Psalmi LXXVI-LXXX — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS
PSALMUS LXXVI
PSALMI TITULUS IN FINEM PRO IDITHUN, PSALMUS ASAPH.
Voce mea ad Dominum.
Titulus : In finem pro Idithun, psalmus Asaph.
[Aug.] Idithun, sicut saepe supra diximus interpretatur transiliens eos ; Asaph, congregatio, quae fidelis hic loquitur, id est transiliens omnia visibilia, ut perveniat ad finem, qui Christus est, quem Moyses desiderabat videre, cum dicebat : Domine, ostende mihi faciem tuam. Cui Dominus : Non videbit me homo, et vivet. Et est sensus tituli : Psalmus iste attribuitur Asaph, id est fideli congregationi, quae hic loquitur, et agit pro Idithun, id est de se transiliente in finem, id est in Christum ultra quem nihil est. Intentio docet desideria et illecebras saeculi calcare, et nil sibi proponere nisi illum ex quo sunt omnia, sicut ipse facit. Modus :
[Cassiod.] Quatuor sunt partitiones. Primo, dicit quomodo transcendens omnia Deum quaerit et invenit. Secundo deliberat an sit eum reducturus, ibi, anticipaverunt. Tertio dicit quid deliberando invenerit, ibi, et dixi : Nunc. Quarto exponit quae in mundo Christus operatur, ibi viderunt te. Asaph ergo transiliens omnia, solum Deum quaerens, ait :
- Voce mea ad Dominum clamavi ; voce mea ad Deum, et intendit mihi.
Voce mea, [Alcuin., Aug., Cassiod., Aug.] id est, intentione devotionis, ad Dominum clamavi, non aliud ab eo petens, ab ipso enim ipsum quaerit, et transit quidquid infra est, deinde repetit voce mea ad Deum clamavi. Ostendens propter quid clamet, scilicet quia Dominus, quia Deus. Vel ita : Prius dicit ad quem clamet, et non quid petat, dicens : Voce mea ad Dominum. Non dicit quid petat, quia non est opus ei qui novit quod expedit. Deinde subdit propter quid clamaverit : Et vox mea est ad Deum, alia littera, ad hoc est vox propter quod editur. Hoc addit, ne putetur propter aliud clamare ad Deum, quam propter ipsum, supra quem nihil est.
[Gl. int., Aug., Cassiod.] Vel in eodem etiam sensu legitur littera nostra, scilicet clamavi voce mea, ente, ad Deum, et ut non frustra clamasse se ostendat, subdit et intendit mihi, quia semper adest quaerentibus se : sed non adest quaerentibus aliud ab eo. Unde : Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret. Item : Clamaverunt ad Dominum, nec exaudivit eos. Intendere autem Dei, est dare totum quod petitur, etiam plusquam petatur.
- In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus.
In die tribulationis meae. [Gl. int., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Non solum voce quaesivi Deum, sed etiam manibus, id est operibus, et non solum alio tempore, sed etiam, in die tribulationis meae, in qua alii quaerunt de ea exire, qui non transiliunt. Iste necessitatum oblitus, Deum tantum quaerit. Vel ita continua : Quomodo hoc totum fit ? scilicet clamor et exauditio, ecce, in die tribulationis meae, id est quando est mihi tribulatio, vel in vita ista, quae tota est tribulatio desideranti caelum, exquisivi Deum. Ex tribulatione quaerit iste Deum, ut in eo sit sibi quies. Non aliud ab eo quaerit. Nota quod hucusque dixit, quis clamaverit, et ad quem, propter quid, et qua necessitate. Deinde subdit, quomodo quaesierit, et quando, et ubi, et quo fructu. Quasi dicat : Quomodo quaeris ? Manibus meis, id est bonis operibus, non inani desiderio. Quando ? nocte. Idem dicitur nox hic quod supra dies tribulationis, scilicet vita ista. Hoc saeculum, quod est tribulatio illi qui desiderat caelum. Et nox est quia in ea opus est lucerna verbi Dei. Unde Petrus : Nos habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis, intendentes velut lucernae in obscuro loco donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris. Venturus ergo est verus dies post istam noctem, cuius diei comparatione haec vita nox est. Dies vero est comparata vitae infidelium. Unde Apostolus : Sicut in die honesta ambulemus. Dies ergo est in comparatione infidelium, et nox in comparatione angelorum, et cum idem sit dies et nox, tamen propter aliud supra dies ponitur, propter aliud hic nox. Dies enim necessitatem, nox tempus clamoris notat. Ecce dixit qua necessitate, et quomodo et quando quaerit, et ubi quaeris ? Coram eo, vel contra eum. Coram ipso Deum quaerit, qui non facit iustitiam suam coram hominibus ut videatur ab eis. Unde : Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Et : Cum facis eleemosynam, noli tuba canere, etc. Et quo fructu non sum deceptus, ut hi qui aliud quaerunt, quia inveni quod quaerebam.
- Renui consolari animam meam, memor fui Dei et delectatus sum, et exercitatus sum ; et defecit spiritus meus.
Renui, vel, negavi consolari animam meam vel anima mea. [Aug.] Exponit hic tribulationem quae pungit, et quodammodo impingit ei necessitatem transiliendi. Quasi dicat : Dixi in die tribulationis, quae tribulatio tanta fuit, quod anima mea renuit consolari, vel negavi consolari animam meam, quia undique mihi mala. Tantum enim taedium et tristitia pro peccatoribus me occupavit, ut contra omnem consolationem claudat se anima. Si quis enim iustus videtur, qui solus est consolatio saepe aliter invenitur : quod est expertus iste, percussus scandalis. Et ideo iam timet in aliquo laetari et consolari, quia in omnibus scandalum invenit. Vel timet, quia in nullo securus est, quae ergo respiratio ? Ecce memor fui Dei in quo suavitas. Hunc manus quaerentis inveniant in tristitia consolatorem, et delectatus sum, vel et garrivi, alia littera, id est exsultavi loquendo de Deo ut garrulus, qui prae laetitia nec vellet, nec posset tacere. Garruli enim proprie dicuntur, qui vulgari verbo sic appellantur, scilicet accedente laetitia, nec valentes, nec volentes tacere. Et in garriendo rursus defecit spiritus meus, qui prius contabuerat taedio malorum. Ideo defecit iterum spiritus meus, quia
Pars II. Διάψαλμα.
- Anticipaverunt vigilias oculi mei : turbatus sum, et non sum locutus.
Inimici mei. [Aug.] Alia littera anticipaverunt vigilias meas, quaerentes calumniam in verbis, id est omnes inimici mei vigilaverunt super me, id est plus me : tendendo insidias praeoccupaverunt me spirituales inimici, de quibus dicit Apostolus : Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus spiritualia nequitiae. Hi vero plus vigilaverunt ad decipiendum, quam ego ad custodiendum, ubique scandala ponunt, ubique ponunt muscipulas. Ecce enim taedium inest cordi, timendum est ne tristitia absorbeat laetitiam. Vel ne garriendo in laetitia spiritus deficiat, et dicat homo, quod inimicus teneat, id est reprehendat, unde iste turbatur, et non loquitur. Unde sequitur : turbatus sum, quia malum est tacere, et malum loqui. Ideo retro redit, unde subdit : Et non sum locutus, non tamen cessat, conatur invenire remedium, vult et hoc ipsum transcendere, unde subdit :
- Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui.
Cogitavi dies. [Aug.] Iam iste quasi qui extra vapulavit in secreto mentis suae agit, ubi nemo oblatrat. Et Deus adiuvat, ibi manens de aeternis agit : quod ibi licet, non extra in strepitu. Et hoc est cogitavi dies antiquos, et annos aeternos, ubi haec mala non sunt, habui in mente, id est in memoria, et accipit pro eodem dies et annos. Haec cogitatio de aeternis, magnum silentium vult ab omni tumultu rerum humanarum, ut secure intus agat, unde subdit :
- Et meditatus sum nocte cum corde meo ; et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
Et meditatus sum nocte cum corde meo, [Aug.] ubi non est locus calumnioso, et garriebam, alia littera, non iam foris, sicut prius, sed scrutabar, alia littera, spiritum meum, ubi multa, si cum eo loquor et garrio, invenire potero. Et quid invenisti quod non in aeternum repellet Deus hominem. Et hoc sub interrogatione dicit :
- Nunquid in aeternum proiiciet Deus ; aut non apponet ut complacitior sit adhuc ?
Nunquid in aeternum proiiciet Deus [Aug.] hominem ? absit! Adverte saltus transilientis. Invenerat supra taedium in hac vita, nusquam fidem, nusquam consolationem. Ad quoscunque homines intendebat, scandalum inveniebat in eis, nusquam ergo securus. Ideo transilivit ad Deum, ut ibi laetetur ; sed garriens foris, de Deo reprehendi ab inimicis. Unde ad cor rediit. Sed quia illi tacere malum erat, ne sileret a bonis, angustiatus in hac vita vehementer de alia vita multum cogitavit, ubi non est tentatio ; nec cessavit transilire etiam spiritum suum, donec veniret ad finem de quo titulus ait ubi, hoc invenit, quod non in aeternum proiiciet Deus.
[Rem., Cassiod.] Aliter ab illo loco : Renuit consolari. Quasi dicat : Merito non sum deceptus, quia a Deo exquisivi Deum, quod anima mea renuit consolari, in aliis rebus quam in Deo. Et ideo memor fui Dei, in quo suavitas, et delectatus sum in eo, et exercitatus sum, inquirendo magnitudinem sapientiae et potentiae eius, et defecit spiritus meus, quia res est incomprehensibilis.
Anticipaverunt. Secunda pars.
[Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Invento Deo, qui solum bonum est, ei deliberat an sit eum reducturus, secundum lectionem Augustini quae praecessit. Non est hic partitio et ponit quomodo exercitatus fuerit ita, scilicet quod anticipaverunt vigilias, aliorum, oculi mei, ut ille facit, qui ante tempus surgit ad negotium. Vel, oculi mei, id est affectiones meae, anticipaverunt vigilias, id est, sedulitatem aliorum. Vel per vigilias significat nocturnos, quos usualiter sic vocamus, quos facimus in laudibus Dei. Quasi dicat : ante alios in nocturnis, laudavi Deum, et vigilans turbatus sum, quia non potui consequi, quod quaero.
[Alcuin., Gl. int., Haym., Cassiod.] Qui dormit in mundanis somniat se beatum. Et non sum locutus, id est, non murmuravi contra Deum. Et ideo, turbatus est, quia dum nocte secreta sui animi perquirit : videt humanum genus in peccata ruere, et pio dolore pro aliis cruciatur qui iam vitia transilivit ; sed tacet, non loquitur, quia nocte non habet solatium humani colloquii quo tempore cautius cogitat.
Unde subdit ; Cogitavi, [Cassiod., Alcuin.] quasi dicat : Ideo sum turbatus, quia, cogitavi dies antiquos, Adae, in quibus corruit homo a stabilitate sua, id est cogitavi quid contigit Adae, pro inobedientia et ex illo cognovi hunc defectum hominis esse. Et contra annos aeternos, quos homo persistens haberet, in mente habui, quod non stulti. Quasi dicat : Vidi bona quae perdidi, et mala quae inveni ; et ideo turbatur iste, quia homo desiderat dies antiquos et annos aeternos negligit. Et meditatus sum nocte, id est in hoc defectu, cum corde meo, id est, cum ratione, si quomodo possem redire ad annos aeternos, cum ratione tacitus loquitur, qui in ea quietus exercetur ; et scopebam spiritum meum, id est, purgabam mentem meam, ut videre possem : alii interpretes dicunt, ventilabam spiritum meum, id est virtutem animi mei.
[Hier.] Huc et illuc volvendo, in quo actus deliberationis exprimitur. Vel, scopebam, id est fodiebam, spiritum meum,
[Alcuin., Cassiod., Aug.] sic apud me tractans, scilicet nunquid in aeternum proiiciet Deus genus humanum. Et nonne apponet, id est nonne addet ipse, ut complacitior sit adhuc ? quasi qui iam placitus sua gratia fuit in Veteri Testamento, nonne addet ipse, ut plus sit in Novo, per adventum Filii ? hoc sentit, qui de pietate tractat : vel complacitior sit adhuc, id est ut ipse qui fuit iratus repellendo, mala inferendo, sit mansuetior liberando, revocando. Ira enim fuit quod patimur.
- Aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem ?
Aut abscindet ipse a genere humano misericordiam incarnationis, [Gl. int., Cassiod.] scilicet quod de Virgine natus. Misericordiam dico suam quia ipse natura misericors est. Et hoc in finem, id est omnino a bonis, sicut a malis. Vel in finem, id est in plenitudinem temporis, ut nec hoc tempore beneficium incarnationis exhibeat, scilicet a generatione malorum, in generationem, vel a generatione prima Veteris Testamenti in generationem ultimam, scilicet Novi Testamenti. Idem aliis verbis repetit dicens :
- Aut obliviscetur misereri Deus ? aut continebit in ira sua misericordias suas ?
Aut obliviscetur Deus misereri. [Aug., Haym., Gl. int., Aug.] In alio non est misericordia, nisi eam Deus donet, et ipse erit sine ea ? Rivus currit et fons siccatus est ? ipse enim fons est misericordiae, qui eam naturaliter habet a quo emanat velut rivulus de fonte in alios. Dum autem dicit : Obliviscetur misereri, significat quod incoepit et consuevit misereri. Idem aliter repetit, aut continebit in ira sua misericordias suas, id est ira vincet misericordiam ? potius misericordia vincet iram. Unde per Isaiam : Non in aeternum vobis vindex ero. Neque per omne tempus irascar vobis. Ideo ante dicit, continebit misericordias, quia coepit iam misereri. Et ideo non desistendum.
Pars III. Διάψαλμα.
- Et dixi : Nunc coepi. Haec mutatio dexterae Excelsi.
Et dixi. [Alcuin., Cassiod.] Tertia pars, ubi dicit, quid deliberando invenerit, scilicet quod Christus mutat homines et redimit. Quasi dicat : Ita cogitabam haec apud me, et post haec dixi id est huic meditationi meae respondi : Nunc primo coepi sapere, id est intellexi, quod fuit tacitum ab aeternis temporibus, scilicet quod homo reduceretur ad annos aeternos. Et quod iam intelligo, istud est argumentum de futura consummatione, scilicet quod in futuro consummabor. Et haec mutatio est dexterae Excelsi
[Gl. int., Cassiod.] Id est favoris et propitiationis Dei. Quasi dicat : Non est mutatio a misericordia ad iram, sed ab ira ad misericordiam, scilicet quod de servis mutamur in filios, ut ego fui.
- Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio operum tuorum.
Memor fui operum Domini, [Cassiod.] id est huius mutationis in me factae, memor fui, nunquam dans oblivioni, ut meliora mererer ; sed ne de se tantum laetari videret, addit : Et vere huius mutationis memor fui, quia etiam memor ero mirabilium tuorum ab initio, id est quae Deus humano generi indulsit ab initio, scilicet quod Adam ad imaginem suam fecit, quod Abel hostiam accepit, similiter quod de Noe fecit, in cuius arca diversa animalia in mysterium Ecclesiae salvavit : quod de Abraham fecit, cuius oblatione filii Christi incarnationem et passionem designavit, tandem quod ipse Deus venit. Haec sunt quem virum sanctum delectant. Unde supra : Et delectatus sum. Deinde universalius repetit.
- Et meditabor in omnibus operibus tuis ; et in adinventionibus tuis exercebor.
Et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor, [Alcuin., Rem, Cassiod.] id est in praeceptis quae invenisti, vel quibus inveneris ; a te enim omnis sapientia et prudentia est. Vel, in observationibus tuis, alia littera, id est praeceptis quae observanda sunt, exercebor, quia non satis est legere Scripturas, sed fructus operum demonstrare oportet. In his autem eruditus iste in laudem prorumpit, dicens :
- Deus, in sancto via tua, quis Deus magnus sicut Deus noster ; tu es Deus qui facis mirabilia.
Deus, in sancto, id est in Christo est, via tua, id est redeundi ad te. [Aug., Cassiod., Aug.] Aliter ab illo loco Et dixi, transiliens iste, nusquam requiem inveniens, non desiit transilire etiam seipsum quousque perveniret ad Deum. In aliis ergo deceptus, et taedio affectus, nunc invenit ubi sit securus. Quasi dicat : Ita me transilivi usque in finem. Et dixi nunc, id est intellexi primo, cum et me transiliens ad Deum veni, coepi aliquid, ubi securus sim, ubi non anticipent inimici mei, ubi iam nullum periculum. Et dixi etiam : Haec est mutatio dexterae Excelsi, id est modo coepit me mutare excelsus Deus, per dexteram, id est per Christum.
[Hier.] Dextera enim Patris Filius est. Unde : Et brachium Domini cui revelatum est ? et scio quod potest mutare, quia omnia creavit quorum ego memor.
[Haym., Aug.] Et hoc est : Memor fui operum Domini, iam spatiatur iste in operibus Dei, et securus gaudet, qui supra foris garriens defecit. Iam et sui oblitus, in solo Deo delectatur. Unde subdit : Quia memor ero, quasi dicat : Memor fui, et ero, quod ita dicit, quia memor ero mirabilium tuorum et non solum memor ero, sed etiam, meditabor in omnibus operibus tuis, et in affectionibus tuis garriam, alia littera.
[Aug.] Ecce tertium garrire. Prius garrivit hominibus foris, et defecit post in spiritu suo et profecit ; nunc in operibus Dei garrit, quando pervenit quo tendebat. In affectionibus tuis, non in meis. Aliae enim sunt affectiones hominis, aliae Dei. Affectiones enim hominis sunt circa terrena, scilicet circa tabulam, theatrum, venationem, aucupium et huiusmodi. Et sicut in his terrenis est affectio humana, ita in operibus et meditatione Dei. Est interior quaedam affectio cum inspicitur munus, et in creatis Creator quaeritur, et invenitur nusquam displicens, sed per omnia et super omnia placens, Deus in sancto. Iam incipit opera misericordiae Dei circa nos ostendere, de quibus garrit et exsultat, ostendens per quem fit reditus ad annos aeternos. Quasi dicat : Per praedicta sum certus, quod veniam. Et hoc duce, non Deus in sancto Christo, via tua, id est via colendi te et ad te veniendi. Ipse enim ait : Ego sum via, veritas et vita. Redeant ergo praevaricatores ad cor, et scrutentur cor suum recolentes annos aeternos, et sic invenient misericordiam. Unde iste laetus potentiam Dei praefert simulacris, quae falso colebantur.
[Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Et cum haec sint, Quis Deus de diis gentium, quibus homines affecti colunt, est magnus sicut Deus noster, quasi dicat : nullus, quia tu solus, non alius, es Deus proprie qui solus facis mirabilia tam in anima quam in corpore. Sanati sunt surdi, caeci, languidi, mortui, paralytici. Ista in corporibus facta sunt, in anima quidem sobrii sunt paulo ante ebriosi ; fideles sunt paulo ante adoratores simulacrorum. Facis mirabilia, ut hoc quod
- Notam fecisti in populis virtutem tuam ; redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Iacob et Ioseph.
Virtutem tuam, [Cassiod., Aug.] id est Christum notam fecisti, quando eum in mundum misisti ; per hoc et iste fit transiliens, quod est unum de mirabilibus. Notam dico, in populis tam fidelibus quam infidelibus ; sed infidelibus sic notam fecisti, ut cognoscant Christum tantum corpore. Fidelibus vero, ut cognoscant eum etiam in deitate. Deinde subdit quid praestiterit hac virtute, dicens : Redemisti in brachio, id est in Christo, populum tuum, scilicet filios Iacob, id est Iudaeos credentes, et Ioseph ipsum, id est gentilem populum. Ioseph enim pervenit ad gentes, et interpretatur augmentum, ideoque bene significat gentes, de quibus augmentatus est populus Dei. Vel Ioseph intelligitur Christus, quia sicut Ioseph venditus a fratribus prius humiliatus est, deinde exaltatus, quando in Aegypto regnavit : ita et Christus a Iudaeis venditus ad gentes transiit, in quibus regnavit, ubi prius humiliatus est, in persecutionibus martyrum. Filii ergo sunt, quos ex gentibus elegit. Et est, et redemisti filios Ioseph, id est electos de gentibus Christi filios. Et repetimus hic, filios, quod primo non fecimus.
Pars IV. Διάψαλμα.
- Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae et timuerunt, et turbatae sunt abyssi.
Viderunt. [Cassiod., Alcuin., Haym., Aug.] Quarta pars ubi exponit quae in mundo Christus operatur, quasi dicat : Quomodo fecit notam virtutem ? Ecce viderunt te, etc. Vel ita continua ; Notum fecit Christum, et per eum viderunt te fide, o Deus Pater, aquae, id est populi. Vel ita continua ; Quia notam fecit virtutem, ideo, o Deus, Christe, qui es virtus et brachium, viderunt te fide aquae, id est populi. Deinde repetit ut uterque populus intelligatur, viderunt te aquae, et timuerunt de peccatis, et abyssi, id est altitudines aquarum turbatae sunt, pungente conscientia, et hi non sunt pauci, sed
- Multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes.
Multitudo est sonitus aquarum, [Cassiod., Aug.] id est populorum sonantium, in confessione peccatorum, in gemitu culparum, in laudibus Dei, in actionibus gratiarum. Quasi enim mare confragosum sonant diversa vota in Ecclesia populorum, sed unde sunt isti sonitus aquarum et turbatio abyssorum ? quia nubes, id est praedicatores verbi Dei dederunt vocem, in omnibus gentibus praedicando Christum, de quibus per prophetam dicit Dominus : Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Et vere dederunt vocem.
- Etenim sagittae tuae transeunt ; vox tonitrui tui in rota.
Etenim, [Aug., Cassiod.] id est quia sagittae tuae, o Deus, id est voces nubium, transeunt, vel transierunt usque ad cor. Non enim in auribus remanserunt, sed corda transfixerunt. Nota quod verbum praedicationis et pluvia dicitur et sagitta, vel pluvia, quia rigat ; sagitta, quia percutit ; vel, sagittae, id est evangelistae, transierunt de gente in gentem, vox tonitrui tui in rota. Quid est hoc ? Quomodo intellecturi sumus, ad litteram, tonitrui vox revolvitur, ut rotatus, et sinuosus sonus sentiatur. Habent enim tonitrua quamdam concussionem, similem vehiculis. Sed nunquid ad ista puerilia redituri sumus ? non utique. Potius allegorice intelligendum est. Quasi dicat : Vocem dederunt nubes, et haec vox nubium non in occulto facta est, sed fuit tonitrui tui, id est aperta. Et fuit in rota totius mundi. Rota enim est orbis terrae. Unde et brevis rotella, orbiculus dicitur : quod postea exponit cum ait : Orbi terrae, scilicet quem circuierunt nubes tonando praeceptis, coruscando miraculis.
- Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae : commota est et contremuit terra.
Illuxerunt. Quasi dicat : Praedicatores transierunt, et per illos illuxerunt orbi terrae coruscationes tuae,
[Cassiod.] id est, divina praecepta, quae tenebras mundi depellerent per miracula. Unde commota est ad conversionem, et contremuit terra, id est qui habitant in terra, eamdem dicit mare subdens :
- In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis ; et vestigia tua non cognoscentur.
In mari est via tua. [Aug., Cassiod., Hier.] Ipsa terra dicitur mare, per similitudinem, quia amara est vita humana tempestatibus subdita, ubi maior piscis minorem devorat. In mari ergo est via tua, id est in cordibus hominum, quos homines sibi subdidit. Hoc mare amarum erat et mortuum, sed venit fons ille vitae, ut indulcoraret et sanaret. Ideoque iuxta Ezechielem : Egredietur de templo Domini fons aquae vivae, et vadit ad mare mortuum, quod nihil habebat vivens. Nulli enim pisciculi esse poterant in mari Mortuo, nihil in eo vivebat ; sed de templo Domini, id est de sinu Patris, egressus est Salvator, et indulcoravit mare Mortuum. Vel ad litteram :
[Cassiod., Alcuin., Aug.] In mari est via tua, dum Christus super aquas maris ambulavit. Vel per terram, Iudaei ; per mare, gentes accipiuntur. Et est, commota est et contremuit terra, id est Iudaei : In mari, etiam gentium, est via tua, id est filius tuus. Ecce nunc in mari gentium est via tua. Iam dudum in sancto erat, unde supradixit, in sancto via tua. Quod bene congruit, quia sanctus ille est in mari. Ambulat enim super aquas gentium, eas per fidem sibi subiiciendo.
[Haym., Cassiod., Haym., Aug., Cassiod.] In huius rei figura super aquas ambulavit. Et semitae tuae, id est praecepta tua sunt in aquis multis, id est in populis multis, id est in non paucis gentium, et tamen vestigia tua, scilicet praesentia corporalis, doctrina, miracula non cognoscentur a Iudaeis. Tetigit enim aliquos, id est Iudaeos qui dicunt : Nondum venit Christus. Quod ideo dicunt, quia non vident super mare gentium ambulantem. Et est hic tacita increpatio Iudaeorum. Quasi dicat : Licet palam venerit et se miraculis ostenderit : tamen non est cognitus a Iudaeis infidelibus, quos tamen ipse deduxit in manu Moysi et Aaron. Unde subdit :
- Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.
Deduxisti. [Aug., Cassiod., Aug., Alcuin., Cassiod.] Quasi dicat : A quibus non cognoscentur ? ab his quos deduxisti. Nam deduxisti de Aegypto populum tuum, scilicet Iudaeorum, sicut oves, quia non vere oves, sed haedi ; et hoc in manu Moysi et Aaron, id est operatione miraculorum quae ipsi fecerunt. Quasi dicat : Hoc illi populo fecisti, et te ipse non novit ? mirum est : et est hic increpatio, et exprobratio Iudaeorum per nomina istorum duorum, scilicet Moysi et Aaron. Significantur etiam ipsa facta eorum quae ipsi egerunt, et mystica, quae in Ecclesia spiritualiter fiunt. Moyses enim interpretatur assumptus de flumine, Aaron mons fortitudinis. Quibus nominibus significantur virtutes quas ipsi fecerunt. Moyses enim inter caetera in mari viam fecit Hebraeis, significans per baptismum liberari populum fidelium : Aaron eminenti fortitudine murmurantibus restitit, in quo Ecclesiae tenebat imaginem quae monti firmissimo comparatur.
PSALMUS LXXVII
PSALMI TITULUS. INTELLECTUS ASAPH.
Attendite, popule meus.
Titulus. Intellectus Asaph.
[Aug.] In hoc psalmo narrantur quae in Veteri Testamento populo divinitus acta sunt, scilicet quae beneficia contulit ei Deus, et quas poenas ingratis incusserit. Dum autem in hoc psalmo historia Veteris Testamenti refertur, Novi Testamenti gratia declaratur. Sic enim Iudaeos pro suis delictis dicit expulsos ; et Christianos asserit intromissos, ut utriusque legis intentionem in unum faceret pendere ad humilitatem monentis. Et quia omnia in figura nostri contingebant illis, sicut ait Apostolus, ideo quae de illis historialiter referuntur, eadem de nobis spiritualiter intelligenda sunt. Unde psalmus praetitulatur intellectus. Et est sensus,
[Aug., Cassiod.] hic est intellectus Asaph, id est fidelis congregationis, quia hic narrata interius intelligenda sunt, non modo in figura. Intellectus ergo Asaph est quod intellexit Synagoga fidelis ; vel quod spiritualiter debet intelligere. Quae enim tunc mystice, id est figuraliter illis contigerunt, eadem modo in re nobis fiunt. Et sicut tunc non in omnibus illis non bene placuit Deo, sic nec istis, et ideo monendi sunt. Vel ita potest legi titulus, ut intellectus sit genitivi casus, quod in Graeco apertum est et subauditur psalmus, vel verba, sic : Hic est psalmus, vel verba, intellectus, id est intelligentiae, quae data est ipsi Asaph : sic ex Graeco determinatur. Intentio talis est : Per acta in veteri populo, intendit monere novum populum, ne sint ingrati beneficiis Dei, et eius iram in se provocent. Modus. Novem sunt partitiones : Primo attentos facit, quia quae videntur aperta parabolae sunt et aenigmata, secundo summatim dicit quae Deus Iudaeis fecit, tamen ingratis sibi, quanta audivimus. Tertio dicit quae ab exitu de Aegypto fecit eis, nec tamen resipuerunt, ibi, coram patribus eorum, etc. Alias partitiones suis locis exsequemur. Etiam loquitur in hoc psalmo fidelis Synagoga, quae malis exprobrat. Ut autem maior reverentia et auctoritas verbis suis addatur, primo inducit, ipsum Dominum loquentem sic : O
- Attendite, popule meus, legem meam ; inclinate aurem vestram in verba oris mei.
Popule meus, [Cassiod., Aug.] qui mihi, scilicet obedis. Vel, o vos qui estis populus meus. Nos, scilicet sumus populus ille qui et congregatio Christi sumus, attendite corde legem meam, id est veritatem rei, quae in figuris tegitur ; hoc dicit Deus, qui legem dedit. Et qualiter subdit, inclinate per humilitatem aurem vestram, cordis, et sic bene attendetis. Timor enim infusa repellit, unde praeceptum fuit in veteri lege altare Domini concavum fieri, et quadrangulum, ut mens nostra quatuor munita virtutibus, per humilitatem sit concava ad receptaculum divini verbi. Inclinate dico in verba oris mei, id est ad intelligendum verba Asaph :
[Cassiod.] os namque Dei est Asaph, qui inferius locuturus est ista, Quanta, etc. Ideo attendite, quia
- Aperiam in parabolis os meum ; loquar propositiones ab initio.
Aperiam in parabolis os meum, [Gl. int., Cassiod.] quae apertae sunt, quia parabolae sunt rerum similitudines, cum per rerum adductam similitudinem, quod de illis dicitur, de aliis intelligitur. Et loquar per Asaph propositiones,
[Aug.] id est aegnimata, ab initio Veteris Testamenti, ex quo de Aegypto exierunt. Sunt autem propositiones, quae Graece appellantur problemata. Quaestiones aliquid disputatione solvendum habentes. His ergo vigilantia adhibenda est, ut earum fructus intelligendo percipiatur, quae Hebraice dicuntur aenigmata.
Pars II.
- Quanta audivimus et cognovimus ea ; et patres nostri narraverunt nobis.
Quanta audivimus. [Hier., Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi summatim dicit, quae Iudaeis Deus fecit, tamen ingratis sibi, et sic si non eis prodest, tamen filiis ne fiant sicut patres. Et notandum quod prius in homine Deus locutus est. Nam verba Dei fuerunt praedicta ; iam homo ipse loquitur. Verba enim hominis sunt ista : Quanta audivimus. Illud praedictum dixit Deus ex se, ne eius locutio in homine post eum loquente contemneretur, admirative ergo dicit : Quanta propter multitudinem, audivimus, in Veteri Testamento praedicta, et cognovimus ea in Novo Testamento impleta. Et a quibus audivimus ? ecce, patres nostri narraverunt nobis, sicut Moyses et prophetae, quod etiam iste praevidet, scilicet quod patres narraverunt filiis. Narraverunt dico :
- Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera.
Non sunt haec occultata a filiis eorum spiritualibus, [Cassiod.] quod postea exponit in altera generatione et gentium, quae ex aqua et Spiritu sancto generatur in qua data est regeneratio.
- Narrantes laudes Domini et virtutes eius ; et mirabilia eius quae fecit.
Narrantes laudes Domini. [Aug., Cassiod.] Talis est ordo verborum. Laudatur Dominus ut ametur, et virtutes, vel potentias eius, id est liberationes, quibus populum liberavit saepe, et mirabilia eius, scilicet quod pavit populum in deserto, quod hostes eius vicit ; quae fecit, non modo promisit.
- Et suscitavit testimonium in Iacob, et legem posuit in Israel.
Et suscitavit testimonium. [Aug.] Hoc testimonium est initium, de quo supra dixit : Loquar propositiones ab initio. Initium est ergo Vetus Testamentum, quia ibi timor est, qui est initium sapientiae. Finis vero est Novum Testamentum, quia hic est Christus, qui est finis legis ad iustitiam omni credenti, qui dat spiritum quo charitas diffunditur in cordibus nostris, quae consummata foras mittit timorem. Huius autem Novi Testamenti testimonium dicitur vetus lex, quia Novum Testamentum habet testimonium a lege et prophetis. Unde tabernaculum Domini testimonii dicebatur illud quod tot mystica figurabat. Testimonium ergo dicitur Vetus Testamentum inquantum probat, lex inquantum iubet. Idem ergo significatur per testimonium et per legem. Sed alia et alia ratione. Ita idem intelligitur per Iacob et per Israel, scilicet populus Iudaicus. Ait ergo : et suscitavit in Iacob,
[Aug.] in populo Iudaico, testimonium, id est legem. Suscitavit dico, quia per illud testimonium peccatum quod latebat apparuit et revixit. Unde Apostolus : Peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem. Deinde repetit, Et legem, hoc est testimonium posuit in Israel, hoc est in Iacob. Posuit dicit, quasi iugum, ne vaga voluntate errarent. Interest ergo aliquid inter suscitavit, et posuit. Aliud enim notat suscitavit, aliud posuit, sicut diximus. Lex ergo, et bene utentibus, testimonium est, quo fugiant peccata ; et male utentibus, quo convincantur puniendi et peccatores, sicut Christus credentibus est lapis in caput anguli, non credentibus est lapis offensionis. Vel ita, suscitavit testimonium, id est legem in Adam, quasi mortuam et sopitam, in Iacob,
[Alcuin., Cassiod.] id est in populo Iudaeorum, reformando scriptis quod mentibus obcaecatis obsoleverat. Vel forsan testimonium dicit illud quod accidit Iacob, quando cum angelo luctatus tacto femore claudicavit. Quod significat Iudaeos ; partim fide constare, partim a salute discedere. Et ita huius rei testimonium fuit, quod Iacob accidit. Ecce parabola. Hoc autem testimonium suscitatur, dum lex scribitur, quia prius ignorantia sopitum erat, sed ex tunc, et ipsum signum in memoria fuit, et res figurata ex tunc coepit. Et hoc est, Et sucitavit testimonium in Iacob, id est illud quod accidit Iacob in signum, prius sopitum ignorantia. Et quando suscitavit ? quando legem posuit in Israel, in qua lege,
- Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis, ut cognoscat generatio altera.
Quanta mandavit patribus nostris. [Aug., Cassiod.] Hi sunt antiquus populus, qui accepit mandatum a Deo, et tamen non novit vel fecit. Ad quid ergo mandavit ? nota facere ea filiis suis. Filii sunt novus populus Novi Testamenti, qui mandata novit et fecit, quod quasi exponendo subdit. Ad hoc acceperunt, ut generatio altera, scilicet de gentibus collecta, cognoscat spiritualiter quod ipsi patres non noverunt. Et sunt idem filii et generatio altera, scilicet populus gratiae et cognoscentes.
- Filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis.
Filii, [Cassiod., Gl. int.] id est Christiani, qui nascentur postea secundo, ex aqua et Spiritu sancto, exsurgent, sursum habentes cor. Qui vero nati sunt et non renati, non surrexerunt, id est non sursum est cor eorum, sed in terra fuit. Et narrabunt filiis suis, id est posteris, per generationes transmissa sunt mandata Dei, ne quis putaret uni data. Ad quid ?
- Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata eius exquirant.
Ut ponant in Deo spem suam. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Haec est utilitas paternae praedicationis. In Deo, non in lege quae punit ne suam iustitiam constituant, et non obliviscantur operum Dei, iactando opera sua, quae nulla sunt, nisi a Deo vel colendo idola, ut fecerunt Iudaei idola colentes. Deinde ostendens quae sit vera Dei recordatio subdit : Et mandata eius exquirant, operando, qui dicti sunt supra cognovisse, modo dicitur ut exquirant ut sperantes in Deo, ab eo adiuventur ad implendum opere mandata. Dico, exquirant,
- Ne fiant sicut patres eorum ; generatio prava et exasperans.
Ne fiant sicut patres eorum, [Cassiod., Alcuin.] scilicet Iudaei, scilicet generatio prava, quae veritatem non recepit, et exasperans Deum, adeo ut in Salvatorem armarentur, quod fuit super omnes acerbitates. Unde per Ezechielem Dominus dicit : Vade, et dic domui exasperanti etc. Et quia prava, ideo est
- Generatio quae non direxit cor suum ; et non est creditus cum Deo spiritus eius.
Generatio quae non direxit cor suum, [Gl. int., Cassiod., Alcuin., Aug.] id est distorta. Vel ita continua : Ideo prava est generatio, quia est generatio quae non direxit cor suum, et si manum ad divina, ut se corrigeret. Distortum enim cor habet, qui prave intellecta non corrigit, et quae natura docet, non perficit. Cur talis est illa generatio ? et, id est quia, non est creditus cum Deo spiritus eius, id est si ratio quandoque bene suasit, non acquievit ei. Vel ita : Ideo talis est generatio, quia, non est creditus cum Deo spiritus eius, quia non habebant fidem, quae impetraret quod lex imperat, sed quasi ex operibus iustitiam quaerebant. Quando autem cum spiritu Dei operante, spiritus hominis cooperatus, tunc fit quod Deus iubet. Et hoc non sit nisi credendo in eum qui iustificat impium : quam fidem non habuit generatio prava et amaricans. Et ideo dictum est : Non est creditus cum Deo spiritus eius. Multo enim hoc expressius dicit ut significet gratiam Dei, quae non solum facit remissionem peccatorum, sed et cooperari facit sibi spiritum hominis in bonis operibus, quasi diceret, non credidit Deo spiritus eius. Habere enim cum Deo spiritum creditum, est non credere spiritum suum sine Deo posse facere iustitiam, vel aliquid boni, sed cum Deo, quod est credere in Deum : quod utique plus est quam credere Deo. Nam credimus etiam homini, sed non in hominem. In Deum credere est ei credendo adhaerere ad bene operandum. Unde Apostolus : Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum illo. Illa autem generatio, cuius exemplum cavendum est. Et si credidit Deo, non tamen in Deum, quia non fide adhaesit Deo, ut ab eo sanata cooperaretur, cooperante in se Deo.
- Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.
Filii Ephrem [Haym., Aug.] Quasi dicat : Vere prava et distorta, quia etiam, filii Ephrem, de quibus minus videretur, intendentes et mittentes arcum, id est promittentes servare mandata in die auditionis, scilicet quando Deus de aliqua adversitate eos clamantes audiebat, quasi praeludentes armis, conversi sunt in die belli, id est defecerunt in die tentationis. Nihil enim est aliud tendere arcum, et mittere et converti in die belli, nisi attendere et promittere in die auditionis, et deserere in die tentationis. Et hoc est quasi praeludere armis, et ad horam certaminis nolle pugnare. Quod vero ait, intendentes et mittentes arcum, cum potius videatur debere dixisse, intendentes arcum et mittentes sagittas. Non enim arcus mittitur, sed ab arcu aliquid mittitur. figurate dictum accipiamus, mittentes arcum, quia aliquid mittunt arcu. Vel obscurus est ordo verborum, ut iste sit ordo : Intendentes arcum et mittentes, subaudis sagittas. Nonnulli tamen Graeci codices habent, intendentes et mittentes arcubus, ut sine dubitatione subaudiamus sagittas. Per filios vero Ephrem, qui dictus est et Ephraim totam illam gentem amaricantem intelligi voluit : a parte totum significans. Quod ideo est, quia ab his potissimum aliquid boni exspectandum fuit. Sunt enim de illo filio Ioseph nati, cui Iacob benedicens dexteram imposuit, quamvis ad sinistram constituto, et Manasse maiori filio Ioseph praeposuit, quando cancellatis manibus utrique benedixit, dexteram super Ephraim, et sinistram super Manassem statutum, ad dexteram ponendo. Cum autem haec tribus hic culpatur, nec apparuisse in ea ostenditur quod illa benedictio promittebat. Patet Iacob tunc figurasse, quod novissimi essent primi, et primi novissimi, per adventum Salvatoris. De quo Ioannes ait : Qui post me venit ante me factus est. Sic et Abel maiori fratri praelatus fuit, Isaac Ismaeli, Iacob Esau congemino suo. Prius tamen nato, et Phares Zaram, qui prius manum emisit. Et David fratribus suis maioribus : sic populo Iudaeorum, praelatus est populus Christianus. Totam itaque gentem pravam a parte esse significans, ait : Etiam filii Ephrem intendentes et mittentes arcum, id est arcu aliquid mittentes. Vel, intendentes arcum et mittentes sagittas, id est promittentes servare legem, aperte dicentes : Omnia quaecunque dixerit nobis Dominus faciemus et audiemus. Conversi sunt, id est defecerunt, in die belli, scilicet tentationis. Unde Osee propheta ait : Ephraim factus est quasi columba insipiens,
[Hier., Aug.] quia promissionem obedientiae non auditio, sed tentatio probat. Ita conversi sunt, quia
- Non custodierunt testamentum Dei ; et in lege eius noluerunt ambulare.
Non custodierunt testamentum Dei, [Aug.] non quod non possent, sed quia noluerunt. Unde subdit : Et in lege eius noluerunt ambulare, et si quandoque ambulent, tamen nolunt, quia non ex corde faciunt. Agunt enim quae mallent non praecipi sibi, ex corde autem nullo modo fit, quod fit ex formidine poenae, non dilectione iustitiae. Pares sunt manu, sed non corde, qui non furantur, timore poenae, et amore iustitiae.
- Et obliti sunt benefactorum eius : et mirabilium eius quae ostendit eis.
Pars III.
- Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos.
Coram patribus eorum. [Cassiod., Gl. int., Aug.] Tertia pars, ubi iam incipit narrare quae ab eductione de Aegypto fecit eis Deus, non tamen destiterunt a murmure et a tentatione. Quasi dicat : Obliti sunt mirabilium eius. Quorum mirabilium, et ubi factorum ? facta fuerunt illa in terra Aegypti. Quae sunt ? quod interrupit mare, et eduxit eos, etc. Et hoc est : Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti. Qui sunt patres huius pravae generationis a qua supra filios dissuasit, ne sint his patribus, scilicet pravae generationi similes. Unde supra : Ne fiant sicut patres eorum, generatio prava et exasperans. Alii sunt isti patres, alii illi. Sed qui sunt isti patres coram quibus haec facta sunt ? Si Abraham, Isaac, Iacob, accipis istos patres, non coram eis fecit mirabilia in Aegypto, quia iam defuncti erant, nisi forte spiritu dicas eos esse praesentes. quos Dominus in Evangelio vivere dicit. Vel accommodatius Moses et Aaron, et alii seniores, qui de spiritu Mosi acceperunt. Patres istorum sunt, coram quibus fecit. Et est, coram patribus, quibus credendum erat, scilicet coram Mose et caeteris intelligentibus. Fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos.
[Cassiod., Aug.] Ut omnem dubitationem tollat, et provinciam dicit Aegyptum, et locum factorum, scilicet Tanis, quae est civitas Aegypti. Notandum vero quod ea quae ibi facta sunt bona vel mala mystice fiunt et in nobis. Sed bona, gratia Dei ; mala ex iudicio, propter quod supra monuit attendere parabolas et propositiones, et spem in Deo ponere, ne simus similes illis.
[Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] Aegyptus ergo quae interpretatur tenebrae vel tribulatio, mundus est. Tanis vero, interpretatur humile mandatum. Campus vero Taneos est planities humilis mandati. Sicut ergo tunc Deus coram patribus illis mira fecit, sic Christus in terra positus coram patribus Novi Testamenti, humile mandatum docuit dicens : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. In mundo ergo humile mandatum accipimus a Christo, ut in futuro exaltemur.
- Interrupit mare et perduxit eos ; et statuit aquas quasi in utre.
Interrupit mare, [Cassiod., Aug.] quasi non esset liquidum, et perduxit eos ad terram, et statuit aquas, quasi clausas in utre. Mystice qui tunc stare fecit aquas, et traiecit eos, cohibet fluida concupiscentiarum, cum renuntiatur saeculo, ut peccatis omnibus deletis populus fidelis traiiciatur ad terram promissionis per baptismum.
- Et deduxit eos in nube diei ; et tota nocte in illuminatione ignis.
Et post deduxit eos, [Gl. int., Aug., Cassiod., Alcuin.] priusquam poneret in patriam in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. Sic et fideles post baptismum ducit spirituali itinere antequam ponat in patria, sacramento eius manifestato, in hoc saeculo, quasi in die per nubem, id est carnem. In iudicio vero quasi in nocte, in illuminatione ignis, quia tunc magna tribulatio tanquam ignis lucebit iustis et ardebit iniustis. Vel ita secundum allegoricum sensum : Et deduxit eos, etc. Hoc futurum indicabant. Dies enim Christus est, tamen nube carnis celatur perfidis. Et sicut columna nubis erat eis vel illis umbraculum contra calorem solis ; sic per Incarnationem dat nobis refrigerium contra aestum vitiorum. Et tota nocte, id est toto tempore vitae, in illuminatione ignis, id est in claritate sui luminis, quae illuminatio est ignis Spiritus sancti.
- Interrupit petram in eremo : et adaquavit eos velut in abysso multa.
Interrupit petram. [Aug., Gl. int., Aug.] Prius aqua maris stetit, quasi petra, modo petra fit fons. Et hoc in eremo, ubi necesse est ut gratius sit munus ; et adaquavit eos, quasi pecora, non homines, quia non egerunt gratias, velut in abysso multa : per hoc copiam notat. Mystice de petra etiam quae est Christus, qui dicit : Si quis sitit, veniat ad me, et bibat : cuius latus in cruce ruptum fuit. Et hoc, in eremo huius saeculi, educit Deus sitienti fidei fluenta Spiritus sancti, accedente ligno crucis cum virga Mosi, ut gratia manaret credentibus.
- Et eduxit aquam de petra : et deduxit tanquam flumina aquas.
Et eduxit de petra, [Cassiod., Haym., Cassiod.] quod mirum est, aquam, quae sequebatur eos quocunque ibant ; et deduxit aquas, non parum, sed tanquam flumina, id est copiose. Mystice, sic et aqua quae de Christo prodit, nulla minutione deficit, ut sit fons aquae vivae salientis in vitam aeternam.
- Et apposuerunt adhuc peccare ei ; in iram concitaverunt excelsum in inaquoso.
Et apposuerunt. [Haym., Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Haec fecit illis Deus. Et tamen illi, scilicet prava generatio, apposuerunt adhuc peccare ei, id est non credere, id est adiecerunt ut inter tot beneficia non crederent, quod ut maximum intelligeretur peccatum, cum Dominus dixisset in Evangelio : Spiritus arguet mundum de peccato, continuo exponendo subiunxit, de peccato quidem, quiae non crediderunt in me. Sicut ergo peccatum dicit ibi, non credere, ita et hic peccare dicit, non credere.
[Alcuin., Aug., Gl., int.] In iram concitaverunt excelsum, non credentes Deum, sibi difficilia posse facere, quod gravissimum est apud Deum mystice, sic nos absoluti per baptismum, quandoque provocamus ad iram Deum. Et hoc in inaquoso, vel in siccitate, alia littera, scilicet, vel in aliqua eremo, ad litteram, vel potius in seipsis, ab humore gratiae siccis, quia licet pleni essent ventres aqua de petra, tamen erant aridae mentes. Ergo hoc debet intelligi plus de siccitate cordis quam corporis vel loci. Quomodo concitaverunt Excelsum in iram ? ecce :
- Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.
Et, [Aug., Cassiod., Aug.] id est quia, tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis, id est peterent vitae suae carnales escas, non spirituales. Et est sensus : Non credendo petierunt escas, quod est tentare Deum : tentare enim est dolose postulare, ut in verbis sit simplicitas, cum in corde sit malitia. Mystice, sic et multi hodie cum tentatione quaerunt a Deo sapientiam.
- Et male locuti sunt de Deo et dixerunt : Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto ?
Et tunc male, id est falsa locuti sunt de Deo : dixerunt, Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto ?
[Cassiod., Alcuin.] Quasi dicat, Non. Haec diffidentia Deo iniuria est. Mystice, mensa, refectionem sapientiae vel corpus Christi significat. Unde : Multi diffidunt.
- Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt.
Quoniam percussit. [Cassiod., Haym.] Quasi dicat : Poterit Deus illud, quia et hoc aliud potuit. Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. Ecce exemplum potentiae Dei dant, et de simili desperant. Unde et ex eorumdem persona subditur :
- Nunquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo ?
Nunquid sic et panem poterit dare, aut parare mensam ? id est copiosam refectionem populo suo, scilicet tot hominibus. Quasi dicat, non.
Pars IV.
- Ideo audivit Dominus et distulit : et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel.
Ideo audivit. [Cassiod., Aug.] Quarta pars, ubi dicit quod dilata vindicta Deus dedit prius quae petebant, ne videretur non posse. Quasi dicat : Petierunt hoc, et ne videretur non posse, ideo audivit Dominus, dando eis rogata, Et distulit poenam dans prius quod petebant, licet tentando, ne videretur non posse ; et postquam dedit, ignis, id est ira Dei, accensus est in Iacob. Deinde exponit, dicens : Et ira Dei ascendit in Israel ? cur ?
- Quia non crediderunt in Deo ; nec speraverunt in salutari eius.
Quia non crediderunt in Deo, [Cassiod.] vel Deum, nec speraverunt in salutari eius, Christo quod posset dare.
- Et mandavit nubibus desuper : et ianuas caeli aperuit.
Et mandavit. [Aug.] Utrumque breviter positum, scilicet et quod audivit, et quod ira ascendit aperte hic incipit narrare. Et prius quomodo audivit exsequitur ; postea in sequenti parte, quomodo vindicavit. Quasi dicat : Ita audivit, et, id est quia, mandavit nubibus desuper, et ianuas caeli aperuit.
- Et pluit illis manna ad manducandum ; et panem caeli dedit eis.
Et pluit illis manna ad manducandum. [Haym., Gl. int.] Quid dixerit manna supra ponit ; et panem caeli, id est manna, id est non labore humano paratum dedit eis
- Panem angelorum manducavit homo ; cibaria misit eis in abundantia.
Panem angelorum manducavit homo. [Aug., Haym., Cassiod., Alcuin.] Nomine significati intelligitur significans, id est manna, quo significatur panis angelicus, scilicet Christus. Et cibaria misit in abundantia scilicet quae ab avidis non poterant consumi. Mystice haec omnia, ut sub historia Veteris Testamenti gratia evangelica declaretur. Et mandavit nubibus desuper, id est praedicatoribus ; et ianuas caeli aperuit : ianuae caeli sunt praedicatores, quibus intratur in caelum, vel Scripturae sacrae :
[Cassiod., Aug., Alcuin.] aperuit autem has ianuas, quia suis dedit spiritum ut intelligerent Scripturas eorum. Et pluit illis manna ad manducandum. Manna interpretatur, quid est hoc ?, et significat panem qui de caelo descendit, id est Christum, vel corpus Christi, qui est vere cibus angelorum, quo incorruptibiles incorruptibiliter pascuntur. Quem ut manducaret homo, Verbum caro factum est, qui per nubes evangelicas pluitur toti mundo, et apertis cordibus eorum, quasi caelestibus ianuis credenti Ecclesiae praedicatur, non tentanti Synagogae. Bene autem dicitur manna, quid est hoc ? quia hic cibus admirando perquiritur, et tamen esse corpus Christi scitur. Panem caeli dedit eis, panem angelorum manducavit homo, panis caeli non alter est quam Christus, de quo caelestes, id est angeli reficiuntur eius contemplatione. Et hunc panem, id est verbum, quo grandi cibo pascuntur angeli, per carnem factum lac edit homo.
- Transtulit austrum de caelo ; et induxit in virtute sua africum.
Transtulit. [Haym., Alcuin.] Quasi dicat : Quomodo misit ? ecce, transtulit austrum de caelo, ut inferius flaret ; et induxit in virtute sua africum illum alium ventum, quia ibi sunt coturnices.
- Et pluit super eos sicut pulverem carnes ; et sicut arenam maris volatilia pennata.
Et pluit super eos carnes, [Haym., Rem.] scilicet coturnices, sicut pulverem, hoc est abunde. Carnes quas dedit, subdit, Et sicut arenam maris volatilia pennata. Ideo mirum fuit quod cum essent volatilia pennata, pro voluntate ea capiebant. Sed quare hoc esset, subdit :
- Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
Et ceciderunt in medio castrorum eorum. [Gl. int., Cassiod., Aug.] duobus cubitis super terram volantia, ut nec difficultas capiendi esset eis, circa tabernacula eorum, itinere unius diei, ex omni parte coturnices erant. Haec omnia mystice ; per austrum et africum intelliguntur praedicatores, quos transfert Deus de caelo ad terras, quando descendentes a maioribus, minoribus minora indicant. Et est, transtulit austrum, id est praedicatores de caelo ad terras. Unde apostolus : Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Et induxit africum, id est ferventes et lucentes praedicatores, in virtute sua. Ne ergo sibi det africus quod ex Deo habet. Et pluit super eos carnes. Sic et parvulam fidem non tentantium, sed credentium pascit Deus signis vocum carne editis, et per aerem transcurrentibus quasi volatilibus. Non tamen ab aquilone venientibus, ubi frigus et caligo, id est ab eloquentia saeculi. Sed austro translato ad terras, ut parvuli audiendo terrestria nutriantur ad caelestia capienda. Unde Dominus : Si terrena dixi vobis et non creditis, quomodo si dixero vobis caelestia credetis ? Vel per carnes intelligitur fides parvula. Et est, Pluit super eos carnes, id est super infirmos pluit parvulam fidem, carneis vocibus editam, sicut pulverem : pulvis significat hic intelligentiae subtilitatem, quae ad superna conscendit, Et est, pluit ista sicut pulverem, id est a minoribus provehendo nos ad magna et altiora. Et pluit volatilia pennata, sicut arenam maris. Arena innumeram prudentiae copiam salis sapore conditam significat. Volatilia pennata caelestia sunt desideria, quibus anima pasta pinguescit. Haec confert nobis Deus, sed non possumus haec accipere, nisi intra septa Ecclesiae, id est nisi in conformitate fidelium. Unde subdit : Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
[Aug., Alcuin.] Vel per hoc significat quod venti, id est praedicatores sponte veniunt ad homines, et portant eis verba divinitus missa, ut in suis sedibus, et circa tabernacula ea homines audiant, quia in omnem terram exivit sonus eorum, ad litteram tantum.
- Et manducaverunt et saturati sunt nimis ; et desiderium eorum attulit eis, et non sunt fraudati a desiderio suo.
Et manducaverunt et saturati sunt nimis, ventre, non mente. [Cassiod.] Ecce convicti sunt qui hoc Deo impossibile putaverunt : Et desiderium eorum attulit eis, licet eis non profuerit. Conceduntur enim interdum quae non prosunt ; et non sunt fraudati a desiderio suo, quia multi sunt usi illis carnibus. Quod ideo factum est eis, ne impotentia in Deo videretur.
Pars V-VI.
- Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum ; et ira Dei ascendit super eos.
Adhuc. [Cassiod., Aug.] Quinta pars, ubi agit de vindictis et simulatis reversionibus eorum, factis timore poenarum, et tamen sententia Dei per misericordiam est temperata. Et notandum quod supra exposuit qualiter eos audivit ; hic autem dicit quomodo iram quam distulerat, ascendit, dicens ; Adhuc escae vel esca, scilicet manna, et coturnices, eorum, id est pravae et infidelis generationis, erant vel erat in ore ipsorum ; et ira Dei ascendit super eos. Ecce quid supra distulit.
- Et occidit pingues eorum ; et electos Israel impedivit.
Et occidit pingues eorum. [Aug., Alcuin., Aug.] id est superbos, de quibus alibi dicitur : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Et electos Israel, id est bonos, impedivit, vel compedivit, sed alios, murmur eorum, ut Moysen, qui pro illorum murmurationibus dubitando dixit : Nunquid poterimus de petra aquam vobis eiicere ? Vel murmur eorum impedivit electos, ne illis prodessent quibus paterno affectu consulere cupiebant. Vel potius, compedivit eos, ut cum eis qui patiebantur ad exemplum iustitiae Dei, electi quoque sustinerent molestiam ad exemplum patientiae suae. Illorum ergo communis punitio fiebat ad exemplum, non iustitiae Dei tantum, sed et patientiae bonorum. Qui sensus apertior est ex Graeco, ubi non legitur, impedivit, sed compedivit. Sed tamen,
- In omnibus his peccaverunt adhuc ; et non crediderunt in mirabilibus eius.
In omnibus his correcti, peccaverunt adhuc, [Alcuin., Cassiod.] id est peccavit illa prava generatio. Post haec omnia graviora sunt peccata, quae semper accrescunt ; Et non crediderunt in mirabilibus eius Dei.
- Et defecerunt in vanitate dies eorum ; et anni eorum cum festinatione.
Et ideo, Dies eorum defecerunt, [Cassiod., Aug.] quasi languidi tabe, cum possent credendo in veritate dies sine defectu habere. Et hoc, in vanitate, id est pro vanitate, pro qua citius perierunt. Et dies eorum defecerunt, existentes, in vanitate,
[Cassiod., Alcuin., Aug., Cassiod.] a simili illius qui in ortu moritur, in vanum natus. Et anni eorum cum festinatione, id est vita, etiam quae videtur prolixior, cito praeteriit. Unde dicitur alibi : Viri impii non dimidiabunt dies suos. Sed
- Cum occideret eos quaerebant eum ; et revertebantur et diluculo veniebant ad eum.
Cum occideret eos quaerebant eum. [Aug., Cassiod., Alcuin., Aug.] Non ipsi occisi quaerebant, sed reliqui. Sed sic loquitur, quia unus populus sunt, quasi de uno corpore loquitur. Quaerebant autem Deum, non propter aeternam vitam, sed timentes occidi, exemplo iam occisorum. Boni vero etiam sine necessitate quaerunt. Ecce hic agit de simulatis Iudaeorum reversionibus. Unde subditur : Et revertebantur ad eum, et veniebant ad eum diluculo, id est sedulo, vel, ante lucem, alia littera, id est in nocte manentes, non in luce ; unde alibi : Vanum est vobis surgere ante lucem, pius in luce ; impius ante lucem rogat. Haec autem omnia faciebant propter temporalia bona acquirenda et vitanda mala. Et ita non Deus, sed illa colebantur. Hoc enim colitur, quod diligitur
- Et rememorati sunt quia Deus est adiutor eorum ; et Deus excelsus redemptor eorum est.
Et rememorati sunt, quia Deus adiutor est eorum, [Gl. int.] in bonis, et Deus excelsus redemptor eorum est, a malis.
- Et dilexerunt eum in ore suo ; et lingua sua mentiti sunt ei.
Et dilexerunt eum in ore suo, [Aug., Cassiod.] non in corde, cum tamen ei omnia secreta nuda et aperta sunt, et sine ullo obstaculo, quid potius amarent, videbat. Et lingua sua mentiti sunt ei : sic contingit his, qui solo timore credunt, non amore.
- Cor autem eorum non erat rectum cum eo ; nec fideles habiti sunt in testamento eius.
Cor autem eorum, [Cassiod., Aug., [Hier., Aug.] Quasi Deus non nosceret corda humana, non erat rectum cum eo, quia non Deum propter Deum quaerebant nec fideles habiti sunt in testamento eius, quia nec praecepta observabant, sicut promiserant, et terrena volebant, non aeterna, non haereditatem Novi Testamenti, cuius fides, etiam tunc quando velabatur, in electis erat, modo vero, quando est revelata, non est in multis vocatis. Multi enim vocati, pauci vero electi.
[Alcuin., Cassiod.] Isti autem non erant fideles, quia non faciebant opera. Qui enim vere credit, opera facit. Unde et fides dicitur eo quod fiant dicta. Ante dicit : Nec fideles habiti sunt in testamento eius, id est in praeceptis. Illi tales,
- Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum ; et non disperdet eos.
Ipse autem, Deus est misericors, et propitius fiet peccatis eorum. [Aug.] Ex his verbis mali sibi impunitatem promittunt. Sed sciendum quod misericordia est etiam malis, sed ante iudicium, quia facit solem suum oriri super bonos et malos. Haec est misericordia sinistrae, non dexterae ; temporalis, non spiritualis, quae communis est bonis et malis. Sic ergo et illi genti pravae pepercit Deus, ne penitus eam eradicaret ; sed manet in successione posterorum, sicut Cain accepto signo, ne quis eum occideret, ideoque cum dicit : Propitius fiet peccatis eorum, non tantum de Patribus dicit, sed populi successionem attendit. Unde sequitur : Et non disperdet eos, omnino.
- Et abundavit ut averteret iram suam ; et non accendit omnem iram suam.
Et abundavit, misericordia Dei, [Aug.] ut iram suam, id est poenam quam incoeperat, averteret, orante Mose, eum diceret ei Deus : Dimitte me ut deleam eos, et faciam te crescere in gentem magnam. Cui Moses respondit : Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro vitae. Et non accendit omnem iram suam, ut penitus exstirparet eos, id est non punivit eos quantum digni erant, vel potest hoc maxime de bonis accipi, quibus Dominus factus est misericors, quando in hoc tempore gratiae reliquiae salvae factae sunt. Et est, ipse autem est misericors, bonis, sed ita scilicet, et propitius fiet peccatis eorum, id est populi, qui idem est in successione filiorum, sicut postea dicit, et abstulit eos de Aegypto, et induxit in montem sanctificationis, cum tamen non eos quos de Aegypto eduxit in montem sanctificationis induxerit, nisi in successione filiorum, sic et hic cum dicitur, propitius fiet peccatis eorum, intelligimus etiam in illis impletum quod dicitur de quibus ait Apostolus : Reliquiae salvae fient, quae credent in Christum, quod hic praevidit, unde subdit, et non disperdet eos, aeterna morte ; et abundavit, misericordia, ut averteret iram suam, quia reliquiae salvatae sunt, et non accendit omnem iram suam, quia etiam illud peccatum remisit, quod filium occiderunt.
- Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.
Et recordatus est quia caro sunt, [Cassiod., Aug., Cassiod.] id est fragiles, movit pium iudicem fragilitas peccantium ; Et spiritus, hominis est, vadens, per se in peccatum, et non rediens, per se a peccato. Ideo Deus per gratiam revocat homines, quia per se redire non possunt. Unde in Proverbiis de via iniquitatis dicitur : Omnes qui in ea ambulant, non revertentur, scilicet per se, sed per gratiam Dei revocabuntur. Haec est ovis errabunda, quae humeris pii pastoris reducta est ad gregem, vel ita : Et recordatus est quia spiritus, hominis est, vadens, de hoc mundo, et non rediens, ad corpus in hoc mundo. Et est hic brevis diffinitio mortis.
- Quoties exacerbaverunt eum in deserto ; in ira concitaverunt eum in inaquoso.
Quoties [Cassiod., Gl. int., Alcuin., Aug.] Sexta pars, dicturus plagas Aegypti propter eos factas, comparando mala eorum beneficiis Dei, dicit eos oblitos, et tentasse Deum. Quasi dicat : Pepercit eis. Et licet parceret, quoties exacerbaverunt. Vel ita continua : Quia homo est caro, et spiritus vadens, quoties, ergo quasi multoties, non solum supradictis modis, exacerbaverunt eum in deserto, ut bona tolleret, in ira concitaverunt eum, ut mala faceret, in inaquoso, ubi potius timere deberent. Repetit eorum infidelitatem, quam praedixerat, quod ideo repetit, ut memorent, quas plagas intulit Deus Aegyptiis propter eos, unde deberent esse non ingrati. Deinde exponit quomodo exacerbaverunt.
- Et conversi sunt et tentaverunt Deum ; et sanctum Israel exacerbaverunt.
Et conversi sunt, [Gl. int., Haym.] quia pepigerunt : Quaecunque praeceperit nobis Deus faciemus. Et tentaverunt Deum, et sanctum Israel, id est qui sanctificat Israel, exacerbaverunt, et sic :
- Non sunt recordati manus eius ; die qua redemit eos de manu tribulantis.
Non sunt recordati manus eius, id est potentiae ostensae, in die qua redemit eos de manu tribulantis, id est Pharaonis. Tribulatio solet esse in memoria, sed eis non fuit.
[Cassiod., Haym.] Pulchre autem opponit manum Dei manui Pharaonis, dicens, manus eius, et de manu tribulantis, quia eorum operationes multum differunt. Deinde ostendit quid non sunt recordati, scilicet non sunt recordati :
- Sicut posuit in Aegypto signa sua ; et prodigia sua in campo Taneos.
Sicut, qualiter, posuit in Aegypto signa sua. [Cassiod.] Signa sunt duris cordibus, quasi characteris impressa vestigia. Et, qualiter posuit, prodigia sua, in campo Taneos, prodigia sunt quae signabant aliqua futura. Tanis est civitas, et interpretatur humile mandatum, quod hic nobis necessarium est, ut in futuro erigamur.
- Et convertit in sanguinem flumina eorum ; et imbres eorum ne biberent.
Et convertit. [Aug.] Hic incipit exponere plagas propter Iudaeorum liberationem, in Aegypto factas. Et ponit hic decem plagas sicut in Exodo ponuntur decem. Aliqua tamen hic addit, quae non in Exodo continentur, quae non interpretari possumus, nisi figurate, id est spiritualiter, ubi etiam quae facta fuerunt, parabolae dicuntur, sicut saepe solet Scriptura, non seriem sequi historiae, in multis locis, sed alia addere, et quaedam mutare pro significatione. Praetermittit autem tria, quae in Exodo leguntur, scilicet sciniphes, ulcera, tenebras, et ponit alia tria quae ibi non leguntur, scilicet rubiginem, pruinam, ignem. Omnia ergo allegorica interpretatione exponenda sunt. Historialiter autem ea tantum, quae in Exodo leguntur.
[Haym., Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Posuit in Aegypto signa sua et prodigia haec ; scilicet et, id est quia, convertit flumina eorum in sanguinem, ad litteram, et imbres eorum, id est cisternas, ne biberent ; ubi habemus imbres, alii habent melius, manationes aquarum, quae dicuntur scaturigines, id est aquae ab imo ebullientes, quia foderunt Aegyptii, et sanguinem pro aquis invenerunt. Mystice hoc quoque intelligendum est. Aqua ergo in sanguinem versa, significat illos de rerum causis carnaliter sentire. Sicut enim alibi aqua mutatur in vinum, per quod significatur mutatio populi in melius ; ita hic mutatur in sanguinem, per quem caro accipitur, ut significetur, quia spiritualia carnaliter sentiunt. Sequitur secunda plaga.
- Et misit in eos coenomyiam et comedit eos : et ranam, et disperdidit eos.
Misit in eos coenomyiam et comedit eos [Aug., Gl. int., Aug., Cassiod.] : quae dicitur musca canina. Mystice coenomyia canini mores sunt, quia canes nec parentes, quando nascuntur videre dicuntur. Misit ergo in eos caninos mores, ut non honorarent parentes vel praelatos ; et misit ranam, et disperdidit eos. Mystice rana est loquax vanitas, et significat garrulitatem haereticorum, quae est in coenosis sensibus, ut rana in coeno versatur
- Et dedit aerugini fructus eorum, et labores eorum locustae.
Et dedit aerugini, vel rubigini fructus eorum, [Haym., Aug.] per fructus intelligit ea quae per se nascuntur : hoc autem non in Exodo legitur. Mystica ergo interpretatione tantum hic ponitur. Rubigo enim quam alii aeruginem interpretantur, occulte nocet : quae comparatur vitio quod difficile apparet, ut est multum fidere de se. Aura enim noxia haec in fructibus operatur latenter, sicut in moribus superbia occulta est, cum se putat aliquid esse, qui nihil est
[Haym., Aug., Cassiod., Gl. int.] et labores eorum, id est sata quae labore hominum fiunt, dedit, locustae. Mystice locusta est malitia, ore laedens, scilicet infideli testimonio. Locustae enim se invicem comedentes, significant detractores, qui alienos fructus invide rodunt.
- Et occidit in grandine vineas eorum ; et moros eorum in pruina.
Et occidit in grandine vineas eorum, id est bona eorum. [Aug.] Mystice grando est iniquitas, res alienas auferens, unde furta, rapinae praedaeque ; nascuntur, plus autem suo vitio vastatur ipse vastator. In Exodo prius ponitur grando, deinde locusta. Quae enim grando non potuit laedere, id est mollia, post dicit Exodus a locustis comesta. Sequitur : Et moros eorum in pruina, quae multum distat a grandine, sed et hoc in Exodo non legitur. Mystice ergo exponitur. Pruina est vitium quo charitas proximi stultitiae tenebris, quasi nocturno frigore congelascit.
- Et tradidit grandini iumenta eorum ; et possessiones eorum igni.
Et tradidit grandini iumenta eorum. [Aug., Cassiod., Aug.] Mystice morte pecorum damnum pudicitiae signatur. Concupiscentia quippe qua fetus oritur, communis est nobis cum pecoribus, hanc habere domitam et ordinatam pudicitiae virtus est ; hanc autem laxare ad omnes motus, mors animae est. Morte igitur pecudum stultorum occasus ostenditur, qui velut bestialiter viventes motus illicitos continentiae freno non cohibent : Et possessiones eorum igni. Nec hoc in Exodo legitur, sed mystice tantum intelligere cogimur. Ignis ergo qui non in Exodo, nisi cum grandine in fulgoribus ut fructus laederet accipitur : qui tamen non legitur possessionem incendisse, significat immanitatem iracundiae, quae etiam fit homicidium.
[Cassiod., Gl. int.] Vel ignis est cupiditas, quae possessionem id est statum mentis, et quidquid boni est, ex dote naturae vastat.
- Misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.
Misit in eos. [Cassiod.] Novem plagas enumeravit : ante vero quam decimam exponat, ad exaggerationem ipsius decimae plagae, hoc ponit, quibus ministris. Et tunc illae figurales, et nunc istae spirituales plagae contingant interserit, ostendens ordinem vindictae, cum subdit, misit in eos iram, non utique ; ad correctionem, sed, iram indignationis suae. Exponit quod dixerat, ascendendo, scilicet misit indignationem, et postea iram et deinde tribulationem. Ecce ordo vindictae, prius enim peccatis irascitur, quando non compungimur. Inde malitiam hominis in sua indignatione, ira, et tribulatione derelinquit, ut suis perversitatibus affligantur, qui Deo non obediunt, ut ibi dicitur : Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Indignatio hominis pertinet ad tumidam superbiam ; ira ad nefandam audaciam ; tribulatio ad confusam desperationem.
[Aug., Cassiod., Aug.] Haec autem misit Deus in eos, non impartiendo malitiam, sed gratiae subtractione in haec cadere permittendo. Unde subdit : Et misit in eos immissionem, vel immissiones, per angelos malos. Cum enim his praedictis vitiis corrupti fuerint, tunc per diabolos ad immissiones illicitas praecipitantur nudati defensione Dei. Vel, misit in eos indignationem et iram, et tribulationem, scilicet immissionem et indignationem dico, et iram et tribulationem immissam per angelos malos. Iudicio itaque Dei haec facta sunt in illis per angelos malos, fiuntque in malis hominibus in hoc saeculo malo, quasi in Aegypto et campo Taneos, ubi humiles esse debemus, donec veniat saeculum quo exaltemur. Quod autem in hoc psalmo de malis angelis dicitur, non transitorie praetereundum videtur. Sciendum itaque quod et malis angelis Deus utitur bene convenienter et iuste, quos quidem quantum ad substantiam ipse bonos fecit, malos vero ipse non fecit ; sicut et homo bonis creaturis Dei male utitur. Utitur enim Deus malis angelis, non solum ad puniendos malos, sicut in rege Achab, quem fallaciae spiritus seduxit ut caderet in bello ; verum etiam ad probandos et manifestandos bonos, sicut fecit Iob. Nam sicut homo bonus et malus utitur visibili materia elementorum, scilicet terra, aqua, aere, igne, pro modo suo, non solum in necessariis, sed etiam superfluis et ludicris et artificiosis operibus ; sic angeli boni et mali elementis utuntur eisdem, prout cuique potestas est, quae est eis amplior quam hominibus ; et maior est bonis, quam malis, tamen secundum nutum Dei, sed diverso modo. In malis namque ; hominibus potest diabolus, ut in suo pecore ubi prohibeatur a maiori, scilicet a Deo. In bonis autem non potest, nisi permittatur ad probandum, non ad perdendum : sicut homo ut de pecore alieno faciat quod vult, potestatem exspectat sibi dari ab eo cuius est. Notandum etiam, quia per bonos angelos punit Deus malos, sicut Sodomam. Sed iustos per eos probari non mihi occurrit, et obstinatio ergo in Aegyptiis facta est per angelos malos, quibus amica sunt vitia et mala morum, significata per plagas eorum, per eosdem immissa sunt. Cum enim Deus tradidit illos in concupiscentiam, illi sunt ministri ut in materia sui operis. Possumus ergo sine dubitatione malis angelis attribuere mortes pecorum, mortes primitivorum et obdurationem Aegyptiorum. Hanc enim iniquissimam et malignissimam obstinationem Deus facere dicitur, non instigando vel inspirando, sed deserendo facit, ut illi operentur in filiis diffidentiae, quod Deus debite iusteque permittit. Ea vero quae mirabiliter de creaturis facta sunt malis angelis tribuere non audemus. Nam si ideo attribuuntur daemonibus, quia poenae infligebantur, consequens est ut etiam Sodomam per angelos malos eversam esse credamus, et eosdem ab Abraham et Lot hospitio susceptos quod absit!). Per angelos ergo malos punit Deus bonos et malos homines, sed bonos tantum corporalibus poenis ; malos autem corporalibus et spiritualibus ; per bonos vero angelos, malos homines tantum punit, et corporalibus non spiritualibus poenis.
- Viam fecit semitae irae suae, non pepercit a morte animarum eorum ; et iumenta eorum in morte conclusit.
Viam fecit semitae. Ostendit unde haec licentia sit malis angelis.
[Aug., Haym., Cassiod., Aug., Haym.] Quasi dicat : His immissis, fecit viam, id est amplitudinem et manifestationem semitae irae suae, id est occultae aequitatis suae, qua Deus iratus erat Aegyptiis. Aliter enim non liceret diabolo illa immittere. Qui dicitur semita irae, eo quod semita recta et occulta est. Erat enim semita irae Dei, quae occulta aequitate puniret Aegyptiorum impietatem. Cui semitae fecit viam, ut eos quasi ex abditis per angelos malos produceret in aperta scelera, et sic in evidentissimos impios evidentissime vindicaret. Et non pepercit a morte animarum eorum, vel animabus eorum, et iumenta eorum in morte conclusit. Iumenta cum dominis. Quasi dicat : Purificavit, quia similes erant iumentis, quod melius aperit, cum subdit :
- Et percussit omnem primogenitum in terra Aegypti ; primitias omnis laboris eorum in tabernaculo Cham.
Et percussit omnem primogenitum in terra Aegypti, [Gl. int., Aug.] id est primogenita de omnibus, scilicet tam hominibus quam iumentis animalibus percussit. Haec est decima plaga, scilicet mors primitivorum. Mystice mors primitivorum, est amissio ipsius iustitiae, qua quisque humano generi socialis est. Sed sive sic se habeant harum rerum figuratae significationes, sive aliter. Sciendum quod decem plagis percussi sunt Aegyptii contra decem praecepta scripta in tabulis, quibus rigatur populus Dei, de quibus plagis et praeceptis, per contrarium inter se comparandis, quoniam alibi diximus, expositionem psalmi huius in his onerare non est opus, tantum hoc admonemus, quia et hic decem plagae, licet non eo ordine quo in Exodo ponuntur, sed pro tribus quae in Exodo sunt, id est scyniphes, ulcera, tenebrae, quae non sunt hic. Aliae tres sunt hic, quae non ibi, id est rubigo, pruina, ignis. Talia pro congrua intelligentia frequenter variantur.
[Cassiod.] Vel primogenitum, sunt summa mandata, ut, diliges Deum ex toto corde, et caetera huiusmodi, quibus non servatis orbamur prole rationis. Et percussit primitias omnes laboris eorum, id est frumenti et huiusmodi, id est omnia quae ad victum, vel ad solatium sunt hominum, vastata sunt. Et hoc, in tabernaculis Cham, ubi non erant Iudaei.
Pars VII.
- Et abstulit sicut oves populum suum ; et perduxit eos tanquam gregem in deserto.
Et abstulit. [Cassiod., Aug., Gl. int., Aug.] Septima pars, ubi dicit quod Iudaeos de Aegypto eductos, induxit in terram promissionis, et item offendunt. Et hoc est, et abstulit de Aegypto populum suum sicut oves. Hoc fecit in decima plaga. Mystice hoc et in nobis intus fit, ubi eruti de potestate tenebrarum mente transferimur in regnum Dei, oves in spiritualibus pascuis. Et perduxit eos tanquam gregem in deserto, quod erat inter mare et Aegyptum. Mystice et nos perducit in desertum huius saeculi laborantes.
- Et deduxit eos in spe, et non timuerunt ; et inimicos eorum operuit mare.
Et deduxit eos in spe, et non timuerunt. [Aug.] Ita et nos spe salvi facti sumus, nec timere debemus. Et inimicos eorum operuit mare. Ita et in baptismo delentur peccata nostra.
- Et induxit eos in montem sanctificationis suae ; montem quem acquisivit dextera eius.
Et induxit eos in montem sanctificationis suae. [Cassiod., Aug.] Ad litteram, in montem Sion, non tamen eosdem, personaliter induxit quos de Aegypto abstulit ; sed eos nomine et gente significat, tamen multi ad sanctam Ecclesiam, quam mavult intelligi, conversi sunt. Ipsa enim est mons quem Christus acquisivit, scilicet in montem quem dextera eius acquisivit, ad litteram. Inde expellendo gentes, allegorice Christus Ecclesiam acquisivit.
- Et eiecit a facie eorum gentes ; et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis.
Et eiecit, a terra promissionis gentes a facie eorum, [Gl. int., Cassiod., Aug.] id est a praesentia eorum, id est Iudaeorum. Mystice gentes sunt vitia et errores, vel maligni spiritus, quae omnia Christus eiecit a facie fidelium. Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. Historia patet. Mystice per hoc significatur quod in nobis omnia operatur unus et idem spiritus, dividens singulis prout vult.
- Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. [Aug., Cassiod., Alcuin., Aug.] Mystice in caelestem gloriam, unde angeli eiecti sunt. Per gratiam Christi sublevamur, qui sumus tribus videntium Deum ; vel in quibus prius regnabant peccata regnant virtutes. Haec beneficia fecit eis, et tamen prava generatio beneficiis male utens, tentavit adhuc. Et hoc est :
- Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum ; et testimonia eius non custodierunt.
Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum in terra promissionis. Et testimonia eius non custodierunt.
- Et averterunt se et non servaverum pactum ; quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum.
Et averterunt se a Deo, et non servaverunt pactum quod fecerant, [Aug., Alcuin., Cassiod.] dicentes : Omnia quae dixerit Dominus faciemus. Quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum. Arcus pravus est, qui facile remittitur, et ipsi facile retroibant. Et sciendum quia per totum psalmum loquitur quasi de eisdem personis, tamen nunc de his qui in terra promissionis, quorum fuerunt patres, qui in deserto amaricaverunt. Vel arcus pravus est, qui non eminus iaculatur, sed in se spicula convertit, id est malitia dolosorum, conversi sunt ergo in arcum pravum, vel perversum, id est in animi intentionem perversam, ut contra Deum agerent, idola colendo. Qui dixerat : Non erunt tibi dii alieni. Quod planius aperit, dicens :
- In iram concitaverunt eum in collibus suis ; et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.
In ira concitaverunt eum in collibus, [Cassiod.] id est in superbis cogitationibus suis quando colere idola praesumunt. Unde, concitaverunt, et, id est quia in sculptilibus suis provocaverunt eum ad aemulationem, id est in indignationem. Vel secundum aliam litteram, in sculptilibus suis aemulati sunt eum, cum honorem Dei alii tradunt.
Pars VIII.
- Audivit Deus et sprevit ; et ad nihilum redegit valde Israel.
Audivit. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Octava pars, ubi agit de ultione facta in terra promissionis, quae etiam retorta est in ipsos, per quos punivit. Quasi dicat : Haec praedicta audivit Deus, id est avertit et vindicavit ; et sprevit Israel, quo spernente nihil sunt, qui per eum totum fuerunt. Et hoc est quod sequitur : Et ad nihilum redegit valde Israel.
- Et repulit tabernaculum Silo, et tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus.
Et repulit [Cassiod., Aug., Cassiod.] pro idololatria eorum tabernaculum Silo. Silo est civitas, in qua erat arca. Hoc factum est tempore Heli sacerdotis, quando victi sunt ab Allophylis, et arca Domini capta est, et ipsi magna strage vastati sunt ; sed cur repulit ? ecce, repulit tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus, id est inter homines. Eleganter exponit cur repulit tabernaculum, cum ait, ubi habitavit in hominibus. Cum ergo non essent digni in quibus habitaret, merito repulit illud quod non propter se, sed propter illos instituit, Mystice sic et pro peccatis deserit corpora nostra, quia non habitat in corpore subdito peccatis, quae Spiritus sanctus dum bene tractantur inhabitat.
- Et tradidit in captivitatem virtutem eorum ; et pulchritudinem eorum in manus inimici.
Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici. [Aug., Alcuin.] Virtutem et pulchritudinem eorum dicit arcam. Unde videbantur invicti, et sibi placebant honesti inter gentes. Mystice, sic et in malis arbitrii libertatem imminuit, et virtutes abstulit. Quod non fit in bonis, licet cum malis interdum corporaliter captiventur. Si enim cum peccantibus boni traduntur, captivitati exercitum est, non in mente captivi sunt, vel hosti traditi, ad liberi sunt, et Deo coniuncti.
- Et conclusit in gladio populum suum : et haereditatem suam sprevit.
Et conclusit in gladio populum suum. [Cassiod., Haym., Cassiod.] quem inter multas gentes elegerat. Capta enim arca consequens est ut populus caderet, ita et malos in populo suo, in occisione animae concludi permittit. Idem repetit dicens, Et haereditatem suam sprevit.
- Iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae.
Iuvenes etiam eorum comedit ignis, [Aug., Cassiod.] id est ira bellantium. Legitur enim, in lib. Regum, quod tunc ceciderunt de populo triginta millia peditum. Et virgines eorum non sunt lamentatae, quia hoc non vacabat in hostili metu.
- Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur.
Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, [Aug., Cassiod.] id est filii Heli, silicet Ophni et Phinees quorum unius uxor, id est Phinees viduata, et mox in partu mortua propter eamdem perturbationem, non potuit plangi honore funeris. Cum enim audisset quod Ophni et Phinees in praelio occubuissent et pro eo Heli pater eorum de sella corruens fractis cervicibus mortuus esset, uxor Phinees partui iam proxima incurvavit se dolore, et peperit, et sic mortua est. Et viduae eorum non plorabantur. Per quas mystice significantur, illi qui mundo abrenuntiaverunt.
- Et excitatus est tanquam dormiens Dominus ; tanquam potens crapulatus a vino.
Et excitatus est [Haym., Cassiod., Gl. int., Aug.]. Hic ostendit ultionem in ipsos adversarios detortam, et mores hominum Domino hic tribuit, propter res explanandas, id est ut melius explanet, quod dicturus est. Et est ἀνθρωπόπαθος, id est humana propassio, quando quod est creaturae attribuitur Creatori. Ait ergo : Et Deus qui prius erat tanquam dormiens, et tanquam crapulatus a vino. Hoc dicitur ex persona dementium, qui ita putant quando periclitantibus non subvenit. Visus est enim dormire, quando populum suum dedit in manus eorum quos odit, ubi eis dicitur : Ubi est Deus tuus ? Putant etiam quasi vino esse crapulatum. Sic enim videtur impiis exsultantibus, quod velut ebrius dormiat, cum non tam cito subveniat.
[Cassiod., Gl. int., Cassiod.] Et revera sic dementer putantibus dormit, et est alienus, et negligentibus et infidelibus, qui nulla voce laudis vel operis eum excitant. Dominus, inquam, excitatus est ad vindictam. Et tanquam potens. Excitatur autem Deus ad vindictam malis actibus, sicut hic excitatur peccatis eorum, qui arcam inter simulacra posuerunt. Excitatus autem dicitur, sicut solet excitari aliquis planctu familiae, ita et Dominus cum peccatis hostium tum planctu suorum est excitatus. Et hoc, tanquam potens, quia tunc sunt homines ad iram faciles, et ad virtutem potentes, quando post crapulam de somno surgunt. Quasi dicat : Magnifice vindicavit in eos. Unde subdit :
- Et percussit inimicos suos in posteriora ; opprobrium sempiternum dedit illis.
Et percussit inimicos suo in posteriora, [Cassiod., Aug., Alcuin., Haym.] id est in secretiori parte natium, ubi mures de terra ebullientes, corrodebant praeeminentes extales eorum, opprobrium sempiternum dedit illis, quia nullus alius ita punitus est. Percussi nunc enim in sedibus suis, quod eius poenae signum videtur, qua cruciabitur quicunque in posteriora respexerit, quae, ut ait Apostolus, debet putare ut stercora, qui enim sic suscipit testamentum Dei, ut veteri vanitate se non exuat, similis est hostibus populi eius, qui arcam Domini iuxta idolum Dagon posuere. Sicut autem illis nolentibus corruit Dagon, ita illa vetera illis etiam nolentibus cadunt. Quia omnis caro fenum, et claritas hominis est ut flos feni. Fenum aruit, flos decidit ; arca autem stat in aeternum. Secretum, scilicet arcae, quod est regnum caelorum, ubi est aeternum Verbum Dei. Sed qui posteriora diligunt, ex eis cruciabuntur. Opprobrium enim sempiternum dedit illis. Mystice, ita et Christus, vino passionis ebrius, excitatus est a morte, tanquam potens in resurrectione, et percussit inimicos suos, scilicet in posteriora, id est in gehennam mersos, quia opprobrium sempiternum dedit illis, id est aeternam poenam.
Pars IX.
- Et repulit tabernaculum Ioseph ; et tribum Ephrem non elegit.
Et repulit [Alcuin., Haym., Aug.]. Nona pars. Agit hic de rege David et loco regni, quasi dicat : Inimicos ita percussit, sed suos reaedificavit, quod ibi ostendit, elegit tribum Iuda. Et hoc est, Et repuli tabernaculum Ioseph, ad litteram, ne inde esset rex, Et tribum Ephrem non elegit, ut de ea fierent reges.
- Sed elegit tribum Iuda, montem Sion quem dilexit.
Sed elegit tribum Iuda, ut inde fierent reges [Aug.]. Haec et caetera quae sequuntur, ad litteram accipi possunt, sed melius in his verbis significatur Iudaicus populus a Deo repulsus, et novus populus Christianorum electus. Unde congrue non dixit, repulit Ruben, qui primogenitus fuit, et caeteros qui fuerunt ante Iudam, qui merito videntur repulsi, cum Iacob peccata eorum detestetur. Vel non dixit, repulit Beniamin, ex quo Saul fuit, qui vicino tempore reprobatus fuerat. Unde ex ipsa vicinitate temporis, quando ille est repulsus atque reprobatus, et David electus convenienter posset hoc dici ; nec tamen dictum est, sed potius eos nominavit, qui clarioribus meritis videbantur excellere, scilicet Ioseph, qui impie venditus pro iustitia sublimatus pavit patrem et fratres, de quo fuit Ephrem, qui maiori fratri benedictione avi sui Iacob praelatus est. Per haec ergo praeclari meriti nomina, totum illum vetustum populum repulsum a Deo intelligimus : et electam tribum Iudae, non pro meritis Iudae, quo longe melior fuit Ioseph, sed per tribum Iudae, quia de ea Christus natus exstitit, novum populum Christi praelatum veteri populo Scriptura testatur, aperiente Domino in parabolis os suum.
[Alcuin., Cassiod.] Unde montem Sion Ecclesiam accipimus, quae futura speculatur, non terrena : sic ab initio electionis Hebraeae gentis, usque ad Christum procedit. Unde subsequenter dicit : Et elegit David. Et est sensus : Et repulit tabernaculum Ioseph, et tribum Ephrem non elegit, id est Iudaeos, qui in augmento terrenorum militant, et in fruge saeculi praesumunt. Ioseph enim interpretatur augmentum, Ephrem fructificatio. Sed elegit tribum Iuda, id est Christianum populum, scilicet montem Sion quem dilexit, id est Ecclesiam.
- Et aedificavit sicut inicornium sanctificium suum, in terram qua fundavit in saecula.
Et aedificavit sanctificium suum sicut unicornis [Aug.], vel unicornium, vel unicornuorum. Unicornis sunt, quorum firma est spes, in unum illud erigitur, de quo alibi dicitur : Unam petii a Domino, hanc requiram. Sanctificium est plebs sancta regale sacerdotum, ut Petrus ait.
[Cassiod, Aug.] Ubi aedificavit ? In terra, id est in Ecclesia praesenti vel caelesti, quam fundavit in saecula ; etsi enim Ecclesia praesens mortaliter transit, tamen in aeternum est fundata. Per quem hoc fecit ? Ecce :
- Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium ; de post fetantes accepit eum.
Et elegit David, [Aug.] qui de Iuda fuit, qui Christum significat in hoc loco ; addit, servum suum. Non dicit filium, quia forma servi ex David est, non patri coaeterna unigeniti substantia. Et sustulit eum de gregibus ovium. David ad litteram ex pastorali officio pecorum ad regnum hominum translatus est, et de eo ubi erat post fetantes accepit eum Christus vero ab hominibus ad homines, id est a Iudaeis, ad gentes ; tamen secundum parabolam ab ovibus ad oves ; non enim modo sunt Ecclesiae Iudaeae, quae olim omnes fuerant, gemellis fetibus erant. Unde in Canticis : Dentes tui sicut grex tonsarum, ascendens de lavacro, quae omnes gemellos creant, et sterilis non est in eis. Dentes Ecclesiae sunt illi per quos loquitur. Vel per quos in corpus suum, velut manducando, caeteros traiicit. Grex tonsarum dicitur quia onera saeculi velut vellera deposuit, et ad pedes apostolorum, rerum suarum venditarum pretia apposuit, ascendens de lavacro, scilicet baptismi geminos creat opera, scilicet geminae charitatis. Unde sterilis non erat in eis. Ab his ergo translatus est Christus, sed pascit gregem in gentibus, quae sunt in Iacob et Israel. Unde sequitur, et de loco ubi erat, post fetantes, id est post primitivam Ecclesiam, id est de illis qui fuerunt post primitivos, accepit eum. Ad quid ?
- Pascere Iacob servum suum, et Israel haereditatem suam.
Pascere, caelesti pane, Iacob servum suum, [Cassiod., Aug.] id est Christianum populum. Non enim qui filii sunt carnis, sed permissionis, filii in semine existimantur.
[Alcuin.] Deinde repetit : Et Israel haereditatem suam, nisi forte dicatur, secundum hunc statum Iacob servus. Quando autem videbit facie ad faciem, dicatur Israel haereditas. Unde et nomen accepit. Israel enim dicitur ex contemplatione Dei. Transtulit eum ad hoc, ut pasceret, et ita fecit.
- Et pavit eos in innocentia cordis sui ; et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.
Et pavit eos in innocentia cordis sui, [Cassiod., Aug., Alcuin., Aug.] quia sine peccato fuit, et hoc docuit eos, quod ipse egit, Et in intellectibus manuum suarum, id est in operibus intellectualiter ab eo factis, deduxit eos ad vitam. Per haec verba actualem Christi sanctitatem significat. Vel ita, videtur forte alicui congruentius potuisse dici Innocentia manuum et intellectus cordis, quam innocentia cordis et intellectus manuum ; sed sic maluit dicere, quia sunt aliqui qui non faciunt mala pro timore, hi videntur innocentes manibus, sed non corde. Et ideo dixit, pavit eos in innocentia cordis sui, scilicet hominum, id est faciens eos innocentes, etiam in cogitationibus cordis. Et deduxit eos, ad vitam, in intellectibus manuum suarum, scilicet Christi, id est intellectu, quem ipse facit in credentibus, quasi manibus, quod non potuit ille David qui est figura huius.
PSALMUS LXXVIII
PSALMI TITULUS : PSALMUS ASAPH.
Deus, venerunt gentes.
Titulus : Psalmus Asaph.
[Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Iste psalmus est secundus de lamentatione ubi precatur Asaph studio pietatis, Christum subvenire suae genti, pro duritia sua graviter affligendae, et agitur hic vel de captivitate per Babylonios facta, vel potius de vastatione quam tempore Machabaeorum Antiochus Epiphanes fecit, qui in templo idola posuit, et legem Dei polluit, populumque vastavit. Sed civitatem non evertit, vel templum per quae signatur persecutio Ecclesiae inter manus gentilium, laborantis, sed non deficientis : quae in quibusdam deficientibus polluta est. Et est sensus : Psalmus iste attribuitur Asaph, id est fideli Synagogae, quae hic loquitur.
Intentio : Monet bonis proximorum laetari, et calamitatibus affligi.
Modus : Tripartitus est psalmus.
Prima pars est conquestio, ubi enumerantur quanta tulerit Ierusalem temporibus Antiochi, ut non destructa fuit, per quae significatur Ecclesiae persecutio.
Secunda pars est, deprecatio pro parte sua, contra inimicos, ibi, Usquequo, Domine.
Tertia pars est exsultativa conclusio lamentationis, ibi, nos autem.
Asaph ergo condolens suae genti, ipsius mala Deo exponit sic dicens :
- Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam.
Deus, gentes venerunt in haereditatem tuam, [Aug.] Non dicit haec Deo quasi nescienti, a quo ipse scit, quidquid scit ; sed loquitur cum eo pietatis affectu, et transfigurans in se omnes qui futuri erant, quando haec fierent. Loquitur enim in persona eorum quibus haec acciderunt. Est autem haec deploratio eorum quae fecit Deus vindicans, et adiungitur deprecatio. Quasi dicat : Utinam iam misereatur et parcat. Ita haec ergo dicuntur a quo praedicit cur tanquam ab eis dicantur, quibus acciderunt, et ipsa deploratio prophetatio est. Quod autem ait, In haereditatem tuam, sciendum est quia de populo Israel, haereditas Dei sunt electi, sed non excaecati. Non ergo possunt haec accipi de temporibus post ascensionem Christi, quando vastati sunt per Romanos. Tunc enim ille populus quiremanserat in Ierusalem, haereditas Dei non erat. Omnes enim reprobi excaecati erant, omnesque fideles adventantibus Romanis, monitu angeli in regnum Agrippae secesserant.
[Aug., Cassiod., Aug.] Sed potius accipiendum est de tempore quod fuit antequam Christus venisset ; et tunc enim populus ille haereditas Dei erat, ubi erant prophetae et sancti, quando ducti fuerunt in Babylonem, vel maxime sub Antiocho, sub quo passi Machabaei horrenda, gloriosissime sunt coronati. Devastatione ergo facta ab Antiocho agit dicens ; Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, id est in Ierusalem, ubi aliqui boni erant, dicendo ; tuam, movet iudicem cuius res laeditur. Et polluerunt templum sanctum tuum per simulacra, quae ibi posuerunt. sed non destruxerunt. Primo occurrit iniuria templi : in quo est contumelia Dei. Hic arguit eos de sacrilegio. Et nota quod nondum erat templum, quando haec Propheta dicebat ; et narrat quasi praeterita, quae in spiritu vidit futura ; iam vero evidenter sunt impleta. Sequitur : Posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam, id est, in desertionem, ut collectis pomis, custodiae deseruntur. Unde Isaias : Relinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario Isa. I) deinde post sacrilegium, homicidia addit dicens :
- Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli ; carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
Posuerunt morticina, [Aug., Cassiod., Aug.] id est cadavera servorum tuorum qui noluerunt immundis uti, escas volatilibus caeli. Quasi dicat : Non modo in viventes saeviunt, sed in mortuos. Sepelire pietatis est, abiicere crudelitatis est. Ita haec ad litteram de vastatione facta sub Antiocho accipiuntur. Sed si quis accepit haec, post resurrectionem et ascensionem Christi facta : de his quae idololatrae martyribus intulerunt accipiantur, quando Ecclesia inter tantam martyrum numerositatem multa perpessa est, quia Asaph, etsi de Iudaeis proprie dicatur, tamen et Ecclesia congregatio dicitur, quae est etiam haereditas, in quam venerunt gentes, non credendo, sed persequendo, id est eam invaserunt in voluntate delendi, et penitus perdendi ; ipsa est etiam templum Dei, quod polluitur in deficientibus, quos persecutores ad negandum Christum, terrendo vel excruciando coegerunt, atque ut ad idola applicarent, vehementer instando fecerunt. Unde hic dicit, polluerunt templum sanctum tuum. Unde Apostolus : Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Ipsa eadem Ecclesia est etiam Ierusalem, libera mater nostra, de qua Isaias : Laetare, sterilis quae non paris ; erumpe et clama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet virum. Unde hic dicit, posuerunt Ierusalem, id est, Ecclesiam, in pomorum custodiam, id est in desertionem. Quando enim gentibus persequentibus in caelestem mensam, spiritus martyrum, tanquam de Dominico horto multa et suavia poma transierunt, Ecclesia deserta est visa. Posuerunt morticina servorum tuorum, id est sanctorum martyrum resurrectionem, escas volatilibus caeli, quasi quidquam eorum deperiret, cum ille ex occultis naturae sinibus totum redintegret, cui et capilli nostri numerati sunt. Deinde exponit quod dixerat, carnes sanctorum tuorum. Haec sunt morticina bestiis terrae.
- Effuderunt sanguinem eorum tanquam aquam in circuitu Ierusalem ; et non erat qui sepeliret.
Effuderunt sanguinem eorum. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Exaggerat ut iudicem moveat. Tanquam aquam, id est abundanter et viriliter, quasi ita liceret de sanguine, sicut de aqua, sine culpa et haec non tantum intra muros, sed etiam in circuitu Ierusalem, cum extra invenirentur occidendi. Copia caedis notatur in urbe et extra, ita ut non vacaret eis sepelire, dum omnibus periculum immineret. Unde subdit, et non erat qui sepeliret. Potest hoc et de Ecclesia accipi, quae et per totum mundum passa est, cuius circuitus est per totum orbem ubi persecutio fit.
- Facti sumus opprobrium vicinis nostris ; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
Facti sumus opprobrium. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Gloriam enim Ierusalem olim toto orbe mirabilis. Unde Ieremias : Haec est civitas quae dicebatur corona gloriae versa est in opprobrium vicinis. Quod gravius est, quam si remotis, quia hi sunt assidui. Vel martyres hoc dicunt, facti sumus opprobrium vicinis nostris, id est, affectione propinquis, iam volentibus credere ; subsannatio et illusio sumus his, auget scelus his qui in circuitu nostro sunt, id est gentibus quae circa Ierusalem sunt. Vel martyres hoc dicunt, subsannatio et illusio sumus his qui in circuitu nostro sunt, id est inimicis Ecclesiae qui sunt toto orbe, quia non eis, sed in conspectu Domini pretiosa est mors sanctorum eius.
Pars II.
- Usquequo, Domine, irasceris in finem ; accendetur velut ignis zelus tuus.
Usquequo, Domine. [Cassiod., Aug., Alcuin.] Secunda pars, deprecatio est hic pro parte sua contra inimicos, et insultantes vicinos. Quasi dicat : Illi ita saeviunt in nos, sed o Domine, usquequo irasceris nobis usque in finem. Quasi dicat. Noli irasci in finem. Rogat ne usque in finem irascatur, id est ne illa vastatio perseveret, sed temperet correctionem. Iam ergo precatur, qui supra deplorabat et orat quod futurum sit, et tunc aliqui boni erant inter eos ; et zelus tuus, usquequo scilicet, accendetur velut ignis, accendetur usque in finem. Noli irasci. Ira et zelus Dei non sunt perturbationes eius qui cum tranquillitate iudicat ; sed nomine irae, vindicta iniquitatis accipitur, quando pro commisso nostro punit. Nomine zeli exactio castitatis intelligitur, ne anima legem Dei sui contemnat, et a Deo suo fornicando dispereat, ut in Iob fuit. Et nota haec pro peccatis, hominibus evenire, licet iustis. Sicut Machabaei inter saeva tormenta, et tres pueri inter noxias flammas, et sancti prophetae in captivitate testantur. Unde bene ait, velut ignis. Zelus quippe Dei, et ira vere ardet velut ignis. Tandiu enim ardet, donec aurum, id est virtutum perfectio purgetur, et ligna cinerentur.
- Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt ; et in regna quae nomen tuum non invocaverunt.
Effunde. [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Ne irascaris, sed potius effunde, ut multam, iram tuam. Non est hoc dicere malevolentia, sed praevisa dicuntur. Figura enim optandi futura praedicit. Effunde, dico, in gentes, ut sicut nos opprimunt, ita illi tuis virtutibus opprimantur, quae te non noverunt, nec scire voluerunt, nec timere. Culpa Iudaeorum, horum comparatione levigatur ; et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. Sed daemonia, vel quamlibet creaturam, non Creatorem qui est benedictus in saecula. Nota quia per gentes accipit subditos, per regna ipsos reges.
- Quia comederunt Iacob, et locum eius desolaverunt.
Quia comederunt Iacob. [Aug., Cassiod., Alcuin., Aug.] Dico non invocaverunt, sed insuper oppugnaverunt, quia comederunt Iacob, id est Iudaicum populum. Haec est praedicta haereditas ferarum dentibus tradendo. Ecce more oratorum pro homine homo ponitur, scilicet pro gente quae offendit, gratus patriarcha, ut eius memoria populi peccata mitiget. Et locum eius desolaverunt, eversione civitatis, quae civibus suis nudata est, vel quia occiderunt substitutos loco civium occisorum. Locus enim est civitas, ubi erat templum, quo congregabantur ad festa. De Ecclesia quoque bene hoc accipitur, quia comederunt, alios incorporando sibi, vel occidendo. Iacob, id est Ecclesiam, quae est iunior, cui serviet maior : Et locum eius desolaverunt, repetitio est,
- Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ; cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.
Ne memineris. [Gl. int., Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Ita fac in gentes, quae te non noverunt, sed ne memineris, etc. Vel ita continua : Haec mala nobis inferunt, sed quia scio te pro peccatis nos flagellare et per eos precor. Ne memineris iniquitatum nostrarum. Haec confessio delictorum veniam provocat. Antiquarum, non dicit hoc de praeteritis tantum, cum et hoc tempore quidam Iudaei idola sequerentur, sed, antiquarum, id est similium antiquis, quibus innumeris annis peccaverunt idola sequendo. Et misericordiae tuae cito anticipent nos, scilicet ante iudicium quod timet omnis homo, quia nisi indulgentia praeveniat in iudicio, non absolvitur reus ; ideo obtendo misericordias, quia pauperes a meritis facti sumus nimis. Ne quis de actibus suis praesumat. Dico, ne memineris iniquitatum, sed
- Adiuva nos, Deus salutaris noster ; et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
Adiuva nos, [Cassiod., Aug.] in bello defensionis legum contra Antiochum, quia non in suis, sed in virtutibus Dei confidunt. Unde subdit : Deus salutaris noster, quod necesse est quia nos infirmi sumus, et, o Domine ; libera nos propter gloriam nominis tui, non nostrum meritum, sed ut nos erepti, tuo nomini honorem reddamus, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum, non propter nos, id est pietate nominis tui tribuatur nobis quod actibus nostris non potest haberi, vel in persona martyrum possunt haec accipi. Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, id est a parentibus antiquis venientium, vel propagatione vel imitatione. Cito anticipent nos misericordiae tuae, ne ad iudicium damnandi veniamus, quia pauperes facti sumus nimis, ad bonum faciendum ; sed, adiuva nos, Deus, quasi paupertas, id est infirmitas nostra te miserante adiuvetur ad bona facienda. Quasi dicat : Gratia adiuvet liberum arbitrium. Cum enim ait, adiuva nos, nec ingratus est gratiae, nec tollit liberum arbitrium. Qui enim adiuvatur, etiam per seipsum aliquid agit, Salutaris noster, qui necessarius es infirmitati nostrae ; et propter gloriam nominis tui, ut qui gloriatur, in Domino glorietur, non in se. Domine, libera nos. Liberat nos, id est eruit a malis Deus, cum et adiuvat ad faciendam iustitiam, et propitius est peccatis, sine quibus hic non vivitur, unde subdit : Et propitius esto peccatis nobis propter nomen tuum, haec fac nobis,
- Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ? et innotescat in nationibus coram oculis nostris.
Ne forte dicant in gentibus. [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Hoc pro gentibus magis peto quae pereunt desperando de Deo, quid dicant, illud usitatum a perfidis, scilicet ubi est Deus eorum ? Quasi dicat : Vel non est, vel non potest suos adiuvare ; haec est insultatio, non ferenda.
10-11. Ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est ; introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum.
Ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est. Ultio temporalis, scilicet ut aeternam evadant. Innotescant in nationibus coram oculis nostris, scilicet cito fiat ut videamus illos conversos, qui modo persequuntur, et accipiatur hoc in bono de ultione praesenti, vel de poena aeterna potest accipi sic : Ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est introeat. Innotescat in nationibus coram oculis nostris,
[Aug.] id est sume vindictam de malis, qui fuderunt sanguinem tuorum, et in fine ita fiet, quia vel hic in conversis perimitur iniquitas, quod ante optaverat. Vel in fine pereunt : quod hic dicit non optando, sed prophetando, quia iustus non delectatur de poena inimici, quia non eum odit ; sed de divina iustitia, quia Deum diligit. Econtra, iniustus facit, malis ita fiat, introeat autem in conspectu tuo, vel tuum gemitus compeditorum corruptibilitate carnis, quae aggravat animam, per quam praevalet aliquando persecutor. Has compedes non sentiunt, nisi illi qui ingemiscunt gravati ; ab his cupiebat dissolvi Apostolus, et esse cum Christo. Vel compedes sunt praecepta Dei, quibus colligantur sancti : quae patientur subtentata in ornamenta vertuntur. Unde dicitur : Injice pedem tuum in compedes eius. Vel ad litteram, compeditos dicit eos,
[Cassiod.] quos gentiles vinxerint, qui cum gemitu orant ut Ecclesia in fratribus non deficiat, etsi eos poena consumit. Deinde quid gemitus compeditorum petat ostendit ; hoc enim petebat gemitus illorum.
- Secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum.
Posside, [Cassiod., Aug.] ne aliquo errore maculentur, vel, recipe in adoptionem, alia littera, filios, id est posteros, mortificatorum. Hoc semper oravere sancti martyres, ne infructuosus esset posteris sanguis eorum, ut inde cresceret seges, unde putabatur peritura. Et est ista pia precatio, ne filios eorum proiiciat, qui pro eo puniti sunt, sed multiplicet. Et hoc secundum magnitudinem brachii tui, id est potentiae tuae. Res enim tam magna in Christianis secuta est, quam nunquam crederent inimici.
- Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
Et redde. [Aug., Alcuin., Aug.] Item non optat, sed vera prophetat, dicens : Redde vicinis, de quibus supra dixit, inter quos est Ecclesia, usque ad separationem futuram, septuplum. Septenario numero, id est septupla retributione, perfectionem poenae significat, quia hoc numero plenitudo significari solet, sicut et de bonis, cum dicitur centuplum accipiet in hoc saeculo, quod positum est pro omnibus : Quasi dicat : Nihil habentes sunt, et omnia possidentes. Et hoc, in sinu eorum, id est in occultis nunc in hac vita, ut postea innotescat in nationibus coram oculis nostris. Homo namque cum datur in reprobum sensum in interiori sensu accipit suppliciorum meritum futurorum. Vel, septuplum ponit pro infinito, Improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine. Quasi dicat : Hoc eis redde, septuplum in sinu eorum, scilicet improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine, id est pro isto opprobrio, da eos in reprobum sensum. Ibi enim exprobraverunt nomen tuum in servis tuis arbitrantes delere nomen tuum de terra.
[Cassiod.] Vel potest hoc in bono accipi, et dicit optando, redde vicinis nostris. Etsi corporaliter reddit Deus, salus est tamen animae eorum, unde subdit, septuplum, per quod perfectionem doni caelestis significat, quando Spiritu sancto complemur. Et hoc, in sinu eorum, id est in secreto animorum, ubi sit conversio. Et redde eis improperium quod exprobraverunt tibi, Domine, id est fac ut pro iniuriis et opprobriis, quae tibi fecerunt reddant laudes, quae est gloriosa vindicatio, quando Deus inimicorum ore laudatur.
Pars III.
- Nos autem populus tuus et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum.
Nos autem populus tuus. [Cassiod., Haym. Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi est exsultativa conclusio, non victorum parentium et suavis conclusio lamentationis. Quasi dicat : Illis ita ; nos autem, quos putabant se perdere, qui sumus populus tuus fide, et oves pascuae tuae, id est doctrina tua pasti : hae sunt reliquiae Iudaeorum a Mathathia congregatae. Vel generaliter de omni genere piorum ac verorum Christianorum accipiendum est, ut etiam Christianus populus ibi sit mistus.
[Cassiod., Aug.] Hic est grex pro quo oravit ne diutius irasceretur. Nos, inquam, confitebimur tibi, id est laudabimus te in nobis. Et hoc in saeculum, quia usque in finem saeculi non delebitur Ecclesia, ut putatur.
- In generatione et generationem annuntiabimus laudem tuam.
In generatione et generationem, [Aug., Cassiod.] id est in omnem generationem, idem est quod dixerat in saeculum annuntiabimus aliis laudem tuam, quae ut taceretur, nos finire conati sunt. Vel de futuro illud accipi potest ; in generatione et generationem, id est in futuro saeculo, annuntiabimus laudem tuam, non pro aliorum instructione, sed pro debito honore.
PSALMUS LXXIX
PSALMI TITULUS : IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR, PSALMUS PRO ASSYRIIS, TESTIMONIUM ASAPH.
Qui regis Israel, intende.
Titulus : In finem pro his qui commutabuntur, psalmus pro Assyriis, testimonium Asaph.
[Aug.] Asaph illuminatus agit hic de primo adventu Christi, et de vinea eius. Est hoc bonum testimonium de capite ipso et corpore eius, rege et plebe, pastore et grege. Hic enim loquitur Asaph de adventu Christi, qui hominem convertit, et vineam de Aegypto eductam solidat. Et est sensus tituli : Psalmus iste dirigens nos in finem, id est in Christum, est testimonium Asaph illuminati pro his qui commutabuntur, et pro Assyriis, id est pro his qui commutabuntur in melius, ut iam non sint generatio quae non direxit cor suum, sed dirigens se ad Christum.
[Alcuin.] Assyrii enim interpretantur dirigentes, et sunt iidem qui commutabuntur, et Assyrii. Vel distingue inter commutandos et Assyrios, ut per commutandos accipiamus convertendos ; per Assyrios, Iudaeos. Nam psalmus iste sicut agit de commutandis, ita et de Iudaeis, qui se dirigunt contra Christum, per liberum arbitrium et per carnales observantias. Et est psalmus iste Asaph, id est Synagogae tendens in finem, est testimonium, pro his qui commutabuntur, et pro Assyriis convertendis et superbis. His, id est convertendis est testimonium rectae fidei ; his, id est superbis perfidiae. Intentio :
[Aug.] Monet nos in melius commutari, et ad Christum dirigi.
Modus : [Cassiod.] Bipartitus est psalmus.
Prima pars est deprecatio primi adventus, per quem fit reparatio generis humani.
Secundo agit de vinea, dicens, quomodo incoepta et perfecta, ibi, vineam de Aegypto.
Asaph ergo qui supra in praecedentibus psalmis pro peccatis Synagogae trepidus orabat, iam de illius conversione praesumit, et commutatis in melius testimonium dat de adventu Christi, quem precatur dicens : O tu Deus,
- Qui regis Israel, intende : qui deducis velut ovem Ioseph.
Qui regis Israel, [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Videntes te intende, id est mitte Filium tuum : et secundum hoc dirigitur sermo ad Deum patrem : Vel potius ad Filium dirigitur sermo qui desideratur et exspectatur et invocatur ut veniat, quem per actus diffinit, dicens : o Deus, qui regis Israel, id est Iudaeos spiritualiter videntes te, intende, id est lumen pietatis super nos infunde, ut a te simus clari, qui per nos sumus tenebrosi ; qui deducis Ioseph, ipsum scilicet significatum Ioseph, id est fidelem populum de gentibus. Ioseph enim interpretatur augmentum, et mortuo grano frumenti, auctus est multus populus Dei. Coniunctis in angulari lapide Christo duobus parietibus Ephes. II), scilicet Iudaeorum et gentium, id est, Israel et Ioseph, deducis ad caulas Dei, tanquam oves, ad pascua. Hae sunt oves illae, de quibus Dominus in Evangelio : Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile et unus pastor. Nota quia propria singulis verba reddit. Regitur namque Israel, tanquam maior ; ducitur Ioseph, id est devotus populus.
- Qui sedes super cherubim, manifestare, coram Ephraim, Beniamin, et Manasse.
Qui sedes. [Aug., Alcuin., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Intende ita, o tu qui sedes super cherubim, id est super illas sublimes potestates caelorum, manifestare coram Ephraim, Beniamin et Manasse, id est coram gente Iudaeorum ubi hae tribus sunt. Quasi dicat : Tu qui es angelis notus, innotesce hominibus. Rogat Asaph ut Dei Filius, qui in secreto maiestatis erat, per incarnationem appareat coram Iudaeis ut promissum erat, faciens in eis has virtutes, quae his nominibus significantur Ephraim, Beniamin, et Manasse. Ephraim enim interpretatur fructificatio. Beniamin filius dexterae, Manasses oblivio, ut posteriorum obliti in anteriora se extendant. Sed et iuxta interpretationes nominum, potest sic legi : Qui sedes super cherubim, id est in plenitudine scientiae, quae est charitas cherubim enim interpretatur plenitudo scientia, manifestare coram Ephraim, id est coram fructificatione, et Beniamin, id est filio dexterae, ut et nos simus plenitudo scientiae ; quod potest esse per charitatem, quae est Deus. Unde Deus charitas est : quam qui scit, quid nescit ? Charitas enim nomen est Dei et doni. Et coram Manasse, id est oblito ut iam illi venias in mentem iuxta illud : reminiscentur et convertentur omnes fines terrae .
- Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
Excita potentiam tuam et veni. [Alcuin., Cassiod., Aug.] Repetit apertius quod oraverat. Ordo talis : Veni, tu ipse in carnem, et excita potentiam tuam, id est ostende potentiam tuam in resurrectione, quia visus es infirmus in passione, dum dicitur : Si Filius Dei es, descende de cruce. Nihil valere videbaris ; praevaluit super te persecutor, quod praesignatum est cum Iacob praevaluit angelo, ipso quidem angelo volente, et tamen victus angelus benedixit victo[Rem Tenuit namque homo victor angelum, et dixit : Non te dimittam, nisi benedixeris mihi. Benedixit itaque victus victorem, sed claudum fecit eumdem. Tetigit enim nervum femoris eius, et aruit. Hoc est magnum sacramentum. Claudicat quidem populus Iudaeorum, sed et ibi est benedictum genus apostolorum. Excita ergo potentiam tuam,
[Gl. int.] id est crucifixus ex infirmitate, resurge ex virtute. Dico, veni, ad quid ? ut salvos facias nos. Sic autem salvi crimus, o
- Deus, converte nos, et ostende faciem tuam ; et salvi erimus.
Deus, converte nos, [Aug., [Hier., Aug., Gl. int.] adversos a te, aliter non convertimur nisi tu facias. Deinde loquens ad Patrem ait : Et ostende, vel illumina, faciem tuam nube carnis coopertam, id est Filium tuum, qui est imago tua. Haec facies velata fuit Assaph tempore infirmitatis Christi, et tunc aegrotavit Asaph non valens intueri velatum nube de qua dicitur : Ascendet Dominus super nubem levem, et intrabit Aegyptum. Illuminavit vero Deus faciem illam, cum Christus resurrexit, et ascendit. Et ita salvamur. Unde subdit : Et salvi erimus. Conversis tamen ad Christum, etiam post Christi adventum restat ira, in corpore quidem, non in mente ; sed haec finem habebit per Christum in secundo adventu. Nam qui in primo adventu partem poenae removit, in secundo omnem poenam consumet in bonis. Unde iste dicit :
- Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui ?
Domine Deus virtutum caelestium, [Haym., Gl. int., Aug.] quibus nos socii futuri sumus, quousque irasceris super orationem iam servi tui ? Et si irascebaris super orationem inimici tui, ne irascaris super orationem iam servi tui. Et partim utique transiit ira a servo, non ut non flagellet, ut pater ; sed ne damnet ; et conversis enim durat ira, sed corrigens. Flagellat enim omnem filium quem recipit.
- Cibabis nos pane lacrymarum ; et potum dabis nobis in lacrymis in mensura.
Cibabis. [Cassiod., Alcuin., Gl. int.] Exponit hic passiones, quas sancti tempore adventus passuri sunt. Quasi dicat : Et si optem Christi adventum, tamen eo tempore multa passuri sumus, quia cibabis nos, Deus, pane lacrymarum. Alia similitudine idem dixit : Et potum dabis nobis in lacrymis.
[Aug., Alcuin, Haym.] Lacrymae namque illae erunt ad correctionem, ad perfectionem, non ad peremptionem. Quae lacrymae erunt in mensura, id est pro viribus tuis, ut erudiaris, non opprimaris. Unde Apostolus : Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis. Vel in mensura, id est pro modo culparum. Deinde exponit lacrymas dicens :
- Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris ; et inimici nostri subsannaverunt nos.
Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris. [Aug.] Plane hoc factum est. De Asaph enim electi sunt qui irent ad gentes, et praedicarent in gentibus quibus contradicebatur a dicentibus : Quis est iste novorum daemoniorum nuntiator ? Et inde sunt cibati lacrymis. Praedicabant enim mortuum resurrexisse. Nova res, sed incredibili rei fidem miracula faciebant. Ergo contradicebatur eis, sed contradictor vincebatur, et ex contradictore fidelis efficiebatur. Confregit enim Samson molas leonis, qui sibi occurrit eunti ducere uxorem de alienigenis. Et inimici nostri, non modo contradixerunt, sed etiam subsannaverunt nos,
[Aug., Gl. int.] quasi colentes mortuum. Sed licet tanta passuri sumus, non tamen ideo minus optamus eum ; sed iterum oramus.
- Deus virtutum, converte nos ; et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, [Cassiod.] id est praesentiam Christi, et salvi erimus. Desiderantis mos est frequenter repetere quae tantis precibus orat.
[Hier., Haym., Cassiod.] Aliter ab illo loco, excita, orat potentiam miraculorum, quae Deus fecit in veteri populo excitari, quae excitata est exhibita re quam praesignabant, id est veniente veritate. Precans ergo adventum Christi ait : Veni, tu ipse Deus. Et excita populum tuum, scilicet miraculorum, quae olim fecisti, quorum potentia sopita est, donec res eorum appareat. Dico veni, ut salvos facias nos. Ecce quantam Incarnationis utilitatem iste novit. Ideo tam studiose precatur. Quae enim vota haec sufficiunt petere ? Domine Deus virtutum, alia littera : Deum virtutum dicit quem novit Asaph, et in se et in aliis hominibus miracula facturum, ipse enim solus est qui ab infidelitate liberat homines. Tu, inquam, Deus, converte nos, distortos, et conversis ostende faciem tuam, quia conversos solet Deus respicere. Deinde quaerit, quare tandiu differat adventum, quam dilationem iram Dei contra se reputat dicens : Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui, ut non facias iam promissa ? Hoc Asaph illo tempore dicebat, quo eum venire petebat, quo adhuc differebatur adventus, consilio Dei. Iratum dicit quia tardat. Ecce quae pietas et quantum desiderium petentis. Ideo ita clamat, quia sciebat differri. Cibabis ; enumerat quae mala interim ante adventum patiebantur, quasi dicat : Tandiu quousque venias, cibabis nos pane lacrymarum ; panis lacrymarum est vita doloribus plena. Sed et haec cibus est, dum non sic exstinguimur, sed erudimur. Addit etiam quod ipsa est et potus dicens : Et potum dabis nobis in lacrymis. Ideo haec duo ponit, quia haec duo sunt quibus vivit omnis homo, ut per haec sufficientem et plenam eruditionem flagellorum significet. Nam quod tempus est a lacrymis vacuum ? quas tamen lacrymas das ? In mensura, id est distributo modo. Unde : Fidelis Deus qui non permittet vos tentari, etc. Deinde exponit lacrymas dicens : Posuisti nos in contradictionem vicinorum nostrorum, et inimici nostri subsannaverunt nos. Dum vicini qui sunt de nobis, contra nos sunt, irrident nos inimici, a quibus omnibus ut salvi simus, Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, id est Christum, et salvi erimus.
Pars II.
- Vineam de Aegypto transtulisti ; eiecisti gentes, et plantasti eam.
Vineam. [Cassiod., Aug., Alcuin.] Secunda pars. Agit hic de vinea, ostendens quomodo incoepta et perfecta sit. Vineam autem dicit Ecclesiam quae incoepit a Iudaeis et perficitur in gentibus ; una tamen et eadem vinea est, et si altera gens det principium, altera perfectionem. De huius ergo vineae incoeptione agens, dicit : Vineam, etc. Quasi dicat : Nos salvi erimus, sed Iudaeos, quibus tot fecisti, destrues, quod non pro levi culpa ; sed quia beneficiis ingrati, etiam adventum Christi, inter caetera beneficia sibi exhibita, non noverunt.
[Aug., Cassiod.] Bene dixi, inter caetera multa utique fuerunt eis collata, quia vineam de Aegypto transtulisti in terram promissionis, eiecisti de terra promissionis gentes, id est Amorrhaeos, Iebusaeos, et alios populos ; et plantasti, ut agricola, eam vineam, ibi.
- Dux itineris fuisti in conspectu eius ; et plantasti radices eius, et implevit terram.
Dux itineris. [Aug., Cassiod., Aug.] Dixi unde vinea sit eiecta, et ubi plantata. Deinde subdit quomodo crediderit, et quantum creverit, quid occupaverit dicens : Post, ut vinea orbem comprehenderet, dux itineris fuisti in conspectu eius, apparens ei visibilis, carne assumpta. Unde : Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Vel secundum aliam litteram, et dirigitur sermo ad Deum Patrem : viam fecisti in conspectu eius, id est Christum visibilem ei misisti, qui dicit : Ego sum via, veritas et vita. Et plantasti radices eius, id est prophetas et apostolos, et alios doctores. Et sicut illa vinea modo implevit terram totam, quae impletio fit usque ad finem mundi, dum quotidie aliqui convertuntur. Notandum quod breviter egit de incoeptione vineae, cum dixit, vineam de Aegypto transtulisti. Hoc autem ad perfectionem eiusdem vineae dictum est, et implevit terram. Deinde de initio eiusdem vineae latius repetit dicens :
- Operuit montes umbra eius, et arbusta eius cedros Dei.
Operuit montes. [Aug.] Postea de perfectione eiusdem repetit, ibi : Et perfice eam. Quae perfectio est facta gentibus abiectis Iudaeis. Una tamen vinea, cuius vineae commemoratio in hoc psalmo caliginem facere solet minus intentis. Intendamus ergo, ne caligo involvat oculos nostros, quasi dicat : Modo vinea implevit terram, sed prius umbra eius vineae, quae modo implevit terram, operuit montes. Montes sunt prophetae, quos operuit umbra, quia locuti sunt in figuris. Umbra enim eius est circumcisio, Sabbatum, huiusmodi, quae prophetae locuti sunt : Observa Sabbatum, octava die circumcide infantem, offer sacrificium arietis, vituli et aliorum, noli moveri. Ideo operuit montes umbra eius, et post umbram venit res. Vel ita : Umbra eius, id est cura et sollicitudo de eis, operuit montes, id est maiores, et arbusta eius, id est eorum excrementa, et augmenta operiunt cedros Dei, id est doctores.
[Aug., Haym., Aug.] Vinea namque ista crescendo operuit omnes sanctos, prophetas et patriarchas, cura et sollicitudine. Ideo autem dixit cedros Dei, quia sunt cedri evertendae, scilicet superbi qui sunt cedri saeculi, sed non Dei. Sequitur : Et
- Extendit palmites suos usque ad mare : et usque ad flumen propagines eius.
Extendit ab Ierusalem palmites suos, [Cassiod., Aug.] id est filios, a simili ; usque ad mare, quod est prope Iudaeos, et usque ad flumen Iordanis propagines eius. Nota quia supra dixit, quod haec vinea implevit terram. Sed hic dicit quod prima gens Iudaea fuit vinea ista, quae regnavit usque ad mare, quod ibi vicinum erat, et usque ad flumen Iordanis. Trans Iordanem enim aliqui Iudaeorum erant, id est duae tribus et dimidia, sed infra Iordanem tota gens erat. Hoc ergo est initium vineae, de quo hic agitur. Cuius vineae perfectio est, quam praedixerat, ibi, implevit terram, per viam Christum. Hoc est quod alibi dicitur : Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Quod non gens Iudaeorum fecit. Non est tamen haec altera, sed eadem vinea. Inde enim Christus salus ex Iudaeis, inde apostoli et alii iusti, et si sint aliqui rami fracti.
- Ut quid destruxisti maceriam eius ? et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam ?
Ut quid destruxisti. [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Ita dilatata est vinea. Inde quid ei accidit ? eversa est gens illa. Et hoc est, destruxisti maceriam eius, id est munitionem. Maceria est, quae de solis lapidibus fit circa vineas. Et vindemiant, id est spoliant, et diripiunt eam omnes qui praetergrediuntur viam, id est legem vel Christum, scilicet gentes quae idola colunt. Vel viam transeuntes sunt quicunque temporaliter dominantes. Et ut quid accidit hoc ei ? quia superbia fuit etiam adversus plantatorem ; et servos occidit ad se missos, et etiam filium haeredem. Ideo destructa est eius maceria, et invenerunt gentes Ecclesiam destructam, et deleverunt eam. Hoc primo plangit Asaph, sed non sine spe. De dirigentibus enim cor, iam loquitur. Deinde exponit qualiter vindemiaverunt.
- Exterminavit eam aper de silva : et singularis ferus depastus est eam.
Exterminavit eam, [Cassiod., Aug.] id est extra terminos patriae eiecit eam, aper veniens de silva, id est de gentibus. Aper est Vespasianus fortis et saevus eis, et contrarius illis, id est Iudaeis, qui inter caetera hoc animal habent immundum, qui venit de silva. Gentes enim silvae erant. Sola gens illa vinea erat, sed quando crediderunt gentes impletum est illud : Exsultabunt omnia ligna silvarum. Et alibi : Invenimus eam in campis silvae. Et singularis ferus depastus est eam,
[Cassiod., Aug.] id est Titus qui reliquias Iudaeorum terribili depastione consumpsit. Qui dicitur singularis, id est superbus. Dicit enim omnis superbus : Ego sum, ego sum, et nemo alius. Vel pro eodem accipitur, aper et ferus. Nam singularis ferus, ipse est aper, qui vastavit, scilicet Romanus exercitus. Sed quo fructu haec passi sumus ? ut sic sanemur et convertamur. Et hoc dicit orando, o
- Deus virtutum convertere ; respice de caelo, et vide, et visita vineam istam.
Deus virtutum, etc. [Alcuin., Cassiod., Gl. int., Haym.] Vel sic continua : Ita vastata est vinea, sed ut reliquiae salvae fiant, o Deus virtutum, convertere ab ira in fine saeculi. Et respice, misericordiae intuitu, de caelo caelorum, id est supplices, tu serenus, aspice, commutatis melius. Hoc remedium precatur Asaph. Et vide quibus peccatis laboret, et pereat homo. Vel, vide, id est fac eam cognoscere te vel peccata sua ; et visita vineam istam, id est infirmam sana.
- Et perfice eam quam plantavit dextera tua ; et super filium hominis quem confirmasti tibi.
Et perfice eam, [Aug.] non aliam institue, sed hanc perfice. In hac enim est ipsum semen Abrahae, in quo benedicentur omnes gentes. Ibi est radix quae portat oleastrum. Perfice dico, quia caecitas ex parte contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fiet. Quam plantavit, id est inchoavit dextera tua, id est propitiatio tua.
[Alcuin., Gl. int., Cassiod.] Aliter totum potest dici ita, ut prius fundamentum historiae de Iudaeis iaciatur ; deinde aedificium spiritualis intelligentiae, de Ecclesia addatur. Per mysticas enim similitudines quae gesta sunt, dicit, id est ita dicit ea quae ad litteram facta sunt de Iudaeis sub similitudine vineae et palmitum, et huiusmodi, quod etiam mysterium, id est mysticum sensum innuit. Sunt enim similitudines, quae non sunt mystice, quasi dicat : Salvi erimus, quia ita praesignasti olim, quando vineam de Aegypto transtulisti, hoc ad litteram, ita ut prius accipiatur, eiecisti gentes et plantasti eam, nec hoc mutatur ad historiam. Ad litteram enim vinea est gens Iudaeorum in typo Ecclesiae, quae mystice per vineam accipitur ; quia inter turbas umbratiles peccantium fruge sanctorum ornatur, sicut vinea fructu ornatur inter folia et fossa tribulationibus, et martyrio putata plus crescit sicut vinea, et saecularis pressurae torcularibus eliquata ad caelestem cellam transfertur.
[Hier., Haym.] Sicut ergo illos Iudaeos de Aegypto transtulisti, ita, et vineam, id est Ecclesiam ; de Aegypto, id est de tenebris ignorantiae et caecitatis, transtulisti et eiecisti gentes, vitiorum ; et plantasti eam, in virtutibus, dux itineris in conspectu eius : ad litteram, dum irent in columna nubis et ignis, praecedebat eos. Et plantasti radices eius, id est principes Iudaeorum, et implevit terram promissionis. Deinde sequentia secundum historiam non mutantur. Mystice de Ecclesia totum sic accipitur.
[Cassiod., Haym., Alcuin., Cassiod.] Qualiter per orbem dilatata est, ostendit dicens : Dux itineris fuisti, dum eam ducit spirituali itinere per hoc desertum saeculi, et plantasti radices eius, id est Ecclesiae, id est prophetas, apostolos, martyres, et alios firmos facit de quibus palmites tendens, mundum occupat. Unde sequitur : Et implevit terram, id est orbem terrarum. Et umbra eius operuit montes ; altitudo et latitudo vineae hic exponitur. Nam superna est et caelestis vinea illa, quae etiam montes, id est sublimiores vita et scientia obumbrat, id est umbra spiritualis gratiae fovet, et nutrit et magis crescere facit.
[Haym., Cassiod., Alcuin.] In unitate quippe Ecclesiae omnes gratiam accipiunt, per quam ab incentivis vitiorum refrigerantur. Et arbusta eius cedros Dei. Vites quae arbores ascendunt arbusta nominantur, per quae minores in Ecclesia accipiuntur. Cedri Dei sunt non superbi ; sed qui in Ecclesia sunt alti ut sunt Dei martyres.
[Rem., Cassiod., Aug.] Arbusta ergo, id est minores operiunt ; cedros Dei, id est maiores, quia etiam hoc Ecclesia protegit, quasi in gremio suo, quia eius auctoritate corroborant quod dicunt. Aliter enim non habetur Catholicum, nisi universalis Ecclesiae contestatione firmetur. Extendit palmites suos. Exposita altitudine exponit latitudinem vineae dicens ; Extendit palmites suos, id est filios usque ad mare omnium gentium, et propagines eius, id est filios regenerationis, usque ad flumen Iordanis, a quo manaverunt, ibi enim coepit regula baptismi. Et quia talis est vinea, ergo, ut quid destruxisti maceriam eius ? miratur cur huic tali subtracta est Domini defensio, sed hoc dicit de Ecclesia non pro bonis, quia novit Dominus qui sunt eius, sed pro infidelibus qui sunt in ea, nomine, non numine, numero, non merito. Et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam, id est daemones. Exponit qualiter : Exterminavit eam aper, id est diabolus fortis et ferox ; de silva, quia cogitationes eius agrestes et aviae sunt. Et singularis ferus, idem qui aper, id est superbus diabolus, depastus est eam. Sed, tu, Domine, Deus virtutum, convertere, respice de caelo, et vide, et visita vineam istam. Haec non mutantur. Et perfice eam quam plantavit dextera tua, id est propitiatio tua. Sed ubi perficies ? Perfice eam, super te fundatam, et super filium hominis. Hic aperte ostenditur Christus, qui de Maria virgine natus. Ipse enim est fundamentum, quod nemo potest mutare, quem confirmasti tibi, quando dixit : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, in quo confirmatus est Christus, apud homines, qui solus est fundamentum. Et sic erit, quia
- Incensa igni et suffossa ; ab increpatione vultus tui peribunt.
Incensa igni et suffossa, [Aug.] id est peccata ab increpatione vultus tui peribunt. Incensa et suffossa peccata dicit. Sed incensa sunt peccata illa quae facit ardens cupiditas ; suffossa vero, quae facit timor male iacens. Et haec sunt omnia peccata criminalia, quia omnia peccata fiunt, vel propter cupiditatem, vel propter timorem quem non capit cupiditas ; vincit timor. Perscrutamini conscientias, interrogate corda vestra utrum possint esse peccata, nisi aut timendo, aut cupiendo. Omnia ergo peccata, duae res faciunt in homine, scilicet cupiditas et timor : sic econtra amor Dei et timor eius ducunt ad omne bonum. Amas enim ut bene sit tibi ; times ne male sit tibi. Hoc age in Deo, non in saeculo. Uterque amor incendit, uterque timor humiliat ; sed aliter, et aliter de bono timore colonus intercedens pro arbore quae fructum non dabat, ne subverteretur ait : Fodiam circa illam et mittam stercora. Fossa significat piam humilitatem timentis ; stercora, sordes utiles poenitentis. De igne autem boni amoris dicitur : Ignem veni mittere in terram. Ait ergo, incensa igni, id est peccata quae veniunt ex amore male incendenti : incendit enim amor uterque. Et suffossa, id est peccata quae veniunt ex timore male humilianti : humiliat enim timor uterque. Peribunt ab increpatione vultus tui, id est Filii tui.
[Haym.] Haec est facies quae peccata delet. Quid enim increpabat Christus nisi peccata ? Vel ita, incensa dicuntur mala, quae igne cupiditatis fiunt, quod convenit cum praedicta sententia. Suffossa sunt occulta mala, dum alii paratur insidiose fovea. Haec autem peribunt in futuro, dum pro eis damnabuntur mali, quibus dicetur : Ite, maledicti, in ignem aeternum. Ut autem haec omnia iam impleantur,
- Fiat manus tua super virum dexterae tuae ; et super filium hominis quem confirmasti tibi.
Fiat manus tua. [Haym., Gl. int., Cassiod., Aug.] Vel ita continua, quasi dicat : Quandiu mali erimus ? donec Salvator adveniat. Ideo fiat manus tua, o Deus, super virum dexterae tuae. Ostendat se misericordia tua, fac bene cum vinea sua demonstrata facie tua, id est verbo tuo. Super virum dexterae tuae, id est filium Virginis. Grande sacramentum hic notatur, et magnum munus Dei ostenditur, quia tandiu salus Israel potuit dubitari, donec Christus venit ; sed tunc completa est promissio, ne ultra ab eo discedat Ecclesia, sponso coniuncta. Dicit ergo : Fiat manus tua super filium hominis quem confirmasti tibi, id est operatio tua ad effectum promissa perducat, et precatur operationem sanctae incarnationis. Quasi dicat : Quandiu increpas et accusas nos ? o Deus, fiat misericordia tua super virum dexterae tuae. Sicut oravi haec fac.
- Et non discedimus a te ; vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
Et non discedimus a te ultra, [Cassiod., Aug.] cum filium habemus, et vivificabis nos, ut te, non terrena amemus, in quo prius mortui eramus. Haec utilitas ex adventu Filii est. Et nomen tuum invocabimus, id est te diligemus, tu eris nobis totum et iuvamen. Quod ut sit,
- Domine Deus, virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Domine Deus, virtutum, converte nos. [Haym., Gl. int., Cassiod.] In quo incoepi in eo finiam. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Magna est suavitas huius versiculi ; in hoc regulam totius religionis exponit. Primo enim Deus nos convertit tunc et nos ante faciem ostendit, id est lumine pietatis nos inspicit, postquam tandem nos salvat. Haec ergo propheta iterat, quia per ipsum quisque breviter quod expedit implorat.
PSALMUS LXXX
PSALMI TITULUS : IN FINEM PRO TORCULARIBUS. PSALMUS IPSI ASAPH QUINTA SABBATI.
Exsultate Deo.
Titulus : In finem pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph, quinta Sabbati.
[Aug., Haym., Aug., Alcuin.] In hoc psalmo multa sunt congesta mysteria, ita tamen ut limen psalmi indicet interiora, per torcularia et quinta Sabbati nobis insinuata. Quinta enim Sabbati, id est quinta die, creavit Deus ex aquis animalia, scilicet natatilia et volatilia, id est pisces et aves, in quo sacramentum baptismi significatur, quo renati alii sunt tanquam aves, scilicet qui, contemptis his temporalibus, ad caelestia sublevantur ; alii tanquam pisces qui in fluctibus huius saeculi remanent curiosi ; per torcularia intelliguntur Ecclesiae. De actualibus namque torcularibus, nihil in hoc psalmo dicitur : Unde constat spiritualia esse torcularia quae hic memorantur, scilicet Ecclesias, quia sicut in torcularibus tria sunt, scilicet pressura, et de ea duo, scilicet oleum et amurca, quorum alterum reconditur ; alterum vero proiicitur, similiter vinum et acinum. Sic et in Ecclesia est pressura tribulationum pondus passionum, per quod fit discretio bonorum et malorum, quos eadem sacramenta coniungunt. Sicut enim racemus in vite simul habet vinum et acinum, et oliva in arbore oleum et amurcam, sic ecclesiastica sacramenta bonis et malis communia sunt.
[Aug.] Sicut autem vinum et oleum pressura torcularis eliquata reconduntur, acinum et amurca proiiciuntur velut in sordibus conculcanda. Ita accedente pressura tentationum, iustus iustior fit, et sordibus sordescit magis. Si ergo pressurae sunt quas queruntur blasphemi Christianis temporibus abundare ; ne turberis, esto oleum, non amurca quae proiicitur. Hic enim discernitur, quod simul pendebat in arbore. Pro pressura ergo tribulationum discernente cantatur hic psalmus Asaph, id est Dominicae congregationi, renatis ex aqua baptismi : ex quibus alii sunt oleum et vinum, aves, id est spirituales, alii sunt amurca, acinum pisces.
[Aug., Alcuin., Cassiod., Aug.] Et est sensus tituli : Psalmus iste dirigens nos in finem, id est in Christum, cantatur ipsi Asaph quia secundum historiam Asaph iste loquitur Iudaeis et spiritualiter Christianis. Asaph enim sibi ipsi loquitur. Psalmus dico agens pro torcularibus, id est ecclesiis, in quibus est pressura tribulationum, habitus quinta Sabbati, id est loquens de baptizatis et baptizandis aqua baptismi, quod figuratum est per opus quintae sabbati.
Intentio : [Aug., Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Monet ut post baptismum contemptis his ad caelestia, mente scilicet ascendamus.
Modus : Bipartitus est.
Primo dicit quid agendum est electis, qui sunt oleum, vinum, aves.
Secundo agit de amurca redarguens reprobos, ibi, audi, popule meus. Asaph ergo quasi proposita sibi imagine cuiusdam solemnitatis electos ad celebritatem incitat dicens : O aves, vinum, oleum, scilicet congregatio Dei, cui fit hic psalmus,
- Exsultate Deo adiutori nostro ; iubilate Deo Iacob.
Exsultate Deo adiutori nostro. [Aug., Cassiod., Aug.] Alii exsultant deceptori suo mundo. Vel fictitio deo, qui delusor est, et deceptor vel desertor. Vos autem, exsultate Deo adiutori nostro ; iubilate gaudio, quod non potestis explicare Deo Iacob, quia vos vere estis Iacob, scilicet minor populus cui serviet maior. Et
- Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium iucundum cum cithara.
Sumite psalmum, [Aug., Gl. int., Cassiod, Alcuin.] id est spiritualia accipite. Per psalmum enim intelligitur donum caeleste quod a Deo per gratiam largitur. Et date tympanum, id est carnalia. Per tympanum enim accipitur carnale quod a vobis est, id est in vestris sacculis habetis. Quasi dicat : Verba Dei, et humani actus in unam societatem conveniant. Haec est enim pax Ierusalem. Haec est ratio dati et accepti. Unde Apostolus : Si spiritualia seminavimus vobis, non magnum est si carnalia vestra metamus.
[Aug.] Ideo psalmo iungite tympanum, quia psalterium (ponitur hic pro psalmo) iocundum est cum cithara, quae ponitur pro tympano. Quasi dicat : Qui exspectat caelestia non sit piger ad operanda terrena praedicationi verbi Dei, corporalibus respondeamus operibus. Deinde subdit :
- Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae.
Buccinate. [Alcuin., Aug., Alcuin., Aug.] Haec usque ad partitionem. Vel ad litteram simpliciter, de Iudaeis accipienda sunt, vel allegorice de Christianis. Ad litteram autem sic accipitur ; Buccinate tuba in neomenia, vel initio mensis tubae, quod idem est. Neomenia enim Graece, Latine dicitur nova luna. Neos [νὲος] novus, menes [μήνη] luna, quae est initium mensis ; a primo autem die septimi mensis iussum erat Iudaeis, ut septem diebus tuba canerent, id est in initio novae lunae. Et dicitur illud festum Tubarum, quod celebrabant in memoria illius rei quod Dominus ostendit Abrahae arietem inter vepres haerentem cornibus, quem pro Isaac immolavit. Deinde quasi exponendo subdit, in insigni die solemnitatis vestrae. Haec eadem spiritualiter Asaph Christianis loquitur. Quasi dicat : Sumite, et date, et ne terreamini ; sed buccinate tuba in neomenia, id est in innovatione vestri, annuntiate et praedicate aliis clarius, et confitentius novam vitam,
[Cassiod., Aug., Gl. int.] quam nova luna significabat, in qua Iudaei clangebant tubis septem diebus : per quod significabatur quia qui septiformis gratia Spiritus sancti per quam innovamur erat praedicanda tuba, id est aperte, scilicet per opera manifesta, vel altis clamoribus. Unde Isaias : Exclama, exalta vocem tuam, scilicet tuba. Dico in neomenia, scilicet, in insigni die solemnitatis vestrae, id est in novitate vitae, ubi est veritatis cognitio et a malis feriatio.
- Quia praeceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob.
Quia praeceptum. [Cassiod., Alcuin.] Hoc prius secundum historiam sic : Ideo tuba canendum, quia lex data est Iudaeis per Moysen, in qua hoc praecipitur. Et hoc est. Ideo hoc, quia praeceptum est a Deo in Israel, hoc est in Iudaeis. Ubi autem praeceptum, ibi et iudicium est, quia in lege peccaverunt, secundum legem iudicabuntur. Et ideo etiam hoc agite et, id est quia iudicium est Deo Iacob, id est quia iudex futurus est qui hoc praecipit, et
- Testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti ; linguam quam non noverat audivit.
Testimonium futurae rei. [Cassiod., Haym.] Posuit illum praeceptum, vel sine illud in Ioseph, id est in populo Iudaeorum, quando ? cum exiret de terra Aegypti ; linguam quam non noverat, id est, legem per Moysen datam audivit et tunc Dominus
- Divertit ab oneribus dorsum eius ; manus eius in cophino servierunt.
Divertit dorsum eius ab oneribus, [Cassiod., Aug.] quibus exercebat eos Pharao in luto et latere. Nam manus eius, id est populi Iudaici ; servierunt in cophino. Cophinus est vas quo terram portabat, lateres faciens Pharaoni.
- In tribulatione invocasti me, et liberavi te ; et exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.
In tribulatione. Si propheta loquitur hic ita dicetur, divertit dicens : In tribulatione invocasti me : et liberavi te, et exaudivi te in abscondito tempestatis.
[Haym., Cassiod., Haym.] Ad litteram, quando nec aperte audebant gemere metu Aegyptiorum, cum affligerentur operibus luti et lateris, imputabantur eis beneficia Dei, ut gravior existimetur offensa. Probavi te apud aquam contradictionis, ubi de bonitate mea et potentia mea desperans dixisti : Nunquid poterit de petra eiicere aquam aut parare mensam in deserto ?
[Cassiod.] Vel hoc totum spiritualiter de Christianis accipitur hoc modo : Ideo praedicate in innovatione vitae, quia hoc praeceptum est in Israel, id est in Iudaeis, et ad litteram et spiritualiter, et iudicium est Deo Iacob. Non mutatur. Et non solum Iudaeis, sed etiam gentibus praecepit, et hoc est, Et posuit illud, praeceptum, vel sine illud, et est idem sensus : Posuit testimonium, id est praeceptum sub attestatione, in Ioseph, id est in gentibus augmentatis. Ioseph enim interpretatur augmentum. Gentes ergo sunt Ioseph, quia multi filii desertae magis, quam eius, quae habet virum. Quando posuit ? Cum exiret de terra Aegypti, etc. Ecce quinta Sabbati, unde in titulo ait :
[Aug., Alcuin.] Cum populus multiplicatus exiret de terra Aegypti, id est de tenebris ignorantiae per baptismum, tunc audit et percipit mysteria, quae non noverat, ubi debeat haerere cor. Et hoc est, cum exiret per baptismum de terra Aegypti, id est de tenebris ignorantiae. Linguam quam non noverat audivit, id est praecepta Evangelii, quae prius non noverunt. Vel hoc significat quod apostoli locuti sunt variis linguis magnalia Dei. Quid ex hoc auditu sibi fuit ? Ecce, divertit, ipse vel Dominus, ab oneribus, etc. Vel ita continua ; fuitne exeundum ? fuit utique, quia divertit Deus, dorsum eius, id est rationem ab oneribus, id est sarcina peccatorum, quae etiam per insequentes Aegyptios notata sunt. Unde Dominus : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. A quibus hominibus divertit ? ecce, manus eius servierunt in cophino,
[Aug.] id est in servili opere in immunditiis peccatorum, in terrenis operibus et lutosis, quae significantur per cophinos : quibus stercora mundantur, et terra portatur. Peccata autem servilia opera sunt iuxta illud : Qui facit peccatum, servus est peccati. In tribulatione, loquitur hic Deus peccatori, dicens : Ante in cophino serviebas. Sed, invocasti me, in tribulatione, quae erat pressa peccatis, et liberavi te, et exaudivi te in abscondito tempestatis,
[Aug., Haym., Cassiod.] typice, scilicet non in tempestate maris, sed in tempestate cordis, ubi pateris bellum suggestionis, ibi, exaudivi te, ut corde credas ad iustitiam, probavi te apud aquam contradictionis, id est apud populum contradicentem, ut ore fiat confessio ad salutem. Ita enim probat nos Deus in contradictionibus haereticorum.
[Aug.] Et revera qui exauditus est in tempestate cordis debet probari in aqua contradictionis. Cum enim crediderit et baptizatus fuerit, iam gradiens viam Dei habet multos exagitatores, multos insultatores, multos detractores, dehortatores, multis modis obsistentes. Haec est aqua contradictionis quam senserunt antiqui, sed iam pene siccata est. Tunc enim aquae populorum turbabantur, et acriter resistebant. Tunc enim Samsoni viro forti eunti ad ducendam uxorem de alienigenis obviam occurrit leo, quem occidit, scilicet Christo eunti ducere uxorem, id est Ecclesiam, de gentibus occurrit leo obviam fremens, id est populus gentium, sed dissipavit eum ut haedum caprarum, quia populus ille nihil erat, nisi languidus peccator, occisa autem illa feritate, iam non sic fremit, non currit obviam Christo ; imo vero iam in ipso invenimus leges pro Ecclesia, quasi favum in ore leonis. Quid ergo iam metuenda aqua contradictionis, quae iam prope tota siccata est ? Olim namque etiam Christo aqua contradictionis fuit ; etiam in seipso, ut de eo nato dictum est. Erit in ruinam et in resurrectionem multorum et in signum cui contradicetur Luc. II), sicut Iudaei contradixerunt titulo crucis eius, volentes mutare titulum. Quibus Pilatus respondit : Quod scripsi scripsi, etc. Qui ergo probat nos ad aquam contradictionis ipse, eamdem aquam sensit, ut eam nos non timere faceret.
Pars II. Διάψαλμα.
- Audi, populus meus, et contestabor te ; Israel, si audieris me, non erit in te Deus recens, neque adorabis deum alienum.
Audi populus. [Aug., Gl. int., Alcuin., Aug.] Secunda pars, hactenus egit de oleo torcularis, id est de bonis, iam hic agit de amurca, id est de reprobis, qui hic arguuntur, quod dicitur ad cavendum. Quasi dicat : Quia tot beneficia feci, o amurca, acinum, pisces qui estis populus meus. Et hic enim, suus, est pertinens ad torcular.
Audi, [Cassiod., Haym.] id est intellige, et ego contestabor te, vel testificabor tibi, alia littera, id est testimoniis Scripturarum probabo tibi quod dicam. Vel contestabor te,
[Cassiod.] id est testis ero veritatis. Ecce ipse Dominus iudicii testem se facit veritatis, tam hic quam in futuro, ut nullus iam dubitet, cum ante iudices terrenos soleant testes produci ad cognitionem veritatis.
[Cassiod., Aug., Hier., Aug.] Deinde quid velit eum intelligere subdit : Israel, si me audieris. Vocando eum Israel familiarem sibi significat, et ad iussa invitat. Non erit in te, in corde tuo, ubi veritas non falsitas debet esse. Non dico a te, quasi foris sit, sed in te, id est in corde tuo, ubi, si non recte sentis, est imago phantasmatis tui. Quod enim quisque cupit et veneratur, hoc illi deus est. Quid non erit in te ? Deus recens. Hoc dicit, ne verbum Patris putetur sub tempore. Deus enim recens ad tempus factus est. Deus autem noster non est recens, sed ab aeterno in aeternum. Etenim Christus noster recens forte homo est, sed sempiternus Deus. In te ergo non erit deus recens. Si me audieris, alii quidem sibi faciunt recentes deos, vel idola, vel Christum imparem Patri, Filium Dei dicentes et Filium Dei negantes. Si enim Filius unicus est, hoc est quod Pater est ex aeternitate. Illi autem cogitant recentem deum, et alia huiusmodi fingunt in corde ; et ita ipsi sunt templa simulacrorum, quae, si non in templis, tamen (quod peius est) in corde suo posuerunt. Magnum ergo opus est intus haec idola frangere, et locum Deo viventi, non recenti in corde dare. Omnes enim isti aliud et aliud sentientes, alios atque alios deos sibi facientes, ipsamque fidem falsitate variantes sibi consentire videntur. In omnibus enim terrena est cogitatio, opinio diversa, vanitas una. Unde alibi : De vanitate sua in idipsum, quamvis enim opinionum varietate discordent, simili tamen vanitate colligatur. Ideo Samson caudas vulpium colligavit, ibique ignem alligavit, ut incenderet messes alienigenarum, scilicet Philisthaeorum. Samson interpretatur sol eorum, id est Christus, qui est sol eorum, scilicet quibus ipse lucet : non omnium sol est, de quo mali dicturi sunt : Erravimus a via veritatis. Et sol iustitiae non illuxit nobis. Et alibi : Sol iustitiae est, et sanitas in pennis eius. Vulpes autem sunt insidiose maximi haeretici, latentes in tortuosis et cavernosis anfractibus decipientes, et ore putentes, de quibus in Canticis dicit sponsa : Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas Cant. II), id est convincite haereticos, qui, etsi dissentire videntur ab invicem, in malum tamen, id est in posterioribus, consentiunt, et simili vanitate tenentur et igne corrumpente, quem caudis trahunt incendunt messes ; non nostrorum, quia novit Dominus qui sunt eius : sed alienigenarum, qui sunt vasa contumeliae. Ad populum ergo istum loquens ait : Si me audieris non erit in te deus recens, quia ego sum qui sum, non dicit a te quasi forinsecus sit adhibitum simulacrum : sed in te, id est in corde tuo, imago recentis dei, quam portans tecum, remanes vetustus. Neque adorabis deos alienos.
[Cassiod.] Si enim non cogitas falsum deum, nec adorabis fabricatum, alienum dicit deum, qui nomine non essentia deus est. Est autem pene par scelus, recentem deum putare, et idolis servire. Dico non adorabis, nec debes, quia ego sum qui sum.
- Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti ; dilata os tuum et implebo illud.
Ego enim [Aug., Gl. int., Cassiod., Aug.] non alienus, et si homo sim, sum Dominus Deus tuus, qui tibi haec temporaliter praestiti, scilicet eduxi te de terra Aegypti. Historialiter per hoc ostenditur non esse recens. Allegorice, eduxi te per baptismum, de terra Aegypti, id est de tenebris ignorantiae ; factis propriis indicatur Deus. Dilata desiderio os tuum, id est cor tuum, ubi angustias pateris, ubi sunt vana simulacra. Sed dilata os tuum, confitendo, amando, frange idolum cordis, quod te angustat ; tolle de conscientia tua recentem deum. Et ego implebo illud pane vitae et intellectus, quia apud me est fons vitae. Sic monui.
- Et non audivit populus meus vocem meam ; et Israel non intendit mihi.
Et non audivit populus meus vocem meam, [Aug., Cassiod., Aug.] cui legem dedi, et magna feci, ut culpa cresceret. Etsi enim implevi ora prophetarum, non tamen ab amurca auditi sunt. Quis enim eius vocem non audivit ? ecce : Et Israel non intendit mihi. Ingratus tot beneficiis, nec etiam attendere voluit. Unde digna sequitur ultio.
- Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; et ibunt in adinventionibus suis.
Et dimisi eos. [Aug., Haym.] Ecce currit amurca, apertis foraminibus torcularis. Secundum desideria cordis eorum, id est dedi eos sibi. Unde Apostolus ; Tradidit eos Deus in concupiscentias cordis eorum ; Et ipsi ibunt in adinventionibus suis, vel affectionibus, alia littera, quibuslibet, quia propter traditiones suas irrita fecerunt mandata Dei. Sed
- Si populus meus audisset me ; Israel si in viis meis ambulasset.
Si populus meus audisset me, [Haym., Aug.] credendo. Deinde exponendo subdit, Israel, hic est populus, scilicet si in viis meis ambulasset, hoc est audire me,
- Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem : et super tribulantes eos misissem manum meam.
Forsitan, [Rem., Aug., Haym., Cassiod.] id est vere, sed ironice dicit, humiliassem inimicos eorum, omnis generis inimicos, omnis generis hostes, de quibus conqueritur quod per eos peccet, inimicos dico, pro nihilo computandos. Vel pro nihilo, id est gratis hoc fecissem. Vel secundum aliam litteram, humiliassem inimicos, in nihilum redigendo, et misissem manum meam, id est vindictam, super tribulantes eos, quos pressissem potentia mea. Exemplo istorum patet quia si Deo resistimus, ipse non contradicit inimicis nostris, nec manum defensionis nostrae super eos ponit.
- Inimici Domini mentiti sunt ei ; et erit tempus eorum in saecula.
Inimici Domini. [Cassiod., Aug.] Item Propheta loquitur post interposita verba Domini. Quasi dicat : De inimicis conqueruntur, quod per eos peccent, sed ipsi facti sunt inimici Domini, quia mentiti sunt ei, resumendo, quibus renuntiaverunt, abrenuntiaverunt in baptismo diabolo et pompis eius, id est diabolicis factis a Deo damnandis, sed rursus ad ea redeunt, et sunt novissima peiora prioribus. Ecce canis reversus ad vomitum, et sus lota in volutabro luti.
[Cassiod., Aug., Alcuin., Aug.] Vel ad litteram de Iudaeis, qui mentiti sunt Domino, non peragentes promissa. Hoc non pagani, qui nil promiserunt. Quid inde eis ? Et si hic tolerati sunt, non salvantur solis sacramentis : quod ita dicit : Et ideo quia tales sunt erit tempus poenae eorum in saecula id est in aeternum, etsi hic floreant. Vel tempus eorum, id est variatio eorum per poenas, transibunt enim ab aquis nivium, ad calorem nimium, erit in saecula, id est in aeternum. Et qui sunt isti ? ecce :
- Et cibavit illos ex adipe frumenti ; et de petra melle saturavit eos.
Et cibavit illos, [Cassiod., Aug.] vel ita continuat : Tales sunt, Et tamen cibavit illos ex adipe frumenti, ad litteram, vel manna. Unde ipsi sunt ingrati. Vel allegorice, eos cibavit corpore Christi. Sacramentis enim suis eos miscuit, et Iudae etiam buccellam dedit. Vel, cibavit eos ex adipe frumenti, id est spirituali intellectu. Et de petra melle saturavit eos ad litteram, in eremo de petra produxit aquam, non mel. Ideo mystice tantum intelligitur. Mel ergo sapientia est primatum tenens dulcoris in escis cordis. Et est, non solum adipe frumenti cibavit eos, sed etiam, melle profluenti de petra, id est sapientia Christi. Nam petra erat Christus. Saturavit eos, ut delectentur verbo Dei, cognitione sacramentorum, solutione parabolarum et tamen mentiti sunt ei.
