sed quando est cum illo habet partem illam ad nos quae non videtur ab eo, et ideo non lucet nobis ; sed cum recedit ab eo illustratur ab ea parte quam habet ad nos, donec, sole occidente, plena surgat ab oriente. Cum autem ex alia parte soli coeperit appropinquare, superior pars illuminatur, inferior obscuratur. Hoc idem bene convenit Ecclesiae, quae lumen non habet, nisi a sole iustitiae, id est Christo, qui in multis locis Scripturae allegorice sol appellatus est. Quaelibet ergo istarum duarum opinionum vera sit. Congruenter luna, allegorice Ecclesia accipitur. Si quis autem haec obscuravit, at cum in his obscuritatibus magis negotiosis quam fructuosis animum exercere aut non libet, aut non vacat, aut animus ipse non valet, satis habet, omissis obscuris causis, attendere popularibus oculis incrementa et detrimenta lunae, quae si deficit ut renovetur, notat Ecclesiam, ubi creditur resurrectio mortuorum futura. Ecce qualiter luna significat Ecclesiam.

 

Nunc videndum est quomodo obscuritas lunae obscuritatem Ecclesiae significat. Obscura autem est, vel fit luna tribus modis vel cum menstruis cursibus finitur, vel cum eius fulgor nubilo interpolatur, vel in eclipsi, ubi cruenta videtur.

[Aug.] Similiter et Ecclesia fuit obscura, cum in initio fidei adhuc nova nondum terris maior effulsit, vel cum nubibus blasphemorum tecta vituperatur, vel cum caedibus martyrum est cruenta. In his terroribus et obscuritatibus Ecclesiae, iniqui dolosa verba iaculantur, ut rectos pervertant, quia sciunt haec tempora decipiendis infirmis accommoda. Dicit ergo : Ut sagittent rectos corde in obscura luna, id est in obscuritate Ecclesiae, quae tribus modis obscuratur, ut supra dictum est. Vel obscura dicitur Ecclesia, dum filii eius peccant, et imperiti et carnales multi in ea abundant, et tunc occasione obscurae lunae opprobria ingerunt iniqui haeretici Catholicis, eo quod talibus cohabitent et a talibus sacramenta accipiant. Sed nihil timendum est confidenti in Domino. Timeat ille qui confidit in homine, qui tunc dicit sancta esse sacramenta, cum per sanctos dentur. Et est sensus : Ut sagittent rectos corde in obscura luna, id est cum senserint se non posse convinci, lumine Ecclesiae obscurato, propter multos carnales et imperitos. Quoniam quae perfecisti destruxerunt : hoc non mutatur. Vel ita ab illo loco : Quoniam ecce : et sunt hi terrores et verba haereticorum comminantium nobis de peccatoribus, nisi ad se quasi ad iustos transeamus. Dicunt enim : Debetis ad nos transire, quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, id est Scripturas carnaliter interpretantur. Et paraverunt sagittas suas in pharetra, id est venenata verba in corde. Ad quid ? Ut sagittent in obscuro rectos corde : hoc non mutatur a sententia primae lectionis. Quamque perfecisti. Convertit fidelis sermonem ab istis haereticis, quibus ante loquebatur, ad Deum. Quasi aliquis dicat : Cur dicunt tibi, transmigra ? cur de peccatoribus te terrent, cum tendunt sagittare rectos ? Respondet : Quoniam ea quae perfecisti, id est laudem quam ex ore infantium perfecit Deus. Destruxerunt quantum in ipsis est, in suis conventibus ubi parvulos qui erant lacte nutriendi fidei, vanis et scrupulosis quaestionibus sagittant, vel exagitant, et venenis pravorum dogmatum necant, quibus quasi nituntur efficere ne laudetis.

[Cassiod.] iustus autem. Secunda pars ubi dicit quid utrisque det, scilicet bonis et malis, et minatur iudicium, cuius timore saltem deserant falsitates, quasi dicat, ita haeretici nos offendunt et turbant. Iustus autem, id est Christus quid fecit ? secundum utramque partem, scilicet bonorum et malorum,

[Aug.] quasi dicat : Si haeretici offendunt, nonne Christus pacem dat vobis ? Qui dicit : Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Dat utique pacem, quam haeretici nefanda dissensione violant. Christus vero tantam pacem exhibuit, quod etiam traditorem suum Iudam mira patientia toleravit, et ad praedicandum regnum caelorum cum aliis apostolis misit. Et ei sicut in caeteris eucharistiam dedit, quam ante traditorem suum et diabolum nominavit. Cui praedicta ideo contulit, ut ostenderet dona Dei ad eos pervenire qui fidem accipiunt, etiam si talis sit per quem accipiunt, qualis Iudas fuit.

[Alcuin.] Et nota quod hac interrogatione invitat utrosque ad solutionem, quae est ibi.

 

  1. Dominus in templo sancto suo, Dominus in caelo sedes eius.

Dominus in templo sancto, ubi ostendit quid faciat bonis ; et ibi pluet super peccatores, ubi dicit quid faciat malis. Prius ergo ostendit quid bonis faciat, praemissae interrogationi respondens sic, Dominus est in templo sancto suo.

[Alcuin., Aug.] Id est in suis, ut faciat eos sibi templum. Quod templum est etiam caelum, unde subdit. Dominus etiam hoc facit, quasi dicat : In caelo est sedes eius, id est eos quos facit templum, facit et caelum, id est arcana secreta.

[Aug., [Gl. int.] Vel ita potest distingui, Dominus communiter omnium per potentiam est Dominus, specialiter, in templo sancto suo, id est in fidelibus. Unde dicitur Templum Dei, sanctum est, quod estis vos, ubicunque non sic est ipse Deus ut in suo templo. Deinde repetit in caelo, id est in sanctis est sedes eius.

 

  1. Oculi eius in pauperem respiciunt ; palpebrae eius interrogant filios hominum.

Oculi eius,

[Rem., Gl. int.] quasi dicat, ita de maioribus facit, scilicet quod sint templum et caelum, in pauperem vero, id est in minores.

[Hier., Aug.] Oculi eius, id est misericordia eius respiciunt, quod est ei pauperi lux. Namque respectus Dei, et auxilium, et lux suis est. Et ideo non sunt timendi tumultus tribulationum qui in retibus fiunt, antequam ad littus aeternitatis veniatur. Vel per pauperem, eosdem significat quos per caelum et templum significavit. Quasi dicat : Quidam sunt templum et caelum. Et hoc etiam, non modo alia, à Domino est, quia oculi eius, id est misericordia, respiciunt in pauperem, per quod fit caelum ; et palpebrae eius, id est crebra apertio Scripturarum per loca, et apertio per alia loca, quae Scripturae quasi oculi Dei sunt, interrogant, id est probant, filios hominum, scilicet de veteribus innovatos per fidem, id est probant bonos, quia boni de obscuris non fatigantur, sed exercentur ; de cognitione non inflantur, sed confirmantur, Et etiam :

 

  1. Dominus interrogat iustum et impium ; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

Dominus interrogat,

[Hier., Gl. int.] id est per tribulationes et haereses probat iustum et impium.

[Aug.] Quid ergo times, tu iuste, ne obsit tibi impius, sacramentis non sincere communicans, cum Dominus interroget te et illum.

[Cassiod.] Vel Dominus interrogat iustum et impium, quia Dominus solus de conscientiis utriusque iudicat, Dominus interrogat utrumque interrogando autem hoc invenit quod ille qui diligit iniquitatem, odit animam suam,

[Aug., Alcuin.] id est animae suae nocet dilector iniquitatis, non iusto qui credit Deo. Cur ergo timos si corporaliter tecum est iniustus ? Nota quod ait, qui diligit iniquitatem, non qui facit.

[Gl. in.] Iniquitas idem est quod peccatum, unde Ioannes : Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit. Nemo vero sine peccato vivit. Ille vero diligit iniquitatem, qui ex desiderio et affectu peccat qui etsi semper viveret, semper peccare vellet.

 

  1. Pluet super peccatores laqueos ignis, et sulphur ; et spiritus procellarum pars calicis eorum.

Pluet super peccatores. Hucusque dixit quid iustus faciat bonis.

[Alcuin.] Hic dicit quid malis reddat. Quasi dicat : Dominus est in templo, et in caelo. Dominus, etiam pluet super peccatores laqueos. Vel ita iunge : Dico qui diligit iniquitatem, odit animam suam, et hoc effectus indicat, quia Dominus pluet laqueos, id est doctrinam illaqueantem super peccatores.

[Aug., Gl. int.] Hos laqueos pluit Dominus de nubibus, scilicet de pseudo prophetis, qui veris falsa admiscent ; vel etiam de bonis prophetis, de quibus laquei manant, cum male intelliguntur eorum doctrinae ; sed hos laqueos non pluit Dominus nisi his qui peccatores sunt. Unde aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. Omnes ergo sive boni sive mali, qui verbo Dei animas irrigant, nubes dici possunt, de quibus pluit Dominus super peccatores, ut inde sint inexcusabiles. Quae pluvia est illis laqueus, quia vel non sane intelligunt, vel opere non complent. Deinde poena blasphemorum describitur, cum subditur, ignis,

[Aug., Hier.] scilicet cupiditatis, et sulphur, id est fetor malorum operum, et spiritus procellarum, qui erit in futuro, id est ultima illa separatio a iustis, sunt pars calicis, id est poenae eorum.

[Aug.] Ideo poenas eorum calicem dicit, quia et poenae eorum sunt, secundum modum et mensuram meritorum. Et notatur hic ordo poenarum quas patiuntur iniqui. Primo enim igne cupiditatis vastantur : inde malorum operum fetore abiiciuntur a sanctis, inde merguntur aeternis poenis.

[Cassiod.] Vel aliis non mutatis, illud de praesenti potest accipi, spiritus procellarum, id est tumultuosa mens.

 

  1. Quoniam iustus Dominus, et iustitias dilexit : aequitatem vidit vultus eius.

Quoniam iustus Dominus.

[Aug.] Quasi dicat : Haec praedicta reddet Dominus bonis et malis, et quare hoc faciet ? Quoniam Dominus est iustus, et iustitias, id est iustos dilexit pluraliter, dixit iustitias, ut iustos accipias, in quibus multae sunt iustitiae, cum una sit Dei, qua omnes participant. Et aequitatem vidit vultus eius. Vel, facies eius, id est aequitas visa est in facie, id est in notitia eius. Facies enim eius est notitia eius, id est potentia, qua dignis innotescit. Vel vultus eius vidit aequitatem, secundum utramque partem, scilicet bonorum et malorum, quia non se dat noscendum malis, sed bonis ; quod est aequitas.

 

Potest iste psalmus et aliter legi, ut de passione Christi accipiatur, et dicit Christus secundum hominem, ut solet, contra errores Iudaeorum : In Domino confido : quomodo ergo dicitis animae meae : Transmigra in montem sicut passer, id est consenti nobis, in legalibus observantiis, et in caeteris. Ideo, in Domino confido, quoniam ecce peccatores, Scribae et Pharisaei, intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde, id est volunt sagittare fideles, in obscura luna, id est repleta peccatoribus Synagoga.

[Hier., Aug.] Alia littera ; Quoniam quae perfecisti, id est me quem perfectum fecisti, destruxerunt Iudaei, id est destructorem legis arbitrati sunt. Iustus autem quem tanquam destructorem legis contemnebant, quid fecit ? Ecce Dominus in templo sancto suo est, id est Verbum Patris, in homine vel Filius hominis in caelo est ad dexteram Patris. Et repetit, in caelo est sedes eius. Et oculi eius respiciunt in pauperem, quem suscepit secundum Deum. Vel propter quem passus est secundum hominem. Et palpebrae eius interrogant filios hominum. Palpebrae Christi sunt apertio et opertio oculorum, id est mors et resurrectio, ubi probavit filios hominum, id est discipulos. Et Dominus, iam de caelo regens Ecclesiam, interrogat iustum et impium, interrogando autem hoc invenit, quod qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Et cur ita sit, docet. Pluet enim super peccatores. Hoc et caetera usque in finem, a priore expositione, non mutantur.