Psalmi CXLI-CXLV — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS

Psalmi CXLI-CXLV

 PSALMUS CXLI

 

PSALMI TITULUS : INTELLECTUS DAVID CUM ESSET IN SPELUNCA, ORATIO.

 

Voce mea.

Titulus : Intellectus David cum esset in spelunca. Oratio.

[Aug.] Psalmus iste quintus est eorum qui nomine orationis intitulantur, ubi non alia dicuntur, quam quae in aliis psalmis dicta sunt, sed eadem quia repetitione communi consulitur infirmitati, non supervacue iterantur, ut repetita melius memoriae commendentur. Unde scriptum est in Proverbiis : Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis ; vir autem stultus glutit illum, quia sapiens quae audierit cogitat, et retractando ruminat ; stultus vero glutit, id est non cogitat, oblivioni dat. Et haec sunt illa munda animalia in lege, quae ruminant, et ista immunda quae non ruminant. Quod vero ait, cum esset David in spelunca, ad litteram manifestum est.

[Alcuin.] David enim fugiens Saulem in spelunca latuit, de quo tamen non hic agitur, sed de significato. David enim significat Christum ; spelunca vero, carnem, vel saeculum, vel sepulcrum. David ergo in spelunca, Christus cum membris est in saeculo, vel Christus in carne, vel in sepulcro. Et est sensus tituli : Hic est intellectus David, id est totius Christi, quae habuit cum esset in spelunca, id est in saeculo, vel in carne, vel in sepulcro.

[Cassiod.] Et est hic oratio.

Intentio : Monet nos orare.

Modus : Bipartitus est psalmus.

Primo ponitur oratio contra mala.

Secundo agit de fine malorum, ibi, clamavi.

In persona ergo totius Christi, quasi de spelunca ad Deum clamantis, ait :

 

  1. Voce mea ad Dominum clamavi ; voce mea ad Dominum deprecatus sum.

Voce mea interiori, non strepitu labiorum. Clamavi ad Dominum. [Aug.] Deinde hoc quod dixerat exponit, subdens, voce mea ad Dominum deprecatus sum, quod enim dixit, clamavi, dicit, deprecatus sum. Quod ideo adiunxit, quia clamant ad Dominum etiam qui blasphemant, ac si diceret : Clamor meus deprecatio est, non murmur, non blasphemia. Et adhuc

 

  1. Effundo in conspectu eius orationem meam : et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.

Effundo copiose ut purum fontem, orationem meam factam in conspectu eius, [Cassiod.] id est videt Deus, scilicet in abscondito conscientiae, ubi solus videt ille qui reddet. Ibi ergo effunde precem tuam ; si homines reddunt, ante eos effunde. Si vero redditurus est Deus, in occulto ora, sicut praecipit in Evangelio : Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum ; et qui videt in abscondito reddet tibi. Et tribulationem meam, id est orationem quae sit in tribulatione ante ipsum pronuntio, id est intus de conscientia. Vel innocentia securus in occulto ad eum dirigo. Et hoc facio dicit Ecclesia.

 

  1. In deficiendo ex me spiritum meum ; et tu cognovisti semitas meas.

In deficiendo ex me spiritum meum, [Aug.] vel, dum defecit a me spiritus meus, alia littera, id est dum ex me virtus defecit : quod fit, ne de viribus suis praesumat, ne virtutem quam habet, sibi arroget, et sciat quod alius in eo operatur, secundum illud : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Si ergo tuus spiritus deficit, loquitur in te Spiritus Dei, et forte quia homines audientes, defecit spiritus meus. Putant eum deiectum. Et addit : Et tu cognovisti semitas meas, id est semitas iustitiae et praeceptorum, quas illi non vident, qui me captivum putant, per quas illis cadentibus, securus ambulo ;

 

  1. In via hac qua ambulabam : absconderunt superbi laqueum mihi.

In via hac, [Aug.] quasi dicat : Si illi putant me deiectum quia spiritus meus defecit, tu me stantem vides, cuius spiritus me vivificat, et illi qui pro Christo me persequuntur, absconderunt mihi laqueum in via hac qua ambulabam, id est in Christo. Hoc enim zelant, quod Christi sum. In hac via ponunt laqueum, non secundum rei veritatem, sed quantum ad se, id est quantum ad opinionem suam, quia in via ponere intendunt ; sed extra viam ponunt sicut haeretici, non in via ut volunt, sed extra abscondunt laqueum. Unde alibi : Iuxta iter scandalum pone mihi. In via ergo secundum votum eorum ponitur laqueus ; sed iuxta viam, secundum rei veritatem. Christus enim est via, qui non sinit eos laqueum ponere in via, ut non sit nobis qua eamus. Sinit tamen ponere iuxta viam, ne a via declinemus. In via se putat ponere scandalum qui dicit : Colis Deum crucifixum. Reprehendit enim crucem Christi, quoniam non intelligit. Hoc enim intelligenti non est scandalum, sed gloria. Vel via hic accipitur charitas. Nota quod pluraliter dixit supra, semitas meas, hic singulariter via, quia multae sunt viae, et una ; multae sunt viae, quia multa sunt praecepta ; una est via, quia omnia ad unum, id est ad charitatem rediguntur. In via ergo hac, id est in charitate, quae in me omnia tolerat, qua ambulabam, pro te patiendo, absconderunt persecutores, iuxta opinionem suam, laqueum mihi. Illis autem undique frementibus et crebris exsultationibus exprobrantibus, ego contemnens praesentia,

 

  1. Considerabam ad dexteram, et videbam : et non erat qui cognosceret me.

Considerabam ad dexteram, [Aug.] id est ad aeterna respiciebam, et videbam ipsam dexteram, quam mali non videbant. Qui enim in dexteram attendit, videt ; qui vero in sinistram attendit, excaecatur. Ideoque mali sinistram attendentes, dexteram non vident. Et hoc est quod sequitur : Et non erat qui cognosceret me, cum enim pateris omnia, quis novit quid attendas, utrum in dexteram aut sinistram oculum dirigas ?

 

  1. Periit fuga a me ; et non est qui requirat animam meam.

Periit fuga, [Aug.] quasi dicat : persecutores absconderunt laqueum mihi, sed tamen non fugi, imo periit fuga a me. A duobus perit fuga, scilicet a concluso vel a forti. Conclusus enim fugere non valet ; fortis non vult. Et duplex est fuga : Una quae fit corpore, quam Dominus permittit dicens : Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam ; altera, quae fit animo, quam Dominus in Evangelio vituperat, dicens : Mercenarius autem et qui non est pastor, videt lupum venientem, et fugit. Talis quidem fuga ab isto perit. Ideoque ait, periit fuga a me, id est non fugi. Ab illo enim periit fuga qui non fugit, quasi circumclusum se dicit, quia sicut circumclusus non fugit corpore, quia non potest, ita iste non fugit mente, quia non vult. Periit ergo fuga ab illo, quia nunquam fugit animo, licet corpore aliquando. Et non est de illis persequentibus, qui requirat animam meam, non dico ad persequendum, sed ad imitandum. Quaeritur enim anima duobus modis, aut a persecutoribus, aut a dilectoribus, sicut fuga perit duobus modis, et a capto, et a forti.

 

Pars II.

  1. Clamavi ad te, Domine, dixi : Tu es spes mea ; portio mea in terra viventium.

Clamavi. [Cassiod., Aug., Hilar., Cassiod.] Secunda pars, ubi agit de fine malorum. Quasi dicat : Ita mihi. Et ideo, clamavi ad te, Domine, et dixi : Tu es spes mea. Hic ideo omnia tolero. Et portio mea, tu es, non hic, sed in terra viventium, ubi se ipsum videndum dabit. Vel in persona Christi potest accipi ab illo loco : Considerabam, qui in passione etiam a discipulis derelictus ait : Considerabam ad dexteram, ad litteram, et videbam, si essent ibi apostoli mei. Et non erat ibi qui cognosceret me. Apostoli enim non stabant ad dexteram ut solebant, quia carnali timore dispersi sunt ; sed ego perstiti. Unde sequitur : Periit fuga a me, fuga, scilicet tam corporis quam animi. Et non est qui requirat animam meam, quia nulla consolatio ei data est, sed solus ad passionem relictus est. Unde alibi : Et sustinui qui consolaretur, et non inveni. Et ideo clamavi ad te, Domine, et dixi : Tu es spes mea, quia ex omnibus te eligo, et tu es portio mea in terra viventium. Humiliter dicit et communiter portionem sibi esse in terra viventium, cum tota sit sua. Hoc patet ex hoc quod dixit latroni : Hodie mecum eris in paradiso, qui est terra viventium aeternaliter. Deinde sequitur ex persona totius Christi :

 

  1. Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis.

Intende, [Aug.] quasi dicat : Quia tu es spes mea. Ideo intende ad deprecationem meam et necesse est, quia humiliatus sum nimis. Humilio enim me intus invisibiliter, et humilior a persequentibus extra visibiliter. Et

 

  1. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.

Libera me a persequentibus me, [Aug.] non ut corpus non ruat, sed anima. Ad hoc enim diabolus per vasa sua, id est per filios diffidentiae agit persecutionem corporis, ut intus fiat cordis ruina. Si ergo cadente corpore stat anima, muscipula est comminuta. Et necesse est ut liberes, quia confortati sunt super me. Crevit enim numerus persequentium, abundat iniquitas, refrigescit charitas. Deinde ex persona Ecclesiae loquens, exponit unde sit liberandus, dicens :

 

  1. Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo ; me exspectant iusti donec retribuas mihi.

Educ de custodia, vel carcere, alia littera, animam meam. [Aug.] Haec custodia, vel hic carcer forte est spelunca illa, quam titulus dicit. Hic autem carcer mundus potest dici, ubi omnia vana sunt, quia omnia sub sole vanitas. Unde iste rogat educi animam, quae inde multa patitur, id est orat educi de hoc mundo, de sub sole, ubi omnia vanitas. Vel carcer dicitur corpus humanum, sed non est magnum de corpore exire, quod et mali habent, et omnes cito vel sero hoc habent ; nec est charitas, si iustus ad hoc nimis festinat. Debet enim velle manere in carne, si necesse est propter fratres. Vel potius corpus est carcer, non utique secundum id quod Deus fecit ipsum bonum, sed secundum id quod corrumpitur et aggravat animam, id est corruptio eius, quae venit ex peccato carcer est. De qua corruptione iste vult educi, ut fiat incorruptibilis, et in incorruptibili carne quiescat anima, quae nunc in corruptibili carne gemit et angustiatur. Nunc ergo corpus animae carcer est, propter corruptionem ; in futuro erit domus propter incorruptionem et libertatem. Merita enim carcerem faciunt, sicut unum habitaculum incluso carcer est, custodi domus est ; libertas domum facit, servitus carce[Rem Ita ergo non caro, quam Deus fecit, sed corruptio et tentatio carcer est, de quo precatur educi, dicens : Educ animam meam de custodia, vel carcere, id est de corruptione corporis, quia in corruptione quae est poena corporis angustiatur, post quas angustias in domo Dei tota vita erit confessio, id est laus Dei. Unde subdit ad confitendum, id est ut confiteatur nomini tuo. Modo impedit carcer confiteri, me exspectant iusti. Hoc ex capite, id est ex persona capitis subdit, non mutata voce, quale fuit illud quod supra in fine praecedentis psalmi dixit, singulariter sum donec transeam.

[Cassiod.] Vel totum ex persona capitis potest accipi ab illo loco : Libera me a persequentibus me, Iudaeis, quia confortati sunt super me, me occidendo. Et, o Domine, educ de custodia, vel carcere, sepulcri scilicet animam meam, id est carnem animae reddendam. Ad quid ? Ad confitendum nomini tuo, ut pariam confitentes tibi. Et debes educere, quia me exspectant iusti, donec retribuas mihi, suscitando me tertia die. Dico retribuas mihi, resurrectio enim ipsa, passionis est retributio.

 

 

PSALMUS CXLII

 

PSALMI TITULUS : PSALMUS DAVID, QUANDO PERSEQUEBATUR EUM FILIUS SUUS ABSALON.

 

Domine, exaudi orationem meam.

Titulus : Psalmus David, quando persequebatur eum filius suus Absalon.

[Cassiod.] Psalmus iste septimus est poenitentialium psalmorum, qui ideo sunt septem, ut eodem numero quo peccamus, peccata diluamus. Sicut enim in hebdomada mundi huius peccamus, ita hoc numero psalmorum, remedium poenitentiae peccatis opponitur. In quibus psalmis talis est forma, quia a lacrymis incipitur, et in gaudio finis est, ne quis de venia desperet.

[Aug.] Historia vero quam titulus tangit, ex libro etiam Regum nota est, ubi legitur Absalon inimicus patri suo exstitisse, et gessisse contra eum, non solum civile, sed etiam domesticum bellum. De quo tamen non agit psalmus, sed de significato. David ergo Christum significat, et corpus eius ; Absalon vero Iudam vel persecutores, vel pravos motus. Sicut ergo Absalon David, sic Iudas persecutus est Christum, et falsi fratres persequuntur corpus eius, quod est Ecclesia, vel ipsi illiciti motus et carnis desideria, et prava operatio unumquemque fidelem. Et est sensus tituli : Psalmus iste, David agit de hoc quod significatum est, tunc quando persequebatur eum filius suus Absalon.

[Cassiod., Alcuin., Aug.] Intentio : Monet ad poenitentiam et orationem.

Modus : Quatuor sunt partitiones.

Primo captat per exordium.

Secundo narrat mala sua, et quid contra egerit, ibi quia persecutus est.

Tertio ponitur deprecatio carnis confirmata, ibi, velociter exaudi me.

Quarto ponitur laeta conclusio, ibi, spiritus tuus.

Ad orandum ergo monens in persona totius Christi, dicit : O

 

  1. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam, in veritate tua exaudi me in tua iustitia.

Domine, exaudi orationem meam. [Aug.] Deinde aliis verbis idem repetit, dicens, auribus, id est auditu clementiae tuae, percipe obsecrationem, vel deprecationem meam, et iterum repetit, quia repetitio, confirmatio est, exaudi me in veritate tua, id est ut verax et iustus videaris, qui promisisti, in iustitia tua,

[Greg.] id est propter tuam iustitiam, quae in me est, quam per fidem passionis filii tui a te habeo. A te enim est homini iustitia.

[Aug.] Et est hic gratiae commendatio, cum ait, in tua iustitia, non in illa quae est ex lege, quam quidam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti.

[Cassiod.] Vel iustitiam et veritatem dicit, qua parcit poenitentibus, et se damnantes absolvit, et accipit pro eodem veritatem et iustitiam. Et est sensus : Exaudi me in veritate tua, in iustitia tua, id est secundum iustitiam et veritatem, quam poenitentibus et se accusantibus indulges. Non est hoc contra humilitatem qua petebat audiri, sed veritas et iustitia Dei est, ne eum rogante disceptet, ne eum qui se damnat iudicet. Unde subdit :

 

  1. Et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

Et non intres in iudicio, vel iudicium cum servo tuo, [Rem., Aug.] id est non districte mecum agas in futuro, quia servus tuus sum. Indignum est enim cum servo intrare iudicium, ne dicam cum amico. Et si tu dicis me amicum, ego servum ; misericordia indigeo, fugitivus ad te redeo, pacem quaero, non sum dignus vocari filius tuus. Non ergo intres mecum in iudicium, quia nec ego volo intrare tecum. Intrant iudicium cum Domino qui iustitiam suam constituunt ; quod non iste humilis facit. De illis dicit propheta : Quid mecum vultis contendere in iudicio, omnes derelinquitis me, dicit Dominus.

[Cassiod., Aug.] Ecce per hoc quod hic dicit, non intres in iudicium, patet quod supra non petivit iustitiam iudicii futuri, dicendo : Exaudi me in tua iustitia, cur hoc times ? quia etsi apud se, non tamen iustificabitur in conspectu tuo, id est intus, ubi vides, omnis homo vivens. Hic in carne, quia etsi qui ab hominibus sancti videntur, non tamen. Deo qui intus videt, ubi nemo hic vivens, plene est mundus. Ideo Salomon ait : Ante mortem non laudes hominem ; nec Paulus se perfectum ait, dicens : Nihil mihi conscius sum, non tamen in hoc iustificatus sum. Et nota quod ait, omnis vivens.

[Cassiod.] Per hoc enim generaliter intelligitur omnis homo, etiam infans, qui originali peccato tenetur. Nemo ergo per se, nisi per gratiam potest liberari. Vel ita : Non iustificabitur in conspectu tuo, id est tui comparatione, omnis vivens.

[Hilar., Hier.] Non dicit omnis homo, sed omnis vivens, scilicet non apostolus, non propheta, non angeli, non throni, non caeterae virtutes. Solus enim Deus est, in quem peccatum non cadit, id est non potest cadere. Caetera cum sint liberi arbitrii, in utramque partem possunt flecti, in cuius conspectu astra non sunt munda.

 

Pars II.

  1. Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam.

Quia persecutus est. [Alcuin., Aug.] Secunda pars, ubi est narratio malorum quae partitur, et dicit quid contra egerit, quasi dicat : Exaudi, libera. Et necesse est, dicit Ecclesia, quia inimicus, id est diabolus, vel quicunque, persecutus est aperte, vel occulte animam meam hoc nos dicimus, hoc caput pro nobis dicit, et humiliavit quantum in se est, in terra, id est in terrenis, vitam meam. Hoc enim agit quicunque persequitur, ut relicta spe caelesti terram sapiamus, quantum in se est, hoc agit, sed non mihi hoc contingit. Sequitur ex persona corporis prius. Et

 

  1. Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi : et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.

Collocavit me inimicus, [Hier., Cassiod., Gl. int.] quantum ad se, in obscuris, id est in tenebris vitiorum, sicut mortuos saeculi, id est caeteros desperatos. Et spiritus meus anxiatus est vicinitate periculi. Spiritus dico extensus, super me visa miseria, apud Deum quaerens refugium.

[Cassiod., Hier.] Vel quasi extra me factus, et cor meum turbatum est, id est sapientia confusa est, in me, vel, turbatum est cor meum ad poenitentiam. Quare turbatum ? quia

 

  1. Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis ; in factis manuum tuarum meditabar.

Memor fui dierum antiquorum, [Cassiod.] quibus punitus est Adam : unde mihi timor est. Recolens autem iste quod Deus fecit caelum et terram, et omnia, et quod bene fecit antiquis patribus, quasi obliviscitur miseriarum mundi. Et ex his quae fecit Deus se consolatur, dicens : Et meditatus sum in omnibus operibus tuis, et non desistens, in factis manuum tuarum meditabar ; attendens enim quae in naturalibus fecisti, et quanta bona contulisti antiquis, consolationem habeo ex tua bonitate, spem veniae assumens.

[Aug.] Vel ex persona Christi potest accipi ab illo loco : Collocavit me in obscurio, etc. Nam et Christus in obscuris fuit collocatus, scilicet in passione, in sepulcro ; sed non ut mortuus saeculi, quantum ad se, quia cur moreretur non habuit, sed iuxta opinionem crucifigentium, collocatus est sicut mortui saeculi, quia eum in morte detinere putaverunt. Ex eiusdem persona : Et anxiatus est, vel taedium passus est in me spiritus meus, secundum illud : Tristis est anima mea usque ad mortem. Et item : Coepit Iesus pavere et taedere, in quo nos figuramur. Transfiguravit enim in se corpus humilitatis nostrae. Et nota quod non ait ex me, sed in me ; quasi dicat : Non in aliis, quia omnes deseruerunt cum ; et illi qui inhaeserant, recesserunt. Et quia cum mori videbant, aliud aliquid putaverunt, et victi sunt a latrone, qui tunc confessus est, quando ipsi defecerunt. Memor fui, hoc dicunt membra, non caput in sua persona. Quomodo enim memor est dierum, per quem factus est omnis dies, et qui nunquam obliviscitur ? corpus ergo loquitur inhaerens illi in charitate et devota humilitate. Et ait, memor fui dierum antiquorum, quibus bona facere, sed non esse coepisti, et meditatus sum in omnibus operibus tuis, quia utique omnia bona sunt in quo percipit, quod quidquid in se boni est, a Deo est. Et in factis manuum tuarum meditabar ; ac si diceret : Quaesivi in opere artificem, et in conditis omnibus Conditorem Creatura tua facta mihi spectaculum, et cum viderem omne bonum esse a te, dicit Ecclesia :

 

  1. Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi.

Expandi in oratione, manus meas ad te, [Cassiod., Rem, Aug.] formam crucis significans, quae est salus. Vel, expandi manus meas ad te, id est dilatavi affectus vel opera, quae prius erant contracta. Et anima mea quae est per se, sicut terra sine aqua tibi haeret tibi, non mihi, qui eam rigare non possum. Tu ergo complue eam, ut fructum faciat.

 

Pars III.

  1. Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus.

Velociter exaudi me. [Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi ponitur deprecatio carnis confirmata. Quasi dicat : Quia sic sitio, ideo velociter exaudi me, Domine, id est cito audi. Quia differebat Deus ad inflammandum desiderium, ac si differretur pluvia ad inflammandam sitim. Si ergo ideo differebas, iam da, quia sitit anima in te. Ideo audi, quia defecit spiritus meus. Ideo impleat me spiritus tuus, quia defecit meus ; iam enim sum pauper spiritu. In quo enim vivit spiritus suus, ille superbus est, spiritu suo extollitur contra Deum. Unde alibi : Auferes spiritum eorum, et deficient. Et quia defecit spiritus meus, id est quia non sum superbus,

 

  1. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.

Non avertas faciem tuam a me, iam humili. [Aug.] Avertisti olim a superbo, et factus sum conturbatus : quod ideo fecisti, ut probarem, quid erat esse a te. Quod ergo abstulisti superbo, iam redde humili. Ideo non avertas. Et id est quia si averteris similis ero descendentibus in lacum, id est in profundum peccati, in quo contemnunt homines, et perit confessio. Ille enim descendit in profundum, qui etiam confessionem perdit, ut qui proponit sibi licentiam peccandi sine spe veniae, habenis iniquitatis effusis. Talis non audit Deum dicentem : Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Dico non avertas, sed potius

 

  1. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi.

Fac mihi auditam misericordiam tuam. Et hoc mane, [Cassiod., Aug.] id est post noctem peccatorum. Mane enim est, cum peccata laxantur. Vel, mane, id est post finem saeculi, cum videbimus, quod modo credimus. Ideo fac misericordiam, quia in te speravi. In nocte quidem sumus, sed in te speravi, donec transeat iniquitas nocturna. Nox quaerit patientiam in exspectando. Laetitiam vero dabit dies. Et quia non satis est in hac nocte sperare, sed opus est aliquid agere, quod per me non possum, ideo precor :

 

  1. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.

Notam fac mihi viam in qua ambulem. [Aug.] Hoc fecit Deus, cum propheticum sermonem accendit. Cui, sicut Petrus ait, debemus intendere tanquam lucernae in caliginoso loco, donec dies illuscescat. Ideo etiam et se lumen in testa carnis posuit, ad quod lumen ambulemus, et ad formam servi ambulando, perveniemus ad formam Dei, ad lumen purum, scilicet ad Verbum in principio apud Deum. Et qua fiducia hoc petat, subdit, quia et animam meam ad mundum non declinavi, sed ad te levavi, non contra te, quia apud te est fons vitae, ut vas ad fontem attuli. Imple ergo illud. Et ideo

 

  1. Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.

Eripe me de inimicis meis, Domine, [Aug.] scilicet a diabolo, et a suis quos implet. Non enim in solum Iudam intravit, imo multi sunt Iudae, quos implet Satanas, in quibus ipse Satanas expugnatur. Illum non visum expugno, illos visos patior. Ideo eripe me, quia non a te, sed ad te confugi, a te fugit Adam, et abscondit se inter ligna paradisi. De quo dicit Iob : Tanquam servus fugiens dominum suum, et consecutus est umbram. Ad umbram enim a te fugit, ego vero ad te. Et ideo, doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Si enim me non doces, faciam voluntatem meam, et deseret me Deus meus. Ergo doce me, quia Deus meus es tu. Ad alium currerem, si ab alio factus essem ; tu es totum meum, non solum dator haereditatis, sed ipsa haereditas. Tu me creasti per Verbum Domini manentem apud te ; etiam recreasti per Verbum carnem factum propter nos. Tu ergo, es Deus meus. Et ideo doce me, ut magister meus.

 

Pars IV.

  1. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua.

Spiritus tuus. [Alcuin., Aug.] Quarta pars, ubi est laeta conclusio ; quasi dicat : Doce me, quod utique facies, quia spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, non spiritus meus malus, qui duxit in terram perversam, sed deduci nullo modo merui, quia, o Domine, non propter merita mea, sed propter nomen tuum,

[Haim., Cassiod.] id est ut rem nominis tui impleas, quod est Iesus, vivificabis me ; ego me occidi, sed tu vivificabis me, et hoc in aequitate tua, non mea. Gratia Dei hic commendatur, quia non ex meritis, sed ex nomine quod est Iesus se vivificandum dicit. Sed cum hac gratia aequitatis meminit, quia licet Deus omnia gratis faciat, iustitiae tamen eius est supplices vivificare, quos daemones videt impetere.

[Aug.] Vel ita, vivicabis me in aequitate tua. Hoc non mutatur. Propter nomen tuum, Domine, id est ut inde lauderis. Unde alibi : Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.

 

  1. Educes de tribulatione animam meam ; et in misericordia tua disperdes omnes inimicos meos.
  2. Et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.

Educes de tribulatione huius saeculi, animam meam. [Cassiod.] Hoc fit quando data venia de saeculo iubet exire quasi de carcere, et in misericordia tua, non in merito meo, disperdes omnes, hic inimicos meos, quia nihil poterunt contra me, et in iudicio futuro perdes omnes qui tribulant animam meam, id est diabolum et omnes obstinatos. Dico tribulant, quoniam ego servus tuus sum. Vel merito perdes me tribulantes, quoniam ego servus tuus sum.

 

 

PSALMUS CXLIII

 

PSALMI TITULUS : PSALMUS DAVID AD GOLIAM.

 

Benedictus Dominus Deus meus.

Titulus : Psalmus David ad Goliam.

[Aug.] Psalmi huius titulus brevis est numero verborum, sed gravis pondere mysteriorum, sumptus de historia libri Regum, ubi legitur quod cum Philisthaei dimicarent adversus populum Dei, egressus est de castris Philisthaeorum quidam nomine Golias, qui improperans Israelitis dicebat : Eligite ex vobis virum unum, qui mecum ineat singulare certamen ; et si vicerit me, erimus vobis servi ; si autem ego vicero, vos nobis servietis. Quod cum audisset Saul et viri Israel, timuerunt valde. Tunc forte David, pascens gregem patris sui, missus est ab illo portare panes et quaedam alia fratribus suis, qui erant in exercitu Saul. Quo cum venisset David, audivit Philisthaeum praefata dicentem, et circumstantibus dixit : Quid dabitur viro qui percusserit hunc Philisthaeum ? Et auditis his verbis adductus est ad Saul, dixitque ei : Ego servus tuus pugnabo contra Philisthaeum hunc. Cui cum dixisset : Non poteris, quia puer es, et ille vir bellator fortis ; ait David : Ego servus tuus leonem et ursum interfeci ; et Dominus qui eripuit me de ore leonis et ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei. Tunc dixit Saul : Vade, Dominus sit tecum, et tradidit ei arma sua, quae, quia nimis gravia erant, David deposuit, et assumpsit quinque lapides de torrente, quos posuit in petram pastoralem, et fundam tulit in manu : et sic armatus processit contra Philisthaeum. Quem cum vidisset Philisthaeus, contempsit. Cumque iret contra David, festinans David, misit manum in peram, et tulit unum lapidem, quem funda iecit : nec primo Philisthaeum percussit, nec secundo

[Alcuin.], sed tertii lapidis iactu percussit eum in fronte, atque deiecit.

[Cassiod.] Cumque cecidisset, David currens stetit super eum, et accipiens gladium eius abscidit caput eius, et ita victor exstitit. De qua victoria non superbivit, sed totum Deo tribuens, in hoc psalmo gratias agit,

[Aug.] et in illa figurali victoria spiritualem Christi et fidelium contra diabolum victoriam significari intellexit, quia omnia in figura contingebant illis, et de utraque victoria in hoc psalmo gratias agit.

 

David ergo totus Christus est, scilicet caput et corpus. Golias, diabolus ; arma Saul, legalia sacramenta sunt, quibus oneratus erat Iudaicus populus, scilicet circumcisio, sacrificia, et alia visibilia sacramenta. Sed quia lex non potest vivificare, ut prementia non adiuvantia, in tempore gratiae Christus et caput et corpus, legis deposuit sacramenta. Et quinque lapides, id est ipsam legem, scilicet quinque libros Mosi tulit de flumine, id est a populo illo, qui per flumen significatur, quia labitur omne saeculum. Per flumen enim saeculum. Ergo in illo flumine, id est illo populo lapides vacabant inutiles. Sed ut lex esset utilis, David accepit vas pastorale, id est gratiam, sine qua lex non poterat impleri, quia plenitudo legis est charitas, quae est ex Spiritu sancto. Hoc est ergo lapides mittere in vase pastorali, quo lac mulgere solebat legi, scilicet admiscere gratiam. Sic armatus procedit totus Christus adversus superbum, unum lapidem misit, quo deiecit, quia unitas diabolum vincit ; percussit in fronte, quia ex eo loco corporis sui cecidit, id est in illis membris, ubi signum Christi non habuit. Deinde illo percusso atque deiecto, gladio eius caput abscidit, quia quando magni eius credunt, quos ille in manu habebat, et de quibus animas trucidabat, contra eum loquuntur. Et sic caput eius suo gladio inciditur. Sicut ergo David parvus superbum Goliam de se praesumentem superavit, ita Christus superbum diabolum occidit, id est humilitas superbiam. Deus enim fit humilis, ut diaboli superbiam sternat, et ut superbi qui humiles sanctos dedignarentur sequi, hunc saltem velint imitari. De hac ergo victoria agitur hic. Et est sensus tituli : Psalmus iste, est David prophetae, qui hic loquitur in sua vel totius Christi persona.

[Cassiod.] Psalmus dico, habitus ad Goliam, id est contra Goliam figuralem et spiritualem, quia hic agit David de sua figurali, et mystica Christi victoria, ex qua et sua processit. Agens ergo gratias Deo de sua victoria ut solet homo, praecatur etiam ut ille veniat qui diabolum vincat, et fideles liberet. Non insolescit David de victoria, ut solet homo, sed virtuti Dei dat. Et est iste triumphalis psalmus.

Intentio : Monet ad gratiarum actiones pro victoria, scilicet quod David figuraliter vicit Goliam.

Modus : Bipartitus est psalmus.

Primo agit de victoria, scilicet quod David figuraliter vicit Goliam, spiritualiter ipse cum aliis sanctis diabolum, quae tota victoria inde esse dicitur, quia Christus de eius semine veniet vincere superbiam mundi, unde adventum eius precatur.

Secundo promittit se victori cantare in Novo et Veteri Testamento, precans eum per eum liberari, ibi canticum novum. David ergo non insolescens de victoria, sed humiliter gratias agens Deo, ait :

 

  1. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium : et digitos meos ad bellum.

Benedictus sit Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, [Haim.] quod de prope fit, et digitos meos ad bellum quod de longe sit. Deinde ostendens sibi hoc esse ex gratia, subdit :

 

  1. Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus.

Misericordia mea et refugium meum. [Haim.] Unde hoc mihi ? A Deo meo, quia ipse est, misericordia mea et refugium meum, et susceptor meus et liberator meus, et

 

  1. Protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.

Protector meus, [Cassiod.] quia prolixum est multas causas plene explicare breviter singulas singulis verbis tangit. Misericordia ei fuit quando ultimus fratrum in regem vinctus est. Refugium fuit ei, quando contra Goliam consilium dedit ei, ut petra deiiceret eum, cum quo non poterat pugnare. Susceptor fuit eius quando fecit eum generum regis ; liberator, quando a periculo regiae irae liberavit eum ; protector eius fuit quando David in spelunca ius in Saulem accepit. Et in ipso speravi vel sperabo qui subdit vel subdis, etc. Post tanta beneficia sibi collata, sit David a tali spe non esse cessandum. Et ideo post enumerata beneficia congrue hoc addit ; quasi dicat : Haec bona fecit mihi Dominus, et ideo, ego, sperabo in ipso qui subdit, vel quia tu es, qui subdis populum meum sub me. Hoc vel ad litteram de futuro accipitur, quia imperaturus erat populis vel semini suo Christo, populos subdendos praedicit. Deinde post tot beneficia non solum se fatetur exiguum, sed etiam totum genus humanum beneficiis Dei indignum dicens : Domine, quid est homo, etc.

[Gl. int.] Vel ex persona corporis Christi totum accipi potest. Et quasi humilis David ait : Benedictus sit, Dominus Deus omnium, sed meus proprie, cui me subieci et dedi, Qui docet manus meas ad praelium. Congruus ordo est hic, dum prius ait : Deus meus, deinde subdit ; qui docet, etc.

[Aug.] Si enim primo das te Deo, tunc et illo docente et iuvante pugnabis. Et digitos meos ad bellum : Non sine causa manus et digitos posuit. Sicut enim in una manu multi digiti sunt, ita in uno spiritu divisiones gratiarum sunt. In digitis ergo notatur divisio operationis, quae est in radice unitatis, ut Apostolus ait : Alii datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae per eumdem Spiritum, alii fides, alii hoc, alii illud, sed in uno spiritu. Omnia enim operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Ecce radix unitatis.

 

His ergo digitis pugnat corpus Christi, et in bellum docte procedit. Et est sensus : Qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum, id est per Spiritum sanctum dat mihi dona gratiarum, quibus me facit et docet pugnare, et procedere ad bellum contra principes tenebrarum et contra carnem, cuius desideriis et illi mala proponunt ; sed vincit ille qui lapidem immittit in lactis exceptorium, id est qui gratiam attendit, qui spiritu Dei ducitur. Et quia in pugnando periclitaris, id est periculum pateris ne vincaris, dic quod sequitur : Tu es, misericordia mea, id est tu das ut misericors sim, et sic vincam, quia de nullo sic vincitur diabolus inimicus, ut de misericordia, quae in duobus consistit, scilicet in dando et in dimittendo ; qui enim dimittit, etsi peccavit, dimittetur ei ; qui dat, datur ei. De hac dicit Iacobus : Superexaltat misericordia iudicio vel iudicium, id est supponitur iudicio, quia in quo fuerit inventum opus misericordiae, et si habuerit forte in iudicio quo puniatur, unda misericordiae quasi aqua peccati ignis exstinguitur ; in quo non est iniustus Deus, nec iudicii veritatem deserit, cum talibus ignoscit, quia iustitia est ut secundum quod quis fecit aliis fiat ei. Unde Dominus ait : In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, ac si diceret : Si ignoscis, ignosco ; si est apud te mensura veniae dandae, invenies apud me veniae accipiendae ; si est apud te mensura tribuendi quod habes, invenies apud me mensuram accipiendi quod non habes. Dimitte ergo, et dimitto ; da, et do, tu es refugium meum quasi turris in tribulatione, et liberator meus, ne cadam ; et susceptor meus, ne in via haeream ; et protector meus, ne feriar. Deinde convertens sermonem ad alios ait : Et in ipso speravi, in omnibus laboribus et praeliis. Deinde ex persona capitis, qui subdit, etc. Ecce caput loquitur nobis, vel Patri loquitur dicens : Qusubdis populum meum sub me.

[Cassiod.] Deinde ex persona David et ipsius Ecclesiae coniunctim fatentis genus humanum beneficiis Dei indignum, cum despectu et admiratione subditur :

 

  1. Domine, quid est homo quia innotuisti ei ; aut filius hominis quia reputas eum.

Domine, quid est homo, [Aug.] quasi dicat : Haec beneficia das. Et o, Domine, homo, qui per se fragilis est et peccato, quid est, id est quam magnum. Quid est per hoc ? quia innotuisti ei, per assumptam humanitatem ; quasi dicat : Per se nihil est, per te dignum quid est. Totum enim quod est, inde est, quia innotuisti ei. Deinde quasi exponens cui quis innotuerit, subdit, aut, id est et filius hominis, quid est per hoc, etiam quia reputas, vel aestimas eum alicuius pretii ? Quid est quod eum tanti facis ? pretiosum utique quiddam eum ostendis. Magnum est enim quod Deus aestimat, et tantum facit ut pro eo mittat Filium, vel dederit, cui fit panis, qui est panis angelorum. Non enim sic Deus hominem ut homo, qui charius emit equum quam hominem.

 

  1. Homo vanitati similis factus est : dies eius sicut umbra praetereunt.

Homo vanitati, [Aug.] quasi dicat : Quem ita aestimas illum qui per se similis est vanitati et umbrae ? Homo, enim qui prius fuit veritati similis, postea peccando factus est similis vanitati. Quando enim homo conditus est, veritati similis factus est, sed peccando similis factus est vanitati. Vana enim sunt omnia transitoria in comparatione semper manentis Deitatis. Et quamvis talis sit factus, tamen innotuisti ei, aestimas eum. Ecce hic dicit quid per se homo est, dum dicit, similis vanitati. Vanum est quod de sua substantia cadens vanescit, ut fumus, umbra ; ita et ipse homo tabescit. Dies eius, id est vita eius motoria, praetereunt sicut umbra. Videtur quidem, sed non habet firmitatem manendi ut umbra ; et dum est, in nocte est.

 

  1. Domine, inclina caelos tuos, et descende ; tange montes et fumigabunt.

Domine, inclina caelos. [Cassiod.] Hoc prius ex persona David precantis pro incarnatione accipitur, qui hic iam aperit quod supra dixit, innotuisti ei, quia tunc innotuit Deus homini, quando incarnatus apparuit, quasi dicat : Talis per se est homo, sed ut per se reformetur, o Domine, inclina caelos tuos et descende ad nos, quia haec nisi inclinata Deitate fieri non poterant. Inclinati sunt caeli, quando virtus et honor supernorum ad hominem descendit, et forma Dei formam servi suscepit.

[Aug.] Vel ex persona Ecclesiae potest hoc dici. Humilis enim David, plenus gratia, id est corpus Christi praesumens de Deo pugnans, hic invocat adiutorium Dei ; quasi dicat : In lucta sumus, sed ut non deficiamus, o Domine, inclina caelos tuos, id est contempera hominibus apostolos, ut humiles dicant aliis excellentiam tuam. Et per eos descende in notitiam aliorum ; et tange de tua gratia montes, id est elationes terrae, tumidas granditates, id est superbos, et fumigabunt, id est fatebuntur peccata ; contra eos autem qui conspiraverunt contra te,

 

  1. Fulgura coruscationem ; et dissipabis eos ; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.

Fulgura, [Aug.] vel fulgora, vel corusca, id est clarifica coruscationes vel coruscationem, id est crebresce miraculis, et solvetur conspiratio eorum : quia crebris miraculis territi nil audebunt ; et dissipabis eos ab invicem. Ecce bellum Christi contra diabolum ; et de eodem subdit : Emitte sagittas tuas, id est verba tua, et conturbabis eos ad poenitentiam.

[Cassiod.] Deinde Propheta adventum Christi precatur, et ad patrem verba convertit, dicens :

 

  1. Emitte manum tuam de alto, eripe me ; et libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum.

Emitte manum. [Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Ut haec fiant emitte manum tuam, id est Christum, de alto ubi cum Patre est, ut induat carnem. Vel de secundo adventu agit ex persona Ecclesiae. Quasi dicat : Fac ita modo. In fine autem, emitte manum tuam de alto, id est Christum de caelo ad iudicium. Veniet enim ipse Dominus in voce angeli, et in tuba Dei descendet de caelo. Deinde ex persona Ecclesiae subdit, eripe. Quasi dicat : Emitte manum et per eam manum eripe me, et libera me de aquis multis, id est de populis multis, foris vel intro pugnantibus. Hae sunt aquae contradictionis, a quibus eruit Deus humilitatem David. Et quid est de aquis multis ? ecce scilicet. De manu filiorum alienorum, qui scilicet de averso patre diabolo nati sunt. Qui sunt illi ?

 

  1. Quorum os locutum est vanitatem ; et dextera eorum dextera iniquitatis.

Quorum os locutum est vanitatem exaggerat eorum malitiam. Unde addit : Et dextera eorum dextera iniquitatis. [Hilar.] Id est dextera eorum est sinistra.

 

Pars II.

  1. Deus canticum novum cantabo tibi ; in psalterio decachordo psallam tibi.

Deus canticum. [Cassiod.] Secunda pars, ubi quasi ille quem precabatur victor et liberator iam venerit, ei se cantare in Novo et Veteri Testamento promittit, et per eum precatur liberari ab eis qui beatitudinem putant in terrenis.

[Aug.] Quasi dicat : Dicis quod os eorum locutum est vanitatem. Quid ergo tu inter eos in vase pastorali habens quinque lapides agis ? quomodo inter eos te habes ? Ecce quomodo, o Deus, ego cantabo tibi inter verba illorum canticum novum, id est novi hominis, scilicet canticum Novi Testamenti, canticum de nova gratia. Strepitus enim aquarum contradictionis non facit me obmutescere. Postquam dixit quid cantet, subdit in quo instrumento cantet, scilicet et in psalterio decachordo psallam tibi, hoc alio nomine significat legem quam per quinque lapides designavit. Et est sensus : In psalterio decachordo psallam tibi, id est in lege decem praeceptorum tibi psallam, tibi gaudebo, tibi cantabo canticum novum, quia plenitudo legis est charitas, qua qui caret psalterium portare potest, cantare non potest.

 

  1. Qui das salutem regibus, qui redemisti servum tuum, de gladio maligno eripe me.

Qui das salutem. [Aug.] Quasi dicat : Tibi cantabo, qui das salutem regibus, id est montibus iam fumigantibus, qui redemisti David servum tuum, scilicet totum Christum caput et corpus, et tu qui haec facis, eripe me de gladio maligno, ideo addit maligno, quia est benignus gladius quo Deus loquitur veritatem, de quo Dominus ait : Non veni pacem mittere, sed gladium. Hic est gladius bis acutus, utroque acumine praepotens, scilicet Veteris et Novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur. Benignus ergo gladius est, quo illi loquuntur vanitatem. Unde alibi : Et lingua eorum gladius acutus. Quas ergo superius aquas dixit, ipsum hic dicit gladium. Unde et hic addit quod ibi dixit :

 

  1. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem ; et dextera eorum dextera iniquitatis.

Erue me de manu filiorum alienorum. [Cassiod.] Hac repetitione reddit iniquos detestabiliores, quorum os locutum est vanitatem, scilicet quod terrena sunt beatitudo ; et dextera eorum est dextera iniquitatis, quia terrena habent pro dextera

[Aug.]. Deinde qui sunt alieni, et quae eorum dextera, quae dicitur iniquitatis, et qualiter locuti sunt vanitatem exponit, dicens :

 

  1. Quorum filii sicut novellae plantationes in iuventute sua.

Quorum filii, etc.[Aug.]. Hic felicitatem eorum enumerat. Haec est dextera eorum, haec est vanitas quam loquuntur, dum haec dicunt esse beatitudinem. Primo ergo ostendens quae sit eorum dextera, ait : Quorum filii sunt sicut novellae, vel novella, plantationes, vel plantationis, vel novellae constabilitae in iuventute sua, alia littera. Et

 

  1. Filiae eorum compositae circumornatae, ut similitudo templi.

Filiae eorum, [Aug.] sunt compositae et circumornatae ut similitudo templi. Et

 

  1. Promptuaria eorum plena : eructantia ex hoc in illud.

Promptuaria eorum vel cellaria, plena eructantia ex hoc in illud. Et

 

  1. Oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis ; boves eorum crassae.

Oves eorum [Aug.] sunt fetosae abundantes in egressibus suis ; boves eorum crassae, vel crassi. Et

 

  1. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.

Non est ruina maceriae, [Aug.] vel sepis, neque transitus vel exitus, neque clamor in plateis eorum, id est nullus tumultus sed pax quieta est, in plateis eorum. Ecce quae est eorum dextera. Deinde ostendit quam vanitatem loquuntur, subdens :

 

  1. Beatum dixerunt populum cui haec sunt ; beatus populus cuius Dominus Deus eius.

Beatum dixerunt. [Aug.] Quasi dicat : Non haec quae habent, arguo tanquam sint mala ; sed inde arguo eos, quia beatum dixerunt populum cui haec sunt. Illud quod est in sinistra, ponentes in dextera. Felicitas quidem est habere filios incolumes, et filias ornatas, et caetera temporalia ; nec praecipitur iustis eam fugere, sed non dexteram putare. Non enim inde reprehendit istos quia his abundant, sed quia pro dextera habent, id est pro beatitudine. Et haec est vanitas quam locuti sunt his Abraham et Iacob abundavit sine amissae iustitiae damno, felicitas est in his ut dictum est ; sed sinistra, id est temporalis, mortalis, corporalis. Ita haec ad litteram accipi possunt, ut dictum est

[Hier.]. Vel mystice possunt accipi ab illo loco : Quorum filii. Et agit de erroribus malorum, et pessimis cogitationibus, ostendens eos esse haereticos, de quibus etiam quaedam ad litteram exponuntur. Quorum, scilicet praedictorum, filii sunt sicut novellae plantationes, in iuventute sua, id est filii eorum sunt novella plantatio, qui non de apostolis sunt fundati, sed de perversitate novitatis generati. Ecce post mala ipsorum enumerata supra, nunc etiam bona eorum accusat, dicens quod filii pravo dogmate sunt generati, qui non antiquis ritibus Patrum viguerunt, sed novis erroribus pullulaverunt. Et filiae eorum, quae non habent vires constantiae sunt compositae, quia non natura sunt pulchrae, sed ab hominibus compositae ; et circumornatae ut similitudo templi. Hae filiae sunt cogitationes vel praedicationes eorum, quae non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem. Et promptuaria eorum, id est corda, sunt plena, id est diversis rebus farcita ; et sunt eructantia, quia de illis pessimas eructationes exhalant quae fetent, et simplices corrumpunt. Eructantia dico, ex hoc in illud

[Cassiod.], quia in uno victi fugiunt ad alium instabiles, quia non habent radicem veritatis. Et oves eorum fetae sunt. Haec ad litteram accipi possunt, quia vult eos ostendere caducis rebus haerere, quasi dicat : Peculium eorum fetosum est, cum ipsi fide sint steriles. Vel mystice, oves eorum sunt discipuli eorum. Hae oves sunt fetosae, quia ipsi alios plures in errore generant, abundantes in egressibus suis. Non ait in ingressibus suis, quia totum quod habere videntur, ab eis egreditur cito perituris. Et boves eorum sunt, crassae, ad litteram. Boves eorum non sunt labore macri, sed otio pingues, ut his qui affluunt divitiis, cum ipsi sint a veritate ieiuni. Vel mystice : Boves eorum sunt magistri, qui sunt crassi, quia terrenis affluunt. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum, ad litteram. Maceria est quae de solis saxis, in hortis, vel in vineis fit. Sed nec illa ruit illis, adeo prosperi sunt, nec transitus, nec clamor turbidus interrumpit quietem eorum. Vel mystice, maceria est ars philosophorum, quae non potest in eis destrui,

[Hier.] ut iusti facti transeant ad Christum. Neque clamor Dei, qui est in angusta via quae ducit ad vitam, est in plateis eorum, id est in lata via eorum, quae ducit ad mortem. Haec praedicta sunt eis. Et beatum dixerunt populum cui haec, praedicta, sunt, filii alieni hoc dixerunt. Sed tu, David, quid dicis ? quid dicis tu corpus Christi ? quid vos non filii alieni ? ecce : Beatus, est, populus cuius Dominus, est voluntate, ille qui est, Deus eius, potestate. Sciendum est quod de hac victoria quam psalmus iste triumphalis decantat, quasi terminum omnium mundanarum rerum sibi fecit Propheta. Non enim post hanc aliquid dicturus est, vel de Ecclesiae persecutoribus, vel de aerumnis saeculi, vel de poenitentia, vel de lamentatione pia, vel de Antichristi elatione ; sed septem reliqui divinis praeconiis et caelesti laetitia pleni sunt, ut quasi repulsis nubibus peccatorum, serenis mentibus ad laudes Dei veniatur. Ea quasi completis omnibus quibus humana ignorantia fuerat instruenda, nunc ad sola praeconia Dei vacandum est. Unde specialiter sequens psalmus intitulatur laudatio.

 

 

PSALMUS CXLIV

 

PSALMI TITULUS : LAUDATIO IPSI DAVID.

 

Exaltabo te.

Titulus : Laudatio ipsi David.

Breviter continet hic psalmus quae in divinis Scripturis ad laudem Dei pertinentia late diffunduntur, in quo novem loci laudis distinguntur, ex quibus omnis laus Dei sumitur. Ubicunque enim de laude Dei agitur, legitur vel opera, vel potentia, vel aliquid caeterorum. Ad huius autem psalmi praeconia, sequentes psalmi pertinent, qui cum isto septem sunt. Ut enim septem sunt psalmi poenitentiae, ita et septem sunt psalmi laudis, quibus in die laudandus est Deus. Sicut Propheta dicit : Septies in die laudem dicam tibi. Sicut et septem sunt spiritus gratiarum, qui laudes Dei concinunt, sicut legitur in Apocalypsi. Iuxta hoc sacramentum praecepit Deus Mosi in tabernaculo septem lucernas ponere, perpetuo lumine lucentes. In his septem psalmis sufficienter Deus docuit quomodo laudari velit ; ne quis in eius laude errare possit

[Aug.]. Ad hoc enim Spiritu sancto Deus implet sanctos, ut laudent eum, et ne erremus in laudando iter laudis in Scriptura constituit, qui ut bene laudaretur ab homine, seipsum laudavit, ut inveniat homo qualiter laudet eum. Non enim potest hoc dici Deo quod dictum est homini : Non te laudet os tuum. Si enim se laudat homo, arrogantia est ; si Deus se laudat, misericordia est, quia laudando se amabilem facit, et nos amando meliores sumus, non ipse. Ideoque Spiritus eius in servis suis laudat eum, et tunc seipsum laudat, quia laudari se facit. Et est sensus : Haec laudatio fit ipsi David, id est Christo, qui de semine David natus est.

[Cassiod.] Intentio : Monet ad laudem.

Modus : Tripartitus est.

Primo praemittit Propheta infinitam laudem.

Secundo omnes perfecturos Dei laudem novem modis dicit, ibi, generatio, etc.

Tertio eadem latius explicat, ibi, miserator, etc.

Propheta ergo in persona Ecclesiae septiformi Spiritu plenae, laudem promittit dicens : O

 

  1. Exaltabo te, Deus meus rex ; et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi.

Rex, [Aug., Cassiod.] Christe, qui de Iuda natus es, unde reges erant in Veteri Testamento, qui es etiam Deus meus, scilicet creator et recreator, ego exaltabo te, id est te notum faciam praedicando, quod es, et benedicam nomini tuo, id est laudabo te, in saeculum, scilicet hic, et in saeculum saeculi, scilicet in aeternum. Qui enim hic non incipit, in futuro mutus erit. Deinde quod dixerat, exponit, dicens :

 

  1. Per singulos dies benedicam tibi ; et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.

Benedicam tibi per singulos dies. [Aug.] Ecce quid dixerat, in saeculum saeculi, sine intermissione in laetis vel tristibus ; et per hoc, laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.

[Cassiod., Alcuin.] Qui enim hic per singulos dies Deum laudat, in aeterno die merebitur laudare, continua exsultatione. De qua laude alibi dicitur : In saecula saeculorum laudabunt te, quia semper amabunt, quem semper videbunt, qua visione nihil est delectabilius.

[Aug.] Benedicam ergo nunc, per singulos dies, ut cum venerit unus sine fine dies, eas ex laude in laudem, sicut ex virtute in virtutem. Deinde quasi causam laudis subdit, quia

 

  1. Magnus Dominus et laudabilis nimis ; et magnitudinis eius non est finis.

Magnus est Dominus in essentia, et laudabilis nimis vel valde. [Aug.] Hoc uno verbo dedit cogitare quod non potest capi plene. Et nunquam cesses a laudibus. Ideo valde est laudabilis, et, id est quia, magnitudinis eius non est finis, quia incomprehensibilis est cogitatione vel loco. Et quia non est finis magnitudinis, ideo non potest laudem eius finire.

 

Pars II.

  1. Generatio et generatio laudabit opera tua ; et potentiam tuam pronuntiabunt.

Generatio. [Cassiod.] Secundo omnes perfecturos laudem Dei novem modis promittit. Novem sunt modi laudis, scilicet opera, potentia, magnificentia, sanctitas, mirabilia, virtus terribilium, magnitudo, memoria, iustitia, quae post explicabuntur. Ex his quasi ex locis et seminibus omnis trahitur laus, ad quem modum omnia argumenta de paucitate locorum sumuntur.

[Aug.] Quasi dicat : Laudabo ego, laudabit etiam generatio et generatio, id est omnis generatio. Repetitio enim dicentis in infinitum misit animum cogitantis. Vel duae generationes hac repetitione insinuantur, scilicet generatio qua in praesenti nascuntur filii Dei ; et generatio futura, qua filii resurrectionis erunt. De qua dicitur in Evangelio : In generatione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae. Regenerationem vocavit resurrectionem. Generatio ergo et generatio laudabit opera tua quae licet intueri, ut tu lauderis qui talia operaris. Si ergo in magnitudine defecimus, cuius non est finis. Vel, id est saltem, de operibus laudemus operantem, de conditis Conditorem, de creatura Creato[Rem Videamus quae hic fecerit, quae nobis nota sunt : Et potentiam tuam. Hic est secundus locus laudis. Quasi dicat : Laudabunt opera. Et in illis laudandis, pronuntiabunt potentiam tuam. Non enim opera laudant, nisi ut virtutem operantis annuntient ; sed quidam eloquentes laudant creaturam obliti Creatoris. Sancti vero laudatores, si opera amant, laudant magis operatorem, et haec propter illum amant et laudant, quod utique faciendum est. Si enim in rebus factis sentitur aliqua species, vel utilitas, vel virtus. Et laudatur magis in illo qui fecit. Quid enim pulcrius est eo qui omnia fecit ? quid utilius, quid potentius ? lauda ergo facta propter facientem. Sed si opera laudas, et te qui es opus Dei laudas, et occurrit illud : Non te laudet os tuum, et arrogans videris. Sed non est arrogantia, quia Deum in te non laudas. Sequitur tertius locus laudis :

 

  1. Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt.

Magnificentiam gloriae. [Cassiod.] Deinde quartus locus. Et magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur. Alii libri apertius habent, magnificentiam maiestatis tuae et sanctitatis tuae loquentur. Sequitur quintus locus laudis : Et mirabilia tua narrabunt. Deinde sextus :

 

  1. Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt.

Et virtutem terribilium tuorum dicent. [Aug.] Non enim tantum blanditur, sed etiam minatur. Blanditur, ut exhortetur ; minatur ut terreat et corrigat. Si enim non minaretur, nulla esset correctio ; si non blandiretur, nulla esset exhortatio. Est itaque amabilis et terribilis. Dicent ergo virtutem disciplinantis et punientis. Si praedicant regnum aeternum, non tacent ignem aeternum. Sequitur septimus locus laudis : Et narrabunt magnitudinem tuam, cuius non est finis, sed narrabunt ea, cum talem esse laudabunt. Sequitur octavus locus laudis : Et

 

  1. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et iustitia tua exsultabunt.

Memoriam suavitatis tuae eructabunt foris, intus ea pleni sunt. [Aug.] Memoriam abundantiae suavitatis dicit, quod Deus non est oblitus nos oblitos eum, et non oblitus facit nos reminisci sui. Ipse enim per abundantem suavitatem suam, prius nostri memor est vocando, gratia sua nos praeveniendo ; inde nos eius. Et nota quod non ait manducabunt, sed, eructabunt. Manducat enim qui discit, eructat qui docet, hoc tamen eructat quod manducavit. Haec ergo memoria, quia valde dulcis est, manducanda est et eructanda. Sic ergo manduca ut eructes. Sequitur nonus locus laudis : Et exsultabunt iustitia tua, non sua, quam scilicet memores tui accipiunt a te. Cui ergo debent quia sunt, illi debent, quia iustificati sunt. Nemo ergo Deo tribuat quia est, et sibi tribuat quia iustus est. Melius est enim quod sibi vult tribuere, quam quod illi. Totum illi da, in toto ipsum lauda

 

Pars. III.

  1. Miserator et misericors Dominus, patiens et multum misericors.

Miserator. [Cassiod.] Tertio latius explicat, quae secundo breviter proposuit. Quasi dicat : Merito in his laudabunt, quia Dominus est miserator effectu, et misericors natura. Partes laudis ponuntur hic, quae superius positae sunt, sed non singulae possunt explicari plene. Quis enim opera vel potentiam eius ad plenum explicaret ? et sicut supra, ita et hic ab operibus incipit, ut miserator dicatur, dum cadentes restituit. Misericors natura, et dum creat. Et ipse est, patiens. Hoc sumitur de secundo loco laudis, scilicet de patientia quam hic laudat, non quod terras suspendit, et maria coercuit, et caelum stellis depinxit, etc., sed quia tolerat peccantes ut convertantur.

[Aug.] Vel ita, ut misericors et miserator pro eodem accipiatur. Quasi dicat : Haec praedicta laudant et annuntiant, et quod de his laudant et exsultant, tu Domine, fecisti, merita illorum tua dona sunt, quae per misericordiam eis praestantur. Nam Dominus est miserator et misericors his quibus iam veniam dedit, per quod laudant et exsultant. Et est patiens, his scilicet quibus nondum dedit, sed exspectat ut det. Repetit de misericordia. Et multum misericors et generaliter.

 

  1. Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera eius.

Suavis est Dominus universis, [Cassiod., Aug.] scilicet bonis et malis, et maxime gustantibus se. Hoc de magnificentia sumitur, quia nil magnificentius est quam suavem esse gustantibus, et misericordiam omnibus suis impendere operibus : non autem his quae diabolus facit, ea enim potius damnat, sed suis misericordiam praestat. Unde subdit : Et miserationes eius sunt, super vel in omnia opera eius, quia ipse est qui suum solem facit oriri super bonos et malos, et in huiusmodi. Et in hoc quod exspectat in peccato manentes et monet converti, bene omnibus facit, et miserationes omnibus exhibet. Quod si punit, severitas est, non in eius, sed in tua opera ; si enim tollas opera tua mala, et non in te remaneant nisi opera eius, non te dimittet miseratio eius ; si autem tu non dimittas opera tua, erit eius severitas in opera tua, cum dicet : Ite, maledicti, in ignem aeternum. Et quia miseratio tua est super omnia opera tua,

 

  1. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua ; et sancti tui benedicant tibi.

Domine, confiteantur tibi opera tua, [Aug.] id est laudent te, omne quod est confitetur vel per se, vel per rationales creaturas, sicut ea quae non habent sensum laudandi, quae sunt materia laudis, quia dum inquiris, invenis magnam vim in eis quae a Deo est. Et sancti tui, id est angeli et homines in confessione operum tuorum inspicientes, benedicant tibi, vel te. Inspiciant creaturam tuam confitentem, et benedicant te, hoc de sanctitate sumitur. Ipsa enim est sanctitas Dei, id est hoc exigit. Sanctitas dicitur, ut ei sancti debeant confiteri. Deinde quid in confitendo dicant, subdit :

 

  1. Gloriam regni tui dicent : et potentiam tuam loquentur.

Gloriam regni tui dicent, etc. [Aug.] Quasi dicat : Quid enim dicunt ? Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur, id est dicent quam potenter et mirabiliter quidquid facis et disponis in regno. Dicent enim quam gloriosus et mirabilis est Deus qui fecit caelum et terram, et diversis bonis implevit ; quam potens est Deus qui fecit haec et continet. Et sumitur hoc de mirabilibus.

 

  1. Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui.

Ut notam faciant. [Aug.] Quasi dicat : Loquentur ad hoc utique, ut notam faciant filiis hominum potentiam et gloriam, vel, sicut alii dicunt, decorem magnificentiae regni tui, vel gloriam magnitudinis decoris regni tui.

[Cassiod.] Hoc sumitur de virtute terribilium. Sanctis enim praedicantibus nota facta est potentia Dei, qua vindicabit in malos. Et gloria regni qua coronabit bonos notificata est, ne ignorata minus quaereretur. Nota etiam facta est, quando apostoli virtutes fecerunt, et per notitiam utriusque quidam timore poenae, quidam spe gloriae convertuntur. Et nota quod post potentiam commendat decorem regni, quod ideo facit, ut potentia nominata amantem non terreat. Habet enim regnum quo delectemur, et illud regnum habet decorem cui magnifico nil comparetur. De cuius regni magnitudine subdit,

 

  1. Regnum tuum regnum omnium saeculorum ; et dominatio tua in omni generatione et generationem.

Regnum tuum, etc. [Aug.] Quasi dicat : Cuius regni decorem praedicabunt ? Non huius saeculi. Regnum praedicari ab eis dico, quod et decorem habet ; sed non est ubi magnitudo decoris, sed tuum, quia regnum tuum, est regnum omnium saeculorum, id est aeternum, et dominatio tua est in omni generatione et generationem per successionem. Vel in hac generatione et futura, per quod ostenditur regnum esse forte.

[Cassiod.] Laudat enim regnum de perpetuitate et dominationis effectu, et sumitur hoc de magnitudine. Si enim magnum est ad tempus imperare, maius est dominationis terminum non habere.

 

  1. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.

Fidelis est Dominus in omnibus verbis suis, [Aug.] quia adventus dona complevit, et quidquid promisit dedit, et per data fecit fidem caeteris dandis quae promisit et quasi chirographo scribi fecit ; et sumitur hoc de abundanti suavitate. Unde supra dixit : Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et sanctus in omnibus operibus ut verax est in promissis, ita sanctus in operatione.

 

  1. Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos.

Dominus allevat omnes qui corruunt, [Cassiod.] scilicet qui nondum corruerunt, sed qui corruere incipiunt. Quos omnes allevare dicitur, non quod omnes allevet, sed quia quicunque allevantur, hoc est per eum, et erigit omnes elisos, scilicet qui ruinam peccati, et lapsum passi sunt iam. Corruentes ergo dicit incipientes labi ; et elisos, iam lapsos. Et hoc ad abundantiam quoque pertinet, scilicet quod elevat ruentes, et erigit elisos, unde recordatio suavitatis habetur, et in laudibus eius eructatur.

[Aug.] Vel aliter secundum aliam litteram, allevat Dominus omnes qui decidunt a malis suis, id est a vitiis et a peccatis, quos omnes allevat Dominus, et accipitur hoc in bono ; vel non de casu a vitiis, sed de eo quod cadunt homines ab his temporalibus hic agit. Sancti enim ut Iob qui in hoc saeculo aliquid perdunt, et abiecti fiunt, decidentes sunt, qualiter Iob decidit a gloria pristinae lucis temporalium rerum, quibus nitebat ad tempus ; decidit a gloria domus suae, et in stercore sedebat. Ita et alii sanctorum multi, sed hos omnes allevat Deus et confirmat, quia septies cadit iustus in die, et resurgit. Impii autem infirmantur in malis. Et erigit omnes elisos ad se scilicet pertinentes, quia superbis resistit. Et quia haec facis,

 

  1. Oculi omnium in te sperant, Domine ; et tu das escam illorum in tempore opportuno.

Oculi, [Cassiod.] id est, intentiones omnium in te sperant, Domine. Hic de iustitia latius agit ut qui misericordem audit, iustum timeat, et iustitia est ut sperantes satiet corporaliter et spiritualiter.

[Aug.] Unde addit : Et tu das escam illorum corporalem vel spiritualem, non passim, sed in tempore opportuno. Non enim semper danda est esca, sed in tempore opportuno. Multis enim petentibus salubriter differtur. Dat ergo quasi medicus aegro quod convenit ; et quando convenit non ut homo desiderat et petit, ne obsit, si det. Petiit enim Apostolus de angelo Satanae, ut auferretur ab eo, et non accepit, sed propter perfectionem suam, quia tempus adhuc erat exercendae infirmitatis. Petiit diabolus ad tentationem Iob, et accepit, sed ad damnationem suam. Ipse Christus mori venerat, et tamen transfigurans in se infirmos ait : Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Et licet non acciperet quod petere videbatur ait : Non quod ego volo, sed quod tu vis, benedicens in omni tempore.

 

  1. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.

Aperis tu, etc. [Cassiod.] Quasi dicat : Quam escam das ? ecce aperis tu manum tuam, id est, benignitatem potentiae tuae, quia omnia in potestate eius sunt ; et imples benedictione omne animal rationabile, scilicet quod potest benedici. Quasi dicat : Etsi non das aliquando, das tamen in tempore opportuno. Differs quidem, sed non aufers.

 

  1. Iustus Dominus in omnibus viis suis : et sanctus in omnibus operibus suis.

Iustus est Dominus. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Ipso nomine iustitiam aperit, ut manifeste ostendatur hic laus esse de iustitia. Iustus dico, in omnibus viis suis. Viae sunt dispositiones et voluntates quae omnes iustae sunt, etiam si verberat. Iustus ergo est et quando caedit et quando curat. Sic confessi sunt Daniel et omnes sancti in tribulationibus, scilicet quod iusta sunt iudicia Dei. Et sanctus in omnibus operibus suis. Pius, patiens, dator omnium bonorum. Sciendum quod viae ad dispositionem pertinent, opera ad effectum. Haec secundum nos dividentur, sed apud illum, hoc est velle quod facere, quia ex eius voluntate res habent esse. Et

 

  1. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum ; omnibus invocantibus eum in veritate.

Dominus [Cassiod.] qui ubique prope est, id est propitius omnibus invocantibus eum, etsi non facit statim eis quod petunt. Ideo enim magis non facit, quia proprie est, et hoc de iustitia sumitur. Sed quibus invocantibus ?

[Aug.] Omnibus invocantibus eum in veritate non secundum vana desideria, quae aliud quaerunt quam ipsum Deum. Et ipse

 

  1. Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet : et salvos faciet eos.

Faciet aliquando, [Aug.] etsi non mox ut petunt, voluntatem timentium se. Si tamen ideo timent, ut eius faciant voluntatem, et deprecationem eorum de salute exaudiet et salvos faciet eos. Deinde concludit de iustitia dicens :

 

  1. Custodit Dominus omnes diligentes se ; et omnes peccatores disperdet.

Custodit Dominus omnes diligentes se : et omnes peccatores disperdet, [Aug.] id est qui perseverant in peccatis, disperdet. In utroque enim est aequitas. Aequum est et diligentes custodire, et peccatores perdere. Et nota per hoc quod ait, custodit, ostenditur apud eum esse suavitas ; per hoc quod ait, disperdet, monstratur apud eum esse veritas.

 

  1. Laudationem Domini loquetur os meum ; et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi.

Laudationem [Cassiod.] Expositis omnibus locis laudis sequitur brevis conclusio, qua concludit quod non potest explicari. Quasi dicat : Quoniam omnia ita se habent, laudationem Domini loquetur os meum. Ecce concludit in laude et in eo exemplo benedicat omnis caro, id est homo, scilicet conversus ad Deum nomini sancto eius, et hoc in saeculum, id est in praesenti, et in saeculum saeculi, in futuro.

 

 

PSALMUS CXLV

 

PSALMI TITULUS : ALLELUIA.

 

Lauda, anima mea.

Titulus : Alleluia

[Cassiod., Aug.] Vox ista est quasi musica salutaris, harmonia caelestis, quae non solum homines, sed etiam angelos delectat, laudem Dei exprimens, quae congrue huic psalmo praescribitur, ubi vir iustus exhortatur animam suam ad laudem Dei ; quia aliquando in adversis velint nolint perturbatur anima, unde supra dixit : Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me ? Sed ut auferat ei perturbationem suggerit gaudium de spe, si non de re, animae perturbatae et moerenti dicens : Spera in Deo quoniam adhuc confitebor illi.

[Cassiod.] Hac igitur spe erecta anima Deum laudat hic.

Intentio : Monet ad laudem.

Modus : Tripartitus est.

Primo Propheta sibi quasi omnibus consulit laudare, ne in vanis otietur, et quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi, ubi poterit plene.

Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi, nolite confiteri.

Tertio docet omnem spem, in omnipotenti ponendam, ibi, beatus.

Vir itaque iustus animam suam ad laudem exhortans ait :

 

  1. Lauda, anima mea, Dominum, laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quandiu fuero.

Lauda, anima mea, Dominum. [Aug.] Quasi dicat : Quid de aliis satagis ? Sta mecum in laude Dei. Sed quare, a quo, et cui hoc consulatur. Si caro dicitur consulere animae, non videtur esse verum, cum a meliori et digniori soleat inferiori dari consilium. Caro autem inferior est anima. Anima enim licet vituperabilis, quia peccatrix, tamen melior dicitur per naturam corpore laudato in suo genere, quia spiritualis natura praestat corporeae quam movet, regit, sensificat, et caput ipsa spiritualis natura infinita vicina est substantiae Dei. Sic aurum vituperatum quia sordidum est praeest plumbo in puritate laudato ; sic et malus homo optimo equo. Non ergo datur animae consilium a carne, quamvis domita valde et pacata quae tamen mortua est propter peccatum, nunc etiam immortalis facta consulit animae, quia semper in terra anima est, sed purior pars animae, scilicet mens, quae cogitat sapientiam divinam illi inhaerens, et in illam inspirans videt quasdam animae partes, scilicet sensualitatem perturbari motibus saeculi, et cupiditate terrenorum ad exteriora rapi, a quibus ad superiora et interiora revocat eam. Se ergo secundum inferiorem partem exhortans anima, secundum rationem dicit : Lauda, anima mea, Dominum. Quid enim tibi placet in hoc saeculo quae divisa es per tot saecularium rerum amores ? Quid te occupat mortalium rerum cura ? collige te ad actorem Hic tibi pax et securitas. Sta ergo mecum, et lauda Dominum. Deinde respondit anima menti, quasi hic praegravata, et non valens ita consistere ut dignum est : Laudabo perfecte in vita mea aeterna, quae est vere vita, scilicet cum perfecte ei inhaesero, a quo separari ut modo fit, mors est, hic in morte ista laudo tenuiter, id est exiliter, quia corpus animam aggravat, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Sed hic spes consolatur et pascit, in qua quodammodo vivens laudat. Vita erit in futuro. Ideo hic gemo, ibi plene laudabo. Et quomodo laudabis ? Sic laudabo, quia tunc psallam Deo meo, quandiu fuero, vel sum. Hic est homo et aliis intentus. Et ideo non semper psallit et perfecte, sed in aeterno est.

[Cassiod.] Non sic psallam, imo, quandiu fuero, vel sum, non ideo hoc dicit quod aliquando non sit, quia in aeternum erit, et ideo vere diu. Vel de praesenti potest accipi, psallam. Quasi dicat : In futuro perfecte laudabo, et etiam hic, ubi non semper ero, psallam Deo meo, quandiu fuero.

 

 Pars II.

  1. Nolite confidere in principibus : in filiis hominum, in quibus non est salus.

Nolite confidere. [Aug.] Secunda pars, dato consilio et affirmato quod laudabit ubi plene poterit, quasi longe remotos interim dum mala sunt quibus turbatur anima, monet hic non sperare in homine, sed in Deo. Quasi dicat : Ego laudabo et psallam, vos autem pusilli, qui nondum, vel, id est etiam de Deo speratis, interim dum mala sunt in Deo, non in homine speretis.

[Cassiod., Aug.] Quod ita ait : Nolite confidere in principibus tenebrarum, id est in daemonibus ; et in filiis hominum, id est in baptistis, in quibus non est salus. In uno Filio hominis est salus, et in ipso sperate, non quia Filius hominis est, sed quia Filius Dei est ; non propter illud quod suscepit ex te, sed propter illud quod servavit in se, quia Domini est salus. Et in alio psalmo dicitur, non principium saeculi, non baptistarum, qui iactant se dare sancta, quorum tantum sunt instrumenta. Si enim homo aliquid dare posset, minus a Deo peteretur.

[Cassiod.] Vel ita, nolite : Respicit Propheta ad novissima tempora consummationis saeculi, et quasi in fine saeculi mente positus cito finienda docet, non amare pro aeternis. Quasi dicat : Ita me habeo, ut dixi, et meo exemplo, nolite, vos alii, maxime novissimi, confidere in principibus et in filiis hominum, id est in illis qui maxime temporalia amare suadent, prius ut salutaris medicus mundat corda prohibendo a noxiis, ut post salutaria infundat monendo salubria. In quibus, id est in filiis hominum, non est salus. Vide enim quid sint.

 

  1. Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

Spiritus, [Aug.] id est anima eius, id est hominis exibit subito, quando non vult vel scit et exeunte spiritu revertetur caro in terram suam, unde cepit initium. Et in illa die, mortis scilicet, peribunt, id est frustrabuntur, omnes cogitationes eorum, quae in diversos saeculi ambitus tendebant.

 

Pars III.

  1. Beatus cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius ; qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt.

Beatus cuius. [Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi docet omnem spem in omnipotenti ponendam, quem ex factis describit, ut gentilitas tam frequenter victa quiescit. Et notandum quod supra remotis noxiis docet hic quod salutis est, scilicet in quo sperandum sit. Et quasi quis quaereret : In quo ergo est sperandum ? Respondet, in Domino, quia beatus est cuius Deus est, non angelus vel homo. Sed, Deus Iacob, id est qui sperat in illo, qui fuit Deus Iacob. Ipse dico adiutor eius, Iacob, id est adiutor huius viri Iacob, sicut fuit adiutor illius actualis Iacob. Ipsius Iacob sic fuit adiutor, ut de Iacob faceret Israel, qui iam videret adiutorium,

[Aug.] scilicet Israel videret Deum qui est adiutorium, sic si hic non vides, sed habes adiutorem Deum, eris tandem de Iacob Israel, et videns ; et cessabit omnis gemitus et dolor. Dicit ergo, beatus et ille cuius Deus est Deus Iacob adiutor eius, id est huius viri Iacob, sicut illius. Cur est beatus ? quia spes eius est in Domino Deo ipsius, et quia etiam cultoribus daemonum spes est in Deo suo, determinat in quo debet esse spes, dicens : Qui fecit. Quasi dicat : In quo Domino Deo ? in illo, qui fecit caelum et terram, mare,

[Cassiod., Aug.] id est in Christo, et hoc usque in finem psalmus ostendit, describendo eum per opera. Nam etsi sunt dii multi et domini, nobis tamen unus est Deus, ex quo omnia. Et est hic laus ab operibus, quia etsi non eius substantiam, tamen actus eius aliquatenus nostra capit notitia, de quibus subdit : Et omnia fecit quae in eis sunt, scilicet in caelo et in terra, in mari. Ita curat et de te inter alia. Omnia, dicit, ne quem alium putes Creatorem. Vel, id est etiam et minorum, et praeter caetera addit, hoc aliud ad nos pertinens. Ipse est

 

  1. Qui custodit veritatem in saeculum, facit iudicium iniuriam patientibus ; dat escam esurientibus.

Qui custodit veritatem in saeculum, id est, in aeternum. [Cassiod., Aug.] Hic est Christus qui est veritas. Omnis homo mendax. His verbis et amandum praedicat, et timendum in quo custodit veritatem. Ecce facit iudicium quibus ? patientibus iniuriam ; non omnis molestia est iniuria, quod enim iure pateris non est iniuria, ut quod patitur latro et alii scelerati. Aliud est ergo pati iniuriam, aliud pati supplicium. Supplicium enim iure quis patitur ; iniuria autem iuri contraria est dat etiam escam utramque, scilicet corporalem et spiritualem, esurientibus, de quibus dicitur : Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Non ergo homo se iactet. Quasi dicat : Etenim solus Deus dat haec duo, scilicet quod facit iudicium et dat escam, hoc ad iustitiam pertinet. Christus enim iustus iudex, vindicat patientes propter nomen suum ; et dat escam diligentibus se.

 

  1. Dominus solvit compeditos ; Dominus illuminat caecos.
  2. Dominus erigit elisos : Dominus diligit iustos.

Dominus solvit compeditos, [Aug., Cassiod.] mortali corpore. Hos solvit ex mortalibus faciens immortales. Vel, compeditos, culpis Dominus solvit a peccatis. Et Dominus illuminat sapientia caecos ignorantia,

[Aug.] id est eos qui caeci sunt, facit sapientes. Haec ad abundantiam suavitatis pertinent. Et elisos per superbiam Dominus erigit, per humilitatem. Quos enim diabolus elidit, Deus dirigit. Et Dominus diligit iustos, quos locat in aeterna beatitudine. Et quia diligit, ideo facit iudicium eis iniuriam patientibus. Qui sunt iusti ? et quomodo diligit ? ecce iusti sunt pupillus et vidua ; diligit hos custodiendo. Et hoc est quod ait :

 

  1. Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet ; et vias peccatorum disperdet.

Dominus custodit advenas, [Aug.] scilicet eos qui dicunt : Non habemus hic manentem civitatem. Pupillum et viduam suscipiet, id est omni ope et auxilio destitutos in hoc saeculo, ut sperent in Deum, et etiam qui habent terrena, et non in eis confidunt, pupilli et viduae sunt Dei. Vel per advenas Ecclesia intelligitur gentium. Omnis enim Ecclesia gentium adventitia est ad Patres, quorum non carne, sed imitando est filia. Pupilli sunt omnes fideles in hac peregrinatione, quibus absens est Pater ; et omnis fidelis anima, est vidua Sponso absente, id est quandiu Sponsus abest. Unde magis Patrem et Sponsum desiderant, et hos omnes Deus protegit, non visus sed desideratus. Et ipse disperdet viam, vel, vias latas peccatorum, qui hic nostram arctam viam irrident, quorum via exterminata nobis quid restat ? utique regnum, de quo supponit.

 

  1. Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generatione et generationem.

Regnabit Dominus in sanctis suis in saecula. [Cassiod.] Hoc de magnificentia sumitur. Regnabit Dominus, quando corda nostra erunt in eo firma, quod non modo est. Quis Dominus ? Deus tuus, o Sion, regnabit. Quasi dicat : Ad te pertinet, o Ecclesia, quia tu es eius regnum, non Babylonia. Deinde quod dixerat in saecula exponit, in generatione et generationem, id est semper.