Psalmi XI-XV — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS
PSALMUS XI
PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID, PRO OCTAVA.
Salvum me fac, Deus. Titulus, in finem, Psalmus David pro octava.
[Aug.] Octava sicut in sexto psalmo dictum est, accipitur dies iudicii, quia post hoc tempus quod septem diebus agitur, venturus est Dominus ad iudicium. Supra peccator culpae conscius timebat octavam ne ibi puniretur. Hic Propheta in persona viri perfecti pro ea orat, ut veniat.
[Cassiod.] Quia hic petit Propheta iniquitatem mundi destrui, ut ad veritatem futurae promissionis perveniat. Et est sensus : Psalmus iste dirigens nos, in finem, est David prophetae, qui hic loquitur in persona alicuius iusti, habitus. Pro octava, id est die iudicii, quem desiderat, ut saeculi iniquitas destruatur, et veritas promissa veniat
[Cassiod., Alcuin.] Intentio. Revocat homines a falsitatibus saeculi, et ad eloquia Dei, ubi salus est
[Cassiod.] Modus, bipartitus est. Primo, a perversitate saeculi petit salvari, secundo, ostenditur contra mala saeculi Christus a patre missus, cuius eloquia sunt vera, ibi, propter miseriam, etc. Videns ergo sanctus vir multiplicatam vanitatem saeculi, quasi timens, subito exclamat, pro magnitudine periculi, et ait :
- Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus : quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.
Salvum me fac, Domine.
[Cassiod.] Deinde exponit quae timuit, multa congregans in unum, ut maior vis periculi appareat, dicens : Quoniam defecit sanctus, quasi dicat : Ideo clamo, quoniam defecit sanctus, id est non invenitur sanctus in hoc mundo, ubi tot mala sunt. Haec opinio fuit et in Elia, quando dixit : Domine, relictus sum solus. Vel, sanctus, id est Deus, qui ubique est praesens ;
[Alcuin.] quantum ad homines, defecit, quia vix ab homine agnoscitur. Defecit ergo, quantum ad eos, qui in eum non credunt.
[Aug.] Et vere defecit sanctus, quia defecit veritas. Et hoc est, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Pluraliter dicit veritates, quia agit de veritatibus hominum. Veritas enim Dei una est, qua illustrantur animae sanctae ; sed in hominibus multae sunt veritates. Sicut ab una facie multae in speculis imagines apparent.
[Cassiod.] Et nota quod non ait in filiis, sed, a filiis hominum, quia dona Dei culpa eorum depravantur, et diminuuntur. Sequitur :
- Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa in corde et corde locuti sunt.
Vana locuti sunt, etc.
[Cassiod.] Quasi dicat : Vere diminuta est veritas, quia crevit falsitas. Et hoc est, vana locuti sunt. Vel ita iunge, diminutae sunt veritates ; et insuper, vana locuti sunt, unusquisque ad decipiendum proximum suum, quemlibet hominem.
[Aug.] Proximus enim est omnis homo conditione primae nativitatis. Cum nullo ergo male agendum est. Vel proximum accipit aliqua opportunitate coniunctum, ad quem etiam decipiendum utuntur ; quod deterius est.
[Alcuin.] Et sciendum quia proximus dicitur tribus modis, scilicet conditione primae nativitatis, secundum quem modum omnis homo potest dici proximus, cognatione carnis, secundum illud : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Impensa beneficii, et compassione misericordiae. Unde in Evangelio dicitur, in parabola de vulnerato : Quis tibi videtur proximus fuisse illi ? Qui fecit misericordiam super illum. Dico, locuti sunt vana, ipsi dico existentes labia dolosa,
[Gl. int.] id est garruli, ad oblatrandum, et dolosi ad decipiendum.
[Aug.] Et vere dolosi sunt, quia in corde et corde locuti sunt, id est in multiplici corde. Geminatio enim duplex cor significat. Sequitur :
- Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
Disperdat. Quasi dicat : Garruli sunt et dolosi, sed disperdat Dominus labia dolosa. Non ipsos homines, sed dolos et garrulitates eorum.
[Cassiod.] Et addit, universa ne quis dolosus se excipiat, id est se exceptum putet, quasi passim pereant qui in una pravitate conveniunt. Et disperdat linguam magniloquam, id est superbam.
[Rem.] Hi sunt hypocritae, habentes speciem in sermone, ad decipiendos homines, et Deo non sunt subditi. Vel philosophi per linguam magniloquam significantur, propter eloquentiam. Deinde qualiter linguam magniloquam habeant hypocritae, vel philosophi, subdit :
- Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est ?
Qui dixerunt, hoc, scilicet linguam nostram magnificabimus.
[Cassiod., Rem.] Et ita faciunt, quia loquacitate se extollunt, et ponunt in sua potestate, quod se a Deo non putant accepisse. Dixerunt enim hoc et aliud : Labia nostra a nobis sunt, id est facundia nostra a nobis est, non a Deo
[Cassiod.] Iactant enim se de potestate labiorum, quasi a Deo non sit.
[Gl. int.] Unde aiunt, quis noster dominus est, id est quis est cuius regulae nos subiicimur ? quasi dicat : Nullus.
PARS II.
- Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus.
Propter miseriam. Secunda pars, ubi contra mala saeculi, Christus a Patre missus dicitur, cuius eloquia sunt vera, sicut impiorum sunt falsa : quasi dicat.
Hier., Cassiod.] Ita haec praedicta dicunt, et faciunt mali, sed contra haec Dominus Pater dicit hoc : exsurgam, id est, apparebo in Filio. Nunc in hoc tempore gratiae, quod non in priore populo fecit. Et hoc propter miseriam tollendam et gemitum inopum, id est gentium et pauperum, id est Iudaeorum.
[Rem.] Inopes recte dicuntur gentiles, qui nec legem, nec prophetas habuerunt ; pauperes, Iudaei, qui spiritualiter legem non intellexerunt. Et est sensus
[Aug.] Pro inopia et paupertate, spiritualium bonorum quam patiuntur Iudaei, et gentiles, mittam Filium, vel per inopes et pauperes eosdem significat. Et est sensus : Mittam Filium propter miseriam inopum tollendam,
[Gl. int.] id est mortalitatem et passibilitatem. Et hoc faciam propter gemitum pauperum, qui de malis gemunt, et pro peccatis conteruntur. Nam aliter non essent digni auxilio. Quid autem faciet exsurgens supponit, dicens :
- Ponam in salutari ; fiducialiter agam in eo.
Ponam in salutari,
[Aug. Cassiod.] id est in Iesu non in servis. Non dicit quid ponat, sed sciendum est quia ad pauperes consolandos pertinet. Acsi diceret : Ponam in Iesu consolationem pauperum.
[Aug., Gl. int.] Et fiducialiter, id est potenter agam in eo, quia nihil ei resistet. Quin etiam docebit, non quam si Scribae et Pharisaei, sed tanquam potestatem habens, addens legi, et mutans quaedam pro voluntate sua, ut auctor legis. Ideo ait : Fiducialiter agam in eo, quod non in servis.
- Eloquia Domini, eloquia casta : argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum.
Eloquia Domini.
[Aug., Cassiod.] Hucusque fuerunt verba Patris de Filio. Haec autem dicit Propheta in sua persona, verba praedicationis Christi commendans, quorum sinceritatem et utilitatem ostendit, quasi dicat : Pater mittet Filium.
[Aug.] Et eloquia Domini, scilicet Filii, sunt eloquia casta, id est sine corruptione simulationis. Multi enim praedicant veritatem, sed non caste, quia vendunt illam pretio cupiditatum huius saeculi.
[Cassiod.] Hoc dicit contra hoc quod supra de malis dictum est : Vana locuti sunt et argentum Dominici eloquii est examinatum igne,
[Cassiod.] quia Domini eloquia per tribulationum ignem probata sunt contra illud quod supradictum est : Labia dolosa in corde, et corde locuti sunt. Argento autem comparatur divinum eloquium, quia sicut inter omnia metalla nihil est quod dulcius tinniat argento, ita inter omnia eloquia sermo divinus dulcius insonat menti.
[Gl. int.] Et illud argentum est probatum terrae, id est a terra scilicet nihil terrenitatis habens, et ponitur genitivus hic pro ablativo, more Graeco. Et est purgatum septuplum, id est perfecte.
[Alcuin.] Septenarius namque numerus perfectionem, et universitatem significat.
[Aug.] Vel est purgatum septuplum, id est per septiformem Spiritum verbum nitet, et rutilat, scilicet per timorem Dei, per pietatem, et per caetera dona Spiritus sancti, quae sunt septem, per quae divinum eloquium splendet, dum verbi Dei praedicatores his charismatibus refulgent.
[Aug.] Unde ostenditur sanctum esse quod praedicant. Vel ita, ut specialiter de sermone Domini in monte habito ad discipulos accipiatur. Quasi dicat : Et illud argentum divini eloquii est Septuplum, quia septem sunt gradus beatitudinis, de quibus totus sermo in monte productus est, scilicet paupertas spiritus, mansuetudo, misericordia, etc. Et illud argentum est purgatum septuplum, id est septempliciter, id est per singula septem est purgatum igne, persecutionis, de quo agitur in octava beatitudine, cum dicitur : Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, etc. Octava ergo beatitudo est, patientia persecutionis, qua velut igne purgatur argentum septempliciter, id est secundum illa septem quae praemittuntur in sermone. Hoc enim igne purgantur et pauperes, et mites, et misericordes, et alii, ideo in sermone septem praemittuntur virtutes, quae et beatitudines dicuntur, quae consummant, et beatos faciunt. Octava autem quae redit ad caput, examinat, et clarificat, et quidquid perfectum est demonstrat.
- Tu Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum.
Tu, Domine.
[Cassiod.] Hic ostendit utilitatem divinorum eloquiorum, convertens se ad Dominum, quasi dicat : Talia sunt eloquia Domini. Et, O Domine, cuius eloquia sunt casta, tu, non nos ipsi, Servabis nos per illa eloquia hic et in futuro. Supra dixit de malis, Disperdat Dominus universa labia dolosa ; hic dicit quod servet, agens de bonis. Sequitur : Et custodies nos.
[Aug.] Hic tanquam inopes et pauperes, in futuro tanquam opulentos et divites. Custodies dico, ducendo a generatione hac, scilicet huius saeculi in aeternum, id est ad aeternam beatitudinem. [Cassiod., Rem.]
- In circuitu impii ambulant ; secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
In circuitu, quasi dicat, nos servabis ; impii autem ambulant in circuitu,
[Aug.] id est in cupiditate rerum temporalium, quae septem dierum repetitione volvuntur. Et ideo non perveniunt in octavum, id est in aeternum, quod dabitur in octava ; unde psalmus iste intitulatur. De hoc circuitu dicit Salomon in Proverbiis : Ventilator est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum,
[Aug.] id est ambitum volubilium, quae tanquam rota volvuntur. Sequitur : Secundum altitudinem impii sunt in circuitu, sed filios hominum multiplicasti, non quidem in temporalibus, sed secundum altitudinem tuam, id est virtutibus, per quas facis eos ascendere ad te altum contemplandum. Hoc ideo adiunxit, quia est et multiplicatio in temporalibus, quae avertit ab unitate Dei. Sed iusti multiplicantur secundum altitudinem Dei, quando eunt de virtute in virtutem. Vel ita :
[Cassiod.] Multiplicasti filios hominum, sicut stellas caeli, secundum promissionem factam Abrahae, et hoc, non secundum merita eorum, sed secundum altitudinem tuam, id est sicut te altum decet.
PSALMUS XII
PSALMUS XII. PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID.
Usquequo, Domine. Titulus, In finem Psalmus David. Titulus iste patet.
[Cassiod.] Psalmus iste agit de charitate Christi, in qua totius legis perfectio est, quam qui habet, mundum non amat.
[Alcuin.] Hic enim Propheta plenus charitate, qua avide Christi Incarnationem exspectat, per quam futuram redemptionem intelligit, in persona antiquorum Patrum, quasi de dilatione conqueritur. In quo etiam dilectio proximi ostenditur, cuius saluti hoc optatur, ut, superstitione abiecta, unius Dei cultura suscipiatur. Vel in persona sanctorum modernorum loquitur, secundum Christi adventum desiderantium, ubi certi sunt de salute. Quanto enim desiderio antiqui primum desideraverunt adventum, tanto moderni secundum cupiunt, iuxta illud : Cupio dissolvi et esse cum Christo. Intentio. Ad idem desiderium invitat. Modus. Bipartitus est psalmus. Prima pars est conquestio de dilatione adventus primi, secundum antiquos ; secundi, iuxta modernos.
[Cassiod.] Secundo, orat illuminari ne cedat fraudibus inimici, ibi, respice, etc. Prius ergo Propheta in persona antiquorum de Incarnationis dilatione conquerentium ait : o
- Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? usquequo avertis faciem tuam a me ?
- Quandiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem ?
Domine, oblivisceris me, id est praesentiam incarnationis mihi subtrahis, usque in finem,
[Cassiod.] id est usque ad tempus plenitudinis. Unde Apostolus : Cum venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum, etc., usquequo exspectabitur hoc ? deinde repetit aliis verbis avertis faciem tuam a me,
[Cassiod., Gl. int.] scilicet, praesentiam Filii tui, qui est facies tua, quae hominibus est videnda. Et usquequo erit hoc ? Et,
Quandiu ponam consilia,
[Gl. int., Cassiod.] scilicet de diversis, ut qui anxius est in anima mea. Magnus ardor sustinentis hic ostenditur, qui dicit sibi deesse consilium ut, id est qualiter, videndi mitigit affectum. Quando antem magna anxietas est, concupiscere bonum, et diutius sustinere, crescit desiderium in dolorem, quia spes protrahitur. Unde subditur : Et quandiu ponam dolorem in corde meo.
[Aug., Cassiod.] Et hoc per diem absolute, id est per singulos dies. Et,
- Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? respice, et exaudi me, Domine Deus meus.
Usquequo exaltabitur inimicus meus,
[Cassiod.] id est diabolus super me. Hoc ideo dicit, quia ante adventum Christi diabolus captivos tenebat homines. Vel, super me, id est super meam credulitatem, quia ille toto orbe colitur, mea fides est in paucis. Et quia sic orbis interit, plorat hic sanctus. Respice et exaudi. Secunda pars. Post conquestionem orat, ut illuminetur, ne cedat fraudibus inimici iste qui in misericordia confidit. Quasi dicat : Modo dolor est, cum facies tua est aversa, et cum exaltabatur inimicus, sed o Domine, cuius ego sum servus, qui es Deus meus, cuius sum creatura, respice, id est mitte quem missurus es, et exaudi me. Pro omnibus loquitur iste pro quibus generaliter petit.
- Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte, nequando dicat inimicus meus : Praevalui adversus eum.
Illumina oculos meos.
[Hier., Aug.] Interiores, ut si non corpore videmus, vel, id est saltem mente videamus. Aliter totum legitur ex persona modernorum sanctorum, et secundum Christi adventum optantium, ut cum eo beate vivant, et pro dilatione conquerentium, sic ut, o Domine, usquequo oblivisceris me in finem capiendum sit, quousque differs me ad intelligendum Christum spiritualiter, qui est Patris sapientia, et finis rectus intentionis omnis.
[Aug.] Et repetit : Usquequo avertis faciem tuam a me ? id est usquequo non das animae meae notitiam tui ? More nostro loquitur Scriptura, cum dicit, Deum oblivisci et avertere faciem. Hic enim non iuxta rerum proprietatem, sed per creaturarum similitudinem dicitur : in Deum quippe oblivio non cadit, nec aliqua permutatio. Et quandiu ponam consilia in anima mea ? consilio non est opus, nisi in adversis. Et est sensus : Quandiu ponam, etc., id est quandiu ero in adversis : quod exponit subdens, scilicet quandiu ponam dolorem in corde meo per diem ? Diem ponit pro tempore isto, quo vult exui dolens, precansque aeterna. Vel, per diem, id est continue. Vel non sub interrogatione dicitur istud, quandiu ponam, sed est responsio praecedendi interrogationi, quasi dicat : Tandiu oblivisceris, et faciem avertis, quandiu ponam consilia, id est quandiu necesse erit ut ponam consilium in anima mea, ut nisi ponat quisque consilium in anima sua tale scilicet ut operetur misericordiam, non eum dirigat Deus in finem, neque det ei plenam notitiam sui, ut eum facie ad faciem videat. Deinde sequitur : Quandiu ponam dolorem in corde, etc., hoc non mutatur. Sequitur : Et usquequo exaltabitur inimicus meus super me, scilicet diabolus, vel carnalis consuetudo. Ut autem hoc tollatur, respice et exaudi me, Domine Deus meus, etc. Respice dicit, contra hoc quod supradictum est, avertis faciem tuam a me ; exaudi, contra oblivisceris me. Illumina oculos meos cordis ne unquam obdormiam. Per concupiscentiam quae ex me sit in morte, id est ne peccati delectatione claudantur ipsi oculi.
[Cassiod.] Oculi enim obdormiunt in morte, quando fidei lumine sepulto carnali delectatione clauduntur. Vel, ne unquam obdormiam in morte, id est ne obvolvar quolibet criminali peccato.
[Rem., Gl. int.] Vel, in morte, id est in peccato quod fit in Spiritum sanctum, de quo dicit Ioannes : Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret. Dico non obdormiam per me, nec etiam per alium. Et hoc est ne quando dicat inimicus meus,
[Cassiod.] id est diabolus, qui insultat dum capit. Quid dicat : Praevalui adversus eum ?
[Aug.] Ecce insultatio diaboli, quae vehementer timenda est. Ideo dico, ne dicat inimicus, quia,
- Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero ; ego autem in misericordia tua speravi.
Qui tribulant me,
[Aug.] scilicet diabolus et angeli eius exsultabunt si motus fuero de stabilitate fidei. Acsi diceret :
[Alcuin.] Non solum propter me debes illuminare, sed et propter hoc ne inimicus gaudeat. Sequitur : Ego autem, quasi dicat, illi tribulant, ego autem in misericordia tua speravi,
[Aug.] non de me praesumpsi, qui etiam id ipsum, quod non commovetur, non sibi dat, sed Deo. Vel in misericordia tua, scilicet de adventu Filii, quia etsi festinat iste vir sanctus, tamen est patiens,
[Cassiod.] qui etsi differtur quod desiderat, firmus est in spe ; et interius iam videns illum quem in carne videre desiderat, exsultat. Unde subdit :
- Exsultabit cor meum in salutari tuo : cantabo Domino qui bona tribuit mihi, et psallam nomini Domini altissimi.
Exsultabit, vel exsultavit cor meum.
[Aug., Gl. int.] Quasi dicat : Speravi in misericordia : unde exsultabit cor meum in salutari tuo, id est in Iesu quem mente venturum conspicio.
[Alcuin.] Unde et sibi bona data dicit iste qui prius conquerebatur subdens : Dominus tribuit mihi bona spiritualia, non ad humanum diem pertinentia. Et ei Domino qui tribuit bona cantabo corde,
[Aug., Cassiod.] scilicet cordis laetitia, quod ad contemplativam vitam pertinet. Et nota quod ait, tribuit, non tribuet, in quo notatur magna virtus fidei. Iam enim habet quod futurum est. Sequitur : et psallam opere,
[Aug., Cassiod.] quod ad activam vitam pertinet. Psallam dico, nomini Domini altissimi. Et est sensus : Cantabo et Psallam nomini Domini altissimi, id est cum gaudio gratias agam corde et opere. Si ergo iste fidelis tantum desiderat, si sic famulatur Christo, adhuc venturo, quid faciendum est iam suscepto ?
[Cassiod.] utique ; omni modo ei est famulandum.
PSALMUS XIII
PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID.
Dixit insipiens. Titulus. In finem psalmus David.
[Cassiod.] Facies quam in praecedenti psalmo desiderabat Propheta venire, hic ostenditur venisse, et a Iudaeis contemptam fore. Ideoque Propheta in suam vel Christi persona loquens, increpat hic insipientiam et duritiam Iudaeorum, qui Christo praesenti quem optaverunt, non credunt. Et est iste primus psalmus de increpatione Iudaeorum, et conversione. Et est sensus tituli : Psalmus iste dirigens nos in finem est David, id est Christi, vel Prophetae. Intentio. Prophetae est confutare Iudaeos, Christi contemptores. Modus. Tripartitus est psalmus. Prima pars est increpatio Iudaeorum, descripta eorum malitia. Secundo minatur iudicium ibi. Nonne cognoscent omnes. Tertio, praedicitur eorum conversio, ibi, Quis dabit ex Sion, imprecans ergo duritiam Iudaeorum ait :
- Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.
Dixit insipiens.
[Cassiod.] Quasi dicat : Priores Patres exspectaverunt Christum venturum ; sed cum appareret, insipiens, id est Iudaeus dixit in corde suo, non tantum ore, hic homo non est Deus. Hoc ideo dixerunt, quia,
- Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Corrupti sunt.
[Cassiod., Gl. int.] Omni vi rationis privati, et abominabiles, id est reprobi, facti sunt.
[Aug., Gl. int.] Et hoc in studiis suis, id est, quia saeculum amant, non Deum, et quia a Christo recedunt, non est de illis qui faciat bonum. Vel de gentilibus potest accipi, Deum non esse putantibus.
[Aug.] Insipiens, id est gentilis, dixit : Non est Deus. Et hoc dixit, in corde suo, non in ore, quia nemo audet dicere, etsi cogitare : Deus non est. Hoc ideo dicunt, quia corrupti sunt, id est caeci sunt, ut dicant : Non est Deus. Et abominati facti sunt, id est reprobi. Sicut enim probaverunt Deum non habere in notitiam, ita tradidit illos Deus in reprobum sensum. Et hoc, in studiis suis, vel affectionibus, id est quia saeculum amant, et non Deum. Et ideo non est, sive de Iudaeis, sive de gentibus, non credentibus, qui faciat bonum. Non est dico usque ad unum, id est nec etiam unus. Vel, usque ad unum, id est praeter unum, id est praeter Christum, sine quo nemo facit bonum, quia non potest quisquam facere bonum, nisi ipse monstraverit.
- Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum.
Dominus de caelo.
[Aug., Alcuin.] Ab hoc loco specialiter agit de Iudaeis. Quasi dicat : Nullus de eis facit bonum, sed hoc est, unde inexcusabiles sunt, quia Dominus, scilicet Christus de caelo prospexit,
[Rem., Alcuin.] id est de humana natura, quam assumpsit, eminuit virtute deitatis divina operans. Ipse dico intendens super filios hominum.
[Aug., Alcuin.] Vel, de caelo, id est per sanctas animas, prospexit. Nam per se eum nihil latet. Caelum sedes Dei dicitur ; sedes autem Dei anima iusti. Ideo per caelum, hic animas sanctas significat, per quas prospexit super filios hominum. Non dicit super homines, sed filios hominum,
[Aug.] id est Iudaeos, quos honoratius nominat propter unius Dei cultum.
[Cassiod.] Vel, Dominus, Pater, de caelo mittendo Filium, prospexit super filios hominum, id est misertus est Iudaeorum, ad quos misit corporaliter Filium.
[Rem., Cassiod.] Ad hoc, inquam, prospexit, ut videat, id est ut videri faciat si quis est intelligens corde Deum esse in homine aut requirens Deum,
[Hier.] sequendo mandata eius. Sed invenit hoc quod
- Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
- Sepulcrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant ; venenum aspidum sub labiis eorum.
Omnes declinaverunt. Vel ita iunge : Vidit si aliquis est intelligens aut requirens :
[Aug.] et hoc innuit, quod aliquis non intelligit, quia non requirit, sed declinat. Et vere. Nam omnes declinaverunt.
[Gl. int., Hier.] Iudaei tales facti sunt, quales et gentes, de quibus superius dixit ibi, dixit insipiens : Non est Deus, etc.
[Hier., Aug.] Et, simul cum ipsa declinatione iniusti facti sunt, id est perniciosi sibi et aliis, a Deo declinaverunt, quod non est qui faciat bonum, non est usque ad unum,
[Cassiod., Alcuin.] id est praeter unum, quia nullus facit bonum, sine uno, scilicet Christo.
Sepulcrum patens, etc. Dicuntur hi tres versus qui sunt usque ad divisionem secundam, non esse de Hebraeo, quos tamen Apostolus in Epistola ad Romanos contra Iudaeos adducit, sed dicuntur ab Apostolo propter Iudaeorum vituperationem. De multis psalmis compacti dicuntur, etiam a septuaginta interpretibus additi, unde in sequenti iste psalmus repetitus, eos non habet, in quibus ostenditur qualiter illi qui declinaverunt, inutiles sunt aliis et sibi, et prius quomodo aliis.
[Cassiod., Rem.] Quasi dicat : Ita aliis inutiles facti sunt, quia guttur eorum est sepulcrum patens id est similes sunt sepulcro patenti.
[Aug.] Quibus verbis, vel voracitatem hiantis gulae significat, vel quia alios occidunt, in fetidis quae promunt, et quasi devorant eos, quibus morum suorum perversitatem persuadent.
[Cassiod.] Nam sicut sepulcrum cum patet fetidos odores exhalat, ita et istorum guttur, sermones pestiferos. Et linguis suis dolose agebant, adulantes aliis.
[Aug.] Comes enim est voracibus adulatio, et omnibus malis.
[Gl. int.] Vel, dolose agebant, mala suadentes sub specie boni. Et venenum aspidum, id est dolus aspidum est sub labiis eorum, id est in corde, quod peius est quam in ore.
[Rem.] Aspis aures obturat, ne vocem incantantis audiat.
[Aug., Hier., Gl. int.] Recte ergo aspidi comparantur, quia nolunt audire praeceptum legis, sed mala reddunt praedicantibus ea. Unde subditur :
- Quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.
Quorum os maledictione plenum est,
[Cassiod., Aug.] id est opprobriis, blasphemiis, hoc est venenum aspidum, et amaritudine, id est minis. Et pedes eorum, id est voluntas et affectiones eorum sunt, veloces quia omnia inconsulte faciunt,
[Aug., Cassiod., Gl. int.] Vel, veloces, id est expediti, pro consuetudine male faciendi, ad effundendum sanguinem Christi et suorum.
- Contritio et infelicitas in viis corum ; et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum.
Contritio, etc.
[Hier.] Hic ostendit qualiter inutiles sibi fuerunt, quasi dicat, et quia tales sunt, ideo,
Contritio et infelicitas est in viis, id est operibus eius.
[Aug., Cassiod., Alcuin.] Omnes enim viae malorum plenae sunt doloribus et miseria. Et recte via impiorum contritio dicitur, et infelix contritio, quia et terit et teritur, dum alii nocet et sibi. Vel quia et hic poena est, et in futuro punietur. Infelicitas, quia ad infernum ducit a quibus viis non revertuntur mali. Ideo et, id est quia non cognoverunt viam pacis,
[Aug.] id est Christum. Vel viam pacis, id est Evangelium, de qua via Dominus ait : Iugum meum suave, etc. Vel specialiter de Iudaeis potest dici, quasi dicat : Ita inutiles sibi fuerunt, quia contritio et infelicitas est in viis eorum,
[Alcuin.] quia pro suis operibus contriti sunt, per Titum et Vespasianum ; ubi et infelices sunt, quia ubique dispersi sunt. Vel, contritio est modo in viis eorum, et infelicitas, in futuro.
[Rem.] Nunc enim lapis angularis, id est Christus super eos cadens, conteret eos per excaecationem. Infelicitas vero erit in inferno, cum anima et corpore damnabuntur. Et haec ideo quia via pacis non cognoverunt : Hoc non mutatur. Et haec omnia ideo, quoniam Deum non timent. Et hoc est, non est timor Dei ante oculos eorum.
[Aug.] Isti non dicunt : Non est Deus, sicut supra gentiles, sed tamen non timent.
PARS. II.
- Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis ?
Nonne cognoscent, etc.
[Aug.] Secunda pars. Minatur iudicium impiis, quasi dicat : Praedicta mala faciunt, et nec de his timent in futuro puniri.
[Cassiod.] Sed, nonne cognoscent qui operantur iniquitatem, quoniam Dominus est in generatione iusta, quasi dicat, hoc cognoscent tunc quod modo sciret nolunt, scilicet quod Dominus est in generatione iusta, non in ea quae saeculum diligit, quae me occidit, dicit Christus. Et quam iniquitatem operentur, interponit dicens :
[Gl. int., Cassiod.] Qui devorant plebem meam, seducendo, vel occidendo sicut escam panis, id est ut sit eis satietas, de deceptione Christianorum.
[Aug.] Vel, devorant plebem, ut faciunt illi qui in ministerio suo utuntur ad capienda commoda ab hominibus, non ad salutem hominum, vel ad gloriam Dei. Et hoc sicut escam panis, id est quotidie sicut panis est quotidianus cibus, ita et illi quotidiana rapina simplices Christianos absorbent. Cur hoc faciunt ?
- Dominum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore ubi non erat timor.
Dominum non invocaverunt.
[Aug.] Non enim vere Deum invocant, qui Deo displicentia amant. Inde ergo augetur interitus eorum,
[Cassiod.] quia Dominum non invocant, quia necesse est mala agere, cum superbi Deum nolunt invocare. Et quia Deum non invocaverunt, ideo trepidaverunt timore illic ubi non fuit timor,
[Aug.] id est in damno rerum temporalium trepidaverunt. Timuerunt enim Iudaei perdere regnum terrenum, ubi non erat timendum ; et non timuerunt perdere caelum, ubi esset timendum.
[Cassiod.] Et nota quia sicut cautela est opportune timere, ita ignavia est inepte trepidare, ut pro gente et loco, timore Dei abiecto, ut fecerant Iudaei. Dixerunt enim : Si relinquimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem Ioan. I). Sequitur,
- Quoniam Dominus in generatione iusta est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes eius est.
Consilium inopis.
[Cassiod.] Ostensa sententia damnationis communis adversus Iudaeos, specialiter invehitur, dicens : Consilium inopis confudistis, quasi dicat : Dominus est in iusta generatione, sed, vos miseri Iudaei, confudistis consilium inopis,
[Aug.] id est humilem adventum Christi contempsistis, factum ideo, quia ut quos vocabat, in Deo solo spem ponerent non in saeculo transeunti. Et ideo ipse adventus dicitur consilium.
[Cassiod.] Ecce invectio in Iudaeos, quibus obscure dicitur consilium inopis, id est Christi, confudistis, id est recipere noluistis, qui ad vos liberandos venerat : et est admirative legendum. Vel consilium inopis cuiuslibet, qui est membrum Christi. Et hoc ideo fecistis, quoniam Dominus est spes eius.
[Cassiod., Gl. int.] Unde ergo magis reverendus esset, inde magis contemnitur.
PARS III.
- Quis dabit ex Sion salutare Israel ? cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob et laetabitur Israel.
Quis dabit.
[Cassiod.] Tertia pars. Postremo conversio Iudaeorum praedicitur, quae fiet, cum plenitudo gentium intraverit.
[Rem., Aug.] Quasi dicat : Vos consilium Christi confudistis, sed quis alius ex Sion, id est, de Iudaeis procedens, dabit salutare Israel, id est salvabit fideles, nisi, subaudi, ille quem humilem sprevistis ? Ipse enim in claritate venturus est ad iudicium. Quasi dicat : Nullus alius salvabit ; sed iste in futuro salvabit, quia cum Dominus Christus averterit captivitatem plebis suae,
[Cassiod.] id est cum damnaverit diabolum, qui populum Dei captivavit, exsultabit Iacob et laetabitur Israel.
[Aug.] Repetitio est, sicut frequenter solet fieri. Nam idem puto esse, exsultabit Iacob, quod est, laetabitur Israel. Et nota quod pro Iudaeis etiam hoc testimonium ponit Isaiae Apostolus, scilicet, veniet ex Sion, qui avertet captivitatem vel impietatem a Iacob, sicut hic positum est pro Iudaeis.
PSALMUS XIV
PSALMI TITULUS : PSALMUS DAVID.
Domine quis habitabit. Titulus, psalmus David. Pater titulus.
[Cassiod., Alcuin.] Psalmus iste proprie est instructorius morum, et praesumptionis repressio, ubi agitur de unitate Ecclesiae praesentis, et de futura quiete. In praesenti namque Ecclesia, quia propter corporalem cohabitationem malorum cum bonis, non permittimur scire qui vere sint de unitate Ecclesiae, ideo quidam, licet indigni, iactant se esse de Ecclesia, cum tamen vere non sint. Illorum ergo praesumptionem retundens Propheta, quasi sacerdos ante propitiatiorum astans, quaerit qui et in praesenti Ecclesia digni Deo militent, et in futura beatitudine sint quieturi. Cui datur a Deo responsum plenae definitionis, quos clare ostenditur qui vere sint de praesenti Ecclesia, et in futura beatificandi. Et est intentio Prophetae comprimere eos qui se iactant esse de Ecclesia, cum non sint. Modus : Bipartitus est. Primo, interrogat Propheta,
[Cassiod.] quasi dicat, sacerdos ante faciem Dominus stans, et petit responsa, volens scire quos Deus iudicet sua Ecclesia dignos. Secundo, subditur Domini responsio, ibi : Qui ingreditur sine macula. Propheta ergo, velut sacerdos, petens responsum, ait.
- Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo ?
[Cassiod., Aug.] Domine, quis habitabit digne, scilicet, in tabernaculo tuo, id est in praesenti Ecclesia, ubi contra diabolum dimicamus, quia etsi tabernaculum aliquando ponatur pro habitatione sempiterna, tamen proprium est belli, atque militantium. Unde contubernales milites dicuntur, tanquam simul habentes tabernacula. Hic autem sensus adiuvatur ex eo quod continet alia translatio, scilicet quis peregrinabitur in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo ?
[Aug., Cassiod.] id est in aeterna beatitudine ? ubi est visio pacis et supereminentia charitatis, ubi nullus in agone contendet, sed in aeterna pace quiescet.
PARS II.
- Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam.
Qui ingreditur.
[Cassiod., Alcuin.] Secunda pars, ubi subditur responsio Domini, qui dicit in exemplum Decalogi, decem virtutibus ad atria sua perveniri. Et nota quod decem virtutes hic appellat decem effectus virtutum, qui omnes ad quatuor principales virtutes referuntur, scilicet iustitiam, temperantiam, prudentiam, fortitudinem. Et quaedam utique de his decem ad aliquam harum quatuor virtutum specialiter referuntur ; quaedam vero conmuniter ad plures. Et item, quaedam perfectis tantum, quaedam inperfectis conveniunt, ut in psalmi lectione ostendetur,
[Cassiod.] Ex adytis ergo atrii Dominus respondens, ait ; Qui ingreditur sine macula. Quasi dicat : Ille habitabit et requiescet qui ingreditur in tabernaculum sine macula, id est innocens.
[Rem., Gl. int.] Ecce prima virtus, id est primus effectus virtutis, in quo notatur temperantia.
[Hier., Rem.] Sequitur secunda virtus, et operatur iustitiam, quia non est satis abstinere a malo : et refertur hoc ad iustitiam. Deinde exsequitur haec plenius, id est has duas virtutes, subiiciens alios earum effectus.
- Qui loquitur veritatem in corde suo ; qui non egit dolum in lingua sua.
Qui loquitur veritatem.
[Gl. int.] Ecce tertius virtutis effectus. Veritatem dico in corde suo conceptam,
[Aug.] id est qui scit veritatem et dicit, in quo notatur prudentia, etiam et iustitia. Congrue addit, in corde suo, quia aliquis putat fallere quandoque, et verum dicit. Et habet ille veritatem in labiis, sed non in corde,
[Gl. int.] ut si quis alicui dolose ostendat viam, putans in ea esse latrones, et dicat : Si hanc teris, a latronibus tutus eris ; et contingat ut vere ibi latrones non inveniantur ; verum ille locutus est, sed non in corde. Sequitur quarta virtus, qui non egit dolum in lingua sua.
[Aug.] Haec est pars innocentiae, id est temperantiae. Dolus est in lingua, cum aliud dicitur, aliud est in pectore. Sequitur quinta virtus.
- Nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
Nec fecit proximo suo malum.
[Gl. int.] Item pars innocentiae est hic.
[Aug.] Proximum accipit pro omni homine. Sequitur sexta ; et opprobrium non accepit adversus proximos suos, id est temere vel libenter non credit criminatori. Sequitur septima.
- Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus : timentes autem Dominum glorificat.
Ad nihilum deductus est.
[Gl. int.] Ecce fortitudo. Quasi dicat : Non accepit opprobrium ; sed malignus, id est diabolus, vel homo male suggerens, deductus est ad nihilum, id est non potuit cogi nocere alicui. Et hoc est in conspectu eius, scilicet quare sit malignus.
[Aug.] Haec est magna perfectio, ut nihil in homine valeat malignus, et ut hoc sit in conspectu eius, id est certe sciat malignum non esse,
[Gl. int.] nisi qui a Creatore ad creaturam convertitur. Timentes autem Dominum glorificat.
[Aug.] Septem virtutes supra posuit, quae perfectorum sunt : nunc tria alia ponit, quae incipientibus conveniunt, quasi dicat, non solum perfectos qui praedicta habent glorificabit, sed etiam glorificat Deus ; timentes Dominum, id est incipientes, quia timor est initium sapientiae Eccli. I). Sicut ergo superiora ad perfectos, ita haec quae dicturus est ad incipientes pertinent. Sequitur octava.
- Qui iurat proximo suo, et non decipit ; qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit.
Qui iurat proximo suo et non decipit.
[Gl. int.] Ille qui iurat non nocet proximo, sed subvenit. Iurat proximo firmiter, id est promittit, et non decipit, quia promissum reddit. Sequitur nona, qui pecuniam suam non dedit ad usuram
[Rem., Gl. int.] id est non temporalem expetit mercimoniam. Sequitur decima ; et munera super innocentem non accepit,
[Aug.] id est, causam innocentis non deprimit pro munere alicuius. Haec tria non sunt magna, sed qui nec ista potest, multo minus potest loqui veritatem in corde, et non agere dolum in lingua, et non facere malum proximo. Haec tamen parva ita concludit.
- Qui facit haec, non movebitur in aeternum.
Qui facit haec non movebitur in aeternum.
[Aug.] id est, perveniet ad illa maiora, in quibus est inconcussa stabilitas. Unde et per futurum tempus dicit, non movebitur cum in superiori conclusione praeteritum posuerit, ubi ait, ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus.
Aliter : Qui ingreditur, etc., et legitur specialiter de Christo, qui haec omnia plenissime servavit. Quasi dicis : Quis habitabit, quis requiescet ? ille utique Qui ingreditur sine macula, id est Christus,
[Cassiod.] qui proprie secundum legem ut agnus sine fractura membrorum templum ingressus est, non ut expiaretur, sicut caeteri, sed sine macula, id est a peccatis liber ; et operatur iustitiam, ut cum vendentes et ementes eiecit de templo ; qui loquitur veritatem. Veritas est cum res ita est ut dicitur. Hoc proprie Christus fecit. Addit, in corde suo, quia aliquando Christus tacuit, ut indignis fraudulenter quaerentibus. Et non egit dolum in lingua sua, quia omnia quae audivit a Patre sine aliqua adiectione vel repressione nota fecit discipulis quae eis notificanda erant. Nec fecit proximo suo malum, id est Iudaeis secundum carnem sibi proximis non fecit malum, sed pro eis oravit. Et non accepit, id est, non acceptum habuit, opprobrium adversus proximos suos. Sicut est patens per hoc quod Iudam non mordaci increpatione laceravit ; et : ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus, id est diabolus despicitur ab eo, ut cum dixit : Vade retro, Satana, econtra autem : Timentes Dominum glorificat Christus. Qui iurat proximo suo et non decipit. Iuravit Christus, quando apostolis certissima veritate promisit ; Iam non dicam vos servos, sed amicos. Sequitur : Qui non dedit pecuniam suam ad usuram, terrenam. Pecunia enim duplex est : vel terrena, quae penitus ad usuram dari prohibetur, quoniam Dominus Iudae tradidit ad erogandum pauperibus, non ad usuram, sed ad instruendos homines ; vel spiritualis est, quae ad usuram dari iubetur, id est praedicatio verbi Dei, quae lucrum salutis animarum refert. Et munera super innocentes non accepit. Accepit Christus munera quidem, ut a magis, et quotidie pias oblationes a fidelibus in Ecclesia, sed non contra innocentes, imo animam pro eis dedit. Sequitur : Qui facit haec. Ecce absoluta responsio fit interroganti. Et est hic conclusio psalmi. Quasi dicat : Sicut de Christo dixi, similiter quicunque proximo suo facit haec, non movebitur in aeternum, id est ab ipso Deo non dividetur, sed requiescet in monte aeternae beatitudinis. Et nota quod dicit, facit haec, ut ad actum nos invitet, non solum ad cantandum haec.
PSALMUS XV
PSALMI TITULUS : TITULI INSCRIPTIO IPSI DAVID.
Conserva me, Domine. [Titulus : tituli, inscriptio ipsi David]. Hic titulus de Evangelio non de Veteri Testamento sumitur.
[Hier., Cassiod.] In Evangelio enim legitur quod crucifixo Domino Pilatus talem titulum superposuit : IESUS NAZARENUS REX IUDAEORUM. Quem cum multi Iudaeorum delere vellent, dicentes : Noli scribere Iesus Nazarenus rex Iudaeorum, sed quia dixit : Ego sum rex Iudaeorum. Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi.
[Cassiod.] Ibi quamvis per nescientem Deo significante hoc quod regnum Christi per passionis humilitatem non infirmaretur, sed confirmaretur : De quo regno hic agitur, cuius confirmationem titulus immutatus notavit. Ideoque Esdras de illius tituli inscriptione, quam per Spiritum sanctum futuram praevidebat, hunc psalmum praetitulavit,
[Alcuin.] ostendens hic agi de regno Christi, illa inscriptione significato. Et est sensus : Inscriptio tituli, id est, victoria et regnum quod tituli inscriptio notavit, attribuitur vel convenit David.
[Cassiod.] Non illa actuali filio Isai, sed ipsi vero David, id est Christo qui secundum hominem hic loquitur,
[Aug.] de quo titulus regalis in passione eminuit, scriptus Hebraice, Graece et Latine, ut ostenderetur rex esse omnium vere Iudaeorum, id est confitentium.
[Cassiod., Gl. int.] Sicut ergo in arcu triumphali scribebatur Romae titulus quo triumphi regum monstrantur, ita et Christo titulus fuit inscriptus, qui erat suae victoriae nota.
[Hier.] Tres enim sunt tituli qui scribuntur : Unus super tumulos mortuorum ; alius in liminibus civitatis vel domorum ; tertius, in victoriam regis. Hic ergo de titulo regis nostri dicit.
[Cassiod.] Et est iste psalmus secundus eorum qui breviter de Christi passione et resurrectione agunt. Intentio. Monet omnes ne regno Christi aut titulo contradicant. Modus. Bipartitus est : primo, veram hominis naturam Christus ostendens, petit se inter pericula servari, dicens omnia quae pertulit ad gloriam suae haereditatis perducta. Secundo, agit gratias Patri de intellectu sibi dato et passione et resurrectione, ibi : Benedicam Dominum, etc. Christus ergo secundum hominem ad Patrem orans, ait : O
- Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
[Cassiod., Gl. int.] Domine Pater, conserva me inter pericula, et debes, quoniam in te, non in me, speravi. Ecce meritum quo servari debet. Dico speravi et merito, quia tu es Deus meus,
[Cassiod.] id est mei hominis, et hoc dixi non labiis, sed cordis affectu, tibi Domino. Vel ita, speravi in te, et dixi tibi Domino, Deus meus es tu
[Aug.] in eo quod homo sum, et vere Deus, quoniam bonorum meorum non eges, id est meis bonis non exspectas fieri beatus.
[Cassiod.] Si autem bonis Christi non eget Deus, sed ab ipso habet omnia, destruitur arrogantia hominum, et haeresis Pelagianorum, qui putant aliquod bonum suis viribus fieri, cum etiam Christus a se homine nihil boni habeat. Sequitur :
- Sanctis qui sunt in terra eius, mirificavit omnes voluntates meas in eis.
Sanctis qui sunt. Exposuit Christus qualiter oravit, Nunc incipit narrare quae bona sibi fecit Dominus. Quasi dicat : Haec dixi Domino, Deus autem mirificavit,
[Alcuin.] id est miras fecit omnes voluntates meas : haec sunt bona mea. Omnes voluntates suas dicit Christus, voluntatem moriendi et resurgendi.
[Cassiod.] Hae autem sunt mirae, dum eis obedientes fiunt de terrenis caelestes, de filiis diaboli, filii Dei. Has, inquam, voluntates mirificavit ; sanctis, qui sunt in terra eius, scilicet in terra cui benedicitur, non in terra maledictionis, non quidem de saeculi ambitu iactantibus, sed qui sunt in terra eius,
[Aug.] id est qui in terra viventium spem suam fixerunt, quae est eis anchora in fluctibus huius saeculi. Miras fecit omnes voluntates meas, id est voluntatem moriendi et resurgendi.
[Gl. int., Aug.] Voluntates dico plantatas et completas in eis, id est in profectu eorum in quo senserunt, et incipientes et perfecti, quid eis profuit et humilitas, ut morerer ; et potentia, ut resurgerem. Vel mirificavit omnes voluntates meas in eis, id est inter eos qui haec viderunt et intellexerunt. Sequitur :
- Multiplicatae sunt infirmitates eorum : postea acceleraverunt.
Multiplicatae. Quasi dicat : Mirificavit voluntates meas sanctis, quibus ante per severitatem legis infirmitas carnalis multiplicata est, ut gratiam Novi Testamenti desiderarent. Et hoc est : Mirificavit sanctis, sed prius multiplicatae sunt infirmitates eorum,
[Aug.] quia data lege infirmitas eorum aucta est, non utique ad perniciem, sed ut ad medicum accelerarent. Unde subdit : Postea acceleraverunt,
[Cassiod., Alcuin.] currentes ad medicum. Vel de exteriori afflictione agit, qua saepe flagellati sunt, ut sanarentur. Et est : Infirmitates eorum exteriores multiplicatae sunt salubri afflictione, Deo providente.
[Rem.] Et flagellati postea acceleraverunt, sed non priore more, quia
- Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus ; nec memor ero nominum eorum per labia mea.
[Gl. int.] Non congregabo conventicula eorum, instituta de sanguinibus, id est non erunt conventus eorum carnales, nec de sanguinibus pecorum propitiatus. Congregabo eos, quasi dicat, non secundum legalem ritum faciam eis ; nec memor ero nominum eorum, sed spirituali mutatione obliviscentur quid fuerint, quia iam non dicentur peccatores, vel inimici, vel homines, sed vocabuntur iusti et fratres et filii Dei. Vel, non ero memor nominum eorum, sicut prius in Veteri Testamento,
[Alcuin.] quando specialiter designabat, vel populum, ut : Haec dices filiis Israel. Vel personam, ut, Moysi. Vel tribum, ut : Dic domui Iudae, domui Beniamin. Nunc autem non est acceptio personarum, sed in omni gente qui timet Dominum, hic acceptus est illi. Non ero memor nominum eorum per labia mea, propria, quibus dicam in futuro malis ; ite, maledicti in ignem aeternum, quod non illis. Vel, per labia mea, id est per apostolos, per quos loquitur Deus.
[Cassiod.] Vel, labia dicit duo Testamenta, quae in uno sonat, quibus voluntates eius ostenduntur.
[Cassiod.] Sed nec apostoli, nec Testamenta talibus minantur iudicium. Sequitur :
- Dominus pars haereditatis meae et calicis mei ; tu es qui restitues haereditatem meam mihi.
Dominus pars, quasi dicat : Non ero memor nominum eorum, sed potius mecum habebunt haereditatem, ipsum Deum.
[Aug.] Et hoc est, Dominus Pater est, pars haereditatis meae, intransitive legitur, id est est pars haereditaria mei et meorum.
[Gl. int., Aug.] Eligant sibi alii alia, quibus fruantur : Pars autem mei et sanctorum Deus est. Et Dominus est pars calicis mei, id est calix meus est.
[Aug.] Bibant ergo alii venena, et mortiferas voluptates : ego autem et mei bibemus Deum. Deinde convertens sermonem ad Deum ait : Tu es, quasi dicat, tu Domine, es haereditas, tu etiam es restitutor eius. Et hoc est : Tu es, o Pater, qui restitues haereditatem meam, id est notitiam haereditatis, id est claritatis meae, mihi. Non mihi in meipso aliquid restitues quod amiserim, quia nihil amisi, sed meis in quibus eo sum, et cum quibus unum sum, restitues notitiam claritatis meae, quam per peccatum amiserunt : quae claritas erat apud te antequam mundus fieret. Unde ipse ait in Evangelio : Clarifica, Pater, Filium tuum ea claritate quam habuit apud te antequam mundus fieret.
[Hier.] Vel haereditatem dicit lumen claritatis, id est, gloriam immortalitatis, quam in Adam perdidimus, quae Christo in sua resurrectione restituta est, et nobis in nostra restituetur. Unde ipse alibi ait : Et refloruit caro mea. Sequitur :
- Funes ceciderunt mihi in praeclaris : etenim haereditas mea praeclara est mihi.
Funes.
[Aug.] Quasi dicas : Restitues haereditatem, quae est praeclara. Nam funes ceciderunt mihi in praeclaris, id est limites possessionis meae in tuam claritatem quasi sorte ceciderunt, sicut possessio sacerdotum et levitarum Deus est. Bene dixi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara est mihi, non utique omnibus, sed videntibus, in quibus ego sum. Et ideo dico mihi :
- Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum : insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
Benedicam Dominum.
[Aug.] Quasi dicat : Videntibus est praeclara ; ego autem benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum, quo haec haereditas videri et possideri potest. Unde : Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te, etc. Insuper et usque, quasi dicat : tribuit mihi intellectum insuper autem, id est super intellectum, et usque ad noctem, id est usque ad mortem increpuerunt, vel erudiverunt, vel emendaverunt me renes mei,
[Aug., Alcuin.] id est usque ad mortem erudivit me inferior pars mea, scilicet, carnis assumptio, ut experirer tenebras mortalitatis, quas tenebras ille intellectus non habet, quia pro eis nec turbari, nec deficere potuit.
Vel ita, ab illo loco, Dominus pars, et accepit per haereditatem gentes conversas, id est omnes fideles, qui sunt haereditas Christi,
[Alcuin.] quasi diceret : Non congregabo fundentes sanguinem, sed eos qui Deum eligunt partem. Et hoc est : Dominus est pars, id est portio et praemium, haereditatis meae
[Cassiod.] id est sanctorum, qui sunt haereditas mea. Et est pars calicis mei, id est merces passionis meae : Haereditas enim ad gentes, calix ad passionem pertinet, qui bibitus dat resurrectionem. Et, o Domine Pater, tu es qui restitues haereditatem mihi, Christo ; vel haereditatem meam, id est genus humanum, quod dedisti mihi haereditatem et regnum, ut excolam, et in eo regnem, quod diabolo faciente perierat.
[Hier.] Sed nemo putet se haereditatem, nisi praeclarus sit, quia funes ceciderunt mihi in praeclaris, id est in sanctis.
[Cassiod.] Ideo dicit funes, quia sancti fiunt haereditas Christi, quasi dicat, sorte, in quo intelligitur divina electio, qua in partem Christi cesserunt, sicut sors cecidit super Matthiam, qui ab aeterno electus erat,
[Hier.] et quisque capit ad mensuram suam, id est, prout gratia Dei mensurat cuique. Sequitur : Etenim, quasi dicat : Bene dixi, in praeclaris,
[Rem.] etenim haereditas mea praeclara est mihi. Quamvis enim sancti sint in mundo quibusdam abiecti, mihi tamen praeclari sunt. Benedicam Dominum.
[Alcuin., Cassiod.] Secunda pars, ubi Christus gratias agit Patri de intellectu et passione, in qua eo favente vicit, et de resurrectione et confessione : et haec sunt per quae haereditas restituitur, ut sit rex Iudaeorum, ut titulus dicit. Quasi dicat : Mihi restituta est haereditas. Ego autem benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum,
[Cassiod.] quo omnia vera et sancta vidit Christus. Insuper de hoc benedicam, quod renes mei, id est Iudaei qui de Iuda sunt, unde ego sum, ex quibus secundum carnem exivi, scilicet parentela mea, increpuerunt me iniuriis, et per tentationes et passiones. Et hoc est, usque ad noctem, id est usque ad mortem. Sed in his semper.
- Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear.
Providebam in conspectu meo Dominum, qui semper est,
[Aug.] id est et veniens in ea quae transeunt, non abstuli oculum ab eo qui semper est providens quod in eum post temporalia peracta recurre[Rem Attende quod ait, providebam semper Dominum.
[Cassiod.] Hinc trahe exemplum quo peccata vitentur. Qui enim semper acie mentis Deum intuetur, non peccatis inquinatur. Ideo Deum attendo, quoniam a dextris est mihi, ne commovear,
[Aug., Cassiod.] id est favet mihi ut in eo stabilis permaneam, et ideo nil sinistri mihi praevalet. Et quia est a dextris,
- Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe.
Propter hoc laetatum est cor meum et exsultavit lingua mea,
[Aug., Cassiod.] id est, ideo etiam in cogitationibus et in verbis est exultatio. Haec est plena laetitia, quae et corde hilari percipitur, et alacri sermone profertur. Isuper et caro mea non deficiet in interitu, sed requiescet,
[Aug.] id est dormiet in spe resurrectionis.
[Cassiod.] Nota quod ita dicit hic, insuper, agens de gaudio et quiete, sicut et supra agens de passionibus dixerat : Insuper usque ad noctem increpuerunt me renes mei, ut pro modo molestiarum gaudia sint humanitatis caelestia. Sequitur :
- Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Quoniam non derelinques.
[Aug.] Quasi dicat : In qua spe requiescet ? in hac, quia nec anima in inferno, possidenda dabitur, nec corpus sanctum, per quod et alii sanctificandi sunt, patieris corrumpi. Et hoc est, quoniam non dereliquisti, communi more aliorum, animam meam,
[Cassiod.] quam habeo, ut verus homo, in inferno ; nec dabis sanctum tuum, scilicet corpus meum a te sanctificatum, videre corruptionem, id est, putrefactionem. Alibi dicit se pati corruptionem, id est vulnerationem. Ibi : Quae utilitas in sanguine meo, dum descendero in corruptionem. Dico non dabis, imo
- Notas mihi fecisti vias vitae : adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem.
[Aug.] Notas fecisti per me, mihi, id est meis in quibus et ego sum. Dico mihi fecisti, et notas fecisti dico vias vitae, id est, vias humilitatis, ut ad vitam redeant homines. Unde per superbiam ceciderunt. Et adimplebis me, id est, meos in futuro, laetitia cum vultu tuo, id est ut nihil ultra desiderent cum facie ad faciem te viderint, in quibus quia ego sum, dico, adimplebis me, et interim sunt eis delectationes
[Gl. int.] in itinere huius vitae.
[Aug.] Et hoc in dextera tua, id est in favore et propitiatione tua. Delectationes dico, perducentes eos usque in finem, id est usque ad consummationem beatitudinis aeternae, et est sensus :
[Cassiod.] Delectatio est eis in favore tuo, in itinere huius vitae, perducens eos ad finem gloriae conspectus tui. Vel de seipso Christus dicit, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes erunt mihi in dextera tua, id est laetitia et delectatio erit mihi in consessu tuo, humanis obtutibus subtracto. Et hoc usque in finem, id est perfecte et aeternaliter.
