Psalmi CI-CV — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS
PSALMUS CI
PSALMI TITULUS : ORATIO PAUPERIS CUM ANXIARETUR, ET IN CONSPECTU DOMINI EFFUDIT PRECEM SUAM.
Domine, exaudi orationem meam.
Titulus : Oratio pauperis cum anxiaretur, et in conspectu Domini effudit precem suam.
[Cassiod., Aug.] Iste est quintus psalmus poenitentiae, et quartus qui oratio dicitur ; pauper vero de quo agit titulus Christus est, qui cum esset dives Deus apud Deum, per quem et omnia facta sunt, factus est pauper, secundum formam servi, sed pauperior est in membris, quorum egestati suam abdidit paupertatem, ut eis suas communicaret divitias. Ubi enim se praeparavit membra ditavit, in quibus etiam poenitentes quos in se transfiguravit, id est in quorum persona loquens dicit : Cinerem tanquam panem manducabam. Non enim in ea egestate erat, ut haec in sua persona dicere posset, sed in membris. Ecce quomodo contemperatur tam ima tam alto, id est unione vocis coniunguntur membra capiti. Sicut enim sunt duo in carne una, sic et in voce una. Sicut etiam a propheta Isaia sponsus et sponsa dicitur his verbis : Sicut sponsum alligavit in mitram, et sicut sponsam induit me ornamento. Sponsus dicitur propter caput, et sponsa propter corpus dicitur. Nec tamen mutatur vox, vel persona. Christus ergo pauper in nobis et nobiscum et propter nos. Hic orat in persona poenitentis suam deiectionem, et causam deiectionis recognoscentis, et a peccatis liberari, atque in pristinum statum restitui petentis. Et est sensus : Psalmus iste est oratio pauperis,
[Alcuin.] id est Christus, qui est pauper et in se, et in membris, in quorum persona loquitur. Oratio dico habita cum anxiaretur. In miseriis, in quas deiectus est per peccatum primi hominis, et ut eas evaderet, effudit precem suam in conspectu Domini, per quem solum liberari potest.
Intentio. [Cass.] Monet omnes advertere suam miseriam, et petere Dei misericordiam.
Modus. Quatuor sunt partitiones.
Prima pars est captatio deprecativa.
Secunda flebilis narratio, ibi, quia defecerunt.
Tertia pars est certitudo impetrandi veniam, ibi, tu autem.
Quarto dicit quod de sua brevitate transeat ad aeternitatem, ibi, respondit ei.
Et quia in titulo tria memoravit, scilicet orationem, paupertatem, anxietatem, singula suis locis exsecuturus, ab oratione incipit, dicens :
- Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
Domine, exaudi orationem meam. [Cass.] Ecce oratio, deinde repetit : Et clamor meus. Ecce oratio crevit in clamorem, ad te veniat. Non obstet mihi nubes peccatorum, quae iniquis obsistit. Unde Ieremias : Opposuisti nubem ne transeat oratio.
[Aug.] Ideo autem geminatur oratio, quia in geminatione ista affectus poenitentis ostenditur. Et est hic figura epimone, per tres versus, id est crebra repetitio sententiae.
- Non avertas faciem tuam a me, in quacunque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.
Non avertas, etc. Et quia oro et clamo, da aurem, da faciem praesertim, quia tribulor, et invoco. Et hoc est quod sequitur : Non avertas a me poenitente, sed a peccatis, faciem tuam.
[Cassiod.] Respuis quidem iniquorum munus, sed non poenitentiam devotorum. Inclina ad me,
[Aug.] id est, mihi humili, aurem tuam in quacunque die tribulor. Hoc ideo dicit, quia in membris, non uno tantum, sed omni tempore tribulatur, etc.
- In quacunque die invocavero te, velociter exaudi me.
Velociter exaudi me, [Cass., Alcuin.] quia non iam terram terrenus, sed caelum redemptus peto. Cui desiderio dicis, adhuc te loquente dicam : Ecce adsum. Exaudi dico, in quacunque die invocavero te. Hoc ideo dicit, quia in omnibus fidelibus et in omni tempore invocat.
Pars II.
- Quia defecerunt sicut fumus dies mei ; et ossa mea sicut cremium aruerunt.
Quia defecerunt. [Cass., Alcuin.] Secunda pars, in qua est flebilis narratio, in qua exponitur quae paupertas, et quae tribulatio sit ei : unde clamet iam aperit. Quasi dicat : Ideo clamo, quia defecerunt dies mei,
[Aug., Hier., Cassiod.] id est non lux ista visibilis, scilicet illuminatio aeris a sole, sed tempora vitae meae. Defecerunt dico, sicut fumus, id est propter elationem superbiae. Elato enim Adam, dies deficiunt. Et ossa mea sicut cremium aruerunt, id est animae virtus et fortitudo contracta est. Miseria pium iudicem movere potest : hic notatur paupertas. Vel ita : Et ossa mea,
[Aug.] id est fortes qui carnes portant, id est infirmos, sicut in frixorio confrixa sunt, alia littera. Eorum quippe frixorium sunt omnes qui scandalizantur, tantum enim frigitur iustus et bonus, quantum amat. Unde Apostolus : Quis infirmatur, et non infirmor ? et quis scandalizatur, et ego non uror ? Vel ita :
[Cassiod.] Et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt, id est fortitudo animi recordatione peccatorum, quasi frixa contrahitur, vel timore iudicii. Confrixa sunt ossa mea. Iam enim frigitur homo, dum timet se arsurum.
- Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
Percussus sum, [Aug.] id est mortalis factus sum in Adam, a quo propagata est miseria, ut fenum. Bene hoc dicit, quia omnis caro fenum. Fenum quippe viret, sed percussum facile sentit iniuriam : sic hominis caro in lege Dei virens, ab eadem succisa arescit. Et aruit cor meum sterilitate peccati.
[Aug.] Sed unde hoc contigit ? quia oblitus sum comedere panem meum, id est verbum Dei custodire, quia praeceptum quod Deus dedit, omisit, et bibit venenum serpentis, consentiendo eius malignae persuasioni. Sed modo crucifixo Domino, redit commemoratio, et comedit panem qui de caelo descendit. Nota quod ait, oblitus sum ; natura enim peccantium ostenditur,
[Cassiod., Gl. int., Aug.] quia, dum peccatum appetitur, contemplatio Dei non habetur. Quapropter ? Quia oblitus sum, nunc gemo, non pro terrenis, sed pro aeternis, et pro aliis, qui de terrenis gemunt.
- A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.
A voce gemitus mei. [Aug.] Non illorum qui de terrenis, non de spiritualibus gemunt, quos iste gemit. Gemunt enim illi, et gemit iste ; sed aliter illi, aliter iste. A voce, inquam, gemitus mei adhaesit os meum, vel, adhaeserunt ossa mea, carni meae, id est per gemitum talem patet quod adhaerent ossa carni, id est fortes infirmis, portando infirmitatem eorum. Unde Apostolus : Nos firmi debemus infirmitatem infirmorum portare. Vel aliter potest legi : Oblitus sum comedere panem meum, id est servare praeceptum Dei. Et hoc, a voce gemitus mei, id est a voce diaboli, ex quo est gemitus et miseria mea. Unde : Adhaesit os meum carni meae, id est ratio sensualitati consensit.
- Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
- Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius, [Aug.] vel singularis, vel unicus ; in tecto, vel in domicilio. Tres aves, et tria loca hic distinguuntur. Aves : pellicanus, nycticorax et passer ; loca : solitudo, parietina et tectum. Et dicitur pellicanus in solitudine, nycticorax in parietinis, passer in tecto. Pellicanus avis est quae in solitudine habitat. Nycticorax, quae est vigil et teter corvus noctis, habitat in parietinis, quae vulgo dicuntur ruinae, ubi parietes stant sine tecto, ubi habitat nycticorax avis, quae noctem amat. Passer tecta amat. Unus homo autem vel plures possunt habere personam trium avium, tria vero loca tria sunt genera hominum. Est enim solitudo, ubi Christiani non sunt, nec fuerunt ; parietinae ubi fuerunt, sed corruerunt ; tectum, ubi fuerunt, nec ceciderunt, manentes in domo. Verus ergo praedicator, si venit inter eos, ubi Christiani non sunt, similis est pellicano solitudinis. Si autem venit ad eos qui fuerunt et ceciderunt, est sicut nycticorax in domicilio, vel parietinis, quia nec eorum tenebras deserit, sed vult eos lucrari. Si autem venit ad eos, qui crediderunt, nec ceciderunt manentes in domo Ecclesiae, sed tepide agentes, passer est in tecto, et clamat eis qui sub tecto, id est sub carne torpent, cum ille sit super carnem. Unde Dominus in Evangelio dicit : Qui in tecto est, non descendat tollere aliquid. Et alibi : Quod in aure auditis, praedicate super tecta. Vel per has aves Christus accipitur. Pellicanus dicitur, etsi non certum sit rostro pullos occidere suos, et triduo lugere, tunc rostro sanguinem suum super eos fundere, unde illi reviviscunt. Sic Christus occidit, ut Paulum persecutorem, et sanguine suo vivificat, iuxta illud : Ego occidam, et ego vivere faciam ; percutiam et sanabo. Dicitur autem habitare in solitudine, quod Christo proprie congruit, quia solus de Virgine natus est : post nativitatem vero, venit ad passionem, ubi a ruinis occiditur, id est a Iudaeis qui ceciderant excaecati. Sed et eos amat Dominus dicens : Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Tunc ideo fuit quasi nycticorax in parietinis, sed qui in passione dormierat, vigilavit in resurrectione, et volando in caelum factus est sicut passer singularis in tecto,
[Cassiod.] id est in caelo, ubi interpellat pro nobis. Vel diversa genera poenitentium notat per has aves. Pellicano enim avi maciei nimiae et solivagae comparantur eremitae. Nycticoraci vero similatur ille qui a publico remotus, dum alii nocte huius saeculi dormiunt vigilat
[Cassiod., Alcuin.] et sibi quaerit escas mentis, qui si non inter homines, extra tamen est in alto dicens eis : Qui in nocte dormiunt. Vere passer est ille qui sagax ad alta virtutum fugit, ubi tutus est a laqueis ; qui solitarius vel unicus dicitur, propter charitatem quae ex multis unum facit. Et dicitur esse in tecto, vel aedificio, propter altitudinem fidei, ut non descendat aliquid tollere de domo.
- Tota die exprobrabant mihi inimici mei ; et qui laudabant me, adversum me iurabant.
Tota die, etc. [Gl. int.] Loquitur hic Christus. Quasi dicat : Quia occido et vivifico, ideo inimici mei exprobrabant mihi tota die,
[Aug.] quia peccatores membra mea facio, ut cum dixerunt : Quare magister vester manducat cum publicanis et peccatoribus ? Et qui laudabunt me ore palam, sed ficte, adversum me iurabant. id est conspirabant. Quare ?
- Quia cinerem tanquam panem manducabam, et poculum meum cum fletu miscebam.
Quia cinerem tanquam panem manducabam, et poculum meum cum fletu miscebam, [Aug., Alcuin.] id est, quia haec genera hominum in membris habere volui, scilicet poenitentes qui significantur per cinerem et fletum. Cinis enim et cilicium sunt arma poenitentium.
[Alcuin., Cassiod.] Vel in persona iusti totum accipi potest, quasi dicat : Ita frigor pro aliis et gemo. Et ad cumulum mali, tota die exprobrabant mihi inimici mei, quos diabolus aliter nequit perdere, arte quadam vult capere ; facit enim irrideri poenitentes, quasi iurent in eorum detestatione irrisores, qui laudabant eos, dum cum eis erant saeculares. Unde subdit : Et qui me laudabant, dum cum eis fruerer saeculari vita, adversum me iurabant, id est conspirabant. Quare ? quia cinerem,
[Cassiod., Alcuin.] id est reliquias peccatorum, tanquam panem manducabam, id est poenitendo consumebam, quia etiam tenuia peccata, id est levia, per poenitentiam sunt consumenda. Et poculum meum cum fletu miscebam, etsi hoc ad litteram accipi possit, magis tamen de calice Domini accipiendum est, quem lacrymae faciunt dulciorem Vel ita, quia cinerem, quasi dicat : Exprobrabant mihi inimici, sed non curabam, quia cinerem tanquam panem manducabam, id est in ipsa deiectione reficiebar ; adeo placebat mihi. Et poculum meum, id est temporalem iucunditatem, cum fletu miscebam. Vel, poculum, id est desiderium caelestis patriae, pro dilatione, cum fletu miscebam, id est cum lacrymis miscui. Vel, poculum, id est potum sacrarum Scripturarum, quae antiqua recolunt, cum fletu miscebam, dum attendi bona quae amisi, et mala quae reperi. Hic autem fletus unde mihi est ?
- A facie irae indignationis tuae : quia elevans allisisti me.
A facie irae et indignationis. [Cassiod.] Ira est ultio ; indignatio in nobis est motio animi, quia indignamur etiam filiis. Ira autem est impetus in puniendo, quae in Deum non cadit, sed est anthropopathos. Et est a facie irae tuae,
[Aug.] id est ab instantia vindictae, quae in Adam fuit cum qua nati sumus. Haec ira est de propagine iniquitatis de massa peccati. Unde Apostolus : Fuimus et nos natura filii irae. Et Dominus ait : Ira Dei manet super eos qui non credunt. Non ait veniet, sed, manet, quia non tollitur in qua natus est. Et indignationis tuae quam merui actualiter peccando.
[Gl. int., Aug.] Et loquitur hic Ecclesia. Et bene dico a facie irae tuae, quia elevans me, in honorem faciendo ad imaginem tuam, qua omnia animalia superamus, gravius allisisti me. Nihil enim habet hanc peccati miseriam, et gehennae, nisi homo. Quod pecus plangit de peccato ? quae avis timet gehennam ignis aeterni ? quia nulla est ei participatio beatae vitae. Ideo nulli sunt stimuli miseriarum. Et vere allisisti, quia
- Dies mei sicut umbra declinaverunt ; et ego sicut fenum arui.
Dies mei, qui sunt sicut umbra, id est obscuri et vani, [Gl. int., Aug., Cassiod.] declinaverunt. Sicut umbra, id est quasi inutiles transeunt. Quasi dicat : Quia ego a vero declinavi, similes mihi facti sunt declinantes dies mei, et ego arui quasi fenum, sine rore gratiae.
Pars III.
- Tu autem, Domine, in aeternum permanes ; et memoriale tuum in generatione et generationem.
Tu autem, Domine. [Cassiod., Alcuin.] Tertia pars, ubi ostenditur certitudo impetrandi veniam. Iam consurgit lapsus ad prophetandum, iam poenitens caput relevat. Quasi dicat :
[Aug.] Haec ego iusto iudicio tuo patior, sed tu viges, ut liberes qui viguisti, ut me humiliares. Et hoc est : Tu autem, Domine, permanes in aeternum. Ergo temporalem servet aeternus. Non enim quia ego cecidi, tu senuisti. Viges ad me liberandum, quia viguisti ad me humiliandum. Et memoriale tuum,
[Cassiod., Alcuin., Aug.] id est promissum memorabile de te, scilicet reparatio, qua tu nostri, vel nos tui memores sumus. Vel, memoriale tuum, id est memoria qua memor nostri es, quia non oblivisceris nostri. Est in generationem praesentem, et generationem futuram, quia promissionem habemus vitae quae nunc est et futurae. Bene dico memoriale, nam
- Tu exsurgens misereberis Sion ; quia tempus miserendi eius, quia venit tempus.
Tu exsurgens ad regnandum, [Aug.] qui quasi dormiens distuleras, misereberis prius Sion, id est Iudae. Unde apostoli et alii fratres fuerunt, quorum erat cor unum et anima una in Deum. Misereberis dico, quia tempus miserendi eius venit, de quo dicit Apostolus : Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum de muliere, factum sub lege. Et repetit quia venit tempus acceptabile. Unde : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Et nota quod ait : Venit tempus.
[Cassiod.] Hoc enim ideo ait, quia omnia ordine voluit fieri Deus, et tempus ad hoc disposuit, ubi opportunitas apte ordinata est. Et vere misereberis Sion.
- Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius ; et terrae eius miserebuntur.
Quoniam placuerunt servis tuis, id est apostolis, lapides eius, Sion, [Aug.] id est prophetae firmi placent. Sunt enim in Sion lapides, sunt et non lapides, scilicet pulvis, terra. Unde subdit : Et terrae, vel, pulveris eius miserebuntur. Lapides placent servis, et ipsi servi miserentur terrae. Lapides sunt prophetae, ibi praemissa est praedicatio, inde sumptum est evangelicum officium. Servi ergo, id est apostoli, agnoscunt in lapidibus, id est in prophetis eloquia Dei, et de terra formant imaginem Dei, dum terreni mundantur, quorum miserentur. Sicut ergo de pulvere terrae formatus est homo, ita de pulvere ruentium parietinarum Dei imago reformatur. Inde est quod misso Spiritu sancto multi crediderunt eorum qui Dominum crucifixerant ; de illo enim pulvere multa millia credentium venerunt, pretia rerum suarum ad pedes apostolorum ponentium. Sed non tantum hoc in Sion factum est, imo venit et alius paries de gentibus. Unde subdit :
- Et timebunt gentes nomen tuum Domine ; et omnes reges terrae gloriam tuam.
Et timebunt gentes. [Gl. int.] Quae modo timere nesciunt, nomen tuum, et omnes reges terrae timebunt gloriam tuam, maiorem sua. Ideo haec,
- Quia aedificavit Dominus Sion : et videbitur in gloria sua.
Quia Dominus aedificavit, vel, aedificabit Sion, [Aug.] id est Ecclesiam. Hoc modo agitur, et tandem in aedificata Sion, videbitur in gloria sua : quod non modo, tunc videbitur gloriosus, qui primo visus est in illa infirmitate. Unde : Vidimus eum non habentem speciem neque decorem. Aedificavit Sion, quia,
- Respexit in orationem humilium ; et non sprevit precem eorum.
Respexit in orationem humilium, [Cassiod., Aug.] qui spiritu pleni orabant ut veniret. Hoc agitur in aedificatione Sion : orant, gemunt aedificantes, qui sunt unus pauper, et pauperes multi. Unde in titulo singulariter, hic pluraliter dicit ; sed unus dicitur propter unitatem pacis Ecclesiae ; multi propter latitudinem. Ergo nunc oratur, nunc curritur, nunc cinis tanquam panis manducatur, et nunc potus cum fletu miscetur, ne in futuro sero quaeratur, inaniter petatur, frustra pulsetur, foris remaneatur, cum quinque virginibus fatuis. Et non sprevit precem eorum,
[Cassiod.] hoc est respicere, quod non spernere.
- Scribantur haec in generatione altera ; et populus qui creabitur laudabit Dominum.
Scribantur haec. [Cassiod., Gl. int.] Qui supra poenitentia sordebat, iam honore Prophetae decoratur. Praecipit haec quae dixit testimonio Scripturae firmari, ut aetas futura ea discat. Quasi dicat : Dixi per Christum esse reparationem, per Adam destructionem. Et haec, scilicet quod reparatio est per Christum, et destructio per Adam, scribantur,
[Aug., Cassiod.] ut firmiter teneantur, vel habeantur in generatione altera, id est ad opus generationis novae. Haec enim quando scribebantur, non sic proderant generationi Veteris Testamenti ; prosunt vero alteri generationi, id est novae. Unde subdit : Et populus qui creabitur. Nova creatura in Christo, non dico qui creatus est, laudabit Dominum, qui sibi subvenit. Unde Apostolus dicit : Si qua in Christo nova creatura est vetera transierunt. Et ecce facta sunt omnia nova.
- Quia prospexit de excelso sancto suo, Dominus de caelo in terram aspexit.
Quia prospexit, etc. [Aug., Cassiod., Alcuin.] Post gemitus dolentis, iam sunt verba consolationum ; iam gaudet pauper. Et nota quia supradixit, aedificavit Dominus Sion, et item, scribantur haec. Modo utrumque declarat, scilicet quid dixit scribendum, et quomodo aedificavit. Hoc est enim quod dixit, scribendum, scilicet quia prospexit,
[Aug. et Cassiod.] id est misertus est de excelso sancto suo, ut ad humiles veniret humilis, et sic aedificavit Sion. Et nota quia Propheta ut praeterita dicit, quae adhuc erant futura,
[Gl. int.] deinde evidentius aperit quod dixerat, Dominus de caelo in terram aspexit. Ad quid prospexit ? subdit, scilicet
- Ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum.
Ut audiret gemitus compeditorum, [Aug.] id est sanctorum, qui sunt compediti timore Dei et disciplina eius. Timor namque Dei compedes sunt, in quibus gemunt sancti ad impetrandam misericordiam. Nisi enim compedibus timoris ligati essent martyres, dura et molesta a persecutoribus non sustinuissent. De his compedibus scriptura Sapientiae dicit : Audi, fili, et excipe sententiam meam, et ne abjicias consilium meum, et infer pedem tuum in compedes illius, et in torquem eius collum tuum, et erunt tibi compedes eius in protectione fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae. Quas compedes solvunt qui martyres occidunt, et solutis vertuntur in gloriam, ut solveret filios interemptorum,
[Aug.] vel mortificatorum. Nos autem sumus filii mortificatorum illorum, qui solvimur a nodis peccatorum, et a vinculis cupiditatum. Prospexit ergo Dominus in terram, ut audiret gemitus compeditorum, timore et disciplina eius. Vel, compeditorum, peccatis, vel mortalitate. Ut solveret filios interemptorum, id est nos a peccatis. Unde alibi : Dirupisti vincula mea. Ad quid audiret et solveret ? ad hoc,
- Ut annuntient in Sion nomen Domini ; et laudem eius in Ierusalem.
Ut iam annuntient [Aug.] quod non licuit cum interficerentur compediti), nomen Domini, id est laudem de Dei essentia, in Sion, id est in Ecclesia ; et laudem eius
[Gl. int., Greg.] secundum opera, annuntient in Ierusalem, id est in Ecclesia. Ita annuntient
- In conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.
In conveniendo populos et reges terrarum, [Cassiod.] id est ut faciant populos et reges convenire in unum, id est in unitatem fidei et morum,
[Aug.] quod fit sanguine mortificatorum, et compeditorum gemitibus qui auditi sunt. Ad quid ? Ut serviant Domino.
[Cassiod.] Vel aliter ab illo loco : Ut audiret gemitus compeditorum. Compediti dicuntur sancti Veteris Testamenti, qui legalibus vinculis astricti non sunt usi noxia libertate, qui cum gemitu orabant, ut Deus mundum a peccatis solveret, et ut solveret filios interemptorum, id est filios eorum qui fraude diaboli sunt perempti a paternis erroribus liberaret, scilicet apostolos, et alios bonos de illo populo, qui fuerunt filii eorum, quos diabolus interemit, ut sic ipsi liberati, annuntient in Sion nomen Domini. Praedicit futura. Hoc enim in Sion factum est, dum ibi primum loquebantur apostoli variis linguis magnalia Dei. Unde in generalem Ecclesiam cucurrit sermo eorum. Unde subdit : Et laudem eius annuntient in Ierusalem, id est in generali Ecclesia, ita annuntient, in conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino. Haec non mutantur.
Pars IV.
- Respondit et in via virtutis suae : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi.
Respondit. [Alcuin., Aug.] Quarta pars, ubi post certitudinem veniae dicit quod de sua brevitate ad aeternitatem transeat. Quasi dicat : Ut annuntient nomen Domini, et laudem eius in Ierusalem. Et respondit ei, Domino, scilicet laus vel Ierusalem. Superiora verba indicant respondisse ei aut laudem aut Ierusalem. Supra enim memoraverat et laudem et Ierusalem, et populos et reges. Sed ad populos vel ad reges non potest referri, quia si referretur, dixisset responderunt, quia ergo singulari numero dicit respondit, intelligitur respondisse laus, vel Ierusalem : laus respondet, quando ei gratias agunt vocati ab illo, dum bene credunt vel bene vivunt, vel Ierusalem, non illa reproba quae occidit prophetas, sed illa quae multos filios parit, vocata respondet, non contemnit, sed fructum reddit. Ecce quid et cui respondit, et ubi respondit, in via, id est in Christo, scilicet in unitate fidei eius, non in se respondit, id est ex suis meritis. De se enim non esset vox nisi peccati, et qualiter respondit ? In via virtutis suae, id est in fide, qua resurrexisse credit Christum. Via enim virtutis suae fuit Christus post resurrectionem, cum iam non est infirmus ut prius, cum fuit via infirmitatis : sed fortis in caelo vocat Ecclesiam. Laus autem fidei est, non quia credit mortuum, quod et paganus credit, sed quia credit glorificatum. Respondit ergo ei, non voce, sed corde ; non lingua, sed vita ; in via, non infirmitatis, sed virtutis suae, id est in fide Christi, qua credit eum non tantum mortuum, sed resurrexisse et ascendisse ad aequalitatem Patris. Dixi quod Ecclesia respondit Domino, et ubi et qualiter ; sed quia praevidit quosdam dicturos, fuit quidem quondam Ecclesia congregans omnes in unum ; sed iam desiit, inquit, paucitatem, vel exiguitatem dierum meorum, non aeternitatem illorum dierum ubi ero, sed temporales dies, scilicet quandiu ero in hoc saeculo, nuntia mihi. Hoc dicit propter illos qui dicunt iam non esse Ecclesiam. Non vacat vox ista, non est inanis haec petitio. Ipsa enim via sic annuntiavit : vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Totum vero tempus usque ad finem saeculi, est illa exiguitas dierum, quia omne quod finitur exiguum est, ut inde transeatur in aeternitatem. Dico nuntia. Et
- Ne revoces me in dimidio dierum meorum ; in generatione et generationem anni tui.
Ne revoces me in dimidio dierum meorum, [Aug.] id est fac ut in toto eo exiguo non desinam ; non sic fiat ut haeretici dicunt, usque in finem saeculi, perduc me. Non ideo in dimidio dierum meorum me revoces, sed perfice mihi exiguos dies usque ad finem saeculi, ut postea des aeternos. Cur autem de exiguitate quaeris ? quia in generatione et generationem sunt anni tui, id est quia licet illi dies usque in finem saeculi durent, tamen exigui sunt in comparatione tuorum qui non mutantur, qui aeterni sunt.
[Cassiod.] Vel ita ab illo loco ; respondit, etc. Quasi dicat : Annuntiant laudem eius in Ierusalem, et ipsa Ierusalem, id est Ecclesia, respondet ei, Domino gratulando, et obsequendo praeceptis eius. Ubi ? In via virtutis suae,
[Greg.] id est constantiae suae, non declinando a bono. Breviter hic diffinitur religio Christiana, cum dicitur in via virtutis. Dico respondit,
[Cassiod.] et respondendo oravit, hoc : O Deus, annuntia mihi paucitatem, vel exiguitatem dierum meorum, id est breve hoc tempus totius saeculi usque ad finem fac me attendere. Finem quippe saeculi cupit scire, ut cito ad beatitudinem veniat, nec petit noscere diem, neque horam consummationis, quod nemo potest scire, unde Dominus : De die autem illa, et hora, nemo novit, nec angelus, nec Filius, nisi solus Pater. Desiderat autem scire utrum saeculum cito finiatur, ut sic transeat ad vitam. Pro quo subdit : Ne revoces me in dimidio dierum meorum,
[Greg.] id est transactam vitam, vel aetatem peccatorum. Unde liberatus sum. Vel, ne revoces me in dimidio dierum meorum, ne sinas me revocari a cursu caelestium, ut haeream curae temporalium, quin hos dimidios et futuros dies continuem. Et dicit hos praesentes dies, dimidium dierum,
[Alcuin.] vel dies dicit quos in bono in praesenti agit vir sanctus, in quibus meretur praemium vitae. Dies enim habet, qui eos hic in luce bonae vitae agit, sed non sunt nisi dimidii si non adduntur aeterni. Et est : Quia tendo ad aeterna, ne revoces me in dimidio dierum meorum,
[Aug.] id est ut remaneam in his dimidiis diebus, sed adde dies gaudii. In generatione generationum sunt, alia littera, anni tui, est generatio generationum, quae non transit, collecta de omnibus generationibus, id est sancti. Collectae enim sunt sanctae proles omnium generationum, et facta est inde una generatio generationum, quae non vadit, nec praeterit. In illa erunt anni Domini, qui non transeunt, scilicet aeternitas Dei. Non enim aliud sunt anni Dei, aliud ipse ; sed anni Dei, aeternitas Dei est. Aeternitas autem ipsa Dei substantia est, nihil habens mutabile, ubi nihil est praeteritum, nihil futurum. Et est, dies mei sunt exigui, sed anni tui, id est aeternitas tua, sunt in generatione generationum.
- Initio tu, Domine, terram fundasti ; et opera manuum tuarum sunt caeli.
Initio, tu Domine, [Alcuin., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Ne revoces me, quia ad aeternitatem tendo, quam exponit, dicens, o Domine, terram fundasti. Et hoc, initio, quia aeternitate tua praecedis omnia quae fecisti. Sine initio enim ante creaturas exstitit. Et opera manuum tuarum sunt caeli, ad litteram. Alibi dicitur : Verbo Domini caeli firmati sunt. Sed quod verbo facit, hoc et manu, id est virtute. Non est enim distinctus corporeis membris. Verbum autem Dei manus eius est. Et
- Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent.
Ipsi caeli peribunt, [Aug.] de caelis proximis terrae. Hoc constat quod peribunt, secundum qualitatem. Unde et Petrus : Terra autem et caeli qui nunc sunt, eodem verbo repositi sunt igni reservandi. De superioribus autem caelis caelorum non est certum, sed si manent, non in se, sed Deo manent. Vel mystice caeli sunt iusti, qui sunt opera manuum eius : qui secundum vestimentum, id est secundum corpus, peribunt, sed mutabuntur in melius. Tu autem permanes immutabilis.
[Cassiod.] Sicut aeternitatem Dei ostendit, creando omnia, sic manendo post mutata. Et omnes vel omnia, sicut vestimentum veterascent. Quasi dicat : Non de angelis accipi potest, sed de mutabilibus, scilicet de caelis, ad litteram. Vel de sanctis, qui veterascent sicut vestimentum, id est secundum corpus quod more vestis consumitur.
- Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Et sicut opertorium mutabis eos. Caelos accipe, qui omnia operiunt, qui etiam mutabuntur. Unde subdit : Et mutabuntur, [Cassiod., Aug.] mutata vel mutanda recte dicuntur, quia iam non subiacebunt corruptioni, sicut ante. Tu autem qui dixisti : Ego sum qui sum, idem ipse es, id est immutabilis et omnipotens. Licet enim omnia sint ex te, et per te, et in te, non tamen sunt quod ipse es, qui es mutans, non mutatus ; faciens, non factus ; movens, sed manens. Et anni tui, qui erunt in generatione generationum, non deficient ; sed an ibi esse poterimus ? utique. Audi quod sequitur :
- Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur.
Filii servorum tuorum, etc. [Cassiod., Aug.] Hilaris conclusio est hic, qua dicimur ibi habitaturi. Quasi dicat : Anni tui non deficient. Et in tuis annis habitabunt filii servorum tuorum,
[Aug.] id est prophetarum et apostolorum, nedum ipsi. Ita dicit hic filios habitare, ut filii intraverunt in terram promissionis, non patres eorum : quod significat novos homines intrare in novam requiem, non veteres. Intraverunt tamen de illis patribus duo, scilicet Caleph et Iosue, quia et in requiem veram intrant unus et unitas, id est Christus et Ecclesia, cum omni novitate filiorum. Dum ergo dicit filios habitaturos, et historiae veteri allusit, et mysterium notavit.
[Aug.] Vel filii sunt opera bona, sine quibus nemo intrat. Filii ergo servorum tuorum habitabunt, id est servi per bona opera habitabunt, quasi per filios. Noli ergo esse sterilis, si vis habitare. Praemitte fetus operum, quos sequaris, qui te deducant ad terram viventium. Unde filius, scilicet Ioseph, antecessit Iacob in Aegyptum. Et ait patri suo et fratribus suis : Ego praeveni parare vobis escas. Ita ergo praecedant filii tui, id est opera bona tua, parare tibi epulas aeternae refectionis. Quales enim filios praemiseris, tales sequeris. Et semen eorum,
[Greg.] id est opera. Unde fructus aeternus metitur, in saeculum, id est in aeternum, dirigetur. Hoc ideo dicit, quia nihil tortum intrat.
PSALMUS CII
PSALMI TITULUS : PSALMUS IPSI DAVID.
Benedic, anima mea, Domino.
Titulus : Psalmus ipsi David.
[Cassiod., Aug.] Post preces pauperis, sequuntur praeconia gaudentis. Omnes enim qui in Christo sunt, quasi unus homo sunt, qui hic loquitur et excitat atque hortatur animam suam, ut benedicat Dominum, volens diffinire cur sit benedicendus. Causam enim laudis supponit, ne quis ad hoc piger inveniatur. Et est sensus tituli : Ipsi David, id est Christo, fit iste psalmus, id est ista laus, quae hic cantatur, Christo fit, et non alii.
Intentio : Monet ad laudem.
Modus : Tripartitus est psalmus.
Primo Propheta per sua beneficia sibi a Deo collata, hortatur benedicere Deum.
Secundo per ea quae antiquis contulit, et posteris collaturus est, ibi, faciens misericordias.
Tertio per caelestes, et omnes alias creaturas, monet benedicere Deo, ibi, Benedicite Domino.
[Aug., Alcuin.] Propheta in pesona generalis iusti loquens secundum superiorem vim animae, id est rationem, exhortatur animam ad benedicendum, dicens : O
- Benedic, anima mea, Domino ; et omnia quae intra me sunt, nomini sancto eius.
Anima mea, benedic Domino, [Aug.] id est lauda Dominum, qui dicit : Sacrificium laudis honorificabit me. Clama ergo voce si homo est, qui audiat ; sine voce clama, si non est qui audiat homo, quia audit Deus. Deinde iterat expressius quod dixerat : Et omnia quae intra me sunt,
[Cassiod.] id est omnes cogitationes, omnes vires, nulla discrepent. Benedicat nomini sancto eius.
[Aug.] Nunquam enim deest qui audiat interiora, et ideo nunquam sileant. Item repetit :
- Benedic, anima mea, Domino ; et noli oblivisci omnes retributiones eius.
Benedic, anima mea, Domino. [Aug.] Repetitio ad exhortationem valet. Dico benedicas, et ut semper benedicas, noli oblivisci omnes retributiones eius : non sit ante oculos tuos delectatio peccati, sed damnatio peccati, et remissio Dei. Cogita omnia mala tua, quia quot ea sunt, tot bonae retributiones sunt Dei. Non enim ante oculos poterunt esse omnes retributiones Dei, nisi ante oculos tuos fuerint omnia peccata tua. Et nota quod non ait retributiones, sed retributiones eius ; aliud enim debebatur, et aliud redditum est quod non debebatur. Tribuit homo mala pro bonis, et retribuit ei Deus bona pro malis, pro quibus bonis tribuit homo mala. Ecce bonum est, quia homo est, et quia vivit, et quia ad imaginem Dei est factus, pro quibus cum debuisset homo reddere Deo sui similitudinem, reddit dissimilitudinem. Et pro his malis reddit Deus bona, inspirando poenitentiam, et praestando veniam. Et ideo alibi : Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi ? Tribuit, cum me fecit ; retribuit, cum iustificavit. Hae autem sunt retributiones, ipse est
- Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ; qui sanat omnes infirmitates tuas.
Qui omnibus iniquitatibus tuis propitiatur, remittendo eas. [Aug.] Qui post remissionem etiam sanat omnes infirmitates tuas, vel languores tuos, quia corpus infirmum est, et ex languore corporis multa suggeruntur animae carnalia desideria : titillant, et quibusdam capitur anima ; sed non est timendum, quia sanat omnes infirmitates tuas, nunc fovendo blandis, nunc secando asperis. Omnipotenti enim medico nullus insanabilis languor occurrit, maxime autem in fine sanabit languores, quando hoc corruptum induet incorruptionem. Unde subdit
- Qui redimit in interitu vitam tuam ; qui coronat te in misericordia et miserationibus.
Qui redimit vel redimet. [Aug.] Quasi dicat : Inde sanat omnes languores, quia ipse est qui redimit pretio sanguinis, vitam tuam de interitu, id est de corruptione, quae tanta est in corpore, et aggravat animam quam impedit, ad ipsum Deum cogitandum, atque a sublimi intentione detorquent animam, sed finietur cum induet incorruptionem. Sanabit utique, quia ipse est, qui si viceris, etiam coronat te iam incorruptum, quod non est nisi ab eius misericordia, unde subdit : Coronat dico, in misericordia et miserationibus.
- Qui replet in bonis desiderium tuum ; renovabitur ut aquilae iuventus tua.
Qui etiam replet desiderium tuum in bonis. Post coronam non restat lucta, in qua iuveris ; sed satiaris his, quae hic desiderabas, ad quae suspirabas. Quando erit hoc ? quando renovabitur ut aquilae iuventus tua. Quasi dicat : Hoc non est in praesenti, ubi nemo repletur, sed semper indiget. Sed quando renovata erit iuventus tua ? et addit, ut aquilae. Renovatur iuventus aquilae, sed non ad immortalitatem. Similitudo enim data est, quanta potest esse de re mortali ad immortalem. Dicitur aquila, dum senio gravatur, rostri immodice crescentis unco non posse os aperire, et cibum capere. Et inde languescit, sed quodam naturali modo collidit rostrum ad petram, et excutit rostri onus, quo cibus impediebatur, et redit ad cibum, et omnia reparantur ei, ut fiat iuvenis. Sic et quod nos impedit comedere panem nostrum, petra aufert et excutit vetustatem, id est Christus, ut in eo renovemur, quibus vetustas claudit os oblitis comedere panem nostrum.
Pars II.
- Faciens misericordias Dominus : et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
Faciens misericordias Dominus. [Alcuin., Aug.] Secunda pars, ubi monet benedicere per ea quae facta sunt antiquis, et posteris fient. Quasi dicat : In futuro introibimus, satiabimur. Quid in via hic nobis est ? nunquid deserimur ? non, quia Dominus relinquens nos in deserto, sed ducens ad patriam et faciens misericordias. Sed misericordibus, de quibus dicitur : Beati misericordes, quoniam illi misericordiam consequentur ; illi sunt qui diligunt inimicos, et in se peccantibus dimittunt. Hunc misericordiae fructum Dominus scribens in terra, cum accusaretur adultera, exigebat. Ante enim in lapide scripsit Deus signans Iudaeorum duritiam, sed inclinatus in carnem scripsit in terra humanae mentis fructum paritura. Inclinatio enim ipsius incarnationis humilitatem significat, per quam in Christianis misericordiae fructum erexit. Haec autem misericordia in omnes est facienda. Unde Apostolus : Operemur bonum ad omnes, etc. Et illud : Omni petenti tribue ; et : Si esurierit inimicus tuus ciba illum. Legitur tamen alibi : Ne tradas peccatori, et ne suscipias peccatorem, quae praedictis adversa videntur. Sed in hoc quid videtur auctorum conflictu, duo sunt attendenda, natura et vitium. Naturam iuva, vitium persequere. Ergo ne tradas peccatori, et ne suscipias peccatorem, id est non amore iniquitatis illius suscipias eum. Econtrario, omni petenti tribue ; et : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, scilicet subveni naturae, non iuves peccatum ; da operi Dei, non operi hominis. Nam quod homo est, opus Dei est ; quod peccator est, opus hominis est. Sic qui dat iusto pro alia causa, nisi quia opus Dei est, non dat iusto. Ideo dicitur : Qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Hoc quoque misericordiam non impedit, si puniuntur mali. Puniendi enim sunt iniqui, non animo ultionis, sed dilectionis. Ubi autem potentior occurrit, nec potes corrigere vel monere, tolera ; securus quod non erit impunitus ; post misericordiam enim subdit, de iudicio dicens : Et Dominus est faciens iudicium. Unde : Mihi vindictam et ego retribuam, dicit Dominus. Sed quibus ? Omnibus iniuriam patientibus ab his qui non sunt sui iuris, id est qui non pertinent ad iura gubernationis ipsius qui patitur, in quos nequit disciplinam exercere. Deinde ostendens quae antiquis fecit, subiungit :
- Notas fecit vias suas Mosi ; filiis Israel voluntates suas.
Notas fecit vias suas Mosi. [Aug.] Per Mosen omnes sanctos accipe : uno posito omnes occurrunt ; tamen eum ideo specialiter ponit, quia per eum data est lex, ut convincatur languidus, et prodatur in quinque porticibus quinque librorum legis, et non sanetur. Ut sic quaerat medicum, et sanetur unitas in piscina, ad descensum angeli mota, id est in Christi passione, qui cum de caelo descendit, a populo passus est. Lex ergo data est, ut superbus humilietur ; humilis confiteatur et sic sanetur. Et hae sunt occultae viae, quas ostendit Deus Mosi ; per quem legem dedit, ut abundaret delictum. Et filiis Israel veris, notas fecit voluntates suas. Et
- Misericors et miserator Dominus ; longanimis et multum misericors.
Dominus est miserator actu, et misericors natura. [Cassiod.] Misericordiam necessario sequitur patientia. Unde subdit : Et longanimis, quia peccantes diu sustinet ; et misericors,
[Aug.] quia dat bona, et vocat multis modis. Vocat enim beneficiis creaturae, vocat impertiendo tempus vivendi, vocat per lectorem, vocat per tractatorem, vocat per intimam cogitationem, vocat per flagellum correctionis, vocat per misericordiam consolationis. Et hoc multum quia et blasphemis est misericors, et vere misericors, quia
- Non in perpetuum irascetur ; neque in aeternum comminabitur.
Non irascetur in perpetuum, [Aug.] bonis scilicet. Ira est pro primo peccato, quam in hoc saeculo patimur ; sed consolatur, promittens finiendam, neque in aeternum comminabitur,
[Gl. int.] de poena aeterna. Quod inde probandum est, quia,
- Non secundum peccata nostra fecit nobis ; neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Non secundum peccata nostra fecit nobis. [Aug., Cassiod., Gl. int.] Quasi dicat : Quod non merebamur, accepimus. Hoc omnibus convenit, quibus gratis bona praestat. Neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis, sed post offensam absolvit. Et vere,
- Quoniam secundum altitudinem caeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se.
Quoniam corroboravit misericordiam super timentes se. [Aug.] Secundum quid ? secundum altitudinem caeli a terra. Si caelum potest abscedere a protectione terrae ; et Deus poterit non protegere timentes se ? attende aptam comparationem. Caelum enim undique circa terram est. Inde etiam peccantibus lux provenit ad oculos ; inde aer, inde spiritus, inde pluvia ad terram, unde fructus. Sine Deo defixit terra, sic protectio Dei manet super timentes se. Et quid fecit ? ecce,
- Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Quantum distat ortus ab occidente, [Cassiod., Aug.] tam longe fecit a nobis iniquitates nostras. Quasi dicat : De tenebris facit lumen splendere. Quando enim peccatum remittitur, occidunt peccata, et gratia oritur : peccata tanquam in occasu sunt ; gratia qua liberaris, in ortu est. Avertere ergo ab occasu peccatorum, et tende ad ortum gratiae, et ita surgis et proficis. Fecit ergo longe a nobis iniquitates nostras, quantum distat ortus ab occidente,
[Gl. int.] quando fecit ut illae occidant, et gratia oriatur. Sed quare hoc fecit ? gratis, non meritis. Et hoc est
- Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se ; quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.
Quomodo pater miseretur filiorum, [Aug.] etiam flagellis, ita, misertus est Dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, id est infirmitatem nostram. Novit quod fecit, quomodo lapsum sit, quomodo reficiendum sit, quomodo adoptandum sit, quomodo ditandum sit ;
[Cassiod., Aug.] a factura enim Creatoris repulsi, ipsi nos male finximus. Deinde exponit figmentum nostrum, subdens :
- Recordatus est quoniam pulvis sumus, homo sicut fenum dies eius ; tanquam flos agri sic florebit.
Recordatus est quoniam pulvis sumus, [Gl. int.] quia etsi facti sumus imago tua, o Domine, pulvis tamen sumus, ariditate peccati. Vel secundum aliam litteram, quae est : Memento quoniam pulvis sumus.
[Aug.] Quasi dicat : Quod figmentum cognovit ? nos infirmos, unde conversus ad Deum dicit : Memento quoniam pulvis sumus. Memento, id est perseveret erga nos misericordia tua, ne obliviscatur gratiae tuae.
[Cassiod., Alcuin.] Dico pulvis est homo, et cito transit. Homo sicut fenum, quod hodie floret, et mox arescit. Et dies eius, id est quod pulchrius habet, est tanquam flos agri, qui citius transit. Homo sicut fenum, et sic efflorebit homo, id est ad plus sic florebit, vel efflorebit, id est deflorebit.
[Alcuin.] Est enim intentivum vel privativum. Vel ita, distingue litteram. Ostendit statum hominis, ne superbiat, dicens : Homo hoc habet quod sicut fenum est dies eius. Homo enim sicut flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Et tanquam flos agri sic efflorebit totus splendor humani generis, honores, divitiae, etc.
[Aug.] Flos feni est qui non est annuus, quod pulchrius est, cito cadit. Unde : Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni ; fenum aruit, et flos decidit : sed verbum Domini manet in aeternum. Quod propter te factum fenum, id est caro est : ex te ergo pulvis es, sed ex misericordia illius aliquid.
[Aug., Gl. int.] Unde subdit in sequenti : Misericordia autem Domini ab aeterno, etc., quasi dicat : Homo est fenum, vel flos. Et vere
- Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet ; et non cognoscet amplius locum suum.
Quoniam spiritus, [Haym., Aug.] qui est in illo, pertransibit ab eo. Ecce qui timebat, abiit. Hic enim est finis morientium, et illo exeunte, non subsistet homo.
[Haym.] Vel ita : Spiritus existens in illo pertransibit ab eo, quia dum est in illo variatur, et post exit. Unde subdit : Et non subsistet spiritus in eo, et non cognoscet amplius locum suum,
[Cassiod.] id est non revertetur ad corpus, in hoc mundo. Hoc dicit contra dementes, qui dicunt animas in hunc mundum redituras.
- Misericordia autem Domini ab aeterno usque in aeternum ; super timentes eum.
Misericordia autem Domini ab aeterno. [Cassiod.] Quasi dicat : Talis est natura hominis, sed per misericordiam Dei aeternus erit. Hic praesumptionem premit, inde spem statuit. Et hoc est, misericordia autem Domini ab aeterno, id est cum mundus coepit administrari, et usque in aeternum, id est sine fine, super timentes eum, non super alios.
- Et iustitia illius in filios filiorum his qui servant testamentum eius.
Et iustitia illius est in filios filiorum. [Alcuin., Aug.] Ecce misericordia et iustitia simul, retributionem dicit super filios filiorum. Multi autem iusti non habent filios, nedum filios filiorum ; sed filii sunt opera. Filii filiorum sunt merces operum. Et est sensus : Misericordia illius est super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum, id est per misericordiam et iustitiam eius dabitur timentibus eum aeterna merces pro bonis operibus, et ne omnes praesumant, subdit, his qui servant testamentum eius.
- Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.
Et qui memores sunt mandatorum ipsius, [Aug.] id est non ut memoriter tantum pronuntient ; sed ad faciendum ea, id est ut agant quod didicerunt ; quod si nimis multa tibi videntur, in duobus mandatis charitatis omnia implentur. Tene ergo radicem charitatis, et tota arbor est in te. Finis enim praecepti est charitas.
- Dominus in caelo paravit sedem suam ; et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Dominus in caelo, etc. [Cassiod.] Praedicat iudicium futurum, ne peccantes indolescant. Quasi dicat : Et debes esse memor ut facias, quia Dominus,
[Aug., Gl. int.] id est Christus, qui descendit et ascendit, in caelo sedem suam iudiciariam, id est de bonis et malis iudicabit in caelo existens, qui prius in terra irrisus est ; et ne impotentem putes, et id est quia regnum ipsius dominabitur.
Pars III.
- Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius.
Benedicite Domino. [Cassiod.] Tertia pars, ubi per caelestes, et omnes alias creaturas, monet benedicere, incipiens ab angelis, et dicens : angeli eius,
[Alcuin., Haym.] non mali. Benedicite Domino, aggratulando dicit, non imperando vel monendo. Quasi dicat : Quod facitis amo. Et, o vos potentes, id est omnes potestates caelestes, qui estis potentes virtute, non vitio, ut diabolus. Benedicite ei, vos dico, facientes verbum illius.
[Aug., Cassiod., Gl. int.] Verbo Dei non es iustus aut fidelis, nisi cum facis. Facientes dico, ad audiendam vocem sermonum eius, id est humiles ad obediendum, non superbi, qui suum auctorem norunt et venerantur. Hi tales digni sunt benedicere, non alii. Vel facientes ad audiendam vocem sermonum eius, id est ad hoc ut per vos nos audiamus, vestro exemplo instruamur.
- Benedicite Domino, omnes virtutes eius, ministri eius qui facitis voluntatem eius.
Omnes virtutes eius. [Gl. int.] Per hoc significatur ille ordo angelorum, benedicite Domino.
[Cassiod., Haym., Aug.] Verbum toties iteratum concitat animos. Deinde generaliter de omnibus subdit : O ministri eius, qui facitis voluntatem eius, non tantum dicitis, vos, benedicite. Malus enim etsi tacet lingua, vita blasphemat ; et si hymnum cantat, tamen multos intuentes mala mittit in blasphemias.
[Alcuin., Aug.] Si ergo vis benedicere Deum, fac verbum eius, fac voluntatem eius. Unde in Levitic. : os turturis iubetur retorqueri ad axellas, ut quod habet in ore, ostendat in opere. Et ne te iactes qui facis voluntatem eius, quia non est opus tuum, sed Dei. Ipse enim per te et in te bonum operàtur.
- Benedicite Domino, omnia opera eius ; in omni loco dominationis eius, benedic, anima mea, Domino.
Benedicite Domino, omnia opera eius. [Aug., Cassiod.] Cum bene vivis, omnia opera eius benedicunt. Vel, omnia opera, id est caelestia et terrestria. Benedicite dico, in omni loco dominationis eius ; vel in omni loco sunt dominationes eius. Sic ubi non dominatur, ibi non benedicatur.
[Aug., Cassiod.] Ubique est, ubique benedicatur : nullus excusatur. Sicut ergo nulla creatura, sic nullus locus laudi excipitur. Benedic, anima mea, Domino. Unde coepit, ibi finit. Benedictio a capite, benedictio a fine. A benedictione profecti sumus, ad benedictionem redeamus, in ea regnemus. Per hoc notat eos qui bonis initiis bonum finem adiungunt.
PSALMUS CIII
PSALMI TITULUS : PSALMUS DAVID.
Benedic, anima mea, Domino.
Titulus : Psalmus David. Patet.
[Alcuin., Cassiod.] Item in hoc psalmo Deum benedicere monet, sicut in praecedenti. Agit enim hic de laudibus Dei, materiam laudis assumens ab operibus eius, scilicet a caelo et a terra, et ornatu eorum, de quibus hic psalmus agit. Totus tamen figuris rerum mysteriisque contextus.
[Aug.] Etsi enim fere omnia hic ad litteram religiose possint accipi, sunt tamen plena mysteriis iuxta litteram, ex visibilibus operibus quae hic dicuntur, invisibilia Dei debent intelligi, sicut ex fabricae mundialis magnitudine et pulchritudine, fabricatoris inaestimabilis magnitudo et pulchritudo potest perpendi et amari, ut sic tandem possit videri, tamen in omnibus spiritualis sensus quaerendus est, et perscrutandus.
Intentio. [Cassiod.] Monet ad laudem.
Modus. Tripartitus est psalmus.
Primo, monet benedicere Deum per caelum et terram, et per omne ornamentum eorum.
Secundo dicit quomodo Ecclesiam per mare saeculi traducit ad portum vitae, ibi, hoc mare.
Tertio promittit se cantaturum semper Domino, ibi cantabo Domino.
[Aug.] Propheta ergo Dei magnalia quae mente conceperat, narraturus, ipsius visionis exsultatione eructat, dicens : O.
- Benedic, anima mea, Domino : Domine Deus meus, magnificatus es vehementer.
Anima mea, benedic Domino, pro tantis beneficiis et muneribus quae hic narrantur. Domine Deus, magnificatus es. Proponit magnifica quae dicturus est, id est proponit hic Deum magnificum esse, postea dicturus in quibus sit magnificus, in quibus omnibus non proprie nisi ipse auctor laudandus est, et convertens ad ipsum sermonem causam ostendit quare sit benedicendus. Quasi dicat : Ideo es benedicendus, quia o Domine Deus, proprie Deus et meus, qui magnus es natura. Magnificatus es, in notitia mea vehementer. Unde magnificatus es, qui semper in te magnus, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es. Per hoc, quia.
- Confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento.
Induisti confessionem et decorem [Aug.] Per hoc enim scitur quod ipse est magnus. In homine enim magnificatur per cognitionem, qui in se incommutabiliter magnus est, cuius magnitudo nec coepit, nec desinit. Et est sensus : Induisti confessionem et decorem, Amictus lumine sicut vestimento, id est undique habes creaturas, quae te confitentur,
[Haym., Alcuin.] id est laudant, et quae sunt decorae et luminosae. Vel ita, ut confessio in operibus sicut prius, decor vero in essentia notetur, sic, induisti confessionem, id est laudem creaturarum, et decorem, qui ineffabilis est in essentia. Et es amictus lumine sicut vestimento, id est lux undique tibi est, qui habitas lucem inaccessibilem, ad quam nemo per se valet accedere. Vel incarnationem significat, cum ait, induisti confessionem et decorem,
[Cassiod.] id est carnem assumpsisti, per quam confessio, id est laus et decus supernae maiestatis innotuit. Et per hoc es amictus lumine sicut vestimento, quia per eamdem incarnationem homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione.
[Aug.] Vel ita, induisti confessionem et decorem, id est Ecclesiam, in qua prius est confessio peccatorum : postea decus virtutum, ut placeat sponso, id est prius est in ea confessio peccatorum, per quam foeditatem deponit : deinde decor virtutum, per quem speciosa forma prae filiis hominum. Et es amictus lumine sicut vestimento, id est Ecclesia : Ipsa enim est vestis sine macula et ruga.
[Aug., Cassiod.] Haec est tunica inconsutilis, quae non potuit dividi. Et ipsa est lux in Domino, etsi prius tenebrae.
- Extendens caelum sicut pellem ; qui tegis aquis superiora eius.
Extendens. [Alcuin.] Hoc prius ad litteram. Quasi dicat : Quae confitentur caelum, terra, mare, cum omni ornatu suo, de quibus singulis subsequenter agit, et prius de caelo, dicens : Tu es extendens caelum.
[Aug.] Ad litteram caelum, quasi tectum mundi extendit Deus ; facit enim amplum firmamentum, ut tegat orbem terrarum. Hoc sicut pellem, id est non labore aliquo, ut tu, homo, tectum tuum extendis, sed tam facile ut pellem quis ; dum vero ait sicut pellem,
[Cassiod., Aug.] designat ipsum esse etiam operturam omnium, quae circa omnia est. Mystice etiam potest legi, et pendet ex illa sententia, qua supra dictum est eum induisse Ecclesiam. Quasi dicat : Induit Ecclesiam, sed quomodo hoc fecit ut hanc indueret ? Converso ad ipsum sermone exponit, tu es extendens caelum sicut pellem. Figuratis sacramentis exponit quomodo Ecclesia facta est lux, et sine macula et ruga. Per caelum enim Scriptura sacra accipitur. Per pellem quae de mortuis animalibus detrahitur, mortalitas praedicantium accipitur. Unde primi parentes Adam et Eva post transgressionem facti mortales, induti sunt tunicis pelliceis. Verbum tamen Dei aeternum est, et Deus apud Deum. Et quia in sapientia Dei non cognovit mundus Deum, per stultitiam praedicationis, id est per mortales praedicatores, qui stulti videbantur, salvat Deus credentes, et in mortali homine facit cognosci Verbum immortale. Bene etiam pellibus comparantur praedicatores, quia sicut mortuis animalibus maior usus pellium est, ita verbum Dei, non tantum per praedicatores, imo etiam post eos magis innotuit. Mortui enim sunt prophetae et apostoli : quae ante dixerunt, stant modo. Tenditur sermo eorum mortuorum, quia post mortem plus ipsi innotuerunt. Prophetas enim vivos sola Iudaea habet ; mortuos omnes gentes, quibus extenditur eorum sermo, ut in eo legamus, postea ut liber plicabitur. Et est sensus : Quomodo fecisti ut indueres ? ecce tu es extendens caelum, id est sacram Scripturam, ut tegat omnem orbem terrarum ; et per eam cognoscatur aeternum Dei Verbum. Extendens dico sicut pellem, id est per mortales praedicatores. Verbum enim Dei, quod ubique erat, sed mundus eum non cognovit, per mortales coepit cognosci, et post eos magis innotuit. Qui tegis vel protegis, aquis superiora eius caeli. Hoc quoque ad litteram bene intelligitur. Sunt enim aquae super firmamentum divisae ab aquis quae sub eo sunt, quae perfundunt terram Mystice superiora sacrae Scripturae, quam supra caelum diximus, charitas est : quae est eminentior via, ut ait Apostolus. Adhuc eminentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habuero, nihil sum. Aquae sunt Spiritus sanctus. Unde Dominus in Evangelio : Qui crediderit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Quod exponens evangelista addit : Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. His igitur aquis teguntur superiora, id est per eum spiritum habetur charitas, sed non tegitur aliis nisi bonis. Unde in Proverbiis : In plateis tuis discurrent aquae tuae, et nemo alienus communicet tibi. Et quia nullus in ea, vel in spiritu alienus communicat bonis, sicut in baptismo et in caeteris donis vel sacramentis. Alieni autem sunt omnes qui audiunt : Non novi vos. Et est sensus : Tegis, vel protegis, superiora eius Scripturae, aquis, id est per Spiritum sanctum dans charitatem bonis, quae tegitur malis. Vel per superiora accipiuntur duo praecepta charitatis ; per aquas intelligitur Spiritus sanctus, vel charitas ipsa. Et nota quia quod protegit, aliud quandoque ab eo sustentatur, et illud onerat ut tectum a parietibus. Aliquando ab eo quod tegitur, non sustentatur nec onerat ; sed ipsum sublevat : ita hic accipitur, cum ait : Qui protegis, id est sublevas, superiora eius, Scripturae, id est duo praecepta charitatis, aquis, id est charitate, vel divino spiritu, quo facilia fiunt, quae aliter essent difficilia. Protegit enim Deus et sublevat divino spiritu vel charitate caelum Scripturae, cuius superiora sunt duo praecepta charitatis.
[Alcuin.] Vel ita : Qui tegis aquis, id est spirituali sensu, superiora eius, id est superficiem Scripturae. Vel per aquas dona, per superiora charitas accipitur. Et est, qui tegis aquis superiora eius, id est spiritualibus donis eorum munis charitatem, ne quid eos ab ea separare possit.
- Qui ponis nubes ascensum tuum ; qui ambulas super pennas ventorum.
Qui ponis nubes ascensum tuum. [Aug.] Accipitur et hoc bene ad litteram, et mystice. Christus enim in nube ascendit, sic et sancti rapientur in nubibus obviam Domino ; sic et spiritualiter et in caelum Scripturae per praedicatores ascenditur, dum per eos non intelligentibus exponitur. Extensa est Scriptura, nec desunt nubes quae in eam ducunt. Qui ambulat super pennas ventorum, ad litteram ventus est motus aeris, cuius velocitas per pennas signatur : sed Deus hanc velocitatem superat, qui ubique est praesens. Unde : Velociter currit sermo eius, cito implens quidquid vult. Mystice venti sunt animae ; pennae virtutes, quae sunt in duabus alis, id est in duobus praeceptis charitatis ; sed charitatem omnium superat charitas Christi, et est, qui ambulas super pennas ventorum, id est excedis agilitatem cognitionis, vel charitatis sanctorum.
- Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.
Qui facis angelos tuos spiritus. [Aug.] Angelus officii nomen est, spiritus naturae. Ex eo enim quod est, spiritus est ; ex eo quod agit, angelus est. Ait ergo : Qui facis angelos tuos spiritus. Spiritus enim in substantia facit angelos cum mittit ;
[Alcuin.] et ministros tuos facis ignem urentem,
[Aug.] id est ut sint ignis urens sicut in rubo, et in aliis fecit implere mysterium quod voluit. Vel ignem urentem, id est seraphim, qui sunt superior ordo, facis ministros tuos. Unde in Isaia : Volavit ad me unus de seraphim, qui sunt superior ordo. Sic etiam mystice in Ecclesia spirituales facit nuntios verbi sui, et quasi ad terram mittit carnalibus loquentes, ubi nil iudicant se scire nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. Et ardentes spiritu sunt ministri qui incendunt alios igne charitatis, et consumunt fenum vitiorum.
- Qui fundasti terram super stabilitatem suam ; non inclinabitur in saeculum saeculi.
Qui fundasti terram super stabilitatem suam, [Aug.] forsitan ad litteram est aliqua firmitas nobis occulta, super quam terra firmatur ; sed quod sequitur, non a Deo potest dici ad litteram, scilicet non inclinabitur in saeculum saeculi, sed ideo dicit Spiritus sanctus, in hoc psalmo difficilia secundum litteram, ut quaeramus spiritualia. Spiritualiter vero Ecclesia super Christum fundata est, quae non potest inclinari. De terra enim ad litteram, non potest a Deo dici, quae legitur transitura. Et est, qui fundasti terram, id est Ecclesiam, super stabilitatem suam, id est Christum. Et ideo non inclinabitur in saeculum saeculi.
- Abyssus sicut vestimentum amictus eius ; super montes stabunt aquae.
Abyssus. Hoc prius ad litteram sic, quasi dicat : Non inclinabitur terra, licet abyssus sicut vestimentum sit amictus eius terrae. Omnis aqua diffusa per maria, per flumina, per antra occulta. Abyssus dicitur haec, ut vestis terram circumdat, quae tempore diluvii tantum excrevit, ut etiam montes operiret. Unde subdit : Super montes stabilitatem aquae sed,
- Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabunt.
Ab increpatione tua fugient aquae, et a voce tonitrui tui formidabunt [Alcuin., Aug.] quia per terribiles ventos siccabuntur ; sed quia dicit, stabunt, non steterunt, ut de praeteritis solet dici, non praeterita, sed futura nuntiat ; praeteritum tempus pro futuro solet poni in Scripturis : figura autem futuri dicere praeterita, non facile occurrit. Mystice de diluvio persecutionum agit, quod Ecclesiam tanquam abyssus circumdat. Et est : Non inclinabitur Ecclesia in saeculum saeculi, licet abyssus persecutionum sit, amictus eius sicut vestimentum ; et etiam super per montes stabilitatem aquae persecutionum. Hoc enim diluvium persecutionum etiam montes depressit. Et quasi sub aquis, fuga latebant apostoli ; sed hoc non diu, quia ab increpatione tua, Domine, aquae persecutorum fugient a pressura montium, et a voce tonitrui tui, scilicet a voce Dei per apostolos, per nubes, per Scripturas facta, formidabunt aquae. Mali enim comminatione iudicii timebunt.
- Ascendunt montes et descendunt campi, in locum quem fundasti eis.
Ascendunt montes. [Aug.] Hoc prius de persecutionibus Ecclesiae prosequendum est. Quasi dicat : Vere abyssus tribulationum circumdat Ecclesiam, quia montes non terreni, sed tribulationum fluctus magni ut montes, ascendunt. Ascendunt ut montes cum saeviunt fluctus, et descendunt ut campi, cum placati sunt.
[Cassiod., Aug.] Superbos enim permittit Deus crescere quando vult, et cum vult humiliat, apta dispositione. Descendunt, dico, in locum quem tu fundasti. Fundavit enim eis locum. Est quidam metus quasi profundus locus, quo recepta sunt quodammodo corda malorum, id est quodam metu compressit. Corda servorum mala sunt, sed quietata. Et
- Terminum posuisti, quem non transgredientur ; neque convertentur operire terram.
Terminum, [Aug.] id est finem, posuisti quem non transgredientur. Finem namque impositum non possunt transgredi ; neque convertentur, id est redibunt operire terram, id est Ecclesiam, quia etsi leves fluctus assiliunt, terram tamen Ecclesiae diluvio non operiunt, ut iam liceat Ecclesiae libere praedicare. Etsi enim perstrepant adhuc et murmurent pagani, sonitus littorum audio, diluvium non perhorresco.
[Cassiod.] Vel ad litteram potest legi, quasi aquae diluvii per ventos terribiles cessaverint, quibus cessantibus ascendunt montes et descendunt campi, id est apparet altitudo montium, et planities camporum, qui prius latebant sub aquis, qui sunt. Vel, apparuerunt in loco, vel locum, quem fundasti, ad litteram, id est competenter,
[Alcuin.] ubi de unoquoque disposuit, vel disposuisti. Sicut etiam de aquis diluvii fecisti vel fecit, quod nec terra eis immergitur, nec eis amodo eget. Unde subdit : Terminum posuisti aquis. Hoc de aquis diluvii. Quem non transgredientur aquae, neque convertentur, id est non redibunt, operire terram. Vel aliter :
[Haym., Gl. int.] Et accipimus montes in bono, sicut supra, scilicet apostolos et alios praelatos Ecclesiae, per campos subditos, quasi dicat : Aquae persecutionum formidabunt, quae prius operiebant montes, et illis fugientibus eminent montes in salutem populorum. Et hoc est : ascendunt montes, id est praelati exaltati sunt libera praelatione, et campi, id est subditi, descendunt, voluntaria subiectione. Et isti et illi sunt, in loco quem fundasti eis, id est faciunt secundum dona quae contulisti eis ; alios enim dedit prophetas, alios evangelistas, et huiusmodi. Terminum posuisti aquis quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.
[Alcuin.] Hoc non tantum de persecutionibus Ecclesiae, sed et de retibus gentilium potest accipi, qui in adventu Christi finiti sunt, ut iam mundum non occupent.
- Qui emittis fontes in convallibus ; inter medium montium pertransibunt aquae.
Qui emittis. [Gl. int.] Ab isto loco mystice persequendum est. Quasi dicat : Terra, id est Ecclesia, nudata est aquis persecutionum, vel ritibus gentilium.
[Aug.] Quid ergo sit in terra mundata ? Ecce tu es qui emittis fontes aquae vivae salientis in vitam aeternam, id est Spiritus sancti. In convallibus, id est in humilibus qui dicuntur montes, propter spiritualem altitudinem ; convalles propter spiritus sui humilitatem. Et est sensus de humilibus subditis gratiae : Etsi sint montes spirituali altitudine, fluunt fontes Spiritus sancti, qui super humilem et mansuetum quiescit. Et aquae pertransibunt inter medium montium. Per aquas, praedicationes, vel ipsi praedicatores verbi Dei accipiuntur, qui inter medium montium, id est inter medium apostolorum, pertransibunt. Et nota quod ait inter medium : medium commune dicitur, et quod aeque ad omnes pertinet, non proprie cuiusquam est. Unde dicitur de aliquibus hominibus : Habent inter se pacem, et huiusmodi, id est in medio sui est, id est communis illis est : sic aqua Dei, id est doctrina, non propria vel privata alicui est, sed publica. Aliter non est pacifica vel secura praedicatio. Non sit mea vel tua veritas, sed idem sentiamus, non sint in vobis schismata. Unde Apostolus : Sive ego sive illi sic praedicamus, sic credidistis. Et alibi : Deus, inquit, pacis det nobis idipsum sapere et fari, et ut id ipsum sapiatis omnes, et non sint in nobis schismata. Nulla ergo de aquis discordet a montibus. Si quis aliud dicit, de suo dicit, non de medio. Et hic talis mons non est audiendus, quia discedit ab aquis per medium currentibus, et aliquid proprium nititur influere
[Gl. int.] Et est aquae, doctrinae, pertransibunt, quia non manent, et prophetia cessabit in futuro,
[Haym., Aug.] Vel, aquae, id est praedicatores verbi Dei, pertransibunt de gente in gentem praedicando. Aquae dico, percurrentes inter medium, id est commune montium, id est sublimium praedicatorum, qui quantum ad se valles sunt. Et ideo dicit, inter medium montium, quia in eo est certa fides populorum, quod apostoli commune habuerunt.
[Cassiod.] Vel montes sunt haeretici, inter quos aquae, id est Scripturae, bene dicuntur pertransire, quia decurrunt, nec eos fecundant, sed transeunt ab eis.
- Potabunt omnes bestiae agri : exspectabunt onagri in siti sua.
Potabunt. [Aug.] Quasi dicat : Aquae pertransibunt inter medium montium ; et aquas has potabunt, omnes bestiae agri, vel silvae, id est gentes, quae sub figura bestiarum intelliguntur, ut patet ex arca Noe, in qua omnes fuerunt, quae figurat Ecclesiam, in cuius compaginis unitate omnes gentes colliguntur. Similiter et omnes fuerunt in disco Petri, ter ei submisso quatuor lineis, qui gerit personam praedicatorum. Quatuor enim lineis vas submissum est de caelo Petro, ubi erant omnis generis animalia : et sonuit vox ei : Surge, Petre, macta, et manduca. Omnes enim mactat Petrus, in eo quod mali sunt ; et manducat in corpus Ecclesiae trajiciendo. Quatuor lineis submissum est, in figura quatuor partium orbis, ubi praedicandum erat Evangelium ; et baptizandi homines ter submissum est, ut in nomine Trinitatis baptismus fieret. Inde, scilicet ex ternario et quaternario, duodenarius numerus colligitur, qui est praedicatorum. Duodecim enim apostoli collecti sunt, electi a Domino, quorum praedicatione totus orbis, cuius quatuor sunt partes in nomine Trinitatis, vocatur, ut Ecclesia congregetur. Omnes enim erant in arca, omnes in disco, omnes mactat Petrus et manducat, omnes aquam fluentem inter medium montium bibunt, quam aquam exspectabunt, vel suscipient onagri, qui sunt silvestres asini, per quos significantur magni indomiti de gentibus qui sunt sine iugo legis ; sed et ipsi feri bibent has aquas cum timidis. Onager cum lepore, magni cum parvis, qui significantur per bestias, sicut per onagros magni. Utrique autem de gentibus accipiuntur. Potabunt dico, vel suscipient, in siti sua, quia alius alio capacius, alius minus, quia in siti sua, id est secundum suam sitim, unusquisque capit. Temperata est haec aqua omnibus, nullum terret, ut sonus Tullianae vocis, et strepitus philosophorum.
[Cassiod.] Vel, bestiae sunt gentiles omnes, magni et parvi. Onagri autem sunt Iudaei superbi. Et est, exspectabunt onagri, id est Iudaei, in siti sua, bibere has aquas, quia superbi Iudaei differunt bibere usque in tempus ultimum.
- Super ea volucres caeli habitabunt : de medio petrarum dabunt voces.
Super ea quae dicta sunt, id est fontes convallium, et huiusmodi. [Cassiod., Aug.] Vel super, illos alia littera, id est montes, volucres caeli habitabunt. Non omnes aves, ad litteram, in montibus habitant, sed per eas significantur spirituales viri, qui non in cordibus suis, sed in montibus, id est in auctoritate prophetarum et apostolorum habitant. Hi sunt aves sacrificii, quas non divisit Abraham. Legitur enim in Genesi quod Abraham in sacrificio suo accepit arietem trimum, et vaccam trimam, et capram trimam, et turturem, et columbam. Arietem et vaccam et capram divisit, et adversus se partes constituit ; aves autem non divisit, et sedit ibi Abraham usque ad vesperam. Et tunc venit caminus et terror, et transiit inter divisa, et fecit haec ad dexteram, illa vero ad sinistram. Mystice aries dux gregis praelatos Ecclesiae significat ; vacca autem et capra, subditos. Sed vacca Iudaeos propter iugum legis ; capra gentiles, qui libere vagabantur, et amaro idololatriae oleastro pascebantur. Aves autem significant spirituales viros, qui libero aere perfruuntur, et gaudent serenitate caeli, quarum aetas ibi tacetur, quia sancti aeterna meditantes mente transeunt omnia temporalia. Hae aves non sunt divisae, quia soli sancti non dividuntur in haereses et schismata. Aries qui praepositos significat, et vacca quae Iudaeos sub iugo legis, et capra quae gentiles significat, trina fuerunt, quia tertio tempore gratia revelata est. Haec divisa sunt, et adversus se invicem partes constitutae, quia hi omnes adversus se dividuntur per haereses et schismata. In spiritualibus vero pax est, et eam in aliis, quantum possunt, servant. In vespera, id est in fine saeculi, venit caminus ; et terror, id est dies iudicii, et transit caminus inter divisa, et facit haec ad dexteram, et illa ad sinistram. Ita et de carnalibus Ecclesiae divisis praepositis, vel subditis, ligna, fenum, stipula comburuntur. Ipsi autem propter fundamentum, cui nihil ante posuerunt, salvi erunt quasi per ignem ; alii vero qui fundamenta destruxerunt, in sinistra locati damnabuntur. Et hoc est, super ea, vel illos, id est super montes, scilicet prophetas et apostolos ; volucres caeli, id est spiritualia corda. Ideo enim addidit, caeli, ut notet sanctos ; habitabunt, quia ibi petras, id est firmamentum praeceptorum inveniunt. Sicut enim illa una petra Christus verbum Dei est, sic multa verba Dei multae petrae sunt, et istae petrae sunt in montibus. Quicunque ergo vult esse spiritualis, ibi inhabitet, non in corde suo aberret ; sed ne putes has volucres suam sequi auctoritatem, quia dabunt voces de medio petrarum, id est non de sua, sed de auctoritate verborum Dei, in quibus sonat petra Christus, a quo etiam sui dicuntur petrae. Et quasi quis quaereret, ipsi montes et petrae unde habent ? subdit : Ipse est
- Rigans montes de superioribus suis, de fructu operum tuorum satiabitur terra.
Rigans montes, [Aug., Haym., Gl. int.] id est apostolos et prophetas, de superioribus suis, id est de altioribus arcanis suis, non de aliis petris. Vel ita continua : Emittis fontes in convallibus. Tu dico, rigans montes de superioribus tuis, alia littera. Non mutatur sensus, nisi quod in secunda persona loquitur. Vel secundum aliam litteram, quae est, rigans, etc. Quasi dicat : Emittis fontes, et cum praedicta facis, rigas etiam montes de superioribus suis, id est de altioribus ipsis montibus, id est de his quae sunt altiora ipsis montibus,
[Aug., Haym., Aug.] ab eis autem montibus etiam ad terram usque gratia descendit. Unde : De fructu operum tuorum, id est quae tu in omnibus operaris, non enim sunt opera hominum, satiabitur terra, id est conversi. Nemo ergo glorietur in operibus suis, sed qui gloriatur in Domino glorietur. Gratia enim Dei saturatur terra, non ergo dicat meritis suis gratiam datam fuisse. Si gratia datur, et gratis datur : si operibus redditur, merces redditur. Gratis ergo accipis, quia impius iustificaris.
- Producens fenum iumentis ; et herbam servituti hominum.
Producens fenum. [Gl. int.] Hoc potest referri ad Deum, vel ad ipsam terram ; ad Deum, ita : De fructu operum tuorum, o Deus, qui es fenum iumentis producens ; ad terram vero refertur, terra satiabitur.
[Aug.] Terra, dico, producens fenum, id est temporalia, iumentis, id est praedicatoribus, ut de Evangelio vivant, qui Evangelium annuntiant ; nisi terra producat fenum, id est temporalia, non est irrigata, sed sterilis. Quod si facit, ipse est fructus. Deinde exponit quod dixerat. Et producens herbam, id est temporalia, servituti hominum, id est praedicatoribus, servis hominum pro Christo. Unde Apostolus : Cum essem liber ex omnibus, omnium me feci servum, quae servitus est ex charitate, quae facit humiles, quales non erant apostoli, tunc quando dictum est eis a Domino : Calicem quidem meum bibetis ; sedere autem ad dexteram meam non est meum dare vobis, id est superbis, quod modo estis, sed humilibus, qui pro Christo servi hominum fiunt, utilitati fratrum intendentes. Haec sunt iumenta quibus debetur herba ut merces, quia serviunt. De quibus dicitur : Non alligabis os bovi trituranti, et : Dignus est operarius mercede sua. Debentur enim praedicatoribus temporalia, qui largiuntur spiritualia. Unde Apostolus : Si seminavimus vobis spiritualia, magnum est si carnalia vestra metamus ; pro quibus dicitur : Beatus est qui praeoccupat vocem petituri, id est qui intelligit super egenum et pauperem. Non enim ita debes agere bovi trituranti, ut medico transeunti ; illi, id est mendico das, quia legitur : Omni petenti da. Huic vero etiam non petenti dare debes. Vide ergo ne sic indigeat miles Christi, ut petat te, iudicet, id est damnabilem ostendat, antequam petat. Sicut enim dicitur de illo qui te quaerit : Da omni petenti, sic de eo praedicatore, quem tu quaerere debes dicitur : Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias iustum, cui des. Omni petenti ergo quicunque sit da, agnoscens in eo cui des. Sed multo magis da servo Dei, militi Christi, etiam non petenti. Unde et Dominus loculos habebat, vel habuit in usus eorum qui cum eo erant, et suos et religiosas mulieres, in comitatu quae ministrabant ei de sua substantia. In his infirmorum personam magis suscipientes ; praevidit enim multos infirmos in comitatu futuros, et ista quaesituros, ut et ibi eorumdem personam suscepit. Ubi dixit : Tristis est anima mea usque ad mortem, licet talia a suis Paulus non quaereret, et mori optaret. Sublimius tamen egit Christus, quia misericordius, ne infirmos damnaret ista quaesituros, quibus praebuit exemplum necessaria sumendi a subditis. Ut terra producat herbam servituti hominum, ad quid hoc est necessarium ?
- Ut educat panem de terra ; et, vinum laetificet cor hominis.
Ut ipsa terra educat panem, [Aug.] id est Christum de terra, id est de dispensatoribus veritatis, id est apostolis, et caeteris adhuc corpus terrenum portantibus, adhuc in terra ambulantibus. Vel ita, o Deus, tu es producens fenum iumentis. Ad hoc utique, ut, per eorum praedicationem, educas panem, id est Christum, de terra, id est de praedicatis, qui per maiorum doctrinam credunt et confitentur. Et educat terra de praedicatoribus vinum.
[Rem., Haym., Cassiod., Aug., Cassiod.] Vel tu Deus, educas de terra, id est de subditis, vinum, non quod conturbat hominem, sed quod laetificet cor hominis. Hoc vinum sic inebriat, ut sobrios reddat. Haec ebrietas videtur in alienatione mentis a terra ad caelum. Non est ergo hoc vinum actuale, quo male quidam inebriantur ; sed spirituale, interiorem hominem reficiens spirituali laetitia, id est Christus.
- Ut exhilaret faciem in oleo ; et panis cor hominis confirmet.
Ut exhilaret. Postquam dixit de pane et vino, quod educit terra de praedicatoribus, vel Deus de praedicatis, subdit etiam de oleo,
[Aug.] cuius effectu ostendit, dicens : Ut exhilaret, ubi subintelligi oportet quod supra ostendimus, vel distinximus, scilicet ut educat terra etiam oleum. Vel tu, Deus, es producens fenum, ut educas etiam oleum. Ad quid educas oleum ? Ut homo, exhilaret, id est laetificet faciem suam, id est mentem, in oleo, id est in quadam gratia Spiritus sancti, qua gratiosus efficitur apud alios. Unicuique enim datur spiritus, sicut ait Apostolus, ad manifestationem. Gratia ergo quaedam, et nitor quidam, qui est ad homines ad conciliandum sanctum amorem ; oleum dicitur haec gratia, excellentius fuit in Christo, unde ab omnibus laudatur, etiam ab eis qui se iussa eius sequi non posse dicunt. Amatur ab omnibus, praedicatur ab omnibus, quia excellenter unctus est. Unde et dicitur Christus, id est unctus. Ecce Christus, id est unctus totus in se in membris, a quo caeteri accipiunt. Ut exhilaretur facies in oleo, et panis educitur. Postquam dixit quid efficiat vinum et oleum, subdit quid efficiat panis, cuius effectus supra non ostenderat. Quasi dicat : Educitur vinum, ut laetificet cor, et oleum ut exhilaret faciem. Et panis educitur, ut confirmet cor hominis, Temporalis panis stomachum confirmat, ventrem replet ; sed hic est spiritualis panis, qui confirmat cor, quia panis cordis est. Hic est panis qui de caelo descendit. Idem est ergo panis et vinum. Panis iste iustitia est, vinum illud iustitia est, veritas est Christus. Hoc laetificat et confirmat eos semper.
- Saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit ; illic passeres nidificabunt.
Saturabuntur ligna campi. [Aug.] Quid fiat de istis omnibus eductis ostendit hic. Quasi dicat : De istis eductis de terra, scilicet pane et vino, et oleo, saturabuntur ligna, id est plebes humiles prius ; et cedri Libani, id est potentes in saeculo etiam postea, quia prius electi sunt contemptibiles et ignobiles, quam sapientes et nobiles. Libanus enim interpretatur candidatio, non tamen aliae cedri, sed quas plantavit Dominus in fide. Sed cur plantatis a se relinquit candorem saeculi ? quia illic, id est in cedris, id est in potentibus saeculi, passeres nidificabunt. Haec sunt minuta volatilia, per quae intelliguntur quidam spirituales, scilicet pauperes in saeculo, qui etiam minima sua reliquerunt, ut nudi sequerentur Iesum, ut apostoli, qui non solum dimiserunt quidquid habebant, sed etiam quidquid habere cupiebant ; et cum nihil habeant, omnia possident Prorsus totum mundum dimisit Petrus, et totum mundum accepit. Etenim cedri Libani, scilicet nobiles et excelsi huius saeculi, qui cum timore audiunt : Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Attendunt res suas, villas superfluas, copias, et praebent illas servis Dei. Et ita colligunt passeres, ut in cedris Libani nidificent.
- Herodii domus dux est eorum ; montes excelsi cervis petra, refugium herinaciis.
Herodii, [Aug., Alcuin., Aug.] vel fulicae, alia littera, domus, etc. Passeres aedificant in cedris, et si in cedris Libani, id est divitibus saeculi passeres nidificent, non tamen cedri sunt superiores eis, quia fulicae domus non ipsa cedri, dux est eorum, passerum, vel eorum cedrorum, quia et hoc praemisit : quod tamen Latine dici non potest, quia cedri feminini generis sunt : hoc autem ad litteram, nullo modo potest dici. Domus enim, id est nidus fulicae, quae est avis marina, vel stagnensis, quomodo dux est passerum ? Sed per hoc innuit spiritualia esse quaerenda. Sciendum ergo quia domus fulicae est petra, quae in aqua est, quae tunsa fluctibus frangit eos, sed non frangitur ; fortis est haec domus, sed non est in excelsis. Sic et nostra petra, id est Christus, tanta passus a Iudaeis integer mansit, quo nihil est fortius, nihil humilius. Illisi sunt Iudaei in illum ; fracti sunt, ille integer mansit. Ecce domus fulicae. In cedris ergo, id est in divitibus saeculi muniti spirituales nidificant, propter praesentem necessitatem ; sed petram habent Christum ducem, imitantes passionem eius. Et si forte cedri moventur, volabunt passeres, sed non peribunt, quia fulicae domus, id est petra Christus, dux est eorum passerum.
[Cassiod.] Vel, sicut diximus, fulica est avis, quae in aquis habitat. Hi sunt qui in gratia baptismi permanent, quorum domus est baptismus. Et est : quasi dicat : Qui sunt cedri ? Qui sunt passeres ? Illi qui baptizantur. Et hoc est, fulicae domus, id est baptismus, qui est domus regeneratorum, dux est eorum, passerum, id est Christianorum, ad caelos. Vel aliter secundum litteram nostram, herodii domus. Herodius rapacissima avis est, omnium volatilium maior, qui et aquilam vincit,
[Alcuin.] per quem intelliguntur rapaces, sed nec tales Dominus deserit. Et est, quasi passeres nidificant in cedris. Et dux eorum, passerum, est domus herodii, id est Christus, qui est domus rapacissimorum, quia nec tales deserit. Vel aliter : per herodium, qui est avis rapax potest intelligi tribus Beniamin, de qua fuit Paulus, de quo dicitur : Beniamin lupus rapax, mane comedet praedam, vespere dividet spolia, quia Paulus in adolescentia persecutus est Ecclesiam, et in vespere suae aetatis spolia diabolo rapuit, praedicando. Et est : Non mirum si cedri plantantur, et passeres nidificant ; quia domus id est genus, id est generatio herodii, id est Paulus, qui fuit de tribu Beniamin, qui dictus est lupus rapax, dux est eorum passerum et cedrorum, quia ipse conversus, alios plures ad fidem convertit. Montes excelsi.
[Cassiod.] Quasi dicat : Domus herodii dux est passerum, et montes excelsi, id est altiora praecepta Scripturarum sunt firmamentum cervis. Cervi sunt magni spirituales transcendentes in cursu omnia spinosa saeculi. Hi sunt alti montes, quae scilicet eminent in Scripturis altiora praecepta ; cogitant enim sublimia, tenent eminentia, iustificantur in summis. Vel montes sunt apostoli, prophetae, ipse Christus qui sunt firmamentum cervis, id est spiritualibus.
[Aug.] Quid autem est de humilibus bestiis petra, id est Christus, est refugium herinaciis. Vel, hericiis et leporibus, alia littera, id est timidis, et opertis minutis et quotidianis peccatis. Hericius enim spinosum animal est, et significat peccatores. Lepus animal timidum, et significat timidos. Leporibus ergo et hericiis qui non possunt alta tenere, factus est Christus refugium. Haec petra multiplicem habet usum. In mari enim haec petra domus est fulicae, quia Christus in fluctuatione saeculi est domus illorum qui in gratia baptismi perseverant : in terra est refugium hericio et lepori, id est illis qui aliquo amore adhaerent terrenis, et sunt quasi hericius et lepus. Est refugium herinaciis, in montibus, id est in magnis et spiritualibus est firmamentum. Haec est enim petra, de de qua ut supradictum est, volucres caeli dant voces.
- Fecit lunam in tempora ; sol cognovit occasum suum.
Fecit lunam, ad litteram. [Cassiod., Alcuin.] Post terrena transit ad caelestia, quae tamen terrae faciunt, id est serviunt. Et quia historiae littera manifesta est, allegoricum sensum prosequamur. Sciendum ergo est, quia post tot genera Christianorum, quae per genera animalium significavit, et post praedictam ordinationem praelatorum et subditorum, ascendens subiunxit de Christo et Ecclesia, quomodo scilicet hic est temporaliter Ecclesia, et crescit et decrescit, et quid facit ortus et occasus veri solis, id est Christi.
[Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Haec praedicta ita ordinavit Deus. Et ipse fecit lunam, id est Ecclesiam, in tempora, quia temporaliter transit, nec semper sic erit. Nec mirum si transit ; nam et sol id est Christus, cognovit, id est approbavit, placuit ei. Vel cognovit, id est praescivit, occasum suum,
[Aug.] id est passionem, quae bene occasui solis comparatur. Sol enim sic occidit ut oriatur, ita qui dormit, id est Christus, non adiiciet ut resurgat ? Occidit quia voluit, nemo tollit animam eius. Cum autem occidit, tenebrae factae sunt in apostolis, quia defecit spes eorum.
- Posuisti tenebras et facta est nox ; in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae.
Posuisti tenebras. [Cassiod.] Quasi dicat : Vere occidit sol, quia eo occidente posuisti tenebras, et facta est nox in apostolis, scilicet ut in Petro, qui negavit. Ad litteram etiam, posuisti tenebras, sexta hora qua crucifixus est Dominus. Et facta est nox, id est obscuritas, quia tenebrae illae densae fuerunt ut nox.
[Alcuin., Aug.] Vel ita, occumbente vero sole, posuisti tenebras, id est caecitatem in Iudaeis. Et facta est nox in eis, id est obscura mentis obstinatio. Et in ipsa nocte pertransibunt omnes bestiae silvae. Non ita accipiuntur hic bestiae silvae, ut supra. Supra enim accipiuntur bestiae silvae conversi, hic daemones, ut Christus dicitur leo, et diabolus leo.
[Haym.] Quos autem generaliter dixerat bestias, demum in catulos dividit et in leones, dicens :
- Catuli leonum rugientes ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi.
Catuli leonum petransibunt rugientes, id est frementes. [Aug.] Sunt enim principes daemoniorum, sunt etiam catuli, id est contemptibilia daemonia, quae in tenebris quaerunt seducere animas. Ipse maior est leo, qui semper circuit quaerens quem devoret, pascuntur autem erroribus hominum. Cibus enim serpentis est terra.
[Cassiod.] Bestiae et catuli ergo sunt daemones, qui tempore passionis Christi invenerunt corda titubantium apostolorum, ut rapiant.
[Aug.] Quasi dicat : Pertransibunt ad hoc utique, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi, quia nec tentare possunt, nisi Deo permittente.
- Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur.
Ortus est sol. [Alcuin., Cassiod., Aug.] Postquam dixit quid fecit occasus veri solis, subdit de ortu, et quid faciat ipse ortus. Quasi dicat : In nocte pertransibunt catuli sed Christo resurgente, quia in omnibus non possunt, vel in cubilibus, id est in cordibus pertinacium permanent. Et hoc est quod dicit, ortus est sol, id est Christus recepit animam quam posuit, et congregati sunt catuli leonum, quia recedunt a persecutione Ecclesiae in toto orbe clarificato Christo. Quibus enim ortus est sol, non audent eos invadere leones, qui habent signum thau scriptum in frontibus suis, ut illi qui in Ezechiele hoc signo sunt liberati.
[Alcuin.] Et nota quia sicut in occasu Christi, pertranseunt catuli leonum, et in ortu congregantur, sic Christo in aliquo occidente per peccatum, vigent mala, eodem resurgente per gratiam fugiunt. Et in cubilibus suis,
[Aug.] id est in cordibus infidelium, collocabuntur, nisi iam facient impetus in sanctos.
- Exibit homo ad opus suum : et ad operationem suam usque ad vesperam.
Exibit homo ad opus suum, [Hier.] ut incipiat bene operari ; et ad operationem suam, ut continuet perseverando usque ad vesperam, id est usque ad finem saeculi, quia iam licet in securitate pacis bona operari ; sed in vespera, id est in fine mundi, erit contenebratio et gravis impetus.
- Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua.
Quam magnificata, etc. [Aug.] His omnibus inspectis, omnis homo credens magno exsultat gaudio, admiratur, non potest eloqui. Admirando ergo exclamat : Quia haec praedicta fecisti, ergo o Domine, magnificata sunt, id est magna sunt et multa. Et, quam magnificata! quod non potest explicari, Opera tua quae ad litteram, supra exposita sunt. Vel mystica ubi facta ? Unde praecesserunt haec tam magna ? Ecce omnia in sapientia id est in Christo fecisti. Et quia multa sunt impleta est terra possessione tua, vel, creatura tua, alia littera. Ad litteram, per Christum Deus Pater creavit quidquid est in terra, et in mari et in caelo. Sed quod hic dicit melius mystice accipitur de nova creatura, quam eruit a veteri homine Christus : qua implevit orbem terrae, id est Ecclesiam. Granum enim frumenti cadens in terram multum fructum attulit. Ante singulariter, erat donec transiret, sed quando per passionem transivit, drachmam perditam invenit, et ovem errabundam ad gregem reduxit : unde gaudium est. Sed tamen adhuc est peregrinatio, adhuc saeculum quatitur fluctibus tentationum, et tempestatibus tribulationum. Unde subdit :
Pars II.
- Hoc mare magnum, et spatiosum manibus ; illic reptilia, quorum non est numerus.
Hoc mare. [Alcuin., Aug., Haym.] Secunda pars, ubi dicit, quomodo Ecclesiam per mare saeculi Dominus traducit ad littus patriae. Quasi dicat : Impleta est terra creatura tua ; sed nondum sumus in terra viventium, ubi est portio nostra, imo mare, id est saeculum adhuc est transeundum. Hoc autem mare magnum est et spatiosum manibus exercendis.
[Aug.] Difficile enim est ibi operari ; et illic, id est in illo mari sunt reptilia, id est mali spiritus, quorum insidiae serpunt, quorum non est numerus quia innumerae insidiae repunt in hoc saeculo, et incautos occupant, adhuc in his amaris aquis sunt.
- Animalia pusilla cum magnis : illic naves pertransibunt.
Animalia pusilla cum magnis, [Aug.] id est infideles, pusilli et magni. Multi enim primates saeculi, et multi pusilli saeculi nondum crediderunt : oderunt Ecclesiam, premuntur Christi nomine ; non saeviunt, quia non permittuntur. In manus non erumpens, in corde est clausa saevitia. Et licet in hoc mari sint tot pericula, datum est tamen nobis lignum crucis, in quo transnavigemus. Et hoc est quod sequitur. Tamen quamvis sit magnum illic, id est in illo mari, naves id est Ecclesiae pertransibunt, vel, commeabunt. Has naves gubernat Christus ligno crucis. Vigilet ergo Christus in corde nostro, et tuti simus.
- Draco iste quem formasti ad illudendum ei ; omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore.
Draco iste. [Aug.] Et praeter haec animalia est etiam in illo mari, quod superat ea omnia, scilicet draco, qui et leo dicitur, id est serpens antiquus, qui primos parentes deiecit, cuius caput, id est primam suggestionem, Ecclesia conterit, et sic caeteros motus evadit. Ipse observat calcaneum eius, id est lapsum a via Dei, ut sic possideat. Unde in Genesi dicitur serpenti : Inimicitias ponam inter te et mulierem ; ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius.
[Alcuin.] Qui draco alibi dicitur Lucifer, alibi Leviathan, qui caeteris in essentia excelsior factus est, in malitia maior ; sed nec ipsum draconem timebunt naves, imo illudent ei. Et est sensus : Praeter alia animalia, in hoc mari est draco iste, quem, o tu Deus, formasti, secundum substantiam, in qua bonus erat in empyreo locatus ; sed vitio suo inde cadens, factus est hic ad illudendum ei, id est ad hoc cadens de caelo, factus est hic, id est in hac inferiori habitatione, ut illudatur ei ab angelis Dei. Dicitur enim in Iob : Illudi Satanae ab angelis Dei, qui sunt praepositi super aerias potestates, ne noceant nobis, omnia, quasi dicat : Haec praedicta sunt in mari, sed haec omnia, id est creatura nova, et reptilia, et animalia, et draco a te exspectant ut des illis escam in tempore, quia nil possunt nisi permittas. Quid exspectant ? Ut des illis escam in tempore opportuno,
[Aug.] quod quidam interpretes addunt : Habet iustus cibum suum ; habet draco cibum suum ; cibus draconis, terra est, quia dictum est ei : Terram comedes omnibus diebus vitae tuae ;
[Alcuin., Aug.] quia qui terrena amant, cibus diaboli sunt. Cibus autem iusti, est verbum Dei. Unde : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Si ergo bene vixeris, cibum Christi habebis. Si vero a Christo recesseris, cibus draconis eris.
- Dante te illis, colligent : aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
Dante te. [Aug.] Quasi dicat : Exspectant ut des et dante te illis. Vel, cum dederis illis, alia littera, id est daemonibus colligent, ante non possunt colligere, nec tentare. Deinde addit, et de cibo nostro, quasi dicat : Dante te illi colligent, sed aperiente te manum tuam, etc. Manus est Christus, quae aperitur cum revelatur. Unde : Et brachium Domini cui revelatum est ? Revelatio enim apertio est. Et te eum aperiente, id est revelante, omnia implebuntur bonitate, quam non a se habent, quod aliquando probatur illis, scilicet quod non a se habeant, sed a te, quia te averso turbantur. Unde subdit :
- Avertente autem te faciem turbabuntur, auferes spiritum eorum et deficient : et in pulverem suum revertentur.
Avertente te autem faciem turbabuntur, etc. [Cassiod.] Vel manus est potestas Dei, quae abunde replet omnia. Ergo aperiente te manum tuam, id est potestatem tuam, omnia implebuntur bonitate ; Avertente autem te faciem turbabuntur.
[Aug.] Multi impleti bonitate Dei, sibi tribuerunt quod habebant, et facti sunt sibi placentes. Volens autem eos probare Deus, quod non a se habent, sed a Deo, ut cum bonitate habeant humilitatem aliquando eos perturbat, avertit ab illis faciem, et cadunt in tentationem. Et ita ostendit illis, quia quod iusti erant, et recte ambulant, eo regente fiebat. Sed quare turbas ? Ecce per hoc auferes spiritum eorum, id est superbiam ; et deficient omnino, ut convertantur, et ut clament : Defecit spiritus meus ; et de peccatis poenitentis in pulverem suum revertentur, id est se esse pulverem cognoscent. Invenit enim se homo terram poenitens de peccato, et ablato spiritu eorum,
- Emitte spiritum tuum et creabuntur : et renovabis faciem terrae.
Emitte, vel, emittes spiritum tuum, [Cassiod.] id est, Spiritum sanctum, qui creat novos. Et nota quia pulvis suus illorum dicitur, quia ex se habent quod sunt pulvis. Spiritus vero Domini, ecce medicina reversis in pulverem
[Aug.] Dico emitte spiritum. Et eo emisso creabuntur in operibus bonis. Unde Apostolus : Ipsius figmentum sumus, creati in operibus bonis : et renovabis faciem terrae, novis hominibus confitentibus, quod a te, non a se, boni sunt. Et quia ex Deo omnia bona, ergo
- Sit gloria Domini in saeculum ; laetabitur Dominus in operibus suis.
Sit gloria Domini. [Aug., Gl. int.] Et non ad tempus, sed in saeculum, id est, in aeternum ; et laetabitur Deus in operibus suis, non in tuis, sed in suis, scilicet quae in eis facit. Qua littera illa faciat, subdit, scilicet,
- Qui respexit terram, et facit eam tremere ; qui surgit montes et fumigant.
Qui respicit misericordia terram humanae mentis, [Aug.] quae exsultabat de bonitate sua, et sibi vires opulentiae suae tribuebat, quam Deus respicit, et facit eam tremere. Melior est tremor humilitatis, quam confidentia superbiae. Unde Apostolus : Cum tremore operamini vestram salutem. Deus enim est, qui operatur omnia in nobis. Et ipse est qui tangit compunctione, vel amissione rerum, montes, id est eos qui superbi erant, iactantes se, et tacti fumigant, id est precem Deo reddunt, qui ante se rogari volebant, et superiorem non rogabant ;
[Aug.] sed modo rogant, et sacrificium cordis fumigat ad Deum. Incipit etiam flere, quia et fumus excutit lacrymas.
Pars III.
- Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo, quandiu sum.
Cantabo Domino. [Cassiod.] Tertia pars, ubi promittit se semper cantaturum.
[Alcuin.] Quasi dicat : Haec praedicta fecit Dominus, et his inspectis cantabo Domino, id est laudabo Dominum, in vita mea praesenti, et futura, spei et speciei.
[Aug.] Modo enim spes est vita nostra ; post vita aeterna erit vita vitae mortalis. Spes enim est vitae immortalis. Quidquid ergo cantat, in vita cantat. Psallam Deo meo quandiu sum, quia in illo sine fine sum. Psallam quandiu, scilicet, id est sine fine. Hoc ideo dicit, ne putetur alius esse actus illius vitae, quam psallere, quia non potest venire in fastidium, qui laudatur non venit in fastidium laudare ipsum, sed semper laudatur, semper amatur. Et ut
- Iucundum sit et eloquium meum, ego vero delectabor in Domino.
Eloquium meum. [Aug.] Quo me ei indico scienti, ut se mihi indicet nescienti, sit ei iucundum, et revera est, quia suavis est Deo confessio tua. Alia littera habet : Suavis est ei disputatio mea, idem sensus. Disputatio enim hominis ad Deum est confessio peccatorum quae suavis est Deo. Confitere ergo Deo, quod es ; fac bona opera, et disputas. Unde Isaias : Auferte nequitias ab animis vestris, discite benefacere, iudicate pupillo, et venite, et disputemus, dicit Dominus. Disputatio est ergo tua, sacrificium humilitatis tuae, quod est Deo suave. Ego vero. Quasi dicat : Hoc est ei suave, quid tibi suave ? ecce, Ego vero delectabor in Domino. Ecce bona commutatio. Suavis est tibi ipsius gratia, sicut ei. Tuum eloquium dico, delectabor in Domino, et meo exemplo.
- Deficient peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint ; benedic, anima mea, Dominum.
Peccatores, [Aug., Gl. int.] qui scilicet in se peccant, deficiant a terra, id est a peccatis, ne iam sint quod prius erant auferatur spiritus eorum, ut spiritu Dei recreentur. Et iniqui qui peccant in proximos, scilicet deficiant ita ut non sint quod prius erant iniqui,
[Aug., Cassiod.] scilicet vidit hoc iste scilicet quod iniqui et peccatores deficiunt, et impletus gaudio, iterat principium, dicens : Benedic, anima mea, Dominum. Per hoc innuit quod finis bonorum similis est principio.
PSALMUS CIV
PSALMI TITULUS : ALLELUIA.
Confitemini Domino.
Titulus : Alleluia.
[Cassiod.] Hic primo angeli cum verbum scilicet, alleluia, positum invenitur, nec ante a quoquam Hebraeorum scriptorum positum est quod nulla lingua praesumpsit mutare, sicut in Evangelio, amen. Interpetatur autem laudate Deum. Nam alleluia, dicitur laudate ; iam, nomen est Dei invisibilis, id est significat invisibilem, quod nomen ei tantum convenit. Praescribitur autem iste titulus, viginti psalmis, in quibus omnibus magnalia Dei dicuntur,
[Cassiod., Alcuin.] et magna in eis est exsultatio, sicut in hoc psalmo beneficia Dei narrantur, quae contulit spirituali semini Abrahae. Hic enim commendat Propheta bonos in illo populo Israel, qui cum aliis fidelibus sunt verum semen Abrahae filii promissionis.
[Aug.] Iste est ergo primus psalmus, cui praenotatur alleluia. Et est sensus : Alleluia, id est laudate Deum. Unde et psalmus incipit.
Intentio : Monet ad laudem.
Modus : Sex sunt partitiones. Sic enim partitur hunc psalmum Augustinus, cui consentit Cassiodorus, nisi quod sextam partem alibi facit, quam Augustin. Quod in lectione psalmi suo loco monstrabitur. Primo ut in verbis exterioribus intellectum videas interiorem, quasi in corpore animam admonet semen Abrahae, id est filios promissionis, pertinentes ad haereditatem testamenti aeterni, ut ipsum Deum tanquam haereditatem eligant, et gratis non pro aliquo extra eum colant, et hoc faciant, laudantes, invocantes, annuntiantes, nec in sua, sed in eius gloria per fidem, bene operantes, spe gaudentes, charitate ferventes. Et hoc totum sonat psalmus, his verbis, confitemini, etc., usque ibi, mementote mirabilium, ubi est partitio, quam et alias suis locis exsequimur. Propheta ergo a laude incipiens, quam titulus praenotat, ait :
- Confitemini Domino, et invocate nomen eius ; annuntiate inter gentes opera eius.
Confitemini Domino, [Aug., Gl. int., Aug.] id est laudate Deum, quod fit ab amante. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris. Praemissa laude, sequitur invocatio, ut petat desiderata ; et invocate nomen eius, quia laudans auditur. Congruus ordo iste, ut prius sit laus, post invocatio. Unde alibi : Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Et alibi : Laudans invocabo Dominum. Et in oratione Dominica promittitur brevis captatio, scilicet, Pater noster, qui est in caelis. Et postea subsequuntur petitiones. Deinde subdit : Et annuntiate inter gentes opera eius, quia amor Domini in pascendis ovibus eius maxime ostenditur. Unde Dominus dixit Petro : Simon, diligis me ? eique respondenti : Domine, tu scis quia amo te, dixit : Pasce oves meas.
- Cantate ei psallite ei, narrate omnia mirabilia eius.
Cantate ei verbo, [Aug.] quia ore cantatur, et psallite ei, id est opere laudate, quia manibus psallitur. Deinde istis duobus duo alia reddit : ad hoc enim quod dixit : Cantate, quasi determinando quomodo cantent, subjicit narrate omnia mirabilia eius. Nihil enim silendum est pudore. Vel ideo dicit, quia omnia quae dicunt de eo mirabilia sunt.
[Cassiod., Aug.] Nullus enim potest omnia narrare. Deinde addit quod dixerat psallite, refert quod subditur.
- Laudamini in nomine sancto eius ; laetetur cor quaerentium Dominum.
Laudamini. [Aug., Gl. int.] Quasi dicat : Psallite hoc modo : Laudate, id est operamini sic ubi laudemini, quod bene operantes merito possunt. Et hoc in nomine sancto eius hoc addit, ne de bono opere homo glorietur in se, sed in Domino.
Non enim vetat laudari, si boni sunt, sed non nisi in Domino, qui bonos facit, cui omne bonum ascribere debent. Et in omnibus eius gloriam quaerere, hoc est quod alibi dicitur : In Domino laudabitur anima mea. Et quod ibi addit : Audiant mansueti et laetentur. Hic quoque quodammodo addere videtur, dicens : Laetetur cor quaerentium Dominum, etc.
[Hier.] Vel ita : Laudamini in nomine sancto eius, id est gaudete dici Christiani a Christo. Et laetetur cor,
[Haym., Aug., Hier.] et si non corpus, quaerentium Dominum, qui bene operantes aemulantur ; et si laetatur cor quaerentium Domini, quanto magis invenientium ? Ergo dum operamini,
- Quaerite Dominum et confirmamini ; quaerite faciem eius semper.
Quaerite Dominum, [Cassiod., Aug.] in praemium, et sic confirmamini, id est inde enim fortes sunt, et illuminati.
[Hier., Aug.] ut sciant agenda, et possint ea perficere. Declinantes autem ab eo, et infirmi sunt et caeci. Quaerite semper in hac vita faciem eius, id est praesentiam eius, quae si per fidem invenitur, tamen semper in hac vita perquirenda est, ut postea per speciem habeatur.
[Hier.] Iudaeis ut parvulis praeceptum erat in lege veteri, ut ter in anno apparerent in conspectu Domini, non vacui, scilicet in Pascha, Pentecoste et Scenopegia. Nos autem qui sumus in anno benignitatis, semper faciem Trinitatis quaerere debemus.
[Aug., Alcuin.] Vel, semper quaerite, id est in praesenti, et in futuro. Et tunc enim sine fine quaeretur, quia qui amatur semper desideratur, semper quaeritur, ne sit absens, sed semper praesens ; malus potest timere praesentiam eius quam bonus amat.
Pars II.
- Mementote mirabilium eius quae fecit ; prodigia eius et iudicia oris eius.
Mementote mirabilium. [Aug.] Secunda pars ubi ad parvulorum corda nutrienda proponit de fide patriarcharum, et de promissionibus Dei, ut nos simus semen illorum. Non solum de Iudaeis, sed etiam de omnibus gentibus. Et hoc ostendit usque ibi, cum essent numero, brevi.
[Alcuin.] Quasi dicat : Quaerite ipsum. Sed quia sunt qui non ferunt solem in rota, qui non possunt intelligere Christum in altitudine suae deitatis quae avolat ab intellectu, sicut potest nemo videre solem in rota sua. Dico vobis minoribus, saltem mementote mirabilium eorum, vel mirabilia eius, quae fecit.
[Aug.] Ecce iam iste ardens laudator contemperat se infirmis et lactentibus, quos mirabilibus Dei temporalibus nutrit, ac si dicat : Si id quod Deus est magnum est quaerere ; vel, id est saltem quae fecit videte. Simile est huic quod Dominus dixit Moysi : Haec dices filiis Israel : Qui est misit me ad vos. Quod vix aliquantisper pura mens capit. Deinde gratiam suam, misericorditer contemperans, dixit : Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, quod etiam a parvulis capi posset. Ita hic prius monet quaerere faciem quod convenit grandibus : deinde attendere opera, quod parvuli possunt. Et mementote prodigia eius maiora,
[Cassiod.] scilicet miracula, quibus aliquid futurum significabatur, et iudicia oris eius,
[Alcuin.] quae per Moysen mandavit in lege. Nota quia paulatim ascendit, de prodigiis visibilibus, transit ad iudicia, inde ad aeternum testamentum, ubi praeceptum est et promissum. Testamentum enim aeternum dicitur, et doctrina ipsa, et promissio haereditatis aeternae ; et quibus hoc dicitur ? illis qui sunt secundum fidem.
- Semen Abraham, servi eius ; filii Iacob, electi eius.
Semen Abraham servi eius, [Hier., Aug.] et qui sunt filii Iacob, id est imitatores luctando contra carnem. Iacob dico electi eius. Dico mementote et debetis, quia
- Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra iudicia eius.
Ipse Christus est Dominus Deus noster, [Aug.] et ne putes filios Abrahae tantum esse in una gente secundum carnem quia in universa terra sunt iudicia eius, id est in universa terra sunt Iacob et Israel, id est fideles, quibus iudicia sua manifestat, sed non alii genti.
- Memor fuit in saeculum testamenti sui ; verbi sui quod mandavit in mille generationes.
Memor fuit. [Cassiod.] Ideo etiam debetis esse memores, quia ipse fuit memor implendo promissa testamenti sui novi,
[Aug.] id est iustitiae et haereditatis aeternae, quam promisit in Novo Testamento. Dicitur enim testamentum, et illud quod promittitur, et doctrina in qua promissio declaratur, et pro qua servata redditur. Testamenti dico, duraturi in saeculum, id est in aeternum, unde post dicit, in testamentum aeternum, quod testamentum si vetus accipitur, propter terram Chanaan, de qua sequitur : Quomodo aeternum est, cum illa terrena haereditas, non possit esse aeterna ? Non ergo de illa accipiendum est. Deinde ut determinet testamentum accipi pro verbi doctrina, subdit, verbi. Quasi dicat : cuius testamenti memor fuit ? ecce, verbi quod mandavit in mille generationes, id est omnes quibus vivendum est ex fide. Accipitur enim hic mille pro infinito. Hoc est verbum Evangelii, verbum fidei, quod extenditur in omnes generationes, pro quo servato redditur promissum aeternum, quod per testamentum ante significavit, quod non mandavit, sed promisit. Promissum enim est quod accipere debemus, mandatum est quod facere debemus. Haec est fides, ut iustus ex fide vivat, et huic fidei promittitur haereditas.
- Quod disposuit ad Abraham, et iuramenti sui ad Isaac.
Quod disposuit. [Aug.] Quasi dicat : Memor fuit verbi, quod disposuit ad Abraham, et iuramenti sui, quod disposuit ad Isaac.
- Et statuit Iacob in praeceptum : et Israel in testamentum aeternum.
Et statuit illud, [Aug.] scilicet verbum fidei, ipsi Iacob in praeceptum et statuit illud Israel in testamentum aeternum, id est in promissum aeternum. Ecce illud verbum, et in praecepto est et in promisso ; sed secundum aliud et aliud. Opus enim quod mandat, est in praecepto. Merces autem operis est in promisso, operantibus enim promittit mercedem. Et est, statuit illud, verbum. Israel in testamentum aeternum,
[Aug., Alcuin.] id est quod ex ipso verbo impleto daturus esset aliquid aeternum, scilicet terram Chanaan, quae non est aeterna ; sed aeternum significat. Ecce tres patriarchae memorati sunt, quorum specialiter dicit se esse Deum : Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. Ecce triplex auctoritas. Dico statuit in testamentum aeternum.
- Dicens : Tibi dabo terram Chanaan ; funiculum haereditatis vestrae.
Dicens : Dabo tibi terram Chanaan [Aug.] id est quod ab ea signatur ; dedit enim eis etiam hanc terram in figura aeternae haereditatis, ad quam aeternam haereditatem non omnes pertinent. Ideoque addit, funiculum haereditatis vestrae, scilicet dabo,
[Haym., Gl. int.] id est haereditatem caelestem illis solis, qui funiculo divinae praedestinationis signati sunt. Vel ideo dicit, funiculum, quia sicut funiculo distributa est terra promissionis, in diversas partes, ita in vita aeterna diversae sunt mansiones ; iuxta illud : In domo patris mei mansiones multae sunt.
[Cass.] Cur autem caelestis haereditas dicitur terra Chanaan, nomen eius aperit. Interpretatur enim Chanaan, humilis, quia in eam nemo intrat, nisi humilis. Sed ex historia idem perpenditur. Dixit enim Noe Chanaan futurum servum fratrum suorum.
[Aug.] Id est Deo excluso, Chanaan datur terra semini Abrahae. Is est servilis timor, qui non manet in domo in aeternum, quia charitas foras mittit timorem, et manet filius in domo in aeternum. Congrue ergo haereditas aeterna, dicitur terra Chanaan, quia ab ea servi repelluntur, et filii recipiuntur.
Pars III.
- Cum essent numero brevi, paucissimi, et incolae eius.
Cum essent. [Aug.] Tertia pars, dixerat Deum gratis esse colendum quoniam ante occurrebat animo parvae fidei. Si Deus gratis est colendus, et ipse est haereditas, quid de necessitatibus mortalis vitae fiet ? subdit hic quid patribus praestitit et filiis eorum tam carne quam fide.
[Aug., Alcuin.] Dicit enim quae subsidia temporalis vitae praestitit patribus et filiis eorum, tam carne quam fide, non ut his haereant, sed ea ad bonum aeternum referant. Quod faciunt si iis allecti, iustificationes et legem Dei requirunt. Cum essent numero brevi.
[Aug.] Exsequitur historiam et breviter tangit, quod in Egyptum transierunt, quasi dicat : Hoc promisit Deus ; cum essent numero brevi, id est paucissimi, antequam in Egypto multiplicarentur ; et incolae, id est advenae eius, scilicet terrae Chanaan.
- Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Et pertransierunt de gente in gentem. [Aug.] Proponit breviter quod postea plenius narrabit. Et pertransierunt de regno, id est terra promissionis quae dicitur regnum, non quod tunc esset, sed quod futurum esset : ibi regnum Israel. Transierunt dico, ad populum alterum. Et quomodo perdurare potuerunt ? Ecce :
- Non reliquit hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges.
Non reliquit, [Aug.] id est, non permisit, hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges ut regem Gerarae Abimelech, ne noceret Isaac de Rebecca ; et regem Aegypti Pharaonem, ne noceret Abraham de Sara. Corripuit dicens :
- Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
Nolite tangere christos meos. [Aug.] Haec verba licet in historia non sint, tamen vel latenter dixit ea Deus in cordibus hominum, vel per angelum. Quod autem dixit christos, nullum moveat, quia iam tunc Christiani erant, etsi latenter. Unde Abraham exsultavit ut videret diem meum ; vidit et gavisus est. Nullus enim praeter hanc fidem, vel ante incarnationem, vel post, Deo reconciliatus est. Unus enim mediator est Dei et hominum Iesus Christus. Et nolite malignari in prophetis meis. ] Hoc aperte de Abraham constat, quod propheta fuit : sic et de aliis credendum est.
Pars IV.
- Et vocavit famem super terram ; et omne firmamentum panis contrivit.
Et vocavit. [Aug.] Quarta pars, ubi incipit narrare, quomodo factum est, ut transierunt de regno ad regnum. Quasi dicat : Si quaeris quomodo transit de gente in gentem, et de regno ad populum alterum, ecce : Vocavit famem super terram, etc., usque ibi et auxit populum suum vehementer ; quasi pertransierint per hoc. Et id est, quia vocavit Deus famem super terram. Ita dicit vocasse famem quasi personam animatam, quae posset vocanti obedire forte ideo, quia haec mala immittit Deus per angelos malos, qui talibus praepositi sunt. Vocavit ergo famem, id est angelum fami praepositum. Vel potius, vocavit famem, id est dixit ut fames esset, id est iussit esse in actu, quae iam erat in dispositione, ita vocavit ; et, id est quia contrivit, id est consumpsit, omne firmamentum panis. Et per hoc transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. Sed :
- Misit ante eos virum ; in servum venundatus est Ioseph.
Misit ante eos virum. [Aug.] Vide quomodo Deus usus est malis in bonum, Ioseph enim venditus a fratribus, postea in Aegypto pro iustitia est sublimatus. De quo subdit : in servum, etc. Quasi dicat : Quem misit et quomodo ? Ecce : Ioseph in servum venundatus est a fratribus,
[Hier.] quos postea et patrem in Aegypto recepit, terramque optimam a Pharaone eis dari fecit. Si autem Ioseph humiliatus et exaltatus, locum fecit ad temporalia bona populo Dei, ut firmaretur super inimicos : quanto magis Iesus secundum carnem humiliatus, et in caelis exaltatus suis locum fecit ad aeterna.
[Aug.] Deinde narrat quae tulerit Ioseph in humilitate sua, et quomodo sublimatus est, dicens :
- Humiliaverunt in compedibus pedes eius ; ferrum pertransiit animam eius, donec veniret verbum eius.
Humiliaverunt in compedibus pedes eius. [Aug.] Non legimus de compedibus Ioseph in illa historia Genesis, sed credendum est factum esse quod ibi praetermissum, dicit Spiritus sanctus in psalmis.
[Cassiod., Aug.] Et si enim Ioseph gratiam habuit apud custodem carceris, ut legitur in Genesi, tamen prius anxiatus est. Ferrum pertransiit. Quasi dicat : Praeter mala corporis, ferrum, id est tribulatio durae necessitatis, quae in aestuante et sollicita anima erat, pertransiit animam eius, ut de Maria dicitur in Luca : et tuam ipsius animam pertransibit gladius.
[Cassiod.] Vel secundum aliam litteram, anima eius pertransiit ferrum, id est tribulationem durae necessitatis. Idem tamen sensus cum priori : etiam in hac tribulatione fuit Ioseph, donec veniret verbum eius,
[Aug.] id est interpretatio somnii, sed non fuit ab eo illud verbum, quia
19-20. Eloquium Domini inflammavit eum, misit rex et solvit eum ; princeps populorum et dimisit eum.
Eloquium Domini, [Gl. int., Cassiod.] id est spiritus revelans mysteria, inflammavit, vel ignivit cum, id est vivaciter excitavit eum, ut futura diceret.
[Aug.] Inflammatus autem dicitur divino eloquio ut computetur inter eos de quibus dicit Apostolus : Spiritu ferventes. Unde bene Spiritus sanctus, quando a Domino apostolis missus est, visae sunt illis linguae divisae, velut ignis, a quo igne discedunt illi, de quibus dicitur : Refrigescet charitas multorum. Et propter hoc verbum misit rex, id est Pharao, et solvit a reatu, id est a poena eum compeditum, scilicet princeps populorum et divisit eum inclusum, liberum carcere.
- Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae.
- Ut erudiret principes eius sicut semetipsum, et senes eius prudentiam doceret.
Ut erudiret principes eius sicut semetipsum, et senes eius prudentiam doceret.
[Aug.] Neque hoc legimus in historia, sed credendum tantum virum Dei cultorem non de solis corporalibus curam gessisse.
- Et intravit Israel in Aegyptum, et Iacob accola fuit in terra Cham.
Et post Ioseph intravit Israel in Aegyptum, [Aug.] et Iacob accola fuit, id est advena, non indigena, in terra Cham. Haec est Aegyptus, cuius gens a Cham filio Noe descendit. Cham etenim filius Noe fuit, pater Canaan de quo Aegyptii traxerunt originem.
Pars V.
- Et auxit populum suum vehementer ; et firmavit eum super inimicos eius.
Et auxit. [Aug.] Quinta pars. Ecce quae gesta sunt breviter proponit, quae postea plene narrat. Dicit etiam quomodo firmavit populum suum super inimicos suos. Et hoc totum usque ibi, expandit nubem, ubi est sexta pars secundum Augustinum. Quasi dicat : Misit Deus post Ioseph Iacob in Aegyptum, et ibi vehementer auxit populum suum fecunditate nascendi,
[Cassiod., Aug.] et firmavit eum super inimicos eius. Hoc non ante Moysen factum fuit, sed per signa Moysi. Ante enim masculi fetus filiorum Israel necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur, sed postea in manu potenti per signa et portenta Domini metuendi et honorandi, facti sunt, donec duri regis contemptio vinceretur ; ipsumque cum exercitu suo mare Rubrum obrueret. Quomodo autem hoc factum est, quia breviter proposuerat, plene narrare incipit :
- Convertit cor eorum ut odirent populum eius, et dolum facerent in servos eius.
Convertit cor eorum ut odirent populum eius. [Aug.] Non ideo dicit, convertit cor eorum, quia Deus sit auctor mali. Non enim intelligendum est vel credendum quod Deus cor hominis ad facienda peccata convertat, vel quia patrum peccatum sit odisse populum Dei. Et dolum facerent in servos eius. Istorum tam gravium peccatorum auctor non est Deus, quia nullius etiam levissimi peccati auctor credendus est ; sed mirabilis Dei bonitas, etiam malis bene utitur. Cum enim ipsi vitio suo mali essent, ille de malo illorum benefecit. Non enim antequam odissent populum eius boni erant, sed maligni et impii tales erant, qui facile incolis suis felicibus inviderent. Dum ergo auxit felicitatem Israel, hoc Dei beneficio illi ad invidendum conversi sunt, quia iam mali erant. Non itaque cor illorum malum faciendo, sed populo suo benefaciendo. Cor eorum, sponte malum, convertit, dum suos multiplicavit, ut odirent, per invidiam populum eius. Invidia enim est odium alienae felicitatis, quo illorum odio ad exercitationem populi sui, et ad gloriam nominis sui usus est, sicut sequentia docent. Dico, convertit cor eorum ut audirent populum eius. Et ut dolum facerent in servos eius, scilicet ut opere luti et lateris minuerentur servi Dei. Deinde quo modo his usus sit ad gloriam suam, incipit exponere dicens :
- Misit Moysen servum suum : Aaron quem elegit ipsum.
Misit Moysen servum suum. [Cassiod.] Misit servum, qui omnia per se poterat, ut doceret, qua moderatione haec omnia egisset. Et misit Aaron quem elegit ipsum. Sufficeret dicere quem elegit, sed nihil quaerendum est in eo quod addit ipsum, sed consuetudo divinae locutionis est ad explanationem. Et
- Posuit in eis verba signorum suorum : Et prodigiorum suorum in terra Cham.
Posuit in eis, [Cassiod.] scilicet Moyse et Aaron verba signorum suorum et prodigiorum suorum in terra Cham, id est quibus praedicabatur ab eis, quae signa et prodigia Dominus esset facturus inter Cham.
[Aug.] Vel ita, verba signorum non accipit verba quibus fierent signa. Multa enim sine verbis facta sunt, vel virga, vel manu extenta, sed quia ipsa facta non erant significationis inania, sicut verba quae loquimur, ideo et ipsa dicta sunt verba. Verba ergo non vocum, vel sonorum, sed signorum et prodigiorum per eos fecit signa. Et est, posuit in eis verba signorum, id est per eos fecit signa, quia tanquam verba aliquid significabant. Et posuit verba prodigiorum suorum,
[Cassiod.] id est per eos fecit prodigia, quae aliquid portendebat. Et hoc in terra Cham. Quae autem signa fecit, subdit :
- Misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos.
Misit tenebras, et obscuravit. [Aug.] Hoc ad litteram inter plagas Aegypti legitur, quia tenebras inter alias plagas passi sunt, sed quod hic dicit, melius sic accipiamus ut intelligamus corda eorum obscurata, qui praecepta Dei spernebant. Et est competens initium plagarum, caecitas sine qua non incurissent caetera. Et non exacerbavit,
[Haym., Aug.] complevit et per miracula confirmavit. Vel secundum aliam litteram quae est, exacerbaverunt, scilicet Aegyptii contradictionibus suis sermones eius Dei. Vel sicut in quibusdam codicibus reperitur : Et non exacerbaverunt, scilicet Moyses et Aaron, sermones eius Dei, quia illos etiam durissimos, scilicet Aegyptios, patienter tulerunt, propter mandatum Domini, donec omnia in eis quae Deus disposuit fierent.
- Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
Convertit aquas eorum in sanguinem. [Cassiod.] Haec est secunda plaga quae in Exodo ponitur prima, quae signabat quod aquas Rubri maris verteret eis in mortem ; et occidit pisces eorum. Ne ergo sit in aquis spes vitae illis hominibus, cum in aqua moritur. Quod ibi naturaliter nutritur.
- Edidit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum.
Et dedit terra eorum ranas. [Aug.] Ecce tertia. Secundum aliam litteram, et dedit terra eorum ranas, id est terram eorum convertit in ranas, quia tot fuerunt ranae, ut hoc hyperbolice dicatur, et erant ranae in penetrabilibus regum ipsorum. Socii ranarum fiunt principes, qui sub aquis post locandi erant.
- Dixit, et venit coenomyia, et ciniphes in omnibus finibus eorum.
Dixit, et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum. [Aug.] Ecce haec est quarta plaga, quae iactantia regis est, qui nec par est muscis. Si autem quaeritur quando dixerit Deus hoc, respondemus quod in verbo eius hoc erat sine tempore, antequam fieret in tempore per ipsum verbum, licet per angelos, vel per Moysen, et Aaron quodam modo dixit, ut fieret tunc quando fuerat faciendum. Deinde sequitur quinta plaga.
- Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum.
Posuit pluvias eorum grandinem, [Cassiod.] id est pro pluvia quae fecundat, facta est grando, quae tacta arefacit. Et hoc simile dictum illi quod supraposuit, et dedit terra eorum ranas, et ignem comburentem, id est fulmina, scilicet posuit
[Aug.] in terra ipsorum.
- Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum ; et contrivit lignum finium eorum.
Et percussit grandine et igne [Cassiod.], id est fulminibus vineas eorum, et ficulneas eorum et contrivit lignum eorum. Ne ergo dubites de satis quin perempta sint, ubi maiora pereunt. Deinde sequitur VI plaga.
- Dixit, et venit locusta, et bracus : cuius non erat numerus.
Dixit et venit locusta, [Aug.] quae est mater bruci, de quo subditur : Et brucus, cuius, scilicet locustae et bruci non erat numerus. Una plaga est locusta et brucus, quia altera est parens, altera est fetus.
- Et comedit omne fenum in terra eorum ; et comedit omnem fructum terrae eorum.
Et comedit omne fenum, [Gl. int.] id est herbam in terra eorum et comedit omnem fructum segetum terrae eorum.
[Aug.] Deinde sequitur septima plaga quae in Exodo decima est.
- Et percussit omne primogenitum in terra eorum ; primitias omnis laboris eorum.
Et percussit omne primogenitum de hominibus in terra eorum, et primitias omnis laboris eorum. [Aug., Cassiod.] Haec dicit primogenita pecorum, quae similiter percussit. Haec est novissima plaga in Aegypto, qua victi caedunt Aegyptii.
[Aug.] Notandum vero quod cum sint decem plagae, quas ponit Moyses in Exodo, nec omnes hic commemorat propheta, nec eo ordine quo ibi narrantur, quia libera est laudatio, de qua agit iste psalmus, a lege historiae ; additque hic, quod historia non habet, et praeterit quaedam quae illa habet, auctoritate eiusdem spiritus qui per historicum locutus est.
[Cassiod.] Hic ergo VII mala dat Aegyptiis, contra VII beneficia, quae post dicet data Hebraeis. Unde subdit :
Pars VI.
- Et eduxit eos cum argento et auro ; et non erat in tribubus eorum infirmus.
Et eduxit. [Cassiod., Aug.] Sexta pars, est hic secundum Cassiodorum. Dicto superius quae mala intulit inimicis Israelitarum iustitia Dei, quae his bona temporalia misericordia Dei dedit supponit, ut his adiuti, legem Dei quaerant. Et eduxit eos in argento et auro,
[Aug., Cassiod.] id est cum argento et auro. Nam ponitur in pro cum, more Scripturae. Et hoc est, primum beneficium. Et nota quia hic quoque addit laudibus Dei, quod Hebraeos ditatos auro et argento eduxit de Aegypto, quia tales erant ipsi qui non possent spernere laborum suorum mercedem, licet temporalem ; quibus praecepit Deus ut vasa aurea et argentea, vestesque pretiosas ab Aegyptiis mutuarent, ac secum scilicet asportarent. In hoc autem quod Aegyptios deceperunt, non est putandus Deus dolos eis qui sursum habent cor, vel iubere vel approbare ; quia in eis non fuit hic dolus, qui non ex cupiditate fecerunt, sed ut Deo mandanti parerent. Et illi infirmi, quorum cupiditates examinabat Deus, magis permissi sunt hoc facere illis, scilicet Aegyptiis, qui talia iure passi sunt quam iussi. Sicut enim bonis fuit praeceptum ita et cupidis permissio, secundum aliquid, et secundum aliud praeceptio. Praecepit enim ut facerent, sed permisit non praecepit ut ita facerent. Qualitas ergo facti fuit in permissione, factum vero in perceptione. Nec tamen hoc permisit Deus fieri, sine aliquo profectu animae carnalis. Per hoc enim quod de vicino carnale aliquid carnales habuerunt, postea Dei legem et iustificationes facilius receperunt. Et licet per dolum egerint, ab iniquis tamen quod sibi reddidebuit abstulerunt, et sicut iniquitate Aegyptiorum, sic eorum infirmitate ad hoc quod opus erat his factis figurari, divine usus est Deus. Ibi enim spiritualiter figuratum est philosophos, sive haereticos a catholicis exspoliari his quae in verbis vel Scripturis eorum tabernaculo Dei, id est Ecclesiae congrue reperiuntur. Et deinde sequitur secundum beneficium. Et non erat infirmus,
[Cassiod., Aug.] corpore, non animo, in tribubus eorum, hoc fuit magnum beneficium migraturis. Et
- Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
Laetata est Aegyptus in professione eorum. [Aug., Cassiod.] Hoc fuit post submersionem eorum exercitus. Quare laetata ? Quia incubuit timor eorum super eos. Audita enim tanta strage mortuorum in mari Rubro, timebat Israel, ne rediens reliquias eorum consumeret. Hic impletum est quod superius ait : Et firmavit eum super inimicos eius. Deinde sequitur tertium beneficium.
Pars VII.
- Expandit nubem in protectionem eorum ; et ignem ut luceret eis per noctem.
Expandit nubem. [Aug.] Et est hic sexta partitio, secundum Augustinum, ubi supponit quae temporalia bona misericordia Dei eis dedit, dictis superius malis, quae inimicis eorum iustitia Dei intulit. Hic enim iam incipit dicere beneficia Dei quae iter agentibus in eremo facta sunt. Expandit nubem in protectionem eorum,
[Cassiod.] ut protegeret eos contra ardorem solis, et ignem ut luceret eis contra tenebras per noctem. Deinde sequitur quartum beneficium.
- Petierunt carnes, et venit coturnix : et pane caeli saturavit eos.
Petierunt. [Aug.] Utique non coturnicem, sed carnes, et venit eis non quaelibet caro, sed coturnix, quae est caro. Et quia hic non de amaricatione iniquorum, in quibus non est beneplacitum Deo, sed de fide electorum, qui sunt verum semen Abrahae, loquitur, ideo ipsi intelligendi sunt petisse ut veniret unde amaricantium murmura premerentur. Deinde sequitur quintum beneficium. Et pane caeli, id est manna, saturavit eos.
- Disrupit petram, et fluxerunt aquae, abierunt in sicco flumina.
Disrupit petram, et fluxerunt aquae. [Cassiod., Aug.] Hic est sextum beneficium abierunt in sicco flumina. His autem omnibus beneficiis Deus commendat in Abraham meritum fidei. Unde subdit :
- Quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum.
Quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum,
[Hier.] id est memor fuit promissi facti Abrahae, quod in figura complens aeterna praesignavit.
- Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia.
Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia. [Aug., Cassiod.] Is est populus, in laetitia, quia murmurantes percussi sunt.
- Et dedit illis regiones gentium. Et labores populorum possederunt.
Et dedit illis regiones gentium. [Cassiod.] Hoc est primum beneficium, in quo est completio permissionum. Et labores populorum, id est fructus regionum possederunt.
[Aug.] Haec dedit, non ut propter ista eum colerent, sed ut ea ad bonum aeternum referant, id est :
- Ut custodiant iustificationes eius : et legem eius requirant.
Ut custodiant electi, scilicet verum semen Abrahae, iustificationes eius, etc. [Aug.] Quasi dicat : Non haec temporalia dedit, ut haec sint habenda pro summo bono, sed ad illud retulit, ubi summum bonum debet inquiri. Ut custodiant iustificationes eius ; non enim data sunt eis a Deo ista terrena bona, ut in eis luxu defluant, vel perversa securitate torpescant ; sed ut eis vacent unde bonum aeternum possit acquiri ; scilicet ut custodiant, electi, iustificationes eius.
[Cassiod.] Iustificationes sunt ubi evidens est et absoluta praeceptio, ut dilige Deum et proximum quae custodienda sunt. Et legem eius requirant. Lex est de his quae non corporaliter, sed spiritualiter nunc implenda sunt.
Et ideo quaerenda est lex, quia est umbra futurorum, horum autem exemplo quibus data sunt temporalia ut per ea Deum quaerant ; monetur verum semen Abrahae qualiter uti debeat temporalium prosperitate, sicut ipsius Ioseph Christique informatur exemplo : quam patienter debet ferre temporalem adversitatem, scilicet prosperitate et adversitate, quibus duobus tentantur electi. Unde : Transivimus per ignem et aquam.
[Aug.] Vos ergo filii Dei, promissionem habentes vitae praesentis et futurae, si tentationes saeculi vobis durae videntur, Ioseph in carcere, Christum in cruce cogitate. Si prosperitas adest, non propter ipsam Deo, sed ea propter Deum utimini, nec eum putetis necessarium suis, propter ea quae dat etiam malis blasphematoribus suis. Sed primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adiicientur vobis.
PSALMUS CV
PSALMI TITULUS : ALLELUIA, ALLELUIA.
Confitemini Domino.
Titulus : [Aug., [Hier., Cassiod.] Alleluia, alleluia. Quidam dicunt unum alleluia ad finem superioris psalmi pertinere ; alterum esse sequentis psalmi. Hanc enim regulam dicit Hieronymus esse tenendam, ut ubicunque duo alleluia praescribuntur psalmo, unum sciamus esse de fine prioris psalmi, et alterum eius qui sequitur ; cui assertioni Cassiodorus quoque consentit.
[Aug.] Sed plures, ubicunque est alleluia, sequenti psalmo dant, et aliquando semel, aliquando bis ponitur, ut Dominus in Evangelio, nunc dicit amen, nunc dicit amen amen : quod fit pro maiori certitudine rei. Istis consentit Augustinus, quia quod alii dicunt certis non persuadent documentis, et praesertim, quia nullus Graecorum codices invenit, qui in fine psalmi alicuius, habeant alleluia. Est autem ipse psalmus superiori coniunctus, non modo in titulo, sed etiam in materia. Agit enim iste psalmus, de eodem populo Israel, de quo et superior, sed iste agit de illo secundum iniquos, qui ibi erant ; praecedens vero, de eodem secundum electos. Aliquos enim in ipso populo veros esse filios Abrahae, innuit Paulus dicens : Sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo. Et quia hos commendat praemissus psalmus, nihil ibi dicitur de iniquitatibus amaricantium. Sed hic sequens psalmus agit de iniquis ; et quia eis non solum iustitia, sed et misericordia Dei facta est, de his loquitur cum laudibus Dei ex persona eorum, qui veniam conversi precantur, et exempla eorum, commemorantur, in quos etiam peccantes, dives apparuit misericordia Dei.
[Aug., Cassiod.] Unde etiam iste sicut ille incipit sic : Confitemini Domino.
Intentio. Monet ad geminam confessionem laudis, et peccatorum.
Modus. Sex sunt partitiones.
Primo Haebraeus in cuius persona loquitur Propheta, relicta Patrum perfidia ad misericordiam Dei conversus ; suadet aliis ad eamdem misericordiam converti, orans ut populo beneplacito socientur.
[Cassiod.] qui erat in adventu Christi congregandus.
Secundo, peccata Patrum quae in Aegypto fecerunt commemorat ; quos tamen Dominus liberavit, ibi, peccavimus.
Tertio dicit peccata, quae post exitum fecerunt, ibi, cito defecerunt.
[Aug.] Alias autem partitiones suis exsequemur locis. In persona igitur alicuius Hebraei, de amaricatione ad misericordiam Dei conversi et alios ad eamdem misericordiam exhortantis ait :
- Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
Confitemini Domino. [Aug.] Ecce idem initium huius et praecedentis psalmi, sed ibi sequitur : et invocate nomen eius ; hic vero sequitur quoniam bonus. Unde hic confessio peccatorum potest accipi, quia sequitur etiam peccavimus cum patribus nostris, etc. Sed et de confessione laudis potest accipi, quia et quod bonus est Deus in laude eius est, et in laude est confessio. Haec ita divisimus, scilicet confessione peccati et laudis, licet non sit pia confessio peccatorum sine laude Dei. Habet ergo Dei laudem, qui peccata confitetur sive in verbis, quando eum bonum et misericordiam dicit, sive in solo affectu, cum hoc credit. Et est, confitemini Domino, peccata et laudes ; ideo, quoniam bonus est in natura.
[Cassiod.] Hoc dicit, ne quis pro culpa terreatur, et ne desperet de eo, sed misericordiam eius poscat. Ideo etiam, quoniam in saeculum,
[Aug.] id est usque in finem saeculi est. Misericordia eius, quae miseris exhibetur, consolando in miseria, vel liberando ab ea, quod facit usque in finem saeculi. Vel agit hic de illa misericordia qua homo est beatus. Quae beatitudo, quia aeterna est, accipitur hic saeculum pro aeterno, quod in Graeco manifestum est. Et est, ideo confitemini, quoniam in saeculum, id est in aeternum misericordia eius est, id est beatitudo, quae per misericordiam eius datur, quia nemo sine Deo potest esse beatus.
- Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius ?
Quis loquetur. [Aug., Cassiod.] Iste qui misericordiam petit, impletur consideratione divinorum operum, et admirans ait : Et quis loquetur, id est quis sufficiat loqui, potentias Domini, id est opera, quae potenter operatur. Et quis auditas faciet omnes laudes eius, id est, quis est qui faciat ut audiantur ab aliis omnia, in quibus est laudandus Deus ? sic enim debent dici, ut praedicentur audientibus. Sed quid potest omnes ? Quasi dicat, nullus. Vel quia
- Beati qui custodiunt iudicium : et faciunt iustitiam in omni tempore.
Beati qui custodiunt, etc. [Aug.] Laudes Dei dicit opera praeceptorum eius, quae ipse facit in suis. Deus enim operatur in nobis velle bonum et perficere, ut ait Apostolus. Quis ergo loquetur potentias Domini ? Quomodo, et quae Deus potenter operatur in suis ? quoniam haec ineffabiliter operatur. Quasi dicat : Nullus valet loqui, etc. ; quis faciet omnes laudes eius auditas,
[Aug.] id est quis cum audierit, faciet omnes laudes, id est opera praeceptorum eius ? Quae et si non omnia audita fiunt, tamen in quantum fiunt, et ipse laudandus est, qui operatur in eis. Et ideo maluit dicere laudes eius, quam mandata eius, vel opera mandatorum eius ; quia ut dictum est, in quantum fiunt, ipse laudandus est, quas tamen omnes laudes quis sufficit facere, vel loqui. Nullus.
[Alcuin.] Et est, miricordia eius est in saeculum, quam, id est cuius effectum, quis apud se non sufficit cogitare vel aliis intimare, vel opere implere. Et accipit pro eodem potentias et laudes. Sed inter illa duo distinguuntur, scilicet loquetur et auditas faciet. Beati, etc.
[Cassiod.] Quasi dicat : Si illud nemo sufficit, scilicet loqui potentias, vel omnes laudes facere. Agat hoc, scilicet custodiat iudicium et iustitiam, quia, beati sunt qui custodiunt iudicium recta iudicando, bonum a malo discernendo ; et faciunt iustitiam,
[Aug.] recte agendo, et utrumque in omni tempore. Utique ex quo incipiunt : Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Et quia Deus iustos facit, orat, et ait :
- Memento nostri, Domine, in beplacito populi tui ; visita nos in salutari tuo.
Memento nostri, Domine. [Aug., Cassiod.] ut simus in beneplacito populi tui, ut in eis simus, in quibus est placitum tibi, quod non est in omnibus, et non simus inter contumaces. Et ut hoc sit, visita nos in salutari tuo, id est in Iesu, ut ab eo sanati possimus iudicium custodire, et iuste agere, unde beati sumus. Visita dico, scilicet ad hoc,
- Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua.
Ad videndum in bonitate electorum tuorum, [Aug.] id est ut videamus te in ea bonitate, quam praestas electis, id est per gratiam tuam videamus, ne caeci remaneamus. Et visita etiam ad laetandum, id est ut laetemur in laetitia quae est ipse Deus. Cui alibi dicit : Exsultatio mea, redime me. Laetitia dico gentis tuae, id est filiorum Abrahae, qui una gens sunt omnes, visita etiam, ut lauderis, vel ad laudandum ; alia littera, id est, ut laudemus te cum haereditate tua. Mirum est in multis codicibus scriptum esse, ut lauderis, cum sit una in Graeco in his tribus verbis positio, et similis debet esse interpretatio, scilicet ut videamus et laetemur, et laudemus, cum haereditate tua. Vel ita secundum aliam litteram, ut lauderis. Et erit item similis interpretatio, visita nos, ad videndum, id est ut videas nos, in bonitate electorum tuorum, id est ibi nos esse facias, et ibi nos videas. Et visita ad laetandum, id est ut laeteris. In laetitia gentis tuae, id est ut facias gentem tuam laetari ex te. Et, ut lauderis cum haereditate tua, id est facias eam laudari in te, quia non laudatur nisi propter te.
Pars II.
- Peccavimus cum patribus nostris ; iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
Peccavimus. [Cassiod., Haym.] Secunda pars, ubi enumerat peccata patrum, quae in Aegypto commiserunt, et tamen a Domino dicit esse liberatos. Quasi dicat : Dico, visita, et necesse est ut visites, quia peccavimus cum patribus nostris,
[Aug., Hier., Haym.] quia in eis fuimus materialiter quando peccaverunt, vel potius, cum patribus nostris, id est sicut patres nostri, iniuste egimus, quantum ad Deum, iniquitatem fecimus quantum ad proximum.
[Cassiod.] Ecce tertio idem dicunt, id est se peccasse, ut pura confessio appareat ; tanto enim citius aliquis solvitur, quanto vivacius se damnat.
[Aug.] Et quasi aliquis diceret : Quid patres nostri fecerunt ? subdit :
- Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua ; non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae.
Patres nostri in Aegypto, ubi multa eis facta sunt, non intellexerunt mirabilia tua, [Aug.] id est quid per illa eis dare velles, scilicet non temporale, sed aeternum bonum ; quod per patientiam exspectatur. Et ideo ipsi impatientes murmuraverunt et amaricaverunt, et temporalibus bonis, fallacibus atque fugacibus beari voluerunt.
[Cassiod.] Et nota quod duo sunt, quae beneficia Dei nobis commendant, id est commendabilia esse ostendunt, scilicet intellectus et memoria. Quorum utrumque in eis redarguit, et primo intellectum, cum ait : Non intellexerunt mirabilia tua.
[Aug.] Opus enim fuit intellectu, ut per illa temporalia alia bona quaererent, scilicet aeterna. Et non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae, id est multorum eorum miraculorum, quae pro eis in Aegypto fecerat. Et arguit hic memoriam eorum, quia nec saltem temporaliter acta recoluerunt, ut potestate quam experti fuerant crederent se ab inimicis liberandos.
- Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ; et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.
Et ideo ascendentes in mare, [Aug.] scilicet mare Rubrum. Ascendentes dicit pro situ terrae. Ipsi, inquam, ascendentes, irritaverunt, Deum timentes et desperantes post tot in Aegypto visa.
[Alcuin.] Haec irritatio facta est, cum egredientes de Aegypto, pervenerunt ad mare Rubrum, ubi ita erant conclusi, quod ex uno latere erat mons nimis arduus, et nemini ad transeundum pervius, et ex alio latere, erat mare Rubrum, et a dorso erant insequentes Aegyptii, et pro his coeperunt graviter murmurare, obliti potentiae Dei. Sed tunc divisum est mare in duodecim divisiones, et nulla tribus est ausa intrare prius, nisi tribus Iudae, unde meruit inter alias regni privilegium vel principatum obtinere. Et salvavit eos. Quasi dicat : Ita murmuraverunt,
[Aug., Gl. int.] et tamen, Dominus salvavit eos, ab insequentibus Aegyptiis, non secutus infidelitatem eorum. Et hoc, non propter merita eorum, sed tantum propter nomen suum, glorificandum, scilicet ut notam faceret potentiam suam. Quomodo salvavit ? ecce :
- Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est ; et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
Et increpuit mare Rubrum. [Aug.] Haec increpatio facta est, non voce caelitus missa, sed divina potentia. Quam etiam quae sensu carent, sentiunt, et obediunt. Et siccatum est mare Rubrum, et deduxit eos in abyssis, vel in aquis multis, quod idem est, sicut in deserto, quia ubi fuerunt abyssi, factum est siccitate ut desertum, ubi non sunt aquae.
- Et salvavit eos de manu odientium ; et redemit eos de manu inimici.
Et ita salvavit eos. [Cassiod., Aug.] Quod magnum fuit, et ut augeat munus, addit quod gravius est, id est maius, de manu odientium, id est Aegyptiorum, qui odierant eos. Ideo quia propter eos percussi erant plagis ; et redemit eos de manu inimici, id est Pharaonis. Sed quo pretio redemit ? Quasi dicat : Nullo. Sed hoc in figura baptismi dictum est, in quo redimimur de manu diaboli sanguine Christi. Unde et mare Rubrum dixit, quo colore sanguis Christi figurabatur.
- Et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit.
Et operuit aqua tribulantes eos, [Aug.] scilicet Pharaonem et Aegyptios, et non remansit unus ex eis, scilicet persequentibus. Non dico ex Aegyptiis. Illi enim de Aegyptiis qui non persequebantur, remanserunt.
- Et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius.
Et tunc crediderunt in verbis eius Dei. [Aug., Cassiod.] Usus locutionis est quod dicit, crediderunt in verbis eius, pro crediderunt verbis eius, quod magis Latine diceretur. Nota dura corda Iudaeorum, quae non ante, sed post miracula credunt. Melius fuit promittenti credere. Et laudaverunt laudem eius dicentes : Cantemus Domino ; gloriose enim magnificatus est.
[Aug.] Talis locutio est ista, ut illa qua dicitur, vitam vitalem vivit.
Pars III.
- Cito fecerunt, obliti sunt operum eius ; non sustinuerunt consilium eius.
Cito fecerunt. [Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Tertia pars, ubi peccata exponit, quae post exitum fecerunt, nec tamen defuit eis misericordia Dei, per Mosen placati. Vel correctio Dei per iustitiam in quosdam per Mosen vindicantis. Quasi dicat : Crediderunt et laudaverunt. Et cito fecerunt, hoc scilicet obliti sunt operum eius quasi summa celeritate mutati sunt a crudelitate et laude, ut murmurarent ; et non sustinuerunt consilium eius, id est non patienter exspectaverunt, donec Deus daret eis victualia, quod differebatur consilio Dei. Deus enim erat eis victualia daturus, sed illi nimia festinatione, anticipaverunt, sub diffidentia petentes, non exspectantes consilium eius. Distulit enim Deus dare, ut probaret eos. Vel secundum aliam litteram.
[Aug.] Festinaverunt, quod apertius est. Quasi dicat : Haec fecit eis Deus, per quem vocabat eos ad aeterna ; sed ipsi, festinaverunt, fieri beati in temporalibus, et obliti sunt operum eius, et non sustinuerunt consilium eius, id est non adverterunt : quo consilio fecit Deus erga ipsos ea opera. Debuerunt enim cogitare tanta opera Dei erga se facta, non esse inania ; sed vocare eos ad aeterna, quae patienter exspectanda sunt. Illi vero festinaverunt fieri beati in terrenis, in quibus est hydria cupiditatis : de qua qui biberit, sitiet iterum. Unde subdit :
- Et concupierunt concupiscentiam in deserto ; et tentaverunt Deum in inaquoso.
Et concupierunt concupiscentiam in deserto. [Aug., Cassiod., Aug.] Talis locutio est hic, ut supra laudaverunt laudem eius. Nimietas autem desiderii, geminatione verbi ostenditur ; et tentaverunt Deum in inaquoso, id est in deserto.
- Et dedit eis petitionem ipsorum ; et misit saturitatem in animas eorum.
Et dedit eis petitionem ipsorum, [Aug.] id est illud quod petiverunt, ita scilicet, et id est quia misit saturitatem, non tamen ideo beati fuerunt, quia non est haec saturitas, de qua dicitur : Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Misit, dico, in animas eorum, id est in animalitatem quae sustentatur esca, id est animat corpus, quod sustentatur esca. Non enim hic accipitur anima, secundum id quod rationalis est ; sed secundum id quod animans corpus animal facit, ad cuius sustentationem pertinet potus et cibus. Unde in Evangelio : Nonne anima plus est quam esca ? Vel, in animas eorum, id est secundum voluntatem eorum, ut voluntas quae desperando petierat, copia vinceretur. Saturitatem vero sequitur seditio :
- Et irritaverunt Mosen in castris ; et Aaron sanctum Domini.
Et irritaverunt honorem ambientes invidendo Mosen in castris, et Aaron sanctum Domini. [Cassiod.] Haec irritatio fuit pro sacerdotio, quod habebat Aaron et filii eius.
- Aperta est terra, et deglutivit Dathan ; et operuit super congregationem Abiron.
Aperta est terra, et deglutivit Dathan : et operuit super congregationem Abiron. [Cassiod.] In libro Numeri quomodo hoc fuit, plane legitur. Ecce Dei laus est hic, quod suos vindicavit, qualitas poenae facta indicat ; a terra vorantur, qui terrena sapuerunt.
- Et exarsit ignis in Synagoga eorum ; flamma combussit peccatores.
Et exarsit ignis in Synagoga, [Cassiod.] quae erat eorum non Dei, id est in ducentis quinquaginta qui thuribula tenuerunt. Core namque et ducenti quinquaginta cum eo, volentes habere sacerdotium Aaron, acceperunt thuribula, ut adolerent incensum, ideoque divino igne consumpti sunt. Unde subdit : Flamma combussit peccatores, qui incenso peccaverunt, igne perierunt.
[Aug.] Nota, non ait peccantes, quod etiam boni sunt, sed peccatores, id est valde iniquos, et gravibus sarcinis peccatorum oneratos.
- Et fecerunt vitulum in Horeb : et adoraverunt sculptile.
Et praeterea fecerunt vitulum in Horeb, [Cassiod.] absentiam Mosi non tolerantes, dum ipse in vertice montis Sina moraretur, ut acciperet legem. Coreb interpretatur calvaria, ubi crucifixio Domini facta est. In Coreb ergo peccaverunt, ut iam tunc perfidi, in eo nomine peccarant, ubi posteri eorum erant Dominum crucifixuri, id est in eo loco qui secundum nominis sui interpretationem designat locum, ubi Iudaei erant crucifixuri Dominum.
[Cassiod.] Hoc in patientia lenium fecit, sicut omnia mala ex ea nascuntur. Et post adoraverunt sculptile. Vitulus enim non sculptilis, sed conflatilis fuit.
- Et mutaverunt gloriam suam, in similitudine vituli comedentis fenum.
Et mutaverunt gloriam suam, [Aug.] id est Deum, qui esset gloria eorum, si sustineret eum. In similitudine vituli, non ait per accusativum, sed per ablativum, in similitudine ; et est talis locutio ut supra, ubi ait : Et crediderunt in verbis eius. Vituli dico, comedentis fenum ut ab eo comederentur, quia fenum sunt, id est caro. Omnis enim caro fenum. Et sic
- Obliti sunt Deum, qui salvavit eos ; qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
Obliti sunt Deum qui salvavit eos. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Magna oblivio. Quid enim est in memoria, si non liberatio ? Qui fecit. Quasi dicat : Quomodo salvavit eos ? ecce, ipse est qui fecit magnalia in Aegypto quae pro magnitudine sua recoli poterant. Et fecit in terra Cham mirabilia. Haec non solent a mente excidere. Et fecit in mari Rubro terribilia, id est mirabilia, quia admiratio non est sine quadam formidine.
[Aug., Cassiod.] Vel terribilia possunt dici, quia adversarios afflixerunt, et istis quid timere deberent, monstraverunt. Haec autem vivacius mentibus haerent, sed ipsi sunt obliti eorum.
- Et dixit ut disperderet eos : Si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius.
Et, propter haec scelera dixit comminando ut disperderet eos, [Gl. int., Aug.] quia digni erant perire. Omnes penitus disperderet ? utique. Si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius,
[Aug.] id est incessanter orasset pro eis. Stetisset dico, in confractione, id est in plaga qua erant feriendi, scilicet ut se objiceret pro illis, dicens : Si dimittis illis hoc peccatum dimitte : si vero non dimittis illis, dele me de libro tuo, ubi monstratur quantum valet intercessio sanctorum. Securus enim Moses de iustitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam Dei, his qui iuste perirent. Stetit ergo Moyses in confractione.
- Ut averteret iram eius, ne disperderet eos.
Pars IV.
- Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem.
Et pro nihilo habuerunt. [Alcu., Aug.] Quarta pars. Item peccata alia enumerat, et per Phineem dicit placatum Deum. Quasi dicat : Haec praedicta fecerunt, et etiam pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non quod eam vidissent ; sed sic pro nihilo habuerunt, scilicet quod
- Non crediderunt verbo eius, et murmuraverunt in tabernaculis suis ; non exaudierunt vocem Domini.
Non crediderunt verbo, vel verbis eius, [Haym., Alcuin.] scilicet quod esset eos introducturus. Vel ita : Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem,
[Aug.] id est contempserunt, quod per illam significabatur aeternum bonum. Vere desiderabile. Et ita non crediderunt verbo eius, per parva ad magna vocantis. Profecto nisi aliquid magnum terra illa significaret, ad quod invitarentur, nullomodo culparentur, qui pro nihilo habuerunt eam, cuius temporale regnum, etiam sancti pro nihilo ducunt, ut Ierusalem, quae in caelo est vere desiderabilis, ament. Sed infidelitas merito redarguitur, quia in eo quod pro nihilo habuerunt eam, non crediderunt verbis Dei, per parva ad magna ducentis. Et festinantes hic esse beati, non sustinuerunt consilium eius ; et murmuraverunt, dicentes : Faciamus ducem, et redeamus in Aegyptum, et hoc in tabernaculis suis.
[Haym., Cassiod., Aug.] Quasi dicat, cum essent in otio, quia hoc non laborantibus, sed otiosis contigit. Unde maior invidia criminis crescit ; et dum murmurarent, non exaudierunt vocem Domini, vehementer eos prohibentis a murmure.
- Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto.
Et elevavit. [Cassiod.] Hic iustitia Dei praemittitur, ut secuta pietas magis glorificetur : quae pietas in sequenti ostenditur, ubi, interventu Phinees, Deus placatus dicitur. Hic vero iustitia Dei ostenditur, cum ait : Et elevavit manum suam super eos, comminando poenam,
[Aug., Cassiod.] ut prosterneret eos in deserto. Quasi dicat : Viles qui prius fuerant gloriosi.
- Et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et disperderet eos in regionibus.
Et ut dejiceret semen eorum, [Cassiod.] id est filios. Et in nationibus, et disperderet eos in regionibus, ne ultra de congregatione praesumerent.
- Et initiati sunt Beelphegor ; et comederunt sacrificia mortuorum.
Et initiati, [Aug.] antequam diceret, quod aliquis hanc indignationem Dei placuerit, adiungit : Et initiati sunt, vel consecrati sunt, Beelphegor idolo gentium consecrati sunt.
[Cassiod.] Quasi dicat : Non modo ad tempus colentes, per quod notatur gravior excessus : Et inde vehementiori ira, et comederunt sacrificia mortuorum, immolata mortuis hominibus, quasi diis.
- Et irritaverunt eum adinventionibus suis ; et multiplicata est in eis ruina.
Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.
[Aug.] Cum pro suis gravibus peccatis, graviter vastaverunt, cum supra dixisset Deum levasse manum, antequam dicat eum placatum, haec de magnitudine culpae et poenae eorum interseruit. Quasi dicat : ad hoc distulerit, quod levaverat manum ad prosternendum illos, ut dati in reprobum sensum, etiam hoc admitterent, scilicet crimen idololatriae, et in tanto crimine evidenti iustitia punirentur ; et tantum fuit hoc scelus eorum, ut Deus nollet aliter placari, nisi ut Phinees eum placavit, qui masculum et feminam coeuntes pariter interemit. Non odio eorum, sed zelo Dei : quo facto, populum cuius maior interitus futurus erat, liberavit.
- Stetit Phinees, et placavit ; et cessavit quassatio.
Stetit Phinees. [Cassiod.] Stetit solida mente, ut in generali perturbatione ipse solus confidentiam deprecationis assumeret. Et placavit, vel exoravit, posset dixisse, et moechantes transfixit ; sed melius dixit exoravit, quia transfixio moechantium zelo Dei facta, magis dicenda est oratio, quam operatio, quia qui bene agit, orat, et sic cessavit quassatio.
[Aug.] Breviter totum dixit, quia non docet hic nescientes ; sed commemorat scientes. Quae autem hic posita est quassatio, superius dicta est confractio, id est plaga populi.
- Et reputatum est ei in iustitiam : in generatione et generationem usque in sempiternum.
Et reputatum est ei in iustitiam. [Aug.] Deus enim qui novit quanta charitate populi id factum sit, reputavit hoc sacerdoti suo in iustitiam ; non solum in generatione et generationem, id est quandiu generatio est, sed usque in sempiternum.
Pars V.
- Et irritaverunt eum ad aquas Contradictionis ; et vexatus est Moses propter eos : quia exacerbaverunt spiritum eius.
Et irritaverunt. [Alcuin.] Quinta pars, ubi agit de aqua Contradictionis, et de immolatione filiorum. Unde vehementius iratus est Deus, et tamen postea misertus. Quasi dicat : Ita irritaverunt in adinventionibus suis, ut supra dictum est, et iterum irritaverunt eum id est ad iram provocaverunt ad aquas contradictionis ; et vexatus est Moses propter eos.
[Aug., Cassiod.] Id est mente turbatus ut haesitaret. Et hoc, quia exacerbaverunt spiritum eius, quia nimia importunitate populi, succensus est, diffidenter excrepuit, dicens : Nunquid de petra hac poterimus nobis aquam ejicere ?
33-34. Et distinxit in labiis suis : non disperpiderunt gentes quas dixit Dominus Deus illis.
Et, [Aug.] ideo quia exacerbaverunt eum, distinxit hoc miraculum a priori constantia quam habuit in aliis miraculis, in labiis suis. Hoc enim ambigue dixit, qui omnia alia certa fide promiserat. Perturbatus namque murmure populi infidelis, non tenuit fiduciam qualem debuit, quasi non posset Deus hoc facere, qui tanta iam fecerat, dubitanter namque petram percussit, qui in aliis non dubitaverat. De hoc autem hac sola poena correctus est, quod non intravit in terram illam, non tamen alienatus est a regno gratiae Dei. Illi autem de quorum iniquitatibus loquitur iste psalmus, cum intrarent in terram promissam : non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis, scilicet septem illos populos, qui terram promissionis possidebant.
35-36. Et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum ; et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
Et commisti sunt inter gentes. [Cassiod.] Ne hoc fieret praeceperat eos Deus occidi. Et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, et ita factum est illis in scandalum.
[Aug., Cassiod.] Hoc quod eas non disperdiderunt, sed commisti sunt illis. Vel terra promissionis, quae fuerat eis data in praemium, versa est excedentibus in ruinam, quia gentium conformitate, ibi facti sunt idololatrae.
- Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis.
Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis, [Aug., Cassiod.] id est idolis, quae erat consuetudo gentium. Hoc, et si illa non narret historia, tamen hic propheta mentiri non potest ; et si non in prima, saltem in sequenti aetate factum est.
- Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaam.
Et effuderunt sanguinem innocentem, [Aug., Cassiod.] scilicet sanguinem filiorum parvulorum, a consensu illius sceleris alienorum. Filiorum, dico, suorum, ne putes extraneorum ; et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaam.
38-39. Et interfecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum ; et fornicati sunt in adinventionibus suis.
Et interfecta est terra in sanguinibus. [Aug.] Tropica locutio est hic, qua continens, ponitur pro contento. Et est, terra interfecta est in sanguinibus, id est homines, qui fere omnes hoc peccato mortui sunt. Ipsi enim interficiebant animas suas, immolando filios ; et contaminata est in operibus eorum, id est contaminati sunt in operibus suis. Et fornicati sunt in adinventionibus suis,
[Cassiod., Aug.] id est polluti sunt adulterinis superstitionibus suis, quas dicit adinventiones ipsorum, non quod primi invenirent vel invenissent. Sed quia alios imitati sunt, quod ἐπιτηδεύματα in Graeco apertius dicitur, hic et supra ubi dixit, irritaverunt eum in adinventionibus suis. Unde alii interpretes transferunt studia, vel affectiones, vel voluntates.
- Et iratus est in furore Dominus in populum suum ; et abominatus est haereditatem suam.
Et iratus est furore Dominus in populum suum. [Aug.] Ira non est in Deo, sed per simile hoc dicitur, quasi potentia vindicandi excitata est. Et abominatus est haereditatem suam, id est aversus est ab eis, non ad perditionem suam ; sed ad disciplinam, quod innuit nominans haereditatem.
[Cassiod.] Quod, id est Deum averti ab eis, extremum est omnium malorum praesentium. Unde, scilicet de aversione et ruina de qua supponit.
- Et tradidit eos in manus gentium ; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
Et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
[Cassiod.] Ecce qui gloriabatur in idolis, opproprio servitutis subsunt, qua serviunt inimicis, quod difficile est. Grave enim est servire infenso, qui nullo placatur obsequio.
- Et tribulaverunt eos inimici eorum ; et humiliati sunt sub manibus eorum ; saepe liberavit eos.
Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum ; [Cassiod.] sed Dominus saepe liberavit eos. Duplex misericordia Dei hic exponitur. Praemisit enim superius beneficia Dei, nec tamen cessat iniquitas eorum ; postea intulit vindictam, et afflictis iterum miseretur.
- Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo ; et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo malo. [Aug.] Malum est enim consilium hominis ipsi homini, quo quaerit quae sua sunt, non Dei, hoc est autem quod supra dixit, non sustinuerunt consilium scilicet Dei, quod est de aeternis. Et ideo, scilicet quia exacerbaverunt humiliati sunt in iniquitatibus suis et licet essent iniqui, Deus tamen plenus misericordia, non neglexit eos, imo.
- Et vidit cum tribularentur : et audivit orationem eorum.
Et vidit [Haym.] intuitu misericordiae, cum tribularentur et audivit orationem eorum.
- Et memor fuit testamenti sui ; et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.
Et memor fuit testamenti sui aeterni, [Aug., Cassiod.] quod disposuit ad Abraham. Nota quod causa est, ne Israel pro debito peccati periret, testamentum novum, ubi est adventus Domini, qui est Abrahae promissus. Et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
[Aug., Cassiod., Aug.] Ideo dicit poenituit, non quod poenitentia in Deum cadat ; sed quia mutavit quod facturus videbatur, id est eos perditurus. Tunc enim poenitet, quando nos poenitere videt. Talis est nobis, quales nos illi. Nihil autem repente facit Deus ; sed quod ab aeterno praescivit ; sed mutare dicitur, quod secundum rerum causas sequi videtur aliis causis econtra intervenientibus, sed et causas, et quid fieret praevidit immutabiliter.
- Et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.
Et dedit eos, [Aug., Cassiod.] scilicet praedestinatos de illo populo, in misericordias, pluraliter dicit, quia quisque proprium donum habet, et totum est miserentis Dei. Pluraliter ergo dixit, in misericordias, propter diversa dona. Prophetae enim et apostoli, et martyres, et confessores, de Iudaeis fuerunt
[Cassiod.] Dedit in misericordias, et hoc in conspectu omnium qui ceperant eos, id est gentium, ut eos gentes mirentur, quae prius eos despexerunt,
[Cassiod., Aug.] vel, in conspectu omnium qui ceperant eos, id est diaboli et angelorum eius, qui captivos prius tenebant.
[Aug.] Nam coram daemonibus liberi facti sunt, sub quibus facti fuerant captivi, quibus eiectis perfecit Christus sanitates. Unde hic oratur, ut sanitates perficiat, cum subditur :
Pars VI.
- Salvos fac nos, Domine Deus noster ; et congrega nos de nationibus.
Salvos fac nos. [Cassiod., Aug.] Sexta pars. Iam copia laudis expleta, precatur quod futurum videt, scilicet ut Ecclesia, de omnibus gentibus congregetur, et laudes aeternas cantet. Quasi dicat : Dedisti in misericordias in conspectu daemonum, quibus a nobis eiectis salvos fac nos, o Domine, Deus noster.
[Alcuin.] Nota eum ordinem hic servari, quem Dominus servat in Evangelio. Hic enim prius agit de eiectione daemonum ; postea de sanitate ; tertio de glorificatione, ubi subdit : Et gloriemur in laude tua.
[Aug.] Sic enim dixit Dominus in Evangelio : Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor, id est perficior, occurrentibus omnibus in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, per quae notantur tres status Christianae religionis : duo in praesenti, ubi meremur ; tertius in futuro, ubi triumphabimus.
[Alcuin.] Primus est in poenitentia ; secundus in iustitia ; tertius in gloria. In quarum significatione celebrantur in Veteri Testamento tres praecipuae festivitates, scilicet Pascha ; Pentecoste, Cenopegia. In Pascha immolabatur agnus, et comedebatur azyma cum lactucis agrestibus, et spicas torrebant igni. Per quae significabatur carnis mortificatio, et poenitentiae amaritudo. In Pentecoste, novi panes de novis frugibus offerebantur ; per quod iustitiae status intelligitur, per quam in novitate vitae ambulamus. In Cenopegia, quae erat festivitas tabernaculorum, offerebatur de cunctis fructibus anni in templo, per quod significatur status futurae consummationis, quando sancti in immortalitate dedicati, venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Isti iidem tres status significati sunt per ea quae Samaritanus circa vulneratum fecit. Infudit enim prius vinum, postea oleum ; deinde sanus factus est. In vino enim intelligitur fervor poenitentiae ; in oleo, lenitas iustitiae, in eo quod sanus factus est, consummatio glorificationis aeternae. Hi quoque iidem significantur per tres dies Christi, scilicet crucis, sepulturae, resurrectionis. Isti ergo tres status signantur per illa tria praedicta, quae Dominus dixit. Per eiectionem quippe daemonum, poenitentia intelligitur, per quam a peccatis mundamur ; per sanitatum perfectionem, iustitia ; per tertiae diei consummationem, futurae glorificationis perfectio intelligitur. Iidem quoque tres status signantur per ea quae hic dicuntur. Primus itaque poenitentiae status notatur per hoc quod dicit, dedit in misericordias in conspectu omnium ; secundus iustitiae status, per hoc quod dicit, salvos fac nos, tertius glorificationis status, per hoc quod dicit, ut confiteamur et gloriemur. Et congrega nos de nationibus
[Aug.] id est de gentibus. Unde Dominus ait : Alias oves habeo, scilicet de gentibus, id est filios Dei, qui dispersi erant in gentibus. Unde Ioannes evangelista ait de Caipha, qui prophetaverat : Expedit ut unus homo moriatur pro populo, ne tota gens pereat. Hoc autem non dixit a semetipso, sed cum esset anni illius pontifex, prophetavit, quia unus erat moriturus pro gente, et non tantum pro gente, scilicet Iudaeorum, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum, id est filios Dei dispersos de gentibus, congregaret cum Iudaeis, ut fieret unum ovile et unus pastor : quod hic orat cum dicit : Congrega nos de nationibus. Hoc autem falso Iudaei impleri putant, per Antichristum. Congrega dico,
- Ut confiteamur nomini sancto tuo : et gloriemur in laude tua.
Ut confiteamur, [Cassiod., Gl. int., Aug.] in praesenti et in futuro, nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua, non humana iactantia. Deinde ipsam laudem breviter subjicit :
- Benedictus Dominus Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum : et dicet omnis populus : Fiat, fiat.
Benedictus [Cassiod.] quasi dicat : Confiteamur Domino, dicentes : Benedictus, Dominus Deus Israel. Haec est laus illa, quam congregatos optat cantare. Hoc nunc canit Ecclesia de tanto bono laeta. Benedictus dico, a saeculo et usque in saeculum.
[Aug.] id est ab aeterno et in aeternum, quia sine fine laudabitur ab eis, de quibus dicitur : Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Haec est illa tertia consummatio corporis Christi, quae erat in immortalitate post eiectionem daemonum, et perfectionem sanitatum. Tunc enim perficietur quod in principio psalmi oratum est : Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, ad videndum, ad laetandum, ut lauderis cum haereditate tua. Et dicet omnis populus. Iste est, populus praedestinatus, tam de Iudaeis quam gentibus : Fiat, fiat, quasi dicat : Huic laudi consentient omnes praedestinati.
