Psalmi XXI-XXV — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS

Psalmi XXI-XXV

PSALMUS XXI

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID, PRO ASSUMPTIONE vel SUSCEPTIONE MATUTINA seu PRO CERVA MATUTINA,

 

Deus Deus meus, respice in me. Titulus. In finem psalmus David pro assumptione vel susceptione matutina seu pro cerva matutina.

[Cassiod.] Psalmus iste primus eorum est qui principaliter et late agunt de passione Christi.

[Alcuin.] Et cum iste psalmus sufficeret in testimonium Dominicae passionis, ne qua sit alicui excusatio, ne qua ambiguitas, sequuntur et alii quatuor de eadem re aperte scripti, scilicet trigesimus quartus et quinquagesimus quartus ; sexagesimus octavus, centesimus octavus. Quorum omnium talis est forma : Quia a gemitu et operatione incipiunt, et in salute hominum terminantur, ne audita passione fideles desperent, sed ex ea veram salutem esse credant, in titulo tamen non fit mentio de passione, sed de resurrectione cum ait : Pro assumptione vel susceptione matutina

[Cassiod.], sed per id quod sequitur, id per assumptionem notatur quod praecedit, id est passio, ut cum dicitur aliquis manumissus, intelligitur fuisse servus ; ita etiam cum dicitur Christus resurrexisse, intelligitur mortuus fuisse.

[Aug.] Assumptio autem vel susceptio matutina dicitur resurrectio Christi, quae mane facta est, cum adhuc tenebrae essent, quando humana natura in gloria assumpta est.

[Alcuin.] Et haec dicitur a similitudine solis, qui paulatim ascendendo assumitur, donec ubique clarescat, sic Christus de passione ad resurrectionem, inde in caelum ad dexteram Patris ascendit. Unde misso in apostolos Spiritu sancto, mundum fidei radiis illustravit. Et quia hic principaliter agitur de passione in qua Christus oravit pro resurrectione, bene non de assumptione, sed pro assumptione dicit. Et est sensus tituli talis : Psalmus iste, tendens in finem id est in Christum, de cuius passione agit, est David, id est Christi, qui hic loquitur in persona sua, vel sub personna veteris hominis,

[Aug.] id est Ecclesiae, quae vetus est in culpa et in poena. Vetustas namque nostra in duobus consistit, in poena scilicet, et in culpa : quae duo Christus in nobis consumpsit, per suam simplam vetustatem, unde et una die et duabus noctibus iacuit in sepulcro, significans se sua simplici vetustate nostram geminam consumere. Nam ut ait Apostolus : Vetus homo noster confixus est cruci cum illo. Unde Osee propheta ; Ero mors tua, o mors : Christi dico, orantis pro assumptione matutina, id est, agentis de passione, ubi orat pro resurrectione mane facta.

[Cassiod.] Hic ergo oratur assumptio Christi, id est resurrectio pro qua praemittitur passio, ita expresse exposita, quasi sit historia evangelica, non prophetia et merito ita diligenter narratur, quia ipsa passio salus est mundi. Alii autem habent pro cerva matutina quod idem est secundum aliam similitudinem.

[Alcuin] Cerva enim est humana Christi natura, quae lutum et spinas, scilicet peccatorum transiliit, et mane in gloria resurrectionis, quasi in altum est assumpta. Intentione nos monet compati Christo, ut conregnemus.

[Cassiod.] Modus. Tripartitus est psalmus. Primo praemittitur conquestio de derelictione, necnon et oratio, sicut in omnibus psalmis de passione. Secundo, describitur passio, ubi et oratur resurrectio ibi, circumdederunt etc. Tertio fructus et virilitas passionis ostenditur, ibi, narrabo etc.

[Aug.] Christus ergo sub persona veteris hominis, poenae et culpae expositi, clamat.

 

  1. Deus Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti longe a salute mea : verba delictorum meorum.

[Alcuin.] Deus, Deus meus. Deus, geminat ex affectu. Vel, Deus, omnium per potentiam creationis, qui est Deus meus proprie per cultum respice in me. Hoc non est in Hebr., sed additum est a LXX Interpretibus, magis sensum quam verba sequentibus. Respice, dico, et necesse est, quia dereliquisti me, id est, poenae et culpae me exposuisti. Et hoc quare ? secundum Hebr. ita iunge litteram : Deus Deus meus, quare dereliquisti me ?

[Aug.] Mirum est quomodo Christus dicit, dereliquisti me, cum et Deus esset cum eo. Non enim Deus dereliquerat illum, cum esset Verbum Dei Deus, sed pro nobis hoc dicit, qui in eo sumus unum ut membra, et sumus corpus eius. Corpus enim Christi est Ecclesia, pro qua hic dicit, pro qua et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : Longe. Hic est solutio. Quasi dicat : Ecce quare ; ideo scilicet quia longe es a salute mea, scilicet mei veteris hominis, quia longe est a peccatoribus salus. Et haec verba, scilicet dereliquisti me, et longe, et quare, non sunt iustitiae, sed delictorum meorum, id est ostendunt me non esse iustum, sed peccato[Rem Vel sub una distinctione, longe a salute mea sunt verba delictorum meorum, id est verba mea, dicit Christus in persona veteris hominis, quae stulta sunt et delicta, sunt causa quare tum longe es a salute mea.

 

  1. Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies : et nocte, et non ad insipientiam mihi.

Deus meus

[Aug.]. Item hoc Christus ex persona veteris hominis. Quasi dicat : Ita longe sunt a salute, quod clamabo ad te, o tu qui es Deus meus per diem, id est in prosperis, ut non abeant : et nocte, id est in tribulatione ut abeat ; et non exaudies, me clamentem sic, quia verbis delictorum clamo. Quomodo hoc dicit qui peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore eius : sed de nobis corpore suo dicit hoc, scilicet de me, de te, de illo corporis enim sui id est Ecclesiae gerebat personam. Sicut et alibi, cum dixit : Transeat a me calix iste pro nobis loquitur. Nisi forte putetur timuisse mori, id est timore mortis suae illud dixisse.

[Aug.] Sed non vere timebat Deus pati, tertia die resurrecturus, cum arderet Paulus dissolvi et esse cum Christo. Non est enim fortior miles quam imperator, sufficit servo, ut sit sicut dominus eius. Miles ergo coronandus gaudet mori ; et dominus coronaturus timet mortem. Sed infirmitatem nostram repraesentans, pro suis infirmis qui timent mori haec dixit : Illorum vox erat, sic et hic vox membrorum est, non capitis, clamabo per diem et noctem, et non exaudies. Multi enim clamant in tribulatione et non exaudiuntur.

Sed animadvertendum diligenter, quod August. hic videtur dicere Christum non veram tristitiam, vel timorem habuisse, cum ipse idem alibi dicat Christum sic veram tristitiam vel timorem assumpsisse, ut veram carnem et Evangelium quoque ; dicit : Coepit Iesus pavere et taedere. Distinguat ergo lector quomodo utrumque dictum sit. Et utrumque verum esse intelligat. Vere enim mortem non timuit, id est necessitate conditionis illi defectui non subiacuit, quia sine vitio et peccato erat ; et tamen verum timorem atque tristitiam in se suscepit, quomodo veram carnem, sed sola voluntate miserationis, non necessitate conditionis. Verum itaque timorem mortis habens, illud dixit : Transeat a me calix iste : sed maxime pro infirmis membris. Ita et hic ex membrorum persona dicit se non exaudiendum. Sed hoc ad salutem, non ad insipientiam est. Unde subdit, et non ad insipientiam. Quasi dicat : Clamavi in prosperis et adversis, et non sum exauditus. Et de utroque, non est mihi ad insipientiam, sed ad sapientiam, scilicet ut sapiam, quid clamandum sit, et quomodo

[Aug.] scilicet non verbis delictorum, et ex desiderio temporalis vitae, sed verbis conversionis ad te pro vita aeterna. Per hoc ergo intelligo quod non audit Deus ad voluntatem, sed ad salutem, sicut medicus non agit ad voluntatem aegri, sed ad sanitatem.

 

  1. Tu autem in sancto habitas, laus Israel.

Tu autem. Quasi dicat : Clamabo ad te et die et nocte, nec exaudior.

[Aug.] Quare autem hoc fiat, tui intelligunt, quia tu autem habitas in sancto, id est in sanctificatis a te. Et ideo non audis verba delictorum, sed clamantes verbis vitae aeternae, scilicet quos facis intelligere quod ad salutem sanctos interdum non audis, ut Paulum : et ad damnationem, malos aliquando audis, ut fecisti daemonibus, concedens intrare porcos, vel tentare Iob. Tu, dico, qui es laus Israel, id est videntis te, non eius qui se voluit abscondere a conspectu tuo.

 

  1. In te speraverunt patres nostri : speraverunt, et liberasti eos.

In te speraverunt

[Gl. int.] Loquitur adhuc Christus ex persona veteris hominis. Quasi dicat : Me non audisti, sed praecedentes patres audisti et liberasti. Quare ergo non audis, et me, vel nos ? quasi dicat, mirum est. Et hoc est quod ait : In te speraverunt patres nostri

[Aug.], antiqui, scilicet iusti speraverunt. Quasi dicat : Ex spe est liberatio et liberasti eos ut populum Israel, de Aegypto et camino tres pueros, et Danielem de lacu leonum, et Susannam de falso crimine, et huiusmodi

[Aug.] Quare ergo similiter et nos non liberas ? Sciant omnes ad Christum venientes, hoc ideo fieri, quia in tribulatione Christianus probatur, si non derelinquit Deum suum, Fornax enim paleas in cinerem vertit, auro sordes tollit ; ita illi in quibus habitat Deus, in tribulatione meliores fiunt, tanquam aurum probati. Novit ergo quid agat qui nos fecit, novit et reficere nos bonus structor, qui aedificat domum. Et si quid ceciderit, novit resarcire. Sequitur,

 

  1. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi.

Ad te etiam clamaverunt,

[Aug.] non utique verbis delictorum, a quibus longe est salus, et salvi facti sunt statim, non dico in futuro. Et repetit in te speraverunt.

[Cassiod.] Attende quod magnus decor locutionis est, dum iterat, speraverunt ; et non sunt confusi de praemio,

Aug,] quia non in se sibi spes fuit, sed in te.

 

  1. Ego autem sum vermis et non homo ; opprobrium hominum et abiectio plebis.

Ego autem.

[Aug.] Hucusque locutus est Christus in persona veteris hominis. Hic iam proprie Christus in sua persona loquitur. Quasi dicat : Patres liberasti, et non Ecclesiam, quod mirum est. Et non tantum hoc est mirum, sed etiam quod de me fecisti ; me enim qui maior sum omnibus abiectiorem aliis fecisti. Excellentiam suam notat dum ait : Ego autem sum vermis et non homo : Abiectionem, cum dicit, opprobrium hominum. Et hoc est, ego autem sum vermis, quia sine virili semine natus sum de Virgine, ut essem ultra homines in honore. Unde subdit, et non homo tantum, quia etiam Deus sum. Ideo cum dixisset, vermis, addit, et non homo, ut distinctionem notaret, quia est et homo vermis, ut Adam, qui non de semine viri fuit, et homo tantum ; sed Christus est vermis et non homo, quia erat Verbum in principio apud Deum.

[Cassiod.] Vel, non homo, id est peccator. Et cum sim talis et tantus, ego qui maior sum omnibus, cum essem in hac dignitate, etiam factus sum, opprobrium hominum, in sputis et colaphis, et abiectio plebis, dum pro eo elegerunt Barabbam.

[Cassiod., Gl. int., Aug.] Ecce quanta patitur Christus, cum patres liberati fuerunt. Ideo vero de se obiectio dicit, ut vel sic superbia hominis Deum humilem imitetur. Vel in persona Christi omnia superiora possunt accipi, qui veram humanitatis naturam exprimens ait : Deus Deus meus, haec sunt verba quae clamavit in cruce pendens, Eli, Eli, quare me dereliquisti, hoc est quod ibi dixit, lamma sabacthani. Quando haec vero in cruce dixit, psalmum istum de se scriptum indicavit, longe a salute. Quasi dicat : Ecce quare, quia verba, id est postulatio, delictorum meorum

[Cassiod., Gl. int., Alcuin.] id est membrorum meorum delicta, postulantia mortem meam sine qua non est salus, sunt, longe a salute mea, corporali, id est sunt causa quare patior, quia sic, id est per passionem sunt tollenda delicta meorum. Et nota quia nostra delicta dicit sua, sua ea fecit non ad habendum,

[Aug.] sed ad delendum, ut suam iustitiam faceret nostram.

[Cassiod.] Ita longe sunt, quod clamabo ad te, quasi dicat : Tu es Deus meus, per diem, quia nullae in eo tenebrae erant. Et nocte, id est in tribulatione, in qua clamantes solent exaudiri. Et, tamen, non exaudies me quin sinas crucifigi. Non enim exauditus est Christus ad salutem corporalem. Attende diligenter quod dicit hic Christum non fuisse exauditum, cui concordat illud quod in Evangelio ipse Christus dicit : Transeat a me, si fieri potest, calix iste ; verumtamen non fiat voluntas mea, sed tua. Ex his enim videtur Christus petiisse et voluisse quod non obtinuit. Sed his contraria videntur, quae in alio psalmo dicuntur : Desiderium cordis eius tribuisti ei ; et voluntate labiorum eius non fraudasti eum. Et alibi : Impleat Dominus omnes petitiones tuas. Sciendum igitur iuxta duas naturas, diversas fuisse voluntates in Christo. Aliud enim volebat voluntate divinitatis, cui per omnia rationis affectus concordabat. Aliud affectu sensualitatis. Voluntate namque divinitatis et rationis volebat mori pro salute hominis ; affectu sensualitatis non volebat. Utrumque tamen bonum erat, sed alterum melius, scilicet ut moreretur. Ideoque illud effectui mancipavit. Nec tamen dicendum est in Christo spiritum concupisse contra carnem, vel carnem contra spiritum, sive contra Deum, quia voluntas Dei erat ut secundum carnem illud vellet ac peteret, ut veritas humanitatis in eo exprimeretur. Hoc ergo attendentes dicimus Christum aliquid voluisse et petiisse iuxta affectum carnis quod non obtinuit, quia nec secundum voluntatem deitatis et rationis id obtinere voluit. Quare ergo petiit ? ut tibi formam in tribulatione clamandi ad Deum daret, et tuam divinae subiiciendi voluntatem. Quaecunque enim secundum divinitatem et rationem voluit, facta sunt. Quia ergo hic secundum affectum sensualitatis, pro temporali salute clamavit, quam non obtinuit, bene ait : Clamabo et non exaudies, et hoc, non erit ad insipientiam mihi.

[Cassiod., Aug.] Sed ut sapienter meo sanguine genus humanum liberetur. Nullus enim fuit convenientior modus nostrae liberationis, ut homo qui per superbiam cecidit, per humilitatem resurgat. Tu autem. Quasi dicat : Dico, non exaudies, sed quamvis non audis, tamen tu, habitas in me sancto, quia Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. Tu dico, Laus Israel,

[Cassiod., Alcuin.] id est qui laudas te videntem. In te speraverunt, quasi dicat : Dico in me sancto habitas, et ita mirum, quia patres liberasti antiquos, me autem non. Sed sum vermis, et opprobrium,

[Gl. int., Cassiod.] et hoc est quod ait : In te speraverunt, dicit Christus, patres nostri qui minores erant quam ego qui fuerunt patres mei secundum carnem, speraverunt et liberasti eos, hoc non mutatur. Ad te etiam clamaverunt et salvi facti sunt ; in te speraverunt et non sunt confusi, haec sicut prius intellige. Ego autem sum, etc., quasi dicat : Illos liberasti, ego autem sum vermis et non homo

[Cassiod.], id est ita viliter conculcatus ac si essem vermis, et non homo. Vel, ego sum vermis,

[Aug., Cassiod.] quia mortalis, et de carne sine coitu et concupiscentia natus, ut vermis de terra, et humilis et vilis ac silentio repens. Et tamen, non sum homo tantum, quia etiam Deus. Et sum opprobrium hominum, etc.

 

  1. Omnes videntes me deriserunt me : locuti sunt labiis et moverunt caput.

[Cassiod., Aug.] Omnes, mali, scilicet, videntes me huiusmodi deriserunt me, et locuti sunt labiis, non corde tantum dicentes : Si Filius Dei, descendat de cruce, et credimus ei.

[Cassiod.] Et moverunt caput irridentes vel quasi minantes, non iudicio agentes et ironice dicentes :

 

  1. Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum.

[Gl. int.] Speravit in Domino, ut ait, eripiat eum de manibus nostris. Vel si non eripit, salvum faciat, id est resuscitet eum quoniam vult eum, ut ait.

[Cassiod.] Haec est ironia Iudaeorum. Ecce quasi historialis narratio, non prophetia, ne qua sit excusatio, ne qua ambiguitas.

 

  1. Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae : in te proiectus sum ex utero.

Quoniam tu es, causam opprobriorum hic ostendit.

[Aug.] Quasi dicat : Ideo haec dicunt, quoniam tu es qui abstraxisti me de ventre, id est quia homo factus sum tui operatione. Nam in Verbum quod est in principio apud Deum, talia non dicerent. Verbum enim illud per quod facta sunt omnia, non extractum est de ventre, nisi quia Verbum caro factum est. Et tu es spes mea, vel, Deus meus. Alia littera. Et hoc ab uberibus matris meae, id est secundum humanitatem, secundum quam suxit ubera matris. Ab uberibus ergo est spes et Deus meus, qui ante saecula es Pater meus secundum divinitatem. Et in te proiectus, vel iactatus sum ex utero, ut tu solus esses spes mea, qui iam homo, iam infirmus sum, et tu es Deus meus.

 

  1. De ventre matris meae Deus meus es tu : ne discesseris a me.

De ventre matris meae, etc., id est secundum id quod a matre habeo, non secundum id quod de te habeo.

[Aug.] Nam de te es Pater meus, sed de matre es Deus meus, id est creator secundum quod homo sum ; sed secundum quod sum Deus, a te sum genitus. Et ideo, ne discesseris a me. Vel ita, et mutatur ordo litterae sic :

[Cassiod.] Ipsi ita mihi faciunt, sed, tu ne discesseris a me, quia iam coepisti mecum esse. Et hoc est quod ait : quoniam tu es qui extraxisti me de ventre matris meae, non vir, quia tua virtute, non opere viri clauso utero natus sum. Hoc dicit, ne dubitetur Virginis partus. Virtute enim Dei totum factum est. Et tu es spes mea ab utero matris meae. Vera humanitas in Christo, et magna perfectio hic notatur ; ab ubere enim fecit quod vix facit aliquis iam maturus, etc., in te proiectus sum ex utero, non in peccato hominis, alii enim in peccato Adae proiiciuntur, ex quo rei sunt. Ego vero proiectus sum in te, ut in te solo sperarem, et non tantum ab uberibus es spes mea, sed etiam : Tu es Deus meus de ventre matris meae, quasi dicat : Nec conceptio sine Deo facta est, nec in peccato conceptus sum ut homo, sed de Spiritu sancto conceptus sum et natus. Unde Angelus ad Mariam ait : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Vel ita, quoniam tu es, et legitur allegorice, ubi per matrem intelligitur Synagoga, quasi dicat : Ideo haec mihi faciunt, quoniam tu es qui abstraxisti me de ventre.

[Aug.] Non solum de illo virginali ventre, quae lex nascendi est omnibus, sed et de tenebris Synagogae quibus obtegitur, et nondum in lucem Christi natus est, quisquis in legalibus observationibus Sabbati, et circumcisionis caeterorumque confidit. Et tu es spes mea, vel, Deus meus ab uberibus matris meae, non ex quo uberibus virginis lactari coepi, quia et ante : sed ab uberibus Synagoga, a quibus sicut de ventre, ut ante dixi, extraxisti me, ne scilicet carnalem consuetudinem sugerem. Et in te proiectus sum ex utero Synagogae, cuius uterus, id est Scribae et Pharisaei, me non pertulit, sed iactavit. Nec fecit eius venter ut sicut parvulus essem tui oblitus : sed, tu es, id est fuisti Deus meus de utero matris meae, Synagogae : ergo, ne discesseris a me. Terminat conquestionem in oratione, et causam supponit.

 

  1. Quoniam tribulatio proxima est : et non est qui adiuvet.

Quoniam tribulatio proxima est,

[Aug.] in corpore meo, vel, proxima est, secundum tempus, quia imminet. Et item ideo quoniam non est alius qui adiuvet, si tu non adiuvas.

 

PARS. II.

  1. Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me.

Circumdederunt me.

[Cassiod.] Secunda pars, ubi describitur Christi passio, quam terminat oratio, et ad convincendos Iudaeos refert futura quasi praeterita, quasi dicat, tribulatio proxima est. Nam circumdederunt me, consiliis vel cum gladiis et fustibus vituli multi,

[Aug., Cassiod.] id est, multitudo luxuriantis populi, qui erant sine iugo Dei. Et tauri pingues, id est principes superbi, de pinguedine ferociores, obsederunt me a simili, quasi castrum, ne evaderem. Et

 

  1. Aperuerunt super me os suum : sicut leo rapiens et rugiens.

[Cassiod., Aug.] Aperuerunt super me, ut ferae, volentes me deglutire, os suum, scilicet non a sapientia Dei, sed sua cogitatione scelerata reseratum. Ipsi dico existentes sicut leo rapiens in comprehensione, et rugiens quando dixerunt : Crucifige, crucifige. Fuit enim quasi leonis rapina, quando apprehensus sum ; et rugitus, cum clamaverunt : Crucifige, crucifige. Confer verba, et redde singula singulis.

[Cassiod.] Ut leo rapiens, circumdederunt ; ut rugiens, os aperuerunt. Sequitur :

 

  1. Sicut aqua effusus sum ; et dispersa sunt omnia ossa mea.

Sicut. Quasi dicat : Obsederunt et circumdederunt me, et etiam occiderunt me, et tam viliter, quod effusus sum sicut aqua, id est occisus sum ab eis, ita viliter, ut aqua effunditur.

[Gl. int.] Non sine causa aquae effusione utitur, in comparatione suae mortis.

[Aug.] Aqua enim quando funditur tria facit, scilicet abluit, et irrigat et lapsum facit pedibus : ita effuso Christo, ablutae sunt vitiorum sordes, et ad germinandum rigatae sunt virtutibus mentes, et etiam lapsi sunt persecutores, quia pro peccato necis Christi interius exteriusque puniuntur, sicut Iudaei ; et prae timore passionis dispersa sunt omnia ossa mea,

[Aug., Hier.] id est dispersi sunt discipuli mei, qui erant futuri firmamenta corporis mei, id est Ecclesiae, quia relicto eo, fugerunt. Unde alibi : Elongasti a me amicum. Et ideo discipuli fugerunt, quia

 

  1. Factum est cor meum tanquam cera liquescens : in medio ventris mei.

 

Cor meum factum tanquam cera liquescens, in medio ventris mei, id est doctrina mea qua eos confirmaveram, admota passione, quasi igne evanuit, et infirmis excidit,

[Alcuin.] qui per ventrem significantur. Et etiam ideo, quia

 

  1. Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis ; et in pulverem mortis deduxisti me.

Virtus mea prius probata miraculis aruit

[Alcuin.] id est viluit tanquam testa, quae est quiddam vilissimum. Aruit virtus ideo et, id est quia, lingua mea adhaesit faucibus, id est non respondi eis verbum. Unde : Tanquam ovis ductus est ad occisionem, et tanquam agnus coram tondente se obmutuit. Et ideo etiam, aruit, quia deduxisti me, secundum opinionem Iudaeorum, in pulverem mortis,

[Hier.] scilicet, in quem rediguntur mortui. Et hoc totum inde processit.

 

  1. Quoniam circumdederunt me canes multi ; consilium malignantium obsedit me.

Quoniam circumdederunt me canes multi. Vel ita ab illo loco : Sicut aqua effusa sunt. Alia littera. Et notatur hic magnum sacramentum, dum ait : Sicut aqua, scilicet ablutio peccatorum.

[Cassiod.] Et haec facta est, quia apostoli per mundum dispersi sunt ad praedicandum, qui intelliguntur per ossa, qui etiam ipsi effusi dicuntur, ut aqua abluens et rigans, quasi dicat : Circumdederunt me, et etiam occiderunt, et me passo, omnia ossa mea, id est firmi mei apostoli, scilicet, dispersa sunt,

[Aug.] id est missi sunt ad praedicandum ubique a Domino, dicente illis : Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Et illa ossa effusa sunt sicut aqua,

[Cassiod.] quia apostoli abluerunt sordes vitiorum, et rigaverunt mentes, ut aqua abluit et rigat. Et per eos, cor meum factum est tanquam, etc., id est secretum Scripturae elicuit,

[Hier., Aug., Cassiod.] quia Scriptura, id est sapientia et voluntas Christi, quae erat in Scripturis clausa, crucifixo Domino liquefacta est ut cera, adeo ut omnes infirmi intelligerent. Unde subdit, in medio ventris mei. Venter, qui mollis est pars corporis, infirmos in Ecclesia significat, quibus etiam manifestata est sapientia Christi et voluntas. Vel in medio ventris mei, id est in memoria Ecclesiae.

[Aug.] Sicut enim venter escas recipit, ita memoria rerum tenet notitias. Et bene legis mysteria comparat cerae, quae tunc lucem reddit, cum calore dissolvitur,

[Cassiod.] ita passionis Christi igne admoto, Scripturarum mysteria patefacta sunt, ut omnibus in Ecclesia illucescerent. Et pro eo velum templi scissum est, a summo usque deorsum, et per eamdem passionem, virtus mea aruit tanquam testa,

[Hier. [Cassiod.] id est nomen meum quod ante passionem contemnebatur, post firmius honoratur. Et ideo non ait tanquam fenum, sed tanquam testa, quia ut testa igni fit firmior, ita virtus Christi igne passionis quasi induruit, et solidata est. Et lingua mea, id est praedicatores mei, adhaesit faucibus meis, id est verbis meis intenderunt, ut de interioribus meis caperent sapientiam. Vel, lingua mea adhaesit faucibus meis, id est apostoli per quos locuturus eram, servaverunt praecepta mea, apud se. Et per eos, in pulverem mortis,

[Aug.] id est in impios quos proiicit ventus a facie terrae, et morti destinatos, deduxisti me

[Gl. int.], id est in cognitionem eorum, qui erant pulvis mortis. Ductus sum, per apostolorum praedicationem, quoniam circumdederunt, quasi dicat effusus sum, et hoc ideo, quoniam circumdederunt me canes multi,

[Aug., Cassiod.] scilicet Iudaei, non pro veritate, sed pro consuetudine latrantes et mordentes ut canes consuetudinem sequuntur. Et consilium ; vel concilium, alia littera, malignantium, id est Iudaeorum, mala cogitantium,

[Cassiod.] ut scilicet dolo tenerent et occiderent obsedit me in passione, in quo spiritualis civitas Hierusalem obsidetur.

[Gl. int.] Vel, concilium malignantium, id est gentilium obsedit me. Vel

 

  1. Foderunt manus meas et pedes meos ; dinumeraverunt omnia ossa mea.

Foderunt manus meas.

[Aug.] Ecce evangelica narratio. Haec enim in Evangelio facta leguntur : Foderunt clavis gentiles milites manus meas et pedes meos.

[Gl. int.] Et nota quod non ait, transfixerunt vel vulneraverunt, sed foderunt,

[Cassiod.] quia sicut terra fossa fructus facit, sic fructum vitae dedit Christus vulneratus. Et dinumeraverunt, id est dinumerabilia fecerunt omnia ossa mea.

[Aug.] Proprie describitur hic poena crucis, et non poterat melius describi corporis extensio in ligno, quam ut diceret, dinumeraverunt omnia ossa mea.

[Cassiod.] Et quamvis haec ad litteram sane accipiantur, innuit tamen fossio manuum quod operibus eius non crediderunt, et fossio pedum, quod apostolos laceraverunt. Sic etiam, et ossa mea dinumeraverunt, id est apostolos, ne in maiorem numerum crescerent, quaerebant exstinguere, ut scilicet pauci et invariabiles essent. Et non tantummodo, praedicta fecerunt. Sed etiam

 

  1. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me ; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

Ipsi Iudaei,

[Aug.] a sua nequitia non mutati consideraverunt quod agebatur, et non intellexerunt, et inspexerunt me, tantum viderunt usque ad carnem oculi corporis, et non usque ad verbum oculi cordis. Vel consideraverunt et inspexerunt me, id est cum diligentia et delectatione inspexerunt me talia perferentem : cum a re crudeli oculi soleant averti.

[Cassiod.] Ecce quam obstinati erant Iudaei, non casu aliquid factum fuit, nec tot miraculis cor eorum mollitum fuit ; et diviserunt sibi vestimenta mea, ad litteram in quatuor partes. Sicut dicit Ioan. evangelista, Et super vestimenta mea miserunt sortem. Haec fuit tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.

[Cassiod.] Mystice quoque haec accipi possunt. Per vestimenta enim Christi Scripturae vel sacramenta Ecclesiae accipiuntur ; per tunicam inconsutilem, super quam missa fuit sors, charitas vel unitas Ecclesiae intelligitur ; per illos qui vestimenta diviserunt perversores Scripturarum intelliguntur. Sicut ergo illi actualiter vestes diviserunt : sic illi qui non tendunt ad unitatem, diviserunt sibi vestimenta mea, spiritualia sacramenta, et Scripturas sacras corrumpentes. Sacramenta enim illius et Scripturae potuerunt dividi per haereses ; sed non tunica desuper, id est adeo per totum contexta.

[Aug.] Haec est charitas vel unitas Catholicae Ecclesiae, quam nemo potest dividere. Non enim discerpitur charitas ecclesiastica, sed sorte et dono Dei quibusdam provenit. Qui vero hanc habet, securus est, et nemo eum a Catholica Ecclesia movet, et si extra incipit eam habere, intromittitur, ut ramus olivae a columba delatus est ad arcam.

 

  1. Tu autem Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice.

Tu autem. Post narrationem orat, quasi dicat : Ita ipsi, Tu autem, o Domine ne elongaveris a me usque in communem omnium resurrectionem, auxilium tuum ;

[Aug.] sed statim resuscita me, et ita factum est, quia post triduum surrexit, et ad defensionem meam conspice, ne quid mihi noceant.

 

  1. Erue a framea, Deus, animam meam ; et de manu canis unicam meam.

Erue, quasi dicat : Ne elongaveris, sed, erue, o Deus, animam meam a framea,

[Aug.] id est a morte. Framea enim gladius est, per quem mortem intelligi voluit. Vel a framea, id est a lingua dissensionis. Et, erue unicam meam, id est Ecclesiam, de manu canis, id est de potestate Iudaeorum canino more latrantium et sine discretione. Ac si diceret : Libera caput et corpus. Per animam namque et unicam, caput et corpus accipitur, quod cum sit unum, diversitates respuit.

[Hier.] Et ideo congrue pro utroque coniunctim ora. Vel unica est anima Christi, quae sola a peccato est immunis.

 

  1. Salva me ex ore leonis ; et a cornibus unicornium humilitatem meam.

Salva me ex ore leonis,

[Aug.] id est diaboli, qui circuit tanquam leo rugiens, quaerens quem devoret. Vel, de ore leonis, id est regni saecularis ; et a cornibus, id est a sublimitatibus vel superbia unicornium, id est Iudaeorum, salva humilitatem meam. Unicornis est animal superbissimum, quod dicitur mori ex indignatione, si praeter voluntatem suam teneatur, et unum cornu habet.

[Alcuin., Hier.] Per hunc significantur Iudaei, qui bene unicornes dicuntur, quasi terrena tantum petentes, vel de cultu Dei singulariter se iactantes, vel singulariter superbientes, occiso etiam Filio post servos.

[Aug.] Sunt etiam unicornes quicunque superbi, qui singulariter se erigunt, et consortes non ferunt. Et est a cornibus unicornis id est sublimitatibus Iudaeorum, vel quorumlibet superborum, singulariter se erigentium, et consortes non ferentium.

 

PARS III.

  1. Narrabo nomen tuum fratribus meis : in medio Ecclesiae laudabo te.

Narrabo nomen.

[Aug.] Tertia pars, in qua fructus passionis ostenditur. Hactenus dixit quae passus est, et quid oravit. Ecce iam quare passus, qui nisi vellet non pateretur.

[Cassiod.] Ecce passionis fructus, ne de audita passione turbetur corda fidelium, quasi quis quaereret. Quo fructu haec pateris ? Resp.

[Aug.] Hi fructus, scilicet quod narrabo nomen tuum fratribus meis, id est apostolis meis, qui invicem se diligunt, ut a me dilecti sunt. Et per eos laudabo te, O Pater, non in parte, sed in medio Ecclesiae pro qua passus sum. Sed quae est ea ? Ubicunque timetur Deus et laudatur, ibi Ecclesia est. Semen Iacob, semen Israel est Ecclesia. Unde subdit : Et o vos

 

  1. Qui timetis Dominum, laudate eum, universum semen Iacob glorificate eum.

Qui timetis Dominum, laudate eum, non vos ipsos.

[Aug.] Timentes Deum ad laudem vocat.

[Cassiod.] Timor enim humanus, non laudem, sed vituperium parit. Et o vos qui estis semen Iacob, cui maior serviet, universum, id est de omni gente, id est qui estis populus fidelium de omni gente collectus, cui maior populus Iudaicus servit glorificate eum. Quos ante dixit, semen Iacob, aperit, subdens :

 

  1. Timeat eum omne semen Israel, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis.

Timeat eum omne semen Israel,

[Aug.] id est omnes ad novam vitam nati,

[Cassiod.] et ad visionem Dei reparati ; alienus enim nescit timere.

[Gl. int.] Deinde subdit causam, quare debeant glorificare, id est quoniam, licet esset altus, non sprevit neque despexit

[Aug.], scilicet humilem deprecationem pauperis non eius qui verbum dilectorum clamat de vana vita, sed pauperis vel pauperum, id est deprecationem cuiuscunque de se non praesumentis, nec de pompis saeculi tumentis.

 

  1. Nec avertit faciem suam a me, et cum clamarem ad cum exaudivit me.

Nec avertit faciem suam a me,

[Aug.] ut ab illo veteri, qui supra dicebat, clamabo et non exaudies. Et cum clamarem ad eum exaudivit me. Ut quid exauditur ? quia

 

  1. Apud te laus mea in ecclesia magna, vota mea reddam in conspectu timentium eum.

[Aug.] Apud te est laus mea, o Domine, quia laudem meam non quaero, quia tu mihi laus es. Qui in me sancto habitas, et iam me sanctum orantem audis. Apud Deum laudes ponit, qui docet in homine non praesumi. Vel ita iunge, dico, exaudivit, Et ideo, apud te est laus mea, id est laudabo te. Et hoc in ecclesia magna, id est in toto orbe, non modo in Africa, ut Donatistae aiunt. Quomodo erit laus ? ecce vota mea, id est sacrificium corporis et sanguinis mei, quod Christus obtulit Deo,

[Aug., Gl. int.] quod norunt fideles reddam in conspectu timentium eum, ut intelligant et verum esse corpus, et per illud se salvari. Et haec sacrificia corporis et sanguinis mei.

 

  1. Edent pauperes et saturabuntur ; et laudabunt Dominum qui requirunt eum ; vivent corda eorum in saeculum saeculi.

Edent pauperes,

[Aug.] id est contemptores saeculi et humiles, et saturabuntur ; imitando divites non saturantur, quia non esuriunt coenam et passionem Domini. Saturantur vero, qui imitantur patiendo, et eructant laudando. Ita enim pauperes, nec copiam huius saeculi concupiscunt, nec timent inopiam : de quibus subdit, et laudabunt Dominum qui requirunt eum.

[Aug.] Pauperes Deum laudant, divites se. Ideo enim pauperes sunt, quia Deum laudant, ut eum quaerant, et ipse est divitiae pauperum. Divites quaerunt implere arcam terrenis opibus : pauperes quaerunt implere cor Deo.

[Gl. int., Aug.] Et ideo et si moriuntur corpora, tamen vivent corda eorum, in hoc divites sunt alii extra. Ideo dicit corda, quia cibus ille cordis est. Vivent dico in saeculum saeculi. Divites vivunt in hoc saeculo, sed post moriuntur sine fine. Contra pauperes in perpetuum vivent.

 

  1. Reminiscentur, et convertentur ad Dominum, universi fines terrae.

Reminiscentur.

[Gl. int.] Loquitur hic Ecclesia quasi dicat, Qui sunt pauperes, et quomodo laudabunt ? Respondet : Pauperes sunt universi fines terrae et universae familiae gentium. Et ipsi ita laudabunt, quod reminiscentur, etc. Vel ita iunge litteram. Supra dixit Christus, se narraturum nomen Dei fratribus, id est apostolis, et per eos se laudaturum Deum, in medio Ecclesiae : hic addit quod per eosdem multi convertentur.

[Aug.] Et hoc est per illos laudabo te, et post per istos laudatores, Universi fines terrae, id est Ecclesiam de toto orbe. Reminiscentur Deum, quia eis Deus exciderat et convertentur ad Dominum.

 

  1. Et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium.

Et universae familiae gentium,

[Gl. int.] id est de omnibus familiis, et de omnibus finibus aliqui adorabunt in conspectu eius,

[Aug.] id est in conscientiis suis, ubi adoratores veri adorant Patrem, non in conspectu hominum.

[Gl. int., Cassiod.] Vel adorabunt in conspectu eius, id est quia eum Dominum conspiciunt. Vel, adorabunt in conspectu eius, id est in intellectu fide adorabunt, per quam Deum conspiciunt, quia conspectus Dei non est nisi super fidem.

 

  1. Quoniam Domini est regnum ; et ipse dominabitur gentium.

Quoniam Domini,

[Aug.] quasi dicat : Et debet coli. Quoniam Domini, non hominum superborum est regnum.

[Gl. int.] Olim ei abiuratum est regnum a Iudaeis, dicentibus : Non habemus regem nisi Caesarem.

[Aug.] Sed solus Christus rex noster est, ut titulus crucis eius insinuat, cuius nomine et charactere insignimur, ut denarius nomine regis et titulo. Ideoque haeretici, qui baptismum Christi habent, si veniunt ad unitatem Ecclesiae, non mutamus in eis, sed agnoscimus titulos regis nostri. De quo subdit, et ipse dominabitur gentium, non modo Iudaeorum.

 

  1. Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae ; in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram.

Manducaverunt.

[Cassiod.] Hic ostendit sacramentum corporis esse commune etiam malis, sed non eis proficit sicut bonis, quasi dicat, non tantum pauperes edent, sed etiam omnes pingues terrae, id est divites terrae manducaverunt corpus humilitatis Christi,

[Aug.] nec sicut pauperes satiati sunt usque ad imitationem, sed tantum adoraverunt. Et hoc est quod subdit,

[Aug.] et adoraverunt. Specie tenus adorant Deum, sed humanitatem fraternam non exhibent. Ex his patet quod boni et mali sacramento vitae communicant. Unde Augustinus alibi ait : Non prohibeat dispensator manducare, sed exactorem moneat timere, si quis tamen in peccato criminali manifeste perdurat, prohibendus est. Occultus vero monendus est in conspectu eius, quasi dicat : mali manducant cum bohis. Sed omnes qui descendunt in terram, id est qui terrena amant, cadent quia indigne sumunt.

[Aug.] In conspectu eius, Dei, quia solus Deus videt quomodo cadant, qui caelestia deserentes in terra eligunt beati fieri.

[Cassiod.] Ecclesia vero utrosque recipit, dignos scilicet et indignos. Sed ipse videt et discernit qui sumant ad vitam, et qui ad mortem.

 

  1. Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi.

Et anima

[Aug.] quasi dicat : Pingues cadunt, sed, anima mea quae in contemptu saeculi hominibus mori videtur, non sibi, sed, illi vivet, id est non a se, sed a Deo vitam habet ; nec sibi, sed illi tribuit, et semen meum, id est opera mea, vel per me credentes serviet ipsi, id est laudabit Deum.

[Gl. int.] Hoc ideo dicit, ne quis dubitet de successionibus Ecclesiae. Serviet dico, quia

 

  1. Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt caeli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

Annuntiabitur,

[Gl. int.] id est per annuntiationem convertetur Domino, id est ad honorem Domini generatio ventura, id est generatio Novi Testamenti quae ex aqua et Spiritu sancto regenerabitur.

[Cassiod.] Vel ita, anima mea Deo vivet et ipsi serviet, et ita veniet ad Dominum. Et annuntiabitur Domino, ab angelis, generatio ventura, ad ipsum, quia angeli preces hominum offerunt Deo, non pro instructione, sed pro ministerio. Et caeli,

[Hier., Cassiod.] id est evangelistae, annuntiabunt iustitiam eius, id est Filium Dei, vel mandata eius. Annuntiabunt, dico, populo : Quis est ille populus ?

[Aug.] qui nascetur ex fide Domino. Quomodo nascetur ? Ecce populus quem fecit Dominus,

[Cassiod.] id est quia eum secundo fecit Dominus, per regenerationem scilicet ; qui enim primo nos fecit ut essemus, secundo fecit ut iusti essemus. Nota psalmos de passione, sicut diximus in magna spe Christianorum terminari, ut sciatur ex passione salus esse.

 

 

PSALMUS XXII

 

PSALMI TITULUS : PSALMUS DAVID.

 

Dominus regit me. Titulus. Psalmus David.

[Alcuin.] Sub figura Iudaici populi, de captivitate Babylonica reversi, sub Zorobabel et Iesu sacerdote magno propheta : praedicit hic reditum fidelis populi de Babylone huius saeculi, per Christum ad domum Dei. Psalmus namque iste agit de misericordia Christi, qua fit reductio, enumerans decem gratias, per quas velut per mansiones ad Dominum homo revertitur. Et est sensus : Psalmus iste attribuitur David, id est Ecclesiae, in cuius persona loquitur hic Propheta. Intentio, monet ut omnes sperent in Dei misericordia. Modus. Decem sunt partitiones, sicut et decem gratiae.

[Aug.] Prima gratia est locus pascuae, id est sermo divinus, qui saginat meditantes ; alias suis locis exsequemur. Et quia per Christum sacerdotem magnum fit spiritualis reversio,

[Aug.] ideo Ecclesia loquitur de ipso Christo sic, dicens :

 

1. Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit.

Dominus,

[Aug., Cassiod.] id est Christus regit vel pascit me, id est Christus est pastor meus, in quo sum tutus, et etiam sufficiens. Unde subdit, et nihil mihi deerit in futuro.

[Cassiod.] Hoc ideo dicit, quia spiritualem substantiam credit, sibi a Deo conferendam. Christus dico, iam perducens me in loco pascuae, id est in intelligentia divini sermonis incipientis ad fidem, id est incipientes instruentis ad fidem.

[Aug., Alcuin., Gl. int.] In quo loco pascuae certus sum de satietate, et ibi, id est in eodem loco collocavit me, nutriendum, non ego me. Sermo enim divinus duo facit, quia et instruit incipientes, quod notavit dicens, perduces me, in loco pascuae : et iam fideles in fide plenius corroborat, et nutrit, quod notat cum ait, ibi me collocavit.

 

PARS II.

  1. Super aquam refectionis educavit me : animam meam convertit.

Super aquam.

[Cassiod., Gl. int.] Secunda pars ubi notatur secunda gratia, quae est aqua refectionis quasi dicat instruxit me ad fidem.

[Cassiod., Aug.] Et post educavit me, paulatim ut pueros. Super aquam refectionis, id est baptismi, quo reficiuntur, qui integritatem et vires amiserant. Et anima ariditate peccatorum sterilis fecundatur.

 

PARS III.

Et anima meam. Tertia pars ubi notatur tertia gratia, qua post baptismum anima contracta fit sine ruga, id est de peccatrice fit iusta, per augmentum virtutis et bonae operationis ;

[Cassiod.] quasi dicat : Educavit me in baptismo. Et post, animam meam convertit, ut post sit sancta, et iusta. Ecce primam gratiam ostendimus esse divini verbi intelligentiam, secundam baptismi regenerationem, tertiam post baptismum sanctificationem.

[Alcuin.] Quibusdam tamen videtur ordo harum gratiarum esse conversus. Quia tertia, prima videtur, et prima tertia. Prius enim convertitur homo ad Deum, postea regeneratur, deinde divini verbi intelligentia saginatur. Et secundum hoc, ita legitur : quasi dicat : Perduxit me in locum pascuae ;

[Gl. int.] et prius, educavit me super aquam refectionis, verborum sensus non mutatur, sed prius animam meam aversam in Adam. Convertit, ut pastor ovem.

 

PARS IV.

  1. Deduxit me super semitas iustitiae, propter nomen suum.

Deduxit me.

[Cassiod.] Quarta pars, ubi notatur quarta gratia, scilicet quod super praecepta charitatis eum duxit, ut in charitate sit radicatus, et perfectus. Quasi dicat : Educavit me, convertit, et inde deduxit me super semitas iustitiae suae, id est perseverare me fecit in praeceptis charitatis. Vel, deduxit me super semitas iustitiae suae, id est ad hoc scientiae me perduxit, ut eius praecepta tanquam magister doceam.

[Aug.] Vel, semitas iustitiae, dicit arctiora mandata, et perfectiora consilia, quibus quasi semitis pauci iusti ambulant, sicut semitae arctiores sunt quam viae ; quae tamen istae dicit se custodisse Dei gratia. Unde subdit : Propter nomen suum, quasi dicat, deduxit me, et hoc propter nomen suum, non propter meritum meum.

[Gl. int.] Et si hic videatur meritum, quod non in aliis videatur, sed sola gratia.

 

PARS V.

  1. Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala quoniam tu mecum es.

Nam et si.

[Cassiod.] Quinta pars, ubi notatur quinta gratia quae est quod in umbra mortis non timet mala, id est pravas persuasiones haereticorum et schismaticorum. Quasi dicat : Vere deduxit me nam id est quia et si ambulavero in medio umbrae mortis, id est si conversor inter ignaros Dei. Vel, in medio umbrae mortis

[Aug.] id est in medio vitae huius, quae est umbra mortis, quia et caligine peccatorum est obscura, et ad mortem ducit. Vel, in medio umbrae mortis,

[Cassiod.] inter haereticos et schismaticos qui sunt umbra mortis, quia figuram exitii, id est imaginem diaboli portant. Si inquam inter haec ambulavero, non timebo mala occulta vel manifesta,

[Aug.] ideo quoniam tu mecum es in corde per fidem, ut post umbram mortis, ego tecum sim per speciem.

 

PARS VI.

  1. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

Virga tua.

[Cassiod., Aug.] Sexta pars ubi notatur sexta gratia, quae est correctio, quae dicitur virga et baculus. Virga dicit, disciplinaque est laevis, quae sit quasi ad oves. Baculus dicitur disciplina quae est fortis, quae fit ad grandiores filios. Quasi dicat : Non timebo mala, et vere, nam virga tua et baculus tuus, id est disciplina, quae est virga ad oves, id est simplices, et infirmos et baculus tuus ad grandiores filios, qui ab animali vita crescunt ad spiritualem, ipsa me non afflixerunt, sed potius consolata sunt erudiendo me, quia in his intelligo te esse memorem mei.

[Cassiod.] Vel virga est districtio severa, comminationis et poenae, quae conterit vitia.

[Hier.] Baculus, gubernatio, id est facilis animadversio, cum persuasionis dulcedine, quae sustinet, id est continet fideles in bono.

 

PARS VII.

  1. Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.

Parasti. Septima pars, ubi notatur septima gratia,

[Cassiod.] mensa Domini, id est beata convivatio, saturitas fidei, esca caelestis, de qua dicit Apostolus : Qui manducat indigne carnem Dominus, mortem sibi manducat et bibit, quasi dicat : Per quid consolata sunt me ? quia, parasti mihi mensam, scilicet communionem corporis Christi.

[Alcuin.] Et hoc in conspectu meo, et non in conspectu impiorum, quia intelligo me debere imitari vestigia passionis Christi. Unde in Proverbiis dicitur : Sedisti ad mensam divitis, id est Christi, vide quae tibi apponuntur, scito et te similia debere praeparare, id est pati, sicut ipse. Unde propheta alibi : Quid retribuam Domino ? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Et haec mensa est adversus eos qui tribulant me,

[Aug.] quia impiis indigne sumentibus officit, quia iudicium sibi manducant, et bibunt, quia et bona indigne sumpta obsunt malis. Tres autem mensas legimus : prima fuit in lege, secunda in Evangelio, tertia in caelo. De prima ait Moyes in Exodo, ubi legitur mensa posita in tabernaculo iuxta introitum, superque eam erant XII panes propositionis de similagine, et super singulos patena aurea cum pugillo thuris. De secunda inquit Apostolus : Non potestis communicare mensae Christi, et mensae daemoniorum. De tertia ait Dominus : Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Prima itaque mensa monstrabat, non praestabat refectionem, secunda satiat, tertia glorificat. Prima erat in littera, secunda in spiritu, tertia in specie. Prima enim docebat, secunda adiuvat, tertia consummat. Vel, mensam hic accipit doctrinam validiorem, qua non parvuli, sed grandiores vescuntur : Quasi dicat : Per quid consolata sunt me ?

[Aug.] Quia post virgam qua adhuc parvulus et animalis, quasi lactis pascuis alebar, parasti in conspectu meo mensam, id est validiorem cibum, ut iam non lacte alar parvulus, sed ad mensam Patris accedam grandiusculus. Et per hoc confirmatus sum, adversus eos qui tribulant me.

 

PARS. VIII, IX,

  1. Impinguasti in oleo caput meum ; et calix meus inebrians quam praeclarus est ?

Impinguasti.

[Cassiod.] Octava pars ubi notatur octava gratia, quae est unctio capitis, scilicet Christi, quod nulla ariditate peccatorum exaruit, de cuius unctione caetera laetantur membra ;

[Alcuin.] quia a capite descendit unguentum in barbam Aaron, et in oram vestis eius. Et est, Impinguasti caput meum in oleo, id est Christum implevisti spirituali gratia, de cuius plenitudine nos accepimus. Vel, caput dicit vir iustus mentem suam. Et est, impinguasti caput meum in oleo,

[Aug.] id est laetificasti mentem meam spirituali laetitia, et calix meus.

[Cassiod.] Nona pars ubi notatur nona gratia, quae est calix benedictionis, id est Christi sanguis, qui sic inebriat ut sobrios reddat. Et hoc est, calix tuus, vel, meus, tuus quia das, meus quia accipio, inebrians,

[Aug.] id est dans oblivionem vanarum delectationum, quam praeclarus est.

[Cassiod.] Dat enim claritatem aeternae vitae. Nota quod calicem, id est sanguinem Christi per se ponit, quasi aliam gratiam a mensa, id est a carne ; cum tamen nec caro sine sanguine, nec sanguis sine carne possit esse, vel sumi, nec ibi sint duo sacramenta, sed unum.

[Alcuin.] Sed quia nec caro est sanguis, nec sanguis est caro : et panis in carnem convertitur, et vinum in sanguinem, et non econverso, et sub diversis speciebus utrumque sumitur : ideo mensam et calicem hic distinguit, velut diversas gratias.

 

PARS X,

  1. Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae.

Et misericordia.

[Cassiod.] Decima pars, ubi notat decima gratia, quae est misericordia subsequens ad custodiam, quae praecedit ad gratiam conferendam. Unde misericordia tua, Domine, nos praeveniat et sequatur, praeveniat inspirando ; sequatur, adiuvando. Quasi dicat : Haec omnia mihi fecisti, et post haec omnia, misericordia tua subsequetur me, omnibus diebus vitae meae, non tuae,

[Cassiod.] id est quandiu vivit in hac mortali vita.

[Aug.] Non haec subsequatur me ad servanda praecedentia, sed etiam,

 

  1. Et ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum.

 [Aug.] Et ut inhabitem, in futuro, in domo Domini, non manufacta. Et hic, in longitudinem dierum, id est aeternaliter.

[Alcuin.] Vel aliter continuatur hic versus ad praecedentia. Potest enim hic versus iste omnibus superioribus iungi. Quasi dicat : Collocasti, educasti, deduxisti, etc. Et hoc ideo, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae in longitudinem dierum.

 

Cantatur iste psalmus in exsequiis defunctorum fidelium, quia per gratias hic enumeratas velut per quasdam dietas ad vitam ascenditur aeternam, quae tunc fidelibus optatur et oratur.

 

 

PSALMUS XXIII

 

PSALMI TITULUS : PSALMUS DAVID IN PRIMA SABBATI.

 

Domini est terra. Titulus : Psalmus David, in prima Sabbati. Prima Sabbati dicitur dies prima post Sabbatum.

Hebraei namque propter dignitatem Sabbati omnes dies alios appellant nomine Sabbati, dicentes primam Sabbati, secundam Sabbati, et deinceps, sicut gentiles dies appellabant nominibus planetarum, dicentes diem Lunae, diem Martis, diem Mercurii, etc. Christiani vero dies appellant ferias, eo quod omnibus diebus a servili opere, id est a peccato cessare debemus.

[Cassiod.] In prima autem Sabbati, mundus conditus est, et lux divisa a tenebris rebus confusis, atque informibus accipientibus formas, et in eadem die Christus depositis mortalitatis tenebris, clarificatus est, et homo depulsa peccatorum caligine, restauratus per Christi resurrectionem.

[Aug.] De hac clarificatione Christi, et hominis reparatione, agit hic psalmus. Et est sensus tituli : Psalmus iste est David qui hic loquitur in persona sua, vel Ecclesiae. Psalmus dico, agens de clarificatione Domini, et hominis reformatione, quae facta est in prima Sabbati,

[Cassiod.] quae Dominica dicitur : eadem quae dies fuit prima in primordiali rerum conditione.

[Alcuin.] Intentione monet victorem Christum cum triumpho suscipere

[Cassiod.]. Modus talis ; tripartitus est psalmus. Primo dicit totum orbem esse Dei, ut sicut nullus ab eius imperio, ita nec a fide eius sit alienus. Secundo determinat quibus virtutibus praediti sint in Ecclesia, ibi, quis ascendet. Tertio, superstitiosos avocat a pravitate, ut patulis cordibus Christum recipiant, ibi, attollite portas. Propheta itaque a simili praeconis, qui post triumphum totam terram clamat esse victoris resurrectionis Christi gloriam attendens, ait :

 

  1. Domini est terra et plenitudo eius ; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.

Domini, id est Christi, qui est Dominus dominantium, est terra,

[Cassiod.] id est, Ecclesia fructifera. Haec est terra bona, super quam Evangelicum semen cecidit, et protulit fructum, tricesimum, sexagesimum, centesimum, et plenitudo eius, id est omnia, quibus plena est Ecclesia, scilicet omnes sancti et charismata gratiarum. Et haec terra, id est Ecclesia, non est parva, sed est de toto orbe et de omnibus qui in eo sunt. Unde subdit, et ipsa est orbis terrarum, et in ea sunt universi qui habitant in eo.

[Aug.] Cum enim clarificatus Dominus annuntiatur in fidem omnium gentium, tunc et totus orbis fit Ecclesia eius, id est in toto orbe, et de toto orbe fit Ecclesia eius. Et merito Ecclesia est Domini.

 

  1. Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum.

Ipse fundavit,

[Aug.] id est firmissime stabilivit eam super maria, id est super omnes fluctus saeculi, ut eos superet, nec sibi noceant ; et praeparavit eum orbe

[Hier.] id est Ecclesiam, super flumina, id est super cupidos huius saeculi.

[Aug.] Ut enim flumina in mare fluunt, ita cupidi homines labuntur in saeculum, et hos etiam superat Ecclesia, quae victis Dei gratia cupiditatibus saecularibus ad recipiendam mortalitatem charitate paravit.

 

PARS II.

  1. Quis ascendet super montem Domini ? aut quis stabit in loco sancto eius ?

Quis ascendet.

[Cassiod.] Secunda pars ubi determinat quibus virtutibus praediti sunt in Ecclesia ; Quasi dicat : Orbis, id est Ecclesia, de toto orbe terrarum est Domini, non tamen ibi est, nisi innocens. Et hic dicit sub interrogatione, ut attentos reddat. Quis ascendet in montem Domini ? etc. Vel ad littera possunt accipi superiora. Domini est terra, quam creavit, et plenitudo eius, id est omnia quibus eam ornavit.

[Hier.] Et non pars terrae tantum, imo, orbis terrarum, id est totus mundus, et, universi qui habitant in eo, id est omnes incolae eius sunt Domini. Et merito, quia ipse super maria fundavit eum et super flumina praep., etc.

[Alcuin.] id est statuit eam ne obruatur a mari, vel a fluminibus. Qui ascendit in montem, quasi dicat,

[Hier.] orbis, et omnes eius incolae sunt Domini,

[Cassiod.] sed in monte iustitiae eius non est aliquis nisi innocens. Et ad hoc utitur interrogatione dicens, quis ascendet ?

[Hier.] quasi dicat magno nisu opus est. Quis hic ponitur pro raritate, non pro impossibilitate in montem Domini,

[Aug.] id est in altam iustitiam Domini, aut quis stabit post ascensum in loco sancto eius super maria et flumina parato,

[Aug.] id est quis permanebit meo quo ascendet ?

[Hier.] Quasi dicat : Pauci ascendunt, et pauciores permanent. Multi enim ascendunt, qui non perseverant. Deinde praemissae interrogationi respondet, dicens :

 

  1. Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo.

Innocens manibus, etc.

[Alcuin.] Et dicit utique illum ascensurum et permansurum, qui est innocens ad proximum.

[Hier.] Tribus modis, scilicet manu, id est opere, et corde, quod notat ibi, innocens manibus et mundo corde et qui est innocens in verbis. Et hoc est quod ibi ait, nec iuravit in dolo, etc. et qui sibi ipsi innocens est.

[Alcuin.] Quod ibi dicit, qui non accepit, etc. Quasi dicat : Quaeritur quis ascendet et stabit ? ille utique, qui est innocens manibus,

[Aug.] id est purus in operibus, quia per manus opera intelliguntur. Et qui est, mundo corde, id est mundus in cogitationibus, et qui non accepit in vano animam suam, id est qui non deputavit animam suam rebus non permanentibus et caducis, sed eam sentiens immortalem, aeterna desideravit. Et ideo non iuravit in dolo proximo suo. Sicut enim simplicia, et non fallentia sunt aeterna, ita se praebuit proximo.

[Alcuin.] Nil promittit, unde decipiat eum ne dum peius faceret, permittit iuramenta simplicia, et dolosa prohibet. Et nota quod non ait simpliciter, non iuravit, sed non iuravit in dolo. Ex quo datur intelligi quod permittit iuramenta simplicia, et dolosa prohibet.

[Cassiod.] In dolo autem iurat, qui aliter facturus est quam promittit ; cum periurium sit, nequiter decipere credentem.

[Hier.] Ille in dolo non iurat, qui quod cogitat praedicat, et opere implet. Vel, animam, hic sensualitatem suam accepit. Et est, qui suam animam sensualem, id est sensualitatem quae est inferior vis animae, non accepit, id est non acceptabilem habuit. In vano,

[Gl. int.] id est id peccato,

[Hier.] qui nullis eam faecibus peccaminum post baptismum maculavit. Nec iuravit in dolo proximo suo, hoc non mutatur.

 

  1. Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.

Hic accipiet quasi dicat : Debet quisque innocens esse et sibi, et proximo, et inde sunt ei haec praemia quia, hic, talis ascendit in montem Domini,

[Cassiod.] id est in altitudinem iustitiae et fidei : quod quidem est ei a Domino. Et hoc est, quod ait hic accepit benedictionem a Domino,

[Gl. int.] id est per Domini benedictionem acceptam, ascendet et stabit in alta iustitia Dei. Vel ita, quasi dicat : Ille qui praedicta habet, ascendet. Illa vero non habet a se, sed a Deo, quia, hic accipiet benedictionem, id est praedicta bona, a Domino.

[Cassiod.] Et haec benedictio per misericordiam, non per merita datur, quia prius per misericordiam peccata dimittit Deus. Et hoc est quod ait : Et accipiet misericordiam, id est remissionem peccatorum per misericordiam factam a Deo salutari suo, id est a Christo, et ne putes praedicta de solo Christo fore accipienda, quia

 

  1. Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob.

Haec generatio, id est talis est generatio omnium communiter, quaerentium eum vel Deum. Ac si diceret : Licet singulariter dixerim ascendet, innocens accipiet : tamen hi tales non sunt pauci, sed est generatio,

[Cassiod.] id est multitudo baptismo renata, et non nisi quaerant Deum. Ideo ait, quaerentium eum. Vel ita continua : Vere benedictio erit per misericordiam. Sic enim

[Aug.] id est per misericordiam nascuntur in baptismo qui quaerunt eum. Et hoc est : haec est generatio quaerentium eum, non utique pro favore saeculari, vel pro terrenis opibus, sed quaerentium Deum, ita quod faciem Dei,

[Rem.] id est praesentiam et cognitionem eius quaerunt, Dei, dico Iacob

[Cassiod.] id est qui quaerunt Deum ut Iacob quaesivit. Quod faciunt illi qui ferventiores aliis volunt praeponi, ut eis primatum det sicut Iacob fecit, quae praeposuit Esau, cuius primogenita haereditavit,

[Aug.] ita et Christiano populo posterius nato dat Deus primatum, Iudaeis ablatum id est Christum. Unde Isaias : Auferam ab Ierusalem caput et caudam.

 

Pars III, διαψαλμα,

  1. Attollite portas, principes vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

Attollite,

[Cassiod.] tertia pars. Christiana religione declarata superstitiosos a pravitate avocat, ut patefactis cordibus Christum admittant quasi dicat : Et quia nullus ascendit, vel stat, nisi innocens et purus : Ergo, o vos principes mundi, et superstitiosi, ut sunt hypocrisiarchae, attollite, vel, tollite, id est auferte ab animis vestris portas vestras,

[Cassiod.] id est mortis ; quae a principe diabolo positae sunt, per quas ipse ad corda intrat. Portae illae sunt vitia et peccata, quibus locus sit diabolo in cordibus hominum. Et contra illas portas mortis elevamini, id est exaltamini, in cordibus hominum, portae aeternales, scilicet omnis gratia, quae veniente Christo data est, qui spiritu gratiae plenus alios gratia rigavit, ut spiritualia nequitiae de cordibus suorum pelleret. Elevamini dico, et sic introibit ad corda rex gloriae,

[Aug.] id est Christus, in quo sine superbia gloriemur, qui praecinctus humilitate superbiam diaboli, ut fortis athleta expugnare venit.

 

  1. Quis est iste rex gloriae ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.

Quis est iste.

[Cassiod.] Interrogat hic Propheta non propter suam ignorantiam, sed ad convincendam Iudaeorum superbiam et perfidiam.

[Alcuin.] Et ut amplius Christum commendando, alios ad eius invitet amorem, sic dicens : Quis est iste rex gloriae ?

[Cassiod.] Quid intraturus est ad corda ? respondet, describens eum per virtutes, quasi proprio nomine dicens :

[Cassiod.] Ipse est Dominus absolute omnium fortis in rebus, et si cum gladiis eum cepistis et potens, et si Pilato eum tradidistis, Dominus est potens in praelio ubi contra diabolum pugnavit, et contra Iudaeos. Ne ergo in pugna, vos Iudaei, eum superasse putetis, et si adversus eum ad horam praevaluisse videamini.

 

  1. Attollite portas, principes vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

Attollite, vel, tollite portas, principes vestras, et elevamini, portae aeternales et introibit, etc. Congeminatio est hic.

[Cassiod.] Praedicta enim repetit, ut amplius determinet quis sit rex gloriae et non per singula, ut prius fecerat, dicendo, potens, fortis, etc., sed sicut prius praemittens Prophetam interrogationem :

 

  1. Quis est iste rex gloriae ? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

Quis est iste rex gloriae ?

[Cassiod.] Breviter et totum respondet, scilicet Dominus virtutum caelestium, id est angelorum, vel virtutum,

[Alcuin.] id est gratiarum, quia omnibus omnia dat dona ; vel, Dominus virtutum,

[Hier.] id est terrenorum principum ipse est rex gloriae. Ubi apud nos est virtutum, in Hebraeo habetur sabaoth, quod interpretatur exercituum, vel militiarum, vel virtutum.

 

Aliter attollite vel tollite, etc. principes dicit daemones, qui principari hominibus volunt. Ait ergo : O principes tenebrarum qui primatum in hominibus quaeritis, tollite portas principes, id est auferte aditus cupiditatis et timoris, ne impediant Dominum venientem, quos statuistis in animis hominum, ut per eos ad decipiendos homines intretis,

[Aug.] dum timent non timenda, et cupiunt non cupienda. Et vos portae aeternales, id est aditus aeternae vitae, scilicet renuntiationis saeculi, et conversionis ad Deum, elevamini,

[Gl. int.] id est exaltamini in cordibus hominum. Et sic introibit rex gloriae

[Aug.], id est Christus in quo sine superbia gloriemur. Qui superavit portas mortis, et patefecit sibi caelestes ianuas, implens quod dixerat : Gaudete, quoniam ego vici mundum. Quis est iste ?

[Aug.] Pavet admirans mortalis natura, dum audit regem gloriae intraturum, et quaerit : Quis est iste rex gloriae ? respondet Propheta, ipse est fortis et potens, quem tu infirmum et oppressum putasti. Ipse est Dominus potens in praelio, ubi contra mortem pugnavit, contracta, et concreta cicatrice, et senties te reparatam immortalitate reddita. Infirmitate namque hominis soluta, quae terris debebatur, ubi cum morte belligeratum est, firmata est clarificatio Domini. Attollite, vel, tollite ; egit supra contra daemones, hinc iam itur in caelum, id est caelestes angelos alloquitur, qui solebant ab hominibus adorari. Et exclamat iterum Propheta dicens : Vos etiam caelestes principes tollite portas vestras quas habetis in animis hominum, qui adorant militiam caeli. Ante Christi namque adventum permittebant se angeli boni adorari illa adoratione quae dulia est, non latria, ut sibi potius quam malis angelis reverentia exhiberetur ab hominibus, sed post incarnationem ex humilitate atque subiectione, quam debet Domino suo prohibent homines se adorare, ut intelligant humanam naturam in Christo super omnem creaturam exaltatam. Unde in Apocalypsi angelus dixit Ioanni : Noli me adorare, conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum. Et elevamini portae aeternales, id est portae aeternae iustitiae, et charitatis et castitatis, per quas unum verum Deum diligat anima et non fornicetur sub multis qui dicuntur dii, et sic introibit rex gloriae ad mentem ut ad dexteram Patris interpellet, id est interpellare pro nobis credatur. Quis est iste rex gloriae ?

[Aug.] Princeps etiam huius aeris, qui ante primatum habebat in homine, miratur et quaerit : Quis est iste rex gloriae ? Respondet Propheta : Dominus virtutum scilicet caelestium, vel terrenorum, ipse est rex gloriae, etiam supra te glorificato corpore pergit, ille tentatus super omnes angelos tendit, ille ab angelo praevaricatore tentatus. Nemo ergo princeps se obiiciat nequam, atque intercludat iter ipsius ad nos, ut tanquam Deus habitet in nobis, atque colatur. Vel aliter, attollite, vel tollite. Dicit haec David propheta, persona angelorum sibi assumpta, qui Christum praecesserunt descendentem ad inferos vel ascendentem ad caelos, Angeli ergo praeeuntes Christum ad infernum dicunt tartareis potestatibus,

[Hier.] O vos, principes, inferni, tollite portas vestras, id est auferte potestatem vestram, qua usque nunc in inferno omnes detinebatis. Et ipsi idem praecedentes Christum in ascensione dicunt : Et o vos portae aeternales, quae hactenus eratis clausae, scilicet aditus caeli, ingressus paradisi, elevamini, id est aperiamini, et introibit rex gloriae, id est Christus in caelum. Hic est summus sacerdos, qui in veteri lege semel in anno cum sanguine intrabat in sancta sanctorum. Mirantur autem daemones et quaerunt : Quis est iste rex gloriae ?

[Hier.] quasi dicat : Nos regem nostrum habemus, scilicet diabolum. Iste rex gloriae, quis est ? Respondent angeli Christum praecedentes ad infernum : Ipse est Dominus fortis et potens, qui mortem vicit et diabolum ; Dominus potens in praelio, contra diabolum principem vestrum, quia alligavit fortem, et nunc venit evertere domum eius et diripere vasa, id est confringere infernalia claustra, et educere captivam captivitatem.

[Hier.] Attollite portas, virtutes, ministrae praecedentes Christum in ascensione, ad alias virtutes caelestes clamant, ut viam Domino venienti aperiant, eique occurrant, o principes caeli attollite portas vestras, id est reserare caelestes aditus venienti Domino. Et o vos, portae aeternales elevamini. id est aditus caeli et aeternalis ingressus pateat. Aperiantur aethereae ianuae, et aeternarum aedium valvae. Et introibit rex gloriae in caelum ut ad dexteram Patris interpellet pro nobis

[Aug. Hier.]. Ipse autem virtutes angelicae, novo mysterio carne induti stupefacti, quaerunt cum admiratione : Quis est iste rex gloriae ? quibus respondent aliae : Dominus virtutum, ipse est rex gloriae.

 

Vel aliter, attollite portas, principes hic appellat sanctos, de quibus alibi dicitur : Et nunc, reges, intelligite, et Petrus ait : Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta.

[Gl. int.] Quasi dicat : quia nullus ascendit nisi innocens et mundus, ergo, o vos, principes, id est fideles, qui estis genus electum, regale sacerdotium, attollite portas vestras, id est amplificate bona opera, per quae Deus intrat. Et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Haec et sequentia non mutantur a lectione primae expositionis usque, attollite, ubi est repetitio praecedentium, usque ad finem.

 

 

PSALMUS XXIV

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID.

 

Ad te, Domine, levavi animam meam. Titulus : In finem, psalmus David. Psalmus iste est consolatio fidelium contra adversa saeculi.

[Alciun.] Ecce haec oratio Ecclesiae in hoc saeculo graviter afflictae, quasi oratio populi in Babylone graviter constituti. Hic enim Ecclesia loquitur, quasi poenitens graviter flagellatus, qui praeponitur aliis ne murmurent in adversis, qui in se expertus misericordiam et iustitiam Dei, per misericordiam blanditur, per iustitiam terret.

[Cassiod.] Et est hic psalmus primus per litteras Hebraei alphabeti digestus, et si non per omnes. Quidam enim scribuntur per omnes ; quidam non. Illi qui per omnes scribuntur, illos significant qui omnibus perfecti virtutibus cantant Dei laudes. Qui non per omnes, minus perfectos laudatores significant. Et est sensus tituli : Psalmus iste dirigit nos in finem, id est in Christum, attribuitur David

[Gl. int.] id est Ecclesiae, quae hic loquitur in persona poenitentis, per flagella correcti. Intentio monet in adversis non murmurare, sed ad Deum respicere. Modus tripartitus est psalmus,

primo petit doceri vias Dei, quia ad Dominum erectus est.

Secundo orat pro peccatis dimittendis, pro prioribus, et his quae quotidie fiunt, ibi, reminiscere, etc.

Tertio agit de aeternis, ostendens quomodo habeantur, ibi quis est homo. Ecclesia itaque ut secure valeat petere quae sequuntur, praemittit de suo desiderio et dilectione quam habet erga Deum, sic ad ipsum loquens : O

 

  1. Ad te, Domine, levavi animam meam : Deus meus, in te confido, non erubescam.

[Hier.] Domine, ego levavi spirituali desiderio de terra, a similitudine grani quod in terra ortum surgit in altum. Si vero in imo iaceat, conculcatur, atque computrescit, quid ? animam meam,

[Aug.] quae carnalibus desideriis conculcata premebatur in terra. Quo levavi ?

[Cassiod., Gl. int.] ad te amplexandum et contemplandum.

[Alcuin.] Facile terrena despicit, qui ad divina conspicienda se erigit ; et o Deus meus,

[Aug.] ego expertus in malis meam infirmitatem, iam in te confido, non in me, qui prius in me confidens volui esse sicut Deus. Unde ad hanc infirmitatem carnis perductus de superbia mea erubui. Iam ergo, in te solo confido. Et ideo, non erubescam per peccatum quod de me procedat, de eo unde confido : quod esset, si illud perde[Rem Spes enim non confundit. Nec etiam per peccatum quod fit ex inimicorum suggestione, illud perdam. Et hoc est quod ait :

 

  1. Neque irrideant me inimici mei ; etenim universi qui sustinent te, non confundentur.

Neque irrideant me inimici mei,

[Gl. int.] id est non praevaleant mihi. Haec oratio vim enuntiationis habet, quasi diceret : Non praevalebunt mihi, quod quidem oro, inimici mei, omnis modi,

[Aug.] scilicet visibiles et invisibiles, et praecipue illi qui serpentinis atque occultis suggestionibus insidiantes et suggerentes ad haec mala me deiecerunt.

[Alcuin.] Et certus sum de eo quod peto, quia in nullo sustinente patienter fallit.

[Gl. int.] Hoc est quod ait, etenim universi qui sustinent te, id est qui patienter ferunt pondus dici et aestus, id est praesentis tribulationis, donec venias, non confundentur per se, vel per inimicos, id est per peccatum a se, vel ab inimicis exiens.

 

  1. Confundantur omnes iniqua agentes supervacue.

Confundantur.

[Gl. int.] Quasi dicat : Sustinentes te non confundentur, sed confundantur, hic pro peccatis salubriter, vel si hic nolunt, tandem in poena aeterna. Et subdit, et qui et quare,

[Aug.] scilicet omnes iniqui vel iniqua agentes, ideo quod inique faciunt ad acquirenda quae transeunt. Ideo iniqua, quia supervacue agunt, id est in supervacuis laborant, quia omnia sunt vana et infructuosa, quae a Deo sunt aliena.

 

  1. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.

Vias tuas, quasi dicat : Non erubescam. Et ne hoc fiat, o Domine, vias tuas, id est praecepta leviora demonstra mihi,

[Gl. int.] quasi dicat, quae visui subsunt, sicut solet manu aliquid demonstrari oculis subiectum.

[Cassiod.] Viae ergo sunt institutiones de ordine vitae, qui convenit omnibus etiam simplicibus. Et semitae sunt quae occultae et angustae sunt, ut est mystica intelligentia legis, quae paucis nota est. Unde subdit, et semitas tuas, id est legis intelligentias angustas et paucis notas, edoce me, quasi dicat : Ea quae occulta sunt, et, o Domine,

 

  1. Dirige in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.

[Aug.] Dirige me errores fugientem in veritate tua ut recte vivam, et pie, sicut veritas tua exigit, et doce me ipsam veritatem, ut quod credo intelligam. Ideo dico, doce, quia per me non novi nisi mendacium. Distingue, duo petit, dirigi et doceri.

[Cassiod.] Dirige, ad bonam vitam pertinet ; doce, ad veram scientiam, in quibus est perfectio. Sequitur : Quia tu es, quasi dicat : Ideo fac quod peto quia tu es Deus salvator meus, non ego,

[Aug.] quia expulsus sum a te de paradiso in longinquam regionem, per me redire non possum, nisi occurras erranti ; et item etiam ideo, quia te sustinui tota die, id est toto tractatu saecularis temporis, reditus meus tuam exspectat misericordiam. Duo hic ponit commendabilia, dicendo, tu es salvator meus, et te sustinui.

[Cassiod.] Duae enim sunt res, quae bonos faciunt, scilicet ut Deum salvatorem credamus, et patienter retributionem eius exspectemus.

 

  1. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.

Reminiscere.

[Alcuin.] Secunda pars, ubi de peccatis prioribus, et de his quae quotidie fiunt, orat, per misericordiam antiquis factam, et quia timet verum iudicem. Quasi dicat : dirigere et docere debes, quia tu es Deus, et quia sustinui te,

[Alcuin.] et si hoc non sufficit, o Domine, tu reminiscere quem homines putant oblitum, dum tardas miserationum tuarum,

[Cassiod.] id est operum misericordiae, et misericordiarum tuarum, naturaliter tibi insitarum. Miseratio enim proprie est in exhibitione bonorum misericordia, quae naturaliter in Deo est, quae est ipse Deus, quae misericordiae et miserationes a saeculo ab initio saeculi sunt.

[Aug.] Nunquam enim sine misericordia fuisti, nec peccanti homini miseratio tua defuit : qui etiam peccantem hominem non vanitati quidem, sed in spe subiecisti.

[Alcuin.] Ne ergo in me fallat, quod ab initio saeculi incoeptum est.

 

  1. Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris.

Delicta. Quasi dicat : Reminiscere misericordiae, et per misericordiam tuam ne memineris,

[Aug.] id est, ne serves ad vindictam perpetuam, delicta, quibus viam aequitatis dereliqui, iuventutis meae.

[Cassiod.] id est confidentis,

[Aug.] et praecipitis audaciae meae ignorantias meas. Vel, ignorantiae meae, id est peccata quae ignoranter feci, vel quae feci antequam crede[Rem

[Cassiod.] Delicta enim sunt, quando derelinquitur scienter via aequitatis. Iuventus non accipitur hic pro aetate, sed pro praecipitationis audacia, quae est tunc, quando color animi modestiam excedit. Ignorantias dicit peccata ignoranter facta ; facimus enim quae mala esse nescimus, etiam post baptismum et fidem. Vel, ignorantias dicit, peccata ante fidem commissa.

[Hier.] Vel, delicta iuventutis dicit peccata, quae quasi in adolescentia gessit, scilicet antequam de domo iniqui patris, id est diaboli exiret, de quo dicitur : Vos ex patre diabolo estis Ioan. VIII). Delicta ignorantiae, dicit ea quae sunt in parvulis, qui vel originali peccato tenentur. Et est, delicta iuventutis meae,

[Cassiod.] id est quae feci adhuc iuvenis in domo prioris mei, scilicet diaboli. Et delicta ignorantiae meae, id est originale peccatum, quod in parvulis ne memineris, id est ne serves ad aeternam ultionem.

 

  1. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.

Secundum misericordiam, quasi dicat : Ne memineris dico, sed potius memento mei,

[Gl. int.] id est vide misericorditer quam fragilis naturae sim,

[Aug.] tu cuius opus est misereri, et peccata dimittere. Memento dico, non secundum iram qua ego sum dignus,

[Alcuin.] sed secundum misericordiam tuam, qua me quaerere dignatus es, qua te digna est, quasi dicat : Ut ampla est misericordia tua, ita ample miserearis mei.

[Gl. int.] Et, o Domine, memento mei, non propter meum meritum,

[Alcuin.] sed propter bonitatem tuam naturaliter tibi insitam, qua omnia ex nihilo fecisti. Distingue inter misericordiam et bonitatem.

[Cassiod.] Misericordia est proprie erga miseros ; bonitas erga quoslibet, facit autem Deus bonum, et a miseris imploratus, et bonitate ductus. Nemo enim bonus ex se, nisi solus Deus.

 

  1. Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.

Dulcis et rectus.

[Gl. int.] Hic fit conversio sermonis ad homines, quibus iste fidelis loquitur, ostendens qua fiducia ita instanter petat. Quasi dicat : Hac fiducia peto, quia, Dominus est dulcis,

[Aug.] quia peccantibus et impiis omnia priora dimittit, ubi est gratia sine meritis, et est rectus,

[Alcuin.] quia post misericordiam vocationis et veniae, digna in ultimo iudicio merita requiret. Hoc ideo dicit ne lenitas eius securos nos et otiosos reddat,

[Aug.] Et propter hoc, scilicet quia misericordiam praerogavit, ut perducere in viam dabit delinquentibus legem,

[Hier.] id est correctionem, vel charitatem, qua iunguntur et reconciliantur homines Deo,

[Alcuin.] dabit, ita tamen, si sunt in via, id est in fide. Vel dabit legem, ut ponat eos ; in via, id est in praeceptis Dei. Vel, dabit in via, huius vitae, ubi recte vivendum est vel necessarium est. Et Dominus

 

  1. Diriget mansuetos in iudicio : docebit mites vias suas.

Diriget mansuetos in iudicio,

[Aug.] Qui ei non resistunt in iudicio futuro, id est non perturbabit in iudicio eos, qui sequuntur voluntatem eius, nec resistunt ei. Et docebit hic mites, vias suas, non eos qui praecurrere volunt, quasi se melius regere valeant ; sed eos qui non erigunt cervicem, neque recalcitrant, cum eis iugum leve ponitur et levis sarcina.

 

  1. Universae viae Domini, misericordia et veritas ; requirentibus testamentum eius, et testimonia eius.

Universae :

[Aug.] quasi dicat : Quas vias docebit eos ? Misericordiam, qua placabilis est, et veritatem, qua incorruptus est. Et universae viae Domini sunt misericordia et veritas,

[Cassiod., Aug.] quae cum infinitae sint, in his tamen duobus includuntur, quorum unum exhibet, donando peccata, alterum iudicando merita. Misericordia enim dimittit peccata, veritas iudicat merita. Ergo universae viae Domini sunt duo adventus Filii Dei. Unus miserantis, alter iudicantis, id est in illis duobus adventibus misericordiam et veritatem manifeste nobis exhibet. In primo, misericordiam ; in secundo, veritatem. Quae duo tamen in omni opere Domini simul sunt, etsi non nobis manifeste appareant. Tenet autem ille vias eius, qui expertus misericordiam deponit superbiam, nullis suis meritis liberatum se videns, et deinceps cavet severitatem iudicis. Sequitur : Requirentibus, etc. Quasi dicat : Dico quod universae viae Domini sunt misericordia et veritas, quod et si non aliis videtur, apparet tamen requirentibus, id est his qui requirunt testamentum eius,

[Hier.] id est passionem et mortem, per quam redempti sumus, et vita promissa, nobis est reddita. Et qui requirunt testamentum eius,

[Aug.] id est qui attendunt quae in prophetis et in evangelistis testatus est. Illi enim intelligunt Christum misericordem in primo adventu, et iudicem in secundo. Qui mites quaerunt, testamentum eius, id est mortem, quando suo sanguine nos redemit in novam vitam. Et qui requirunt testimonia eius in prophetis et evangelistis, ubi credentibus in mortem suam vitam promittit, incredulis vero minatur mortem aeternam.

 

Vel ita, ab illo loco, dulcis, etc. et legitur totum de praesenti : Quasi dicat : Hac fiducia peto, quia, Dominus est dulcis et rectus.

[Cassiod.] Dulcis, quia suavia dat ; rectus, quia corrigit. Et propter hoc quia dulcis et rectus, ideo non ex crudelitate, sed ex benignitate, dabit legem, correctionis vel charitatis delinquentibus, tamen si sunt, in via, fideli,

[Alcuin.] vel ad hoc ut sint in via praeceptorum Dei. Vel, dabit in via huius vitae, ubi recte vivendum est. Dabit legem dico,

[Cassiod.] et, in iudicio praesenti, quo iudicat dum punit et corripit. Diriget mansuetos, ad meliora,

[Alcuin.] id est si mansueti sint, qui corripiuntur : quod est ex feris domiti, ut tollerent patienter flagellum emendantis patris, modelam urentis medici. Quod si mites sunt, id est lenis animi, quasi dicat, naturaliter hoc habentes docebit eos, vias suas, id est praecepta sua, pro quorum neglectu venerunt flagella. Universae, quasi dicat docebit vias, id est praecepta sua. Universae, autem viae Domini, id est universa praecepta eius, sunt misericordia et veritas, id est plena misericordia et veritate, quod utique apparet requirentibus testamentum eius novum

[Cassiod.] quod egregie dicitur testamentum, ubi est clara et certa promissio haereditatis, quod etiam in morte testatoris confirmatur. Et testimonia eius, scilicet testimonia Veteris Testamenti, ubi fuerunt prophetae testes promissionum.

 

  1. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo : multum est enim.

Propter nomen tuum, Domine

[Gl. int.], id est et quia dulcis et rectus, sicut oravi facies, id est peccata quae accuso dimittes.

[Aug.] Et hoc est, o Domine propitiaberis oblato tibi sacrificio spiritus contribulatus,

[Alcuin.] peccato meo. Et hoc facies, propter nomen tuum, propter gloriam tuam, ut lauderis ab homine. Causa ad Dominum refertur. Et hoc ideo, quia non negligo, nec extenuo peccatum meum : sed puto ; quod multum est.

 

Vel ita : [Cassiod.] quia dulcis es, o Domine propter nomen tuum,

[Aug.] quod est Iesus, scilicet salvator, id est ut impleas rem nominis tui, propitiaberis, sacrificio spiritus contribulati, peccato meo, non solum ante fidem, sed post fidem commisso. Et necesse est enim,

[Aug., Alcuin.] id est quia multum est, id est grande est illud peccatum, quia et in via fidei non deest offensio. Et ideo nisi per te non delebitur, qui non solum peccata donas, quae ante fidem, sed etiam illud quod multum est,

[Cassiod.] id est quotidie fit. Ergo propter nomen tuum parce. Hoc ideo dicit, quod non propter se sibi parci petere audet, quia quotidie peccatum eius augetur : in quo Cathari refutantur. Erat enim quaedam secta haereticorum, qui se isto nomine, quasi propter munditiam superbissime appellabant, qui peccatoribus veniam peccatorum negat, secundas nuptias non admittit ; mundiores se caeteris praedicant. Unde et catharos se quasi mundos dicebant, qui si nomen suum cognoscere vellent, mundanos se potius quam mundos vocarent.

 

PARS. II,

  1. Quis est homo qui timet Dominum ? legem statuit ei in via quam elegit.

Quis est homo.

[Alcuin.] Tertia pars ubi agit de aeternis, ostendens quomodo habeantur, laborans et orans, ut ipse et totus Israel ab ipsis malis liberentur. Praemittit autem de timore, qui est initium sapientiae, quasi dicat : Dominus dabit legem ; et cum ita sit, vis scire cui dabit ?

[Cassiod., Gl. int.] Et quasi responsum sit ei ab aliquo, volo addit quis est homo, scilicet rationalis qui timet non securus de se Dominum ?

[Aug.] Timor est, unde quis incipit venire ad sapientiam. Ideoque de illo proponit. Et quasi quis diceret : Quare hoc quaeris ? Respondet : Ecce quare, quia Dominus, statuit ei, scilicet timenti legem, id est correctionem, ne iam impune peccet. Vel legem, id est completionem legis, quae est charitas ei,

[Gl. int.] dico posito in via fidei quam elegit id est quam liber apprehendit, vel ut tutam elegit, expertus per flagella non esse deviandum ab ea. Et deinde subdit de praemio dicens : Et

 

  1. Anima eius in bonis demorabitur ; et semen eius haereditabit terram.

[Cassiod.] Anima eius, post dissolutionem corporis demorabitur in bonis, quia etsi non statim post corpus habet perfectam beatitudinem, tamen in bonis demorabitur, habens simplicem stolam usque ad resurrectionis tempus, quando corpus clarificabitur.

[Hier., Alcuin.] Unde addit, et tandem semen eius, opus bonum, unde colligitur fructus haereditabit terram,

[Aug.] id est habebit solidam haereditatem instaurati corporis, quando merito boni operis quod hic fecit secundum stolam glorificati corporis accipiet, interim vero,

 

  1. Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.

Dominus,

[Cassiod.] non homo mutabilis, est firmamentum timentibus eum,

[Aug.] Videtur infirmorum esse timor. Sed, Dominus est firmamentum timentibus eum,

[Cassiod.] quia timor Dei dat firmitatem, humanus diffidentiam. Et, Dominus facit ut testamentum ipsius manifestetur illis,

[Aug.] id est ut manifestetur illis hoc quod ipse testatus est, scilicet quod gentes et termini terrae sunt haereditas Christi. Vel ita, anima eius, timentis modo non redit in Aegyptum ad ollas carnium, ut peccatorum tenebris delectetur, sed demorabitur in bonis,

[Alcuin.] id est in praeceptis morabitur, quasi in deliciis. Vel modo, demorabitur, spe, et si non re, in bonis futuris. Et semen eius haer., etc.

[Hier.] Id est merito boni operis sui, id est bene operando, per quod meretur vitam, excolit terram.

[Alcuin.] Alia littera, Evam, id est carnem, mortificando vitia eius, et concupiscentias. Et praeter haec, Dominus est firmamentum, timentibus eum.

[Cassiod.] Homo quidem est mutabilis, sed firmat Deus timentem ne in malis cedat. Idem sensus cum priori. Et testamentum ipsius est hoc, ut manif. illis,

[Alcuin.] id est manifestabit seipsum eis, sicut promisit dicens : Si quis sermones meos servaverit, diligam eum, et manifestabo ei meipsum Ioan., XIV). Et ideo, quidquid alii faciant,

 

  1. Oculi mei semper ad Dominum : quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.

Oculi mei,

[Hier., Gl. int.] scilicet cordis, de quibus Salomon : Oculi sapientis in capite eius, id est in corde eius, id est omnes contuitus mei semper sunt ad Dominum,

[Cassiod.] quia terram non intueor, nec ante me ad pedes attendo, ut solent quidam, ne incidant in laqueos, vel foveas. Ego vero ad Dominum sursum spectans non timeo terrena pericula, quoniam ipse quem intueor, evellet de laqueo vitiorum pedes meos, id est affectus. Vel, de laqueo evellet pedes meos,

[Gl. int.] id est de passione et morte, quae tenet ligatos. Et est per simile dictum, tanquam sit incatenatus pede, qui morte tenetur.

 

  1. Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.

Respice ;

[Gl. int.] quasi dicat : Et quia oculi mei sunt ad te, ergo respice, etc. Vel ita iunge, oculi mei sunt ad Dominum, mei dico, ita dicentis

[Cassiod.] respice in me, aspicientem in te, et miserere mei, quia miser sum, et locus est misericordiae quia unicus sum,

[Gl. int.] id est non per plura distractus, sed in unitate permanens.

[Aug.] Nulla enim schismata, vel haereses tenent Ecclesiam, et pauper a mundi rebus, sum ego. Ideo se unicum et pauperem dicit, ut Dei misericordiam sibi conciliet.

[Cassiod.] Unicus enim plus amatur, pauper plus doletur. Et item alia causa est : quia, scilicet,

 

  1. Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt ; de necessitatibus meis erue me.

Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt,

[Gl. int., Aug.] id est tot sunt calamitates mundi, quod earum anxietas pervenit usque ad cor, abundante iniquitate, et refrigescente charitate multorum ;

[Alcuin.] et, o Domine, erue me de necessitatibus meis, id est de adversis, quae necessaria sunt omnibus qui pie in Christo vivere volunt.

[Aug.] Ideoque congrue haec vocat necessitates, quia haec necesse est ei tolerare usque in finem, ut salvus fiat. Et,

 

  1. Vide humilitatem meam et laborem meum ; et dimitte universa delicta mea.

Vide,

[Gl. int.] id est gratam habe, humilitatem meam, quia iactantia iustitiae non me ab unitate abrumpo, et laborem meum,

[Aug.] quo indisciplinatos mihi admistos suffero. Et his sacrificiis placatus dimitte universa delicta mea, non ea tantum quae feci ante fidem,

[Aug.] sed etiam quae post fidem per infirmitatem, vel vitae huius caliginem, admitto. Deinde pro inimicis orat, dicens : Et etiam

 

  1. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt ; et odio iniquo oderunt me.

Respice,

[Cassiod.] id est converte, inimicos meos, vel quia nescimus quid oremus, sicut oportet. Potest esse talis sensus ; respice iniquitatem meam,

[Gl. int.] id est fac de eis sicut scis, quoniam multiplicati sunt,

[Aug.] non solum foris infideles, sed etiam intus in Ecclesia non desunt falsi fratres.

[Cassiod.] Et tot hominum perditio sine dolore esse non potest. Et ideo pro eis orat, de quibus subdit,

[Aug.] et odio iniquo oderunt me, diligentem se. Sed ab eis,

 

  1. Custodi animam meam et erue me ; non erubescam quoniam speravi in te.

[Gl. int., Cassiod.] Custodi animam meam. Servando in his bonis quae habui, nec decliner ad imitationem eorum

[Aug.] et erue me a perplexitate qua mihi miscentur. Erue dico, et fac, ut non erubescam, si forte insurgunt contra me. Et debes quoniam speravi in te, non in me. Vel ita : Non erubescam,

Alcuin., Cassiod.] quasi dicat : Dico erue, et si non propter aliud, vel, id est saltem ideo. ut non erubescam de hoc, quoniam speravi in te, id est ne cedat mihi erubescentiae, quod speravi in te. Et ideo erue, quia facti

 

  1. Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.

[Alcuin.] Innocentes et recti. Bona operatione per tribulationes adhaeserunt mihi, id est non solum corporis praesentia miscentur, sed etiam consensione cordis.

[Aug., Cassiod.] Mali quidem tolerati sunt, et non adhaeserunt mente, sed recti corde mihi adhaeserunt.

[Aug.] Et hoc ideo, quia non defeci a bono, sequens illos. Sed, quia sustinui te, exspectans ventilationem ultimae messis tuae, id est iudicium. Et tu, o

 

  1. Libera, Deus, Israel, ex omnibus tribulationibus suis.

Deus libera Israel, id est eos qui sunt Israel,

[Aug.] id est populum quem ad tuam visionem praeparasti. Libera, dico, ex omnibus tribulationibus suis quae foris, vel intus sunt.

 

 

PSALMUS XXV

 

PSALMI TITULUS : PSALMUS DAVID.

 

Iudica me, Domine. Titulus : Psalmus David.

[Aug.] Per David non accipitur hic Christus mediator Dei et hominum ; sed vir perfectus,

[Gl. int.] qui petit in futuro separari a malis, loco, a quibus in praesenti seiungitur merito. Et est sensus : Psalmus iste attribuitur David,

[Cassiod. Alcuin.] id est perfecto viro qui hic loquitur. Intentio haec est. Psalmus iste monet vitari consortia iniquorum, et iungi iustis, quia ex convictu mores formantur. Modus. Bipartitus est psalmus.

[Cassiod.] Primo vir iustus se dicit non habere hic partem cum iniquis, et petit discerni ab eis in futuro. Secundo petit ne malis in iudicio misceatur, ibi, Domine dilexi. Et nota differentiam inter primam et secundam partem. In prima enim parum de iudicio, et multum de innocentia sua agit ; in secunda de utroque ; pene pariter tangit, et in prima, prius de iudicio, post de innocentia sua agit ; in secunda econverso.

[Aug.] Videns ergo vir iste sanctus nunc bonos cum malis, grana cum paleis, ita ut pauca vel nulla videantur grana, sicut Elias, se solum relictum putavit, orat in futuro localiter dividi, sic dicens : O,

 

  1. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum ; et in Domino sperans non infirmabor.

Domine iudica me,

[Aug.] id est discerne me a malis, loco, qui simul sunt in Ecclesia nobiscum modo, ne simul eamus in ignem aeternum. Quod autem dicit, iudica.

[Cassiod.] Non est praesumptio iusti, sed certitudo misericordiae Dei, quod ibi ostendit, ubi ait, in Domino sperans. Deinde subdit : Non infirmabor, sicut et Apostolus, non ex arrogantia, sed ex spei confidentia ait : Reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi iustus iudex, etc. Deinde meritum ostendens subdit quoniam ego, etc.,

[Aug.] quasi dicat : Dico, iudica, quare ? ideo, scilicet quia post misericordiam quam mihi praerogasti, habeo innocentiae meae meritum, cuius viam custodivi. Hoc est quoniam sum ingressus viam morum.

[Gl. int.] Vel, inter peccatores innocentia mea

[Alcuin.] non angelorum. Sed qualis est hominum innocentia ?

[Gl. int.] hoc autem dicere non est elatio, sed non ingrati confessio.

[Aug.] Et licet sim innocens et iustus, non tamen sic in me, sed in Deo sperabo. Et in Domino sperans non infirmabor, id est non titubabo inter peccatores

[Aug., Gl. int.] Aliter, scilicet nisi speraret in Domino, inter malos titubaret, qui etsi cadunt, iste stat ; qui non in eis, sed in Domino sperat. Vel, non movebor, alia littera, localiter, inter peccatores ;

[Aug.] sed permanebo inter eos corpore, non mente, quod quidam nolunt facere, ut boni videantur. Qui vero quasi boni nolunt inter malos esse, schismatici sunt, et peiores sunt illis, et ut paleae iam ante ipsam ventilationem a vento superbiae rapiuntur.

 

  1. Proba me, Domine, et tenta me : ure renes meos et cor meum.

Proba quasi dicat : Dixi quod innocens et iustus sum ; sed quia delicta nullus intelligit, ne quid occultorum meorum lateat me, proba me, Domine, et tenta me, id est tentationibus proba me

[Aug.] id est iudica me probatum, non tibi, quia omnia nosti, sed mihi et hominibus, ne quid delicti remaneat.

[Cassiod.] Ideo dicit, tenta, quia nisi tentaret negligentes essemus.

[Alcuin.] Et nota quod tentat Deus, tentat homo, tentat diabolus, sed aliter Deus, aliter homo, aliter diabolus. Tentat enim Deus ut erudiat, tentat homo ut discat quod nescit, tentat diabolus ut seducat.

[Cassiod.] Dei ergo tentatio probatio est, qualiter tentavit Deus Abraham.

[Alcuin.] Attende quod hic perfectus vir precatur tribulationes, ne quis de eis murmuret. Unde subdit, et ure igne tribulationis, scilicet, renes meos et cor meum.

[Aug.] Adhibe purgatorium medicinale tribulationis delectationibus meis, ne quid mali delectet me, et cogitationibus, ne quid mali cogitem. Cor namque pro cogitationibus, renes, pro delectationibus posuit.

 

  1. Quoniam misericordia tua ante oculos meos est ; et complacui in veritate tua.

Quoniam misericordia, quasi dicat : Ideo dico, Ure quoniam misericordia tua ante oculos meos est,

[Aug.] id est non merita mea, sed misericordiam tuam, quae talem me fecit. Attendo ne illo igne consumar. Vel ita, proba me, Domine, et tenta me, id est prius vires meas inspice, et tunc ut ferre valeo tentari permitte, et, Ure renes meos, id est meas delectationes, igne verbi tui, de quo Dominus ait, Ignem veni mittere in terram :

[Aug.] Hoc igne delectationes urit, bonas, inflammando, malas absumendo. Et ure cor meum, id est cogitationes bonas illustrando, malas consumendo. Ure calore sancti Spiritus, a quo nemo se abscondit. Quoniam misericordiam, quasi dicat : Peto ne sinas me tentari supra vires, quod utique facies, quoniam misericordia tua ante oculos meos est, id est misericordiam tuam toto corde intueor, quae non sinit tentari supra vires. Vel ita iunge, quasi dicat : Ideo dico, ure, quoniam ipsa ustio est, misericordia tua ante oculos meos, id est mihi videtur misericordia, non asperitas, quia in ea Deum sibi misericordem cognoscit

[Aug., Gl. int.]. Et complacui mihi intus ubi vides : non timeo si displiceam, ubi homines vident. Complacui, dico, in veritate tua, id est delectant me bona tua, et placent. Et dicit hoc a simili. Ita enim sibi intus complacet, quasi quis sepulcrum in speculo videat. Et attende quod non ait placui, sed complacui. Cui enim displicet mendacium suum, et placet veritas Dei, placet ipse sibi cum illa, et in illa.

 

  1. Non sedi cum consilio vanitatis ; et cum iniqua gerentibus non introibo.

Non sedi

[Alcuin.] quasi dicat : Complacui in veritate, et vere, quia non sedi, et odivi, quod est vitare mala : et lavabo manus meas, quod est agere recta. Et hoc est, non sedi cum consilio vanitatis,

[Aug.] id est cor non apposui, non consensi, etsi intravi corpore. Sedere est consentire cum his qui ibi sedent. Quod si praesens es, et hoc non feceris, non ibi sedisti. Si absens feceris, sedisti ibi corde, quamvis non corpore. Ideo ait, non sedi cum consilio vel concilio vanitatis, id est cor meum non apposui illis qui provident beati fieri in transitoriis, quae causa est omnium iniquorum, id est iniquitatum. Ac si diceret : Tractatum iniquorum vitavi, facta etiam nec incoepi. Unde subdit et cum iniqua gerentibus non introibo,

[Cassiod.] id est conscientiam operis eorum non habeo, id est nec etiam incipiam cum eis agere iniqua, etsi inter eos sim. Et quia non satis est vitasse, addit :

 

  1. Odivi ecclesiam malignantium ; Et cum impiis non sedebo.

Odivi ecclesiam. Quasi dicat. Non tantum vitavi consilium vanitatis, sed etiam ipsam ecclesiam malignantium

[Aug.] id est congregationem malorum, quae fit ut veniatur ad consilium vanitatis, odivi. Et si de nobis sunt corpore non mente, numero, non merito, nomine non numine. Et cum impiis non sedebo, id est placitum non habebo

[Cassiod.] Distingue inter vanos, et malignantes, et impios. Vani sunt qui de caducis rebus et transitoriis laborant. Impii sunt haeretici, qui Scripturas sacras pervertunt. Illi superflua quaerunt, hi venenosa, ut quasi diversis errorum telis vulnerent corda

[Alcuin.]. Malignantes sunt qui proximis mala agunt.

 

  1. Lavabo inter innocentes manus meas ; et circumdabo altare tuum, Domine.

Lavabo. Ostenso quomodo vitet mala, subdit quomodo faciat recta. Quasi dicat : Non consentiam impiis, sed potius lavabo manus meas,

[Hier.] id est poenitendo et confitendo faciam munda opera mea.

[Aug.] Ego dico conversans inter innocentes mente semper, et corpore saepe, et o Domine, altare tuum,

[Alcuin.] id est mentem meam, vel fidem, ubi Deo vota offeruntur,

[Hier.] quia non est locus veri sacrificii extra Catholicam Ecclesiam, id est extra fidem catholicae Ecclesiae circumdabo,

[Alcuin.] id est virtutibus ornabo,

[Hier.] ideo inter innocentes conversabor.

 

  1. Ut audiam vocem laudis ; et enarrem universa mirabilia tua.

[Aug.] Ut ego audiam ab eis vocem laudis, id est discam qua voce sis laudandus, scilicet quomodo te laudem, non me, ut scilicet, non ex ipso bono de me praesumam, sed de te, qui dedisti.

[Rem.] Ille ergo intelligit qualiter est laudandus Deus, qui bonum suum Deo

[Alcuin.] non sibi tribuit. Vel, ut audiam vocem laudis, id est vocem Spiritus sancti, qui docet laudare te,

[Aug.] et cum didicero enarrem, id est exponam aliis universa mirabilia tua, non mea. Vel ita, ut per altare, caelestis Ierusalem accipiatur, quod altare non amplectitur, nisi qui lavat manus inter innocentes. Nam multi hoc altare visibile tangunt indigni, et tolerat Deus pati iniuriam ad tempus sacramenta sua, sed nunquid sic erit Ierusalem caelestis ? Non, non enim quomodo nunc reciperis cum malis intra parietes istos Ecclesiae, ita recipieris cum malis in Ierusalem caelestem, id est in sinum Abrahae. Ideo dicit iste, lavabo manus, id est opera, quibus lotis, circumdabo altare tuum Domine, id est amplexabor meo desiderio et spe, et in futuro etiam re

[Hier. Cassiod.]. Sublimia tua, scilicet altare caeleste, quo sacerdos noster Christus pro nobis introivit. Circumdabo dico, ut audiam vocem laudis tuae, quae cantatur ab angelis,

[Alcuin.] scilicet Sanctus, sanctus, sanctus, etc. Vel, ut audiam vocem laudis tuae, id est vocem qua dices in futuro : Venite, benedicti Patris mei, etc. Et enarrem hic, universa mirabilia tua. Haec non mutantur.

 

PARS. II.

  1. Domine, dilexi decorem domus tuae : et locum habitationis gloriae tuae.

Domine dilexi.

[Cassiod. Alcuin.] Secunda pars, ubi petit ne malis in iudicio misceatur, quia non eis sed domui Dei concordat, quasi dicat : Lavabo manus, circumdabo altare, et hoc ideo faciam, quia, dilexi, o Domine decorem domus tuae,

[Hier.] id est dilexi me facere decoram domum tibi, et locum habitationis gloriae tuae,

[Alcuin.] id est locum in quo gloriose habites, ut de gloria et essentia deitatis aliquid capiam. Vel ita : Domus Dei Ecclesia est ; decor huius domus sunt sancti, et iidem sunt locus habitationis gloriae tuae.

[Aug.] Et est, dilexi decorem domus tuae, qui est in sanctis, et si adhuc. Ecclesia habet malos, id est dilexi bonos, qui sunt in Ecclesia, quorum vita et doctrina ipsa Ecclesia est decora. Et locum habitationis, decor domus est locus habitationis gloriae, id est sancti qui sunt decor Ecclesiae, et sunt locus habitationis gloriae, quia non suam, sed gloriam Dei quaerunt. Et hoc est. Et dilexi locum habitationis gloriae tuae, id est illos in quibus habitans glorificaris, ut non sibi, sed tibi detur gloria. Et ideo non simpliciter dicit, locum habitationis, sed addit, gloriae tuae, scilicet ubi habitat gloria tua. Vel ita, dilexi decorem domus tuae,

[Cassiod.] id est bonos actus quibus decoratur domus tua, secundum illud : Sic luceant opera vestra coram hominibus, ut glorificent Patrem vestrum qui in caelis est. Et locum habitationis gloriae tuae, id est arcanum pectoris, ubi est sedes piarum cogitationum. Et quia ita me habui, ergo haec retribue mihi :

 

  1. Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam ; et cum viris sanguinum vitam meam.

[Aug., Cassiod.] Ne perdas, in futuro, o Deus, animam meam quae dilexit decorem domus tuae cum impiis qui te oderunt, quibus hic mente, non communico, etsi corpore. Ergo etsi modo simul esse pateris bonos et malos, ne simul perdas in futuro. In area pro palea non videntur a longe grana ; sic et opinio est, abundante iniquitate multorum, nullum esse bonum, quae etiam fuit in Elia, quando dixit : Domine, relictus sum solus, sed non nocebit bonis in futuro malorum commistio, quia non errat Deus in iudicio, sed singulis iuxta merita reddet. Et ne perdas vitam meam cum viris sanguinum,

[Cassiod.] sicilicet, qui carnaliter vivunt, et proximum oderunt. Et ita impii et viri sanguinum, illi accipiuntur, qui contra duo praecepta charitatis agunt, et sic donum Dei, quantum in se est dehonestant atque maculant.

[Aug.] Nam duobus praeceptis dilectionis, scilicet Dei et proximi domus Dei decoratur.

 

  1. In quorum manibus iniquitates sunt ; dextera eorum repleta est muneribus.

In quorum. Ostendit qui sint impii et viri sanguinum, hi in quorum manibus iniquitates sunt,

[Aug.] id est quorum opera sunt iniqua, et dextera eorum repleta est muneribus, id est si quid boni agunt, pro muneribus faciunt, pecuniae, vel laudis humanae, vel timoris, quo timent divitem offendere ; vel iniustae misericordiae, dum quis ne reprehendatur, eo quod contra pauperem fecerit oppressit iustitiam, et protulit contra veritatem sententiam, parcens pauperi in mala causa ; vel ita, quasi munus accepit a paupere, quod non arguitur contra pauperem fecisse. Sed beatus est qui excutit manus ab omni munere. Munera enim excaecant oculos, et vim auctoritatis inclinant. Unde per Isaiam Dominus ait : Vae vobis qui iustificatis impium pro muneribus. Vel, dextra, id est ratio, eorum repleta est muneribus, id est praesentibus bonis remunerata est, quasi dicat : Quod eis datum est ad obtinendam salutem aeternam, convertunt ad accipienda saeculi dona, aestimantes quaestum esse pietatem.

 

  1. Ego autem in innocentia mea ingressus sum ; redime me, et miserere mei.

Ego autem,

[Cassiod.] quasi dicat : In muneribus sunt ditati. Ego autem, contra in innocentia mea ingressus sum, id est divitiis innocentiae et spiritualibus thesauris ditatus sum. Et ideo ait redime me. Videt iste pretium sanguinis Christi, quo mundus redimitur. Et ideo ait : redime me,

[Aug.] id est valeat mihi ad remunerationem, vel ad perfectionem liberationis pretium tanti sanguinis, et miserere mei, id est non deserat me misericordia tua in huius vitae periculis ; sed in omnibus me comitetur, quod debes. Enim, id est quia.

 

  1. Pes enim meus stetit in directo ; in ecclesiis benedicam te, Domine.

Pes meus,

[Aug., Alcuin.] etsi undique scandalis concussus, stetit in directo, id est dilectio mea et affectio, quae facile labi solet, non recessit a iustitia tua.

[Cassiod., Alcuin.] Sed stetit immobilis contra omnia scandala, tendens ultra, et persistens in directo. In hoc ostendit se diligere Deum.

[Aug.] Deinde subiicit de dilectione proximi, subdens, in ecclesiis.

[Cassiod.] Quasi dicat : ideo etiam redime me, quia si redimis, o Domine, benedicam te, non me. In ecclesiis, pluraliter dicit, quia multae sunt in mundo.

[Aug.] Quasi dicat : Dilectioni tuae adiungo dilectionem proximi, quia non occultabo eis quos vocasti benedictionem tuam, ut per me benedicaris ab illis, qui in eo exemplo atque doctrina informantur ad benedicendum. Benedicere enim Dominum in ecclesiis, est sic vivere, ut per mores cuiusque benedicatur Deus. Qui enim benedicit Domino, linguis non factis, non benedicit vere.