Psalmmi LXXXVI-XC — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS
PSALMUS LXXXVI
PSALMI TITULUS : FILIIS CORE. PSALMUS CANTICI.
Fundamenta eius.
Titulus : Filiis Core psalmus cantici.
[Aug., Hier.] Psalmus iste brevis est numero verborum, magnus pondere sententiarum, qui agit de caelesti Ierusalem, id est Ecclesia, quae est civitas spiritualis, cuius pars militat in terris, pars triumphat in caelis, quam iste psalmus commendat, secundum praesentem statum et futurum. Unde utroque in titulo apponitur : Psalmus et cantici. Et est sensus : Psalmus iste qui dicitur psalmus, quia agit de Ecclesia secundum praesentem statum, ubi agit opera cantici quia agit de eadem secundum futurum statum, ubi exsultat.
[Cassiod., Gl. int., Aug.] Hoc ideo addit, ut de saeculari, id est, militanti Ierusalem, ad intelligentiam supernae eleveris, scilicet de actione ad theoricam proponitur. Filiis Core ut habitent in Sion. Hic per fidem ; in futuro, per speciem. Pars cuius in caelo triumphat ; pars in terris militat.
Intentio : Monet ad amorem caelestis Ierusalem.
Modus : Tripartitus est psalmus.
[Cassiod.] Primo Propheta praedicat caelestem Ierusalem filiis Core, quam commendat per fundamenta et portas et famam ut eis augeatur affectus.
Secundo ipse Dominus agit de eadem Ierusalem, ibi, memor ero.
Tertio tangit de futura beatitudine, ibi, sicut laetantium.
[Aug.] Propheta ergo plenus Spiritu sancto, multa volvens apud se de hac civitate de qua nihil adhuc dixerat psalmus, in hoc erumpit :
- Fundamenta eius in montibus sanctis : diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
Fundamenta eius. [Aug.] Non refertur eius, ad aliquid praemissum, sed ad cordis Prophetae meditationem, qui nunquam de illa corde tacuerat, et si ore in montibus sanctis sunt in prophetis, apostolis, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, qui solus est fundamentum quod nemo potest mutare.
[Cassiod., Aug.] Ecce prior laus a fundamentis, ut soliditas totius civitatis notetur, et quasi quis quaereret, cuius eius fundamenta dicis ? ait, Sion. Et Dominus diligit portas eius Sion. Idem sunt portae qui et fundamenta. Diligit dico super omnia, imaginaria, tabernacula Iacob. Quasi dicat : Diligit civitatem spiritualem, super illa quibus praesignabatur. Deinde sequitur laus de fama, o
- Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
Civitas Dei gloriosa sunt dicta de te, [Aug., Alcuin.] quod non de illa figurali, quae cecidit. Haec sunt illa quae Dominus per prophetas de ea praedixit.
Pars II.
- Memor ero Raab et Babylonis scientium me.
Memor ero. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi Dominus ipse de eadem Ierusalem agit, et ostendit quae sint illa gloriosa. Haec sunt illa : In illa civitate, inquit Propheta ex persona Dei, memor ero Raab et Babylonis, quae non pertinent ad populum Iudaeorum. Raab enim meretrix fuit in Iericho, quae suscepit exploratores a Iosue missos, et cum quaererentur abscondit et alia via eiecit : cui dictum est ut coccinum per fenestram emitteret, quando civitas caperetur Iosue II). Quo signo domus eius a victoribus cognosceretur, et sic salvaretur : quod ita fecit, et sic salvata est ipsa et domus eius. Per quam figuratur Ecclesia gentium, quae coccinum habet in fenestra, id est signum sanguinis Christi habet in fronte. Unde Pharisaeis superbientibus Dominus dicit : Publicani et meretrices praecedent vos in regnum caelorum.
[Hier., Aug., Haym.] Iuxta quoque nominis interpretationem idem significatur. Raab enim interpretatur latitudo vel impetus. Hae sunt gentes quae late et impetuose vagantur per vitia. Babylon autem civitas est secundum saeculum, ad quam pertinent omnes mali, ut ad Ierusalem omnes sancti. Quasi dicat : Gloriosa dicta sunt de te, civitas sancta, ubi non solus est Iudaeus sed omnes gentes. Ego enim, memor ero Raab et Babylonis, id est omnium gentium. Memor dico, scientium me, id est apostolorum, quibus de illis recipiendis praecipiam.
- Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum ; hi fuerunt illic.
Ecce alienigenae, etc. [Aug., Hier., Aug.] Ecce quid per Raab et Babylonem significavit. Quasi dicat : Memor ero. Et Ecce alienigenae, id est gentes, et Tyrus, id est illi qui sunt in angustiis vitiorum vel poenitentiae. Tyrus enim interpretatur angustia. Et populus Aethiopum, id est gentes, quae sunt usque ad fines terrae, etiam nigri. Et hi fuerunt illic, id est in Ierusalem.
- Nunquid Sion dicet : Homo, et homo natus est in ea ; et ipse fundavit eam Altissimus ?
Nunquid Sion, etc. [Haym., Gl. int., Hier., Haym.] Hic propheta resumit verba. Quasi dicat : Gloriosa dicta sunt de illa civitate, et hoc etiam miraculum accidit in ea, scilicet quod homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus, id est secundum quod Deus, non ut homo. Sed nunquid dicet homo, id est nunquid poterit homo persuadere Sion, id est Synagogae, illud quod dicam, scilicet quod homo natus est, etc. Quasi dicat : Non hoc recipit incredula Synagoga. Vel, Sion, id est Ecclesiae, nunquid dicet homo ? quasi dicat : Homo non dicit ex se, sed Deus in homine, annuntiat hoc, quod et homo natus est in ea ; et ipse fundavit eam Altissimus. Vel secundum aliam litteram, mater Sion dicet homo,
[Aug., Cassiod.] quasi dicat : Unde alieni perveniunt ad Ierusalem ? ecce est homo quidam, scilicet Christus homo, qui dicet : Sion, id est Synagoga est mater mea, secundum carnem, et per hunc isti omnes veniunt. Et quis est homo ille ? Ipse est homo qui in ea natus est, et ipse fundavit eam Altissimus, et ipse talis dicet mater, ei civitati. Vel ita secundum eamdem litteram : Commendata spirituali Sion, id est Ecclesia, increpat hic carnalem Sion, id est Synagogam, quasi dicat : Christus est fundamentum illius civitatis ; sed Sion, id est, Synagoga, mater, Ecclesiae, dicet, quod Christus tantum est, Homo, non Deus ; sed Christus, et homo est in ea natus, et ipse, idem est Altissimus, id est Deus qui fundavit eam, quod miraculum ne sit incredibile alicui, ait :
- Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum, qui fuerunt in ea.
Dominus narrabit, vel narravit. Vel ita continua : [Haym., Aug., Hier., Gl. int.] Unde hoc scis ? ecce Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, id est in scripturis quae directae sunt populis fidelibus, et editae a principibus, scilicet a Moyse, et prophetis et apostolis. Principum dico, horum qui fuerunt in ea, civitate.
Vel secundum aliam litteram : [Aug.] Quorum principum ? Horum qui fuerunt facti, scilicet principes in ea, id est qui facti sunt in ea principes, antequam essent in ea ; non erant principes, sed erant abiecta mundi. Elegit enim infirma mundi, ut confunderet fortia.
Pars III. Διάψαλμα.
- Sicut laetantium omnium, habitatio est in te.
Sicut laetantium. [Aug., Cassiod. [Aug.] Tertia pars collatis omnibus gaudiis, quae de civitate dicta sunt, concludit paucis verbis, futuram tangens beatitudinem, quasi dicat, talis est civitas. Et, o Sion, habitatio omnium nostrum, erit in te. Qualis ? sicut laetantium. Quae laetitia, non est nobis in ista peregrinatione ; ideo autem dicit, sicut laetantium, quia talis erit laetitia, qualem hic non novimus, et ideo cum non possit exprimi, dixit, ut potuit.
PSALMUS LXXXVII
PSALMI TITULUS CANTICUM PSALMI FILIIS CORE IN FINEM PRO MAELETH AD RESPONDENDUM INTELLECTUS EMAN ISRAELITAE vel EZRAITAE.
Melius est Eman Ezraitae, nam Hebraice legitur, et quidam Graeci codices habebant Αἱθὰμ τῷ ὁρακλήτῃ, Alii, Αἰμὰν τῷ Ἰσραηλίτῃ. Priores sunt falsati a scriptore in duobus ; secundi in uno, duntaxat quandoque et prosequitur enarratio Augustini posteriores.
Domine Deus salutis meae.
Titulus : Canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth, ad respondendum intellectus Eman Israelitae, vel Ezraitae.
[Aug., [Hier., Aug.] Sicut saepe diximus canticum notat exsultationem mentis ; psalmus, bonam operationem. Ideoque psalmi, qui haec duo in titulis habent de bona operatione et mentis iocundidate agunt, sicut iste psalmus. Filii autem Core, sicut supra diximus sunt filii crucis, filii passionis, de quo supra plene tractatum est, et quid sit, in finem, supra expositum est. Quod autem sequitur pro Maeleth ad respondendum, hoc inusitatum habet iste titulus. Maeleth autem interpretatur chorus, qui dicitur ad respondendum, ut canenti chorus consonando respondeat. Sicut non istum solum, sed alios quoque psalmos credendum est esse cantatos. Ita enim in huius psalmi et aliorum cantu factum est ut praecinenti chorus responderet, quamvis alii alios titulos acceperint, sed hoc factum existimo causa varietatis, qua fastidium levaretur. Tituli enim variantur pro levando fastidio, vel forsan pro alia non satis nota causa. In quo autem mysterio mihi dictum videatur, pro Maeleth, id est pro choro, ad respondendum, id est ut canenti per chorum respondeatur, exponam. Hic passio Christi prophetatur, cui debemus imitando respondere sicut Petrus ait : Christus pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, hoc est respondere. Unde etiam Ioannes ait : Sicut Christus pro nobis posuit animam suam, sic et nos debemus pro fratribus nostris animam ponere. Hoc est quod ibi dicitur ad respondendum sed non prodest hoc, nisi fiat in choro, id est in concordia charitatis. Unde Apostolus : Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nil mihi prodest. Eman interpretatur frater eius. Fratres autem Christi hic sunt qui in cruce gloriantur, sicut Apostolus qui ait : Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, qui sunt veri Israelitae,
[Alc., Haym.] id est videntes Deum ; vel Eman Ezraita dicitur, id est advena. Dicitur enim fuisse quidam orientalis. Et est sensus tituli : Canticum istud, quod dicitur canticum,
[Aug.] quia laetus finis passionis hic ostenditur, Psalmi, quia hic agitur de bona operatione, canitur filiis Core, id est Christi, dirigens eos in finem caelestium coronarum. Ad quid cantatur eis ? Ad respondendum Christo, id est ut ipsi respondeant, imitatione, vel gratiarum actione, Christo quasi praecentori, imitando vestigia passionis eius, et hoc faciant pro Maeleth, id est in Maeleth, scilicet in choro, id est in concordia charitatis. Et hic est intellectus Eman Israelitae,
[Haym., Aug., Cassiod.] id est, illorum qui sunt fratres Christi in cruce eius gloriantes, et Deum videntes. Vel ad litteram, hic est intellectus Eman, id est illius hominis qui in choro respondente canentibus, hoc mysterium intellexit, Israel, vel Ezrael. Fuit enim Israelita, vel Ezraita, id est, advena, scilicet de orientalibus partibus.
Intentione monet Christi passionem imitari.
Modus : Quatuor sunt partitiones.
Primo Christus in forma servi precatur auxilium, referens se contemptum ab inimicis.
Secundo dicit quid amici eius in passione fecerunt, ibi, longe fecisti, etc.
Tertio ostendit quibus non prosint opera sua, ibi, nunquid mortuis facies.
Quarto dicit quae in suis membris sustinet, ibi, et ego ad te.
In forma ergo servi orans ad Patrem, ait : O
- Domine Deus salutis meae, in die clamavi, et nocte coram te.
Domine Deus, auctor salutis meae, [Cass., Aug.] quia totum est ab eo, ego clamavi coram te, ex forma servi hoc dicit in die et nocte, quia in laetis rebus et in adversis oravit Christus. Ideo
- Intret in conspectu tuo oratio mea : inclina aurem tuam ad precem meam.
Oratio mea intret in conspectu tuo. [Aug., Cass.] Ingressus orationis est eius acceptio. Deinde repetit dicens, inclina aurem tuam ad precem meam. Inclinatio auris Dei, misericors exauditio eius est. Virtus magna purae orationis hic notatur, quae quasi persona quaedam ad Deum intrat, et mandatum peragit, quo caro pervenire nequit. Quare autem oret, subdit :
- Quia repleta est malis anima mea ; et vita mea inferno appropinquavit.
Quia anima mea repleta est malis, [Aug.] non vitiis, sed doloribus, quibus anima carni compatitur. Non enim dolor corporis potest esse sine anima. Dolere autem anima etiam non dolente corpore potest. Non ergo peccatis, sed humanis malis, id est doloribus, repleta fuit anima Christi. Hoc est quod ipse ait : Tristis est anima mea.
Vel, anima mea repleta est, [Aug.] scilicet malis pereuntis populi, compatiendo, et vita mea appropinquavit in inferno, dum trador ad mortem. Hoc est quod in Evangelio dicit, usque ad mortem, quod enim ait, tristis est anima mea, hoc dictum est hic : repleta est malis anima mea. Et quod sequitur ibi, usque ad mortem, hoc dicitur hic : Et vita mea in inferno appropinquavit. Hos autem humanae infirmitatis affectus, sicut ipsam carnem, ac mortem, non conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit, ut transfiguraret in se corpus suum, quod est Ecclesia ; ut scilicet si cui suorum inter humanas tentationes tristari vel dolere contingeret, non ideo se a gratia Dei alienum putaret ; et non esse haec peccata, sed humanae infirmitatis indicia, tanquam voci praemissae concinens chorus, ita corpus ex ipso capite suo addisceret.
- Existimatus sum cum descendentibus in lacum ; factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber.
Existimatus sum [Alcuin., Aug.]. Quasi dicat : Non solum gravia passus sum, sed et contumeliosa, quia existimatus sum cum descendentibus in lacum miseriae, vel inferni profunditatem, utique a nescientibus, quid facerent : qui sic putabant eum mori necessitate, ut alii homines moriuntur. Factus sum, id est, aestimatus sum, ab eisdem nescientibus, sicut homo simpliciter, sine adiutorio, cum tamen essem inter mortuos liber, id est, inter peccatores solus sine peccato, qui potest animam ponere et resumere. Item existimatus sum.
- Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius ; et ipsi de manu tua repulsi sunt.
Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, [Aug.] quia et ipse vulneratus lancea, et sepulcro clausus fuit ; sed differt per hoc quod sequitur, quorum non meministi adhuc, alia littera, id est quorum tempus resurgendi nondum venit, in quo Christus a caeteris mortuis discernitur, qui et vulneratus et mortuus, in sepulcro positus est, sed die tertia evigilavit. Sed qui nesciebant quid faciebant, putaverunt illum similem aliis vulnere occisis, et dormientibus in sepulcro, quorum adhuc Deus non meminit. Et nota quod Scriptura consuevit mortuos dicere dormientes, quia evigilaturos, id est resurrecturos vult intelligi, qui evigilabunt in resurrectione, et ipsi quibus ita factus sum, repulsi sunt, o Deus, de manu tua, id est adiutorio tuo privati sunt, qui me sine Dei adiutorio putaverunt. Non enim hoc refertur ad dormientes in sepulcro, quorum non meminit Deus adhuc, in quibus sunt iusti : quorum licet non meminerit adhuc ut resurgant, de his tamen dictum est : Iustorum animae in manu Dei sunt. Vel, existimatus sum sicut vulnerati dormientes,
[Hier.] id est flagitiosi. Dormientes in sepulcris, id est carnali voluptate sopiti, in stupris et obscenitatibus sepulti, de quibus Deus non excitat eos
[Hier. et Aug.], quorum non est memor Deus. Amplius et ipsi, vel dormientes, vel illi quibus ita factus sum, de manu tua repulsi sunt.
- Posuerunt me in lacu inferiori : in tenebrosis, et in umbra mortis.
Posuerunt me in lacu inferiori, [Aug., Cass., Aug., Alcuin.] id est in profundissima miseria saeculi, quia abiecta morte ablatus est, in tenebrosis, id est in tenebris oblivionis, quem scilicet nemo requiret, et in umbra mortis. Umbra mortis est locus malorum, quo puniuntur. Vel, posuerunt me, sua opinione, in lacu inferiori, vitiorum scilicet in tenebrosis, et in umbra mortis, id est in morte impietatis, vel posuerunt me in rei veritate, in lacu inferiori, id est in lacu inferni, scilicet in tenebrosis et in umbra mortis,
- Super me confirmatus est furor tuus ; et omnes fluctus tuos induxisti super me.
Furor tuus vel ira tua, vel indignatio tua, o Deus, confirmatus est super me, ut illi irati sunt cum viderent eum turpi morte mori. Putabant enim quod ira Dei perisset et quod Deus omnes indignationes super eum induxisset, quando pertulit eum crucifigi. Et omnes fluctus tuos, vel suspensiones tuas, id est passiones induxisti super me. In alio psalmo dicit, Transierunt super me. Hic autem dicit, induxisti super me, significans quod omnia quae de passione eius prophetata sunt evenerunt.
Pars. II.
- Longe fecisti notos meos a me : posuerunt me abominationem sibi.
Longe fecisti. Secunda pars ubi dicit quid amici eius in passione fecerint. Quasi dicat : Induxisti haec super me, et tunc fecisti nomen tuum quibus ego notus eram, non dicit notos quos novit,
[Aug.] quia tunc omnes noverant ut Deus ; sed quibus notus est. Vel, notos, dicit bonos, quos probat. Longe a me loco et mente, et posuerunt me abominationem sibi, vel ipsi noti, quia hoc genus mortis horrebant, vel magis persecutores.
- Traditus sum, et non egrediebar ; oculi mei languerunt prae inopia.
Traditus sum, scilicet a discipulo, et non egrediebar, id est non ostendi quis essem ; in interioribus meis latebam, non manifestabar, non propalabar. Unde, oculi mei languerunt prae inopia, id est apostoli cum non viderent eum in virtute, sed quasi victum, infirmati sunt subtracto sibi cibo, id est lumine.
- Clamavi ad te, Domine, tota die expandi ad te manus meas.
Clamavi ad te, Domine. [Aug.] Hoc aperte in cruce fecit. Tota die expandi manus meas ad te, quia fecit omnia ad voluntatem Patris. Per extensas quippe manus continuatio bonorum operum, a quibus nunquam cessavit, intelligitur ; in cruce enim nec una tota die fuit illa extensio, nec totum pro parte potest accipi, quia addit tota ; sed quia haec opera eius non omnibus profuerunt, addit :
Pars III.
- Nunquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?
Nunquid. [Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi ostendit, quibus non prosunt opera sua. Quasi dicat : Expandi manus, sed, o Deus, nunquid facies mirabilia mortuis ? Mortuos dicit non corpore, sed corde, coram quibus fiunt quidem miracula Christi ; sed non prosunt eis, quia ad vitam fidei visa eos non movent. Mortuis enim corpore facta sunt mirabilia cum quidam revixerunt, et cum Dominus penetravit inferna, atque inde victor mortis ascendit, magnum mortuis factum est miraculum. Dicit ergo : Nunquid mortuis, scilicet corde, non corpore, facies mirabilia ? quasi dicat : Non. Non eis dicit fieri, quibus et si fiant non prosunt, ideo non eis fiunt, quia a medicis non suscitabuntur homines ut confiteantur Domino. Et hoc est quod sequitur : Aut medici, vel gigantes suscitabunt homines, et suscitati confitebuntur tibi ? non. A mortuo enim corde perit confessio ; nisi enim suscitetur, confiteri non valet. Sed medici, vel gigantes non suscitabunt homines, ut confiteantur Domino. Notandum quod in Hebraeo non medici, sed gigantes reperitur. Utrumque autem pene eodem modo sonat in Hebraeo. Unde Septuaginta Interpretes quorum auctoritas tanta est, ut propter mirabilem consonantiam divino spiritu interpretati esse credantur, propter vocis similitudinem, quam in Hebraea lingua medici et gigantes eodem modo sonant, ut exigua differentia distinguantur, medici non gigantes, non errore, sed potius occasione posuerunt, volentes significare quomodo essent accipiendi gigantes. Si ergo superbi accipiuntur hic gigantes, id est dicuntur sapientes saeculi bene dicuntur medici, quia per artes suas promittunt animarum salutem, contra quos dictum est : Domini est salus. Si autem boni accipiuntur gigantes, id est magni et fortes, et ipsi bene dicuntur medici, qui viventes curare ministerio possunt, sed non mortuos suscitare. Sola enim gratia Dei reviviscunt ad fidem. Unde : Nemo potest venire ad me nisi Pater meus traxerit eum.
- Nunquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?
Nunquid narrabit aliquis positus in sepulcro ? [Aug., Cassiod., Aug.] Mortuae animae corpus sepulcrum est. Unde in Evangelio Dominus talibus dicit : Similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia ; sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Nunquid ergo aliquis in sepulcro positus, id est in pernicie animae narrabit misericordiam tuam ? et aliquis positus in perditione, id est obtinatus, veritatem tuam narrabit ? Quasi dicat : Non hi narrabunt ; sed vivi et fideles. Notandum quia misericordiam et veritatem amat Scriptura coniungere, et maxime psalmi.
- Nunquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ; et iustitia tua in terra oblivionis.
Nunquid cognoscentur in tenebris, [Aug.] infidelium, mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis, quae dicit : Non est Deus. Hae sunt tenebrae. Unde Apostolus : Fuistis aliquando tenebrae ; nunc autem lux in Domino. Iidem sunt ergo mortui, et positi in sepulcro, et tenebrae, et terra oblivionis.
Pars IV.
- Et ego ad te, Domine, clamavi : et mane oratio mea praeveniet te.
Et ego ad te. [Cassiod., Aug.] Quarta pars, ubi dicit quae in suis membris Christus sustinet. Ecce chorus respondens praecinenti. Quasi dicat : His mortuis, non prosunt opera Christi. Quis ergo usus mortuorum ? Quid de eis agit ad utilitatem corporis sui ? id est Ecclesiae ? multum : quia in eis ostenditur quae sit gratia in praedestinatis. Ait ergo Christus ex voce Ecclesiae, et ego. Quasi dicat : Nos fuimus olim cum illis natura filii irae, cum quibus fuimus unum. Ideo non ait simpliciter, ego, sed, et ego, scilicet fui natura filius irae, sicut et caeteri ; sed clamavi, ut salvus essem, ad te, Domine, non ad alium, quia nullus medicorum suscitat. Qui autem clamat et invocat, credit ; sed non crederet, nisi eum misericordia Dei suscitaret, qua praeveniente iam est ei mane, post tenebras infidelitatis ; sed quia restat futura clarificatio, nunc oratio mea praeit. Et hoc est, clamavi, et ita factum est mihi mane lucis vel fidei. Et in hoc, mane oratio mea, praeventa a misericordia, praeveniet te, id est futurum iudicium, quae oratio ut fervescat differtur bonum, et crebrescunt mala.
- Ut quid, Domine, repellis orationem meam, avertis faciem tuam a me ?
Ut quid, Domine, repellis [Gl. int., Cass.]. Quasi dicat : Clamo, oro, sed nunc ut quid, Domine, repellis orationem meam. Ecce quantum desiderat, proponit in his verbis quaerendam esse causam quare differtur quod petit, quae est in dilatione boni, et adversis multiplicatis, quasi repulsa oratio inflammetur ardentius. Ut quid avertis faciem tuam a me ? Avertere Deus dicitur faciem, non dando quod volunt, sed quod non expedit.
- Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea ; exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus.
Pauper sum ego. [Aug., Cassiod.] Exsequitur breviter tribulationes corporis Christi dicens : Ego sum pauper, rebus saeculi, et in laboribus sum a iuventute mea. Unde alibi : Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, exaltatus autem in saeculo humiliatus sum.
[Cassiod.] Quaedam membra Christi ad hoc exaltantur in saeculo, ut in eis maior sit humilitas Et conturbatus sum adversis, vel, exaltatus sum, prius tumido corde. Postea, humiliatus sum, scilicet per confessionem. Et conturbatus sum, id est confusus de peccatis, ea damnando. Et
- In me transierunt irae tuae ; et terrores tui conturbaverunt me.
Irae tuae, [Aug., Alcuin., Aug.] id est afflictiones, in me venientes, id est, mihi illatae transierunt, quia non manet ira Dei in iustis, sed transit quia non de fideli, sed de infideli dictum est, ira Dei manet super eum. Flagellat enim filios quos recipit, sed ad correctionem, non ad peremptionem. Unde : Ego quos amo corrigo, arguo et castigo. Et alibi : Percutiam et ego sanabo ; occidam et vivere faciam. Et terrores tui conturbaverunt me, omne quod potest accidere etsi non accidat, prudenter timetur. Tam graviter conturbaverunt, quia
- Circumdederunt me sicut aqua, tota die circumdederunt me simul.
Circumdederunt me sicut aqua, quae mergit. [Haym., Aug.] Aliquando enim terrores ipsi ita conturbant animum cogitantis, circumpendentibus malis, ut sicut circumfluere videantur, et simul undique circumdare. Unde amici et noti timore deserunt. Unde Apostolus : Omnes me dereliquerunt. Et hoc tota die, quia nullo tempore desunt mala Ecclesiae, donec finiatur saeculum. Unde subdit : Circumdederunt me simul. Sed haec omnia fiunt, ut oratio Ecclesiae praeveniret Deum, donec illa salus veniat, ubi nihil malorum sit. Vel ita : In me transierunt irae tuae, id est vindictae praesentes, et terrores tui conturbaverunt me,
[Cassiod.] scilicet terrores futuri iudicii quos omnis caro timet.
Nota quod dicit irae transierunt, terrores conturbaverunt, quia aliud iam de damnatione patimur ; et aliud de aeterna ultione timemus. Circumdederunt me peccata, tota die sicut aqua quae mergit.
[Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Peccata enim undique copiosa inundatione concludunt. Repetit, circumdederunt me simul. Vel in persona Christi accipi potest, qui secundum formam servi ad Patrem dicit, irae tuae, id est, afflictiones quas tua voluntate, non meo merito patior, in me transierunt, id est, non mansurae me contigerunt. Et terrores tui, scilicet quos patior,
[Alcuin., Aug., Hier.] quia tibi placuit, non meo merito, conturbaverunt me, secundum infirmitatem carnis ; circumdederunt me, inimici mei, sicut aqua tota die, circumdederunt simul. Deinde sequitur ex persona capitis et membrorum simul.
- Elongasti a me amicum et proximum : et notos meos a miseria.
Elongasti a me amicum, [Cassiod.] qui pio et fideli amore coniungitur nobis et proximum parentela, saepe iustis humana officia subtracta sunt timore, et notos meos qui sola opinione, vel visione nos didicerunt, elongasti a miseria mea.
PSALMUS LXXXVIII
PSALMI TITULUS : INTELLECTUS ETHAN ISRAELITAE.
Misericordias Domini.
Titulus. Intellectus Ethan Israelitae.
[Cassiod.] Ethan sicut supra dictum est, praefectus fuit cantoribus cum aliis pluribus in tabernaculo Domini. Interpretatur autem robustus, quod nullus est, nisi in spe promissionis Dei. Unde agitur hic. Hic psalmus namque de spe Christianorum et magnificentia Domini multa dicit : per quem nemo decipitur, qui digne supplicet quod verus Israelita intelligit. Et hoc est : Hic est ; intellectus Ethan, id est robusti, Israelitae,
[Aug.] id est qui vere Deum videt.
Intentione monet, ut spem non in nobis, sed in Deo ponamus.
Modus. [Cassiod.] Sex sunt partitiones.
Primo de misericordia et veritate Dei se cantaturum promittit Propheta.
Secundo diversis modis laudes et potentiam Dei describit, ibi, confitebuntur.
Tertio promissiones Patris de Christo ponit, ibi, tunc locutus.
Quarto illis promissionibus adversa dicit, ibi, tu vero repulisti, etc.
Quinto in quo impletae sunt promissiones dicit, ibi, usquequo.
Sexto ostendit quod in membris etiam promissiones implentur spiritualiter, non temporaliter, ibi, ubi sunt misericordiae, etc.
[Aug.] Propheta ergo robustus non in se, sed in misericordia Dei, ait :
- Misericordias Domini in aeternum cantabo.
Cantabo, [Hay., Aug., Cassiod., Rem.] id est iocunde annuntiabo, misericordias Domini. Unde robustus est homo cum in se infirmus est. Miseriricordias dico duraturas, in aeternum. Ira Dei ad tempus est, misericordia Dei in aeternum. Vel, in aeternum cantabo misericordias Domini. Quomodo in aeternum misericordias cantat, et gratias agit, qui miseriae non meminit ? Quomodo autem plena beatitudo est, si memoria reatus mentem tangit ? Sed ad hoc respondere possumus quod laeti saepe tristium meminimus, et sani meminimus dolorum sine dolore. Et inde amplius laeti, et grati sumus. Sic itaque et miseriae recordatio, nil beatitudinis retrahit.
- In generatione et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
In generatione Iudaeorum, et generationem gentium annuntiabo veritatem tuam, [Cassiod., Aug.] id est quae tua est, sine qua ego mendax sum. Qui enim de suo loquitur, mendacium loquitur. Qui autem veritatem loquitur, ex Deo loquitur. Ergo a te, o Deus, dicam veritatem. Et hoc, in ore meo. Quasi dicat : Et ego dicam duo quaedam sunt, unum tuum, unum meum ; veritas tua est ; os meum est, ut sim servus, id est ut inde serviam tibi. Membra enim mea Domino obsequuntur, id est obsequi debent. Vel : Annuntiabo veritatem tuam, id est veritatem promissionum tuarum, in ore meo,
[Cassiod.] non ex ore labitur, sed in ore diu tanquam dulce versatur.
- Quoniam dixisti : in aeternum misericordia aedificabitur in caelis : praeparabitur veritas tua in eis.
Quoniam dixisti, etc. [Alcuin., Aug.] Hic dicit unde sit : et quae misericordiae Dei per Christum sunt. Quasi dicat : Cantabo et secure, quoniam dixi, etc. Vel ita continua : Quas misericordias et quam veritatem cantabo ? ecce, quoniam tu dixisti, id est per spiritum sanctum mihi manifestati. Quasi dicat : Ego homo secure dico, quod tu dixisti, Deus, mihi. Quid ? quod misericordia tua aedificabit in aeternum. Non est temporalis aedificatio misericordiae, sicut ruina iniquitatis temporalis est. Destruitur enim iniquitas temporalis in quibusdam, ut in eisdem aedificetur aeterna misericordia. Unde Ieremiae Dominus dicit : Ecce ego constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. Propter eos ergo qui destruuntur et aedificantur, ne putarent aedificationem qua aedificantur esse temporalem, sicut temporalis fuit ruina, in qua destruuntur ; tenuit se iste cuius os servit veritati Dei ad ipsam veritatem Dei. Aedificabitur dico. Et hoc in caelis, id est per caelos, qui enarrant gloriam Dei, per quos aedificatur misericordia, et ipsa veritas tua in eis, id est per eos caelos, vel sine eis, sicut quidam libri habent. Et notandum quia utrumque repetiit, quod praedixit, scilicet misericordiam et veritatem, quia universae viae Domini sunt misericordia et veritas. Non enim exhiberetur veritas in impletione promissionum, nisi praecederet misericordia in remissione peccatorum ; denique veritas pertinet ad Iudaeos, quibus promissa facta sunt. Misericordia congruit gentibus, quibus non clausit Deus fontem suae bonitatis. Unde Apostolus ait : Dico enim Iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei implendam ; gentes autem super misericordiam honorare Deum.
- Disposui testamentum electis meis ; iuravi David servo meo : usque in aeternum praeparabo semen tuum.
Disposui. [Aug., Hier., Aug.] Quasi dicat : Dixisti quod praeparabitur veritas, dixisti etiam hoc : Disposui testamentum, scilicet novum, quo renovamur ad novam haereditatem, non utique omnibus qui ex carne Abrahae sunt vel David, sed electis meis, iuravi David servo meo, ad litteram, illi regi. Securus est iste, quia Deus dixit ; sed securior, quia iuravit. Iuratio Dei, promissionis est confirmatio. Ex utroque fit homo Ethan, id est robustus. Quid iuravi ? quod usque in aeternum praeparabo semen tuum, quod est semen Abrahae, id est Christum.
- Et aedificabo in generatione et generationem sedem tuam.
Et aedificabo in generatione et generationem, [Gl. int., Hier., Aug.] id est in aeternum, sedem tuam, id est regiam potestatem. Vel, iuravi David servo meo, id est Christo usquequaque mihi obedienti. Deinde quid iuraverit, supponit, usque in aeternum praeparabo sedem tuam, id est credentes. Nos enim qui credimus, semen Christi sumus. Deinde quod dixerat semen, dicit sedem, subdens : Et aedificabo semen tuum, id est fideles, in quibus Christus quiescit et regnat. Nisi enim ab illo regeremur, a nobis ipsis praecipitaremur. Et hoc, in generatione et generationem, id est in omnem generationem. Generatio enim non potest toties repeti, quoties transit. Repetitio ergo pro omni generatione ponitur. Vel duae sunt intelligendae generationes, una carnalis, altera futura in resurrectione. In utraque praedicatur Christus, sed praedicatur hic Christus ut credatur : praedicabitur ibi ut videatur. Hoc est quod supra dixit ; in generatione et generationem annuntiabo veritatem tuam. Et nunc ergo sedet Christus in nobis quos regit, sedebit et tunc in sanctis, in quibus regnabit. Vel ita, in generatione et generationem aedificabitur sedes Christi.
Pars II. Διάψαλμα.
- Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in Ecclesia sanctorum.
Confitebuntur caeli. [Cassiod.] Secunda pars, ubi diversis modis laudes et potentiam Dei describit.
Alcuin., Aug.] Quasi dicat : Dixisti quod misericordia aedificabitur ; et sicut dixisti, ita fiet, quia caeli ex te dicente et iurante certi, confitebuntur, id est laudabunt, non merita sua, sed mirabilia tua, Domine, scilicet quod redimis, quod iustificas per misericordiam. In omni enim misericordia perditorum, in iustificatione impiorum, quid laudamus nisi mirabilia Dei ? Laudas, quia surrexerunt mortui ; plus lauda, quia redempti sunt perditi. Vides enim hominem heri voraginem ebrietatis, hodie ornamentum sobrietatis. Vides hominem heri coenum luxuriae, hodie decus temperantiae ; heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei. Vides hominem heri servum creaturae, hodie cultorem Creatoris. Haec sunt mirabilia quae confitentur caeli, ubi confitebuntur illa ? in Ecclesia ; etenim, vel sine enim, confitebuntur veritatem tuam, id est in impletionem promissionum, in Ecclesia sanctorum. Vel, confitebuntur mirabilia, scilicet quomodo agit omnia Deus, et administrat ubique ?
[Cassiod.] Etenim veritatem tuam in Ecclesia sanctorum. Veritas in Ecclesia annuntiatur, ubi creditur, quod Verbum caro factum est, et quod Trinitas unus Deus est.
- Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino ? similis erit Deo in filiis Dei.
Quoniam quis. [Aug.] Quasi dicat : Securi de te praedicant, quoniam quis in nubibus, id est in praedicatoribus, etsi potentes sint, aequabitur potentia, Domino, scilicet Christo, etsi ipse sit homo, qui et in nube carnis venit. Unde Isaias : Ascendet Dominus super nubem levem, et ingredietur Aegyptum. Notandum quod idem sunt caeli et nubes, scilicet praedicatores, sed caeli, propter fulgorem veritatis ; nubes quae nebulosae sunt, dicuntur praedicatores propter carnem, propter mortalitatem. Et quia transeunt ubi, id est in quibus abscondita sunt, quae post in iudicio clarebunt. Et quis, in filiis Dei qui multi sunt, id est in superis vel hominibus, erit similis essentia, Domino, id est Christo, qui est filius Dei unicus, quasi dicat : Nullus. Ne ergo homo putetur. Ille enim naturalis, filii adoptivi nos sumus. Ille genitus, nos creati. Ille ab aeterno genitus, nos in tempore facti. Ille unicus, nos multi. Et vere nullus est ut ille, quia ipse est
- Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum ; magnus et terribilis super omnes qui in circuitu eius sunt.
Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, [Aug.] quia non possunt ei aequari. Consilium eorum est, credere in illum, et in illo gloriari. Ipse est magnus et terribilis potentia, super omnes qui in circuitu eius sunt. In circuitu dicit, non quod terminis includatur eius divinitas, cuius magnitudinis non est finis. Quid enim ubique est nusquam finitus, nihil habet circa se, nisi quia per carnem in uno loco fuit, qui locus habet circa se omnes gentes, in quas missis apostolis per miracula factus est magnus et terribilis. Vel, super omnes qui in circuitu eius sunt, magnus est,
[Cassiod.] id est super angelos vel homines, qui sunt eius stipatores, non pares, qui ei dono eius proximant. Et vere super omnes, quia o
- Domine, Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
Domine, Deus virtutum caelestium, [Haym., Cassiod.] id est angelorum, vel virtutum, quibus illi ditantur qui sunt in circuitu tuo, quis similis tibi ? nullus. Quia potens es, tu Domine, ex te,
[Aug.] illi vero de te, quia omnia fecisti, scilicet caelum et terram, et omnia quae in eis sunt, sed plus est nobis misericordia tua, quae exhibuit veritatem, non modo in loco ubi natus es ; sed et in omnes qui sunt in circuitu tuo expansa est veritas tua, qui venis in nubibus caeli, quae veritas cum coepit praedicari, mare gentium circa aridam Iudaeorum coepit fremere, ut leo in Samsonem, cum iret ducere uxorem de alienigenis ; sed non est timendum, quia
- Tu dominaris potestatis maris ; motum autem fluctuum eius tu mitigas.
Tu dominaris potestati maris, [Cassiod., Aug.] id est honoris saeculi. Te enim permittente surgit mare, qui non sinis tentari supra id quod potest ferre homo. Et non solum dominaris, sed etiam motum fluctuum eius tu mitigas,
[Cassiod., Aug.] non penitus tollis, ut mereatur quis coronam. Ut autem rabies maris enervetur in ipso mari,
- Tu humiliasti sicut vulneratum superbum ; in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
Tu humiliasti superbum, [Aug.] id est draconem qui in mari factus est ad illudendum ei, qui per humilem Christum in quo alii sunt humiles, humiliatur. Humiliavit enim se Christus, ut humiliaret superbum. Superbus enim superbos tenebat, sicut vulneratum.
[Aug., Alcuin., Aug.] Vulneratur diabolus vulnerato Christo, nondum ex toto mortuus est, humiliatus ergo est perdendo quos tenebat vulneratos non penetrata carne, quam non habebat, sed percusso corde ubi superbiebat. In brachio virtutis tuae,
[Hier., Cassiod., Alcuin.] in fortitudine tua. Vel in Christo dispersisti inimicos tuos, id est aerias potestates. Vel, inimicos, id est Iudaeos per mundum dispersisti. Vel, dispersisti inimicos, id est de hominibus alios assumpsisti qui sunt spolia diaboli, alios reliquisti quos post eum abire permisisti.
[Cassiod.] Ideo autem in caelo triumphasti de diabolo, quia
- Tui sunt caeli, et tua est terra ; orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti ; aquilonem et mare tu creasti.
Tui sunt caeli. [Cassiod.] Ideo autem in terra triumphasti de Iudaeo, et, id est quia tua est terra, ad litteram, et quia eius est caelum et terra. Cur ergo illi in alienis superbirent ? tu fundasti, id est firmasti, orbem terrae et plenitudinem eius. Cur ergo in eum se erigunt, cuius est ambitus mundi, et omnes creaturae quae in eo sunt ? aquilonem, id est diabolum, et mare, id est saeculum tu creasti. Stulte ergo se erigunt contra eum a quo creati sunt. Vel mystice sic potest legi.
[Aug., Gl. int., Aug.] Quasi dicat : Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine, et merito, quia tui sunt caeli, id est apostoli, qui pluunt aliis veritatem. Et tua est terra, quae excipit veritatem in circuitu tuo. Hac autem pluvia, tu fundasti orbem terrae, id est totam Ecclesiam, et plenitudinem eius, id est ea vel eos, quibus quotidie impletur, aquilonem, id est diabolum, qui dixit : Ponam sedem meam ab aquilone, et ero similis Altissimi. Et mare,
[Gl. int., Aug.] id est amaros, quibus purgatur Ecclesia, tu creasti. Quod ergo in illis fecisti, plus valet ad dominationem tuam, quam illorum voluntas ad malitiam suam.
- Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt : tuum brachium cum potentia.
Thabor et Hermon. [Aug.] Isti sunt montes Syriae. Interpretatur autem Thabor veniens lumen. Hermon, anathema eius, a summo, scilicet lumine, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Venit lumen gratiae, quo veniente sit anathema eius, id est diaboli, qui nos tenebat in errore suo, vel moerore suo, quod est dicere : A te datum est nobis ut illuminemur, ut anathema demus diabolo. Quasi dicat : Haec omnia fecisti, et inde Thabor, id est illi ad quos a te summo lumine venit lumen ; et Hermon, id est qui anathema dant diabolo, exsultabunt in nomine tuo, non in suis meritis.
[Alcuin.] Vel, quia Thabor et Hermon, montes sunt Syriae, et per eos accipiuntur gentes, a parte totum per synecdochen, quae exsultabunt Christo veniente. Vel allegorice sic legitur, Thabor, id est Iudaei, ad quos primum venit lumen ; et Hermon, id est gentes, quae prius erant anathematizatae, in nomine tuo exsultabunt, coniunctis in angulari duobus parietibus.
Tuum brachium, [Aug., Gl. int.] Quasi dicat : A te facti sumus, a te etiam defensi sumus, quia, tuum brachium, quo humiliasti superbum, semper est cum potentia, et semper,
- Firmetur manus tua et exaltetur dextera tua ; iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae.
Manus tua, [Cassiod.] id est operatio tua, firmetur contra superbos, ut humilientur, et exaltetur dextera tua, id est numerus eorum qui in dextera locandi sunt, clarificetur et augeatur. In fine autem erunt iustitia et iudicium, id est manifestatio iustitiae tuae, et iudicii tui. Cum separabuntur oves ab haedis, qui nunc occulta sunt. Et tunc erit praeparatio sedis tuae. Utique hoc erit in die iudicii. Sedes autem Dei est aeterna, sed in iudicio apparebit parata, cum ipse videbitur iuste iudicare. Et est, sedes tua apparebit in iudicio parata ad faciendam iustitiam et iudicium,
[Aug.] id est ad iuste iudicandum. Nunc ergo interim quid ? ecce :
- Misericordia et veritas praecedent faciem tuam ; beatus populus qui scit iubilationem.
Misericordia et veritas praecedent faciem tuam, [Aug.] id est faciem tui post iudicaturi. Quasi dicat : Interim praeit misericordia qua deles peccata, et veritas, qua imples promissa, ut non timeantur futura iudicia. Quae gaudia cum non sufficiant exponi, ait : Beatus est populus qui scit iubilationem, id est quae scit de illo gaudendum esse, quod dici non posse novit. Iubilus enim gaudium est, quod verbis explicari non potuit, nec tamen penitus reticeri. Unde autem iubilatio ? de gratia, de Deo omnino, non de te homine. Et hoc est quod subdit :
- Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die ; et in iustitia tua exaltabuntur.
Domine, in lumine vultus tui, [Hier., Haym., Aug., Hier.] id est in illuminatione Spiritus sancti, vel Filii. Ambulabunt homines, scilicet Thabor et Hermon. In his verbis commendat gratiam de qua iubilus est. Vel ita ab illo loco, iustitia, et legitur de praesenti, iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae, id est modo homines discernendo, et iusta tenendo parant se sedem Domino. Et misericordia et veritas, in hominibus, praecedent faciem tuam,
[Alcuin., Cassiod.] a simili praecursoris Domino hospitium praeparantis, et inde iubilandum est. Et beatus est ille, populus qui scit iubilationem. Ille scit iubilationem, qui suam laetitiam, non in sua, sed in Domini virtute ponit ; vel qui quod ore cantat, corde intelligit. Unde sequitur hoc praemium : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, id est in contemplatione Trinitatis, hic et in futuro perseverabunt. Et in nomine tuo,
[Hier., Aug.] quod benedicitur in terris, id est in Christiano nomine, non in se. Exsultabunt tota die. Qui in se exsultat, non tota die exsultat, quia cadit. Quos autem illuminat et iustificat, et in iustitia tua, non in sua, in qua deprimentur, exaltabuntur hic et in futuro. Beno dico, in iustitia tua,
- Quoniam gloria virtutis eorum tu es ; et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
Quoniam gloria virtutis. [Gl. int.] Benedico in iustitia tua, quoniam tu es gloria, id est exaltatio, virtutis eorum, quos non solum illuminat, sed etiam posse dat. Et in beneplacito tuo,
[Aug., Cassiod.] quia tibi beneplacuit, non quia digni sumus. Vel, in beneplacito tuo, id est in Christo, exaltabitur cornu nostrum, id est potestas nostra. Ideo in ipso, quia assumpsit carnem nostram, in quo est omnis spes. Quod ita dicit,
- Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri.
Quia Domini est assumptio nostra, [Hier., Aug., Hier.] id est nostrae carnis. Aliter impulsi caderemus, quia infirmi essemus. Et sancti Israel regis nostri, id est qui sanctificat Israel et regit.
Pars III. Διάψαλμα.
- Tunc locutus es in visione sanctis tuis : et dixisti : Posui adiutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.
Tunc locutus.
[Aug., Gl. int., Alcuin.] Tertia pars, ubi ponit promissiones Patris de Christo, per quod ostenditur quod superior laus non est dubia : quam paterna firmat auctoritas. Quasi dicat : Deus, unde scis haec praedicta ? ecce, unde : Quia tunc, scilicet quando disposuisti testamentum. Vel, tunc, scilicet quando haec diceres mihi, locutus es sanctis tuis,
[Aug., Alcuin.] scilicet reliquis prophetis. Et hoc in visione, id est in occulto, in revelatione quam fecisti eis, unde prophetae dicti sunt, id est videntes. Non enim ignoranter locuti sunt, sicut Montanus, et quidam haeretici dixerunt. Et dixisti,
[Haym., Aug.] palam per eos : Posui adiutorium hominum in potente, scilicet Christo. Quis potens est ille ? Electus. Unde subdit : Et exaltavi electum super omne nomen, scilicet immunem a peccato, natum de plebe mea Iudaica. Quis est electus ? David, id est Christus, quia est de semine David. Et hoc est :
- Inveni David servum meum : oleo sancto meo unxi eum.
Inveni David, [Cassiod., Alcuin., Aug.] id est Christum. David enim interpretatur manu fortis ; servum meum, id est mihi obedientem. Ideo in eo posui adiutorium, et oleo sancto meo unxi eum, secundum quod homo. Unde alibi : Unxit te Deus oleo exsultationis prae consortibus tuis. Ideo potens, quia
- Manus enim mea auxiliabitur ei ; et brachium meum confirmabit eum.
Manus mea auxiliabitur ei. [Haym., Cassiod.] id est verbum cooperabitur ei, secundum quod homo in operibus et in passionibus.
Et brachium meum, [Cassiod., Gl. int.] id est Verbum, quod est fortitudo mea confirmabit eum, contra adversa, ut peragat incoepta, eousque confirmabit, quod
- Nihil proficiet inimicus in eo ; et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
Nihil proficiet inimicus, [Hier., Cassiod.] id est diabolus, in eo. Unde ipse ait : Venit princeps mundi huius, et in me non habet quidquam. Et filius iniquitatis,
[Gl. int., Aug.] id est Iudas, non apponet nocere ei, id est non addet effectum pravae voluntati. Vel, non apponet nocere ei, post resurrectionem Christi, sicut ad patiendum tradidit eum adhuc corruptibilem. Vel de Christo secundum membra, hoc potest dici, nihil proficiet inimicus, id est diabolus vel persecutor, in eo. Saevit quidem, exercet, prodest, sed non nocet. Et filius iniquitatis, id est inimicus, non apponet nocere ei : faciet quidem quod suum est, sed non nocebit ei.
- Et concidam a facie ipsius inimicos eius ; et odientes eum in fugam convertam.
Et concidam inimicos eius a conspiratione sua. [Aug.] Paulatim enim credent, quasi comminuto capite vituli, et venient in potum populi Dei, sicut Moses comminuit caput vituli, et sparsit in aquam, et dedit bibere filiis Israel.
[Cassiod.] Et hoc a facie ipsius. Cum facies eius peccatores respicit, a criminibus separantur, quibus non est locus sub praesentia eius. Et odientes eum in fugam convertam,
[Cassiod.] ut fugiant ab ipso irato, ad ipsum placatum.
- Et veritas mea et misericordia mea cum ipso ; et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
Et veritas mea et misericordia mea cum ipso erit. [Aug., Gl. int.] Nihil divisum est inter Patrem et Filium, virtutes quas habet Pater, habet et Filius. Notandum vero quod saepe misericordia et veritas nobis commendantur, ut ea reddamus Deo. Sicut enim misericordiam nobis dedit, delens peccata ; et veritatem, implens promissa : sic reddamus Deo misericordiam, ut miserorum misereamur ; veritatem, ne iniqua iudicemus, nec altera alteram impediat, ut in misericordia nimis laxi, vel in veritate nimis rigidi non simus. Aliter enim non sumus in via Dei, ubi haec, id est misericordia et veritas sibi obviaverunt. Et in nomine meo quod est Deus exaltabitur cornu eius,
[Cassiod.] id est potentia.
- Et ponam in mari manum eius ; et in fluminibus dexteram eius.
Et ponam in mari manum eius, [Aug., [Hier., Aug, Cassiod.] id est dominabitur gentibus, quae significantur per mare. Vel opera eius ostendam in mundo. Et in fluminibus ponam dexteram eius, id est cupidos etiam subdam ei. Flumina enim currunt in mare : ita cupidi in amaritudines saeculi, et tamen hi sunt subditi Christo. Vel, in fluminibus id est in aquis baptismi, ponam dexteram eius, id est operationem. Et hoc ideo, quia
- Ipse invocavit me, pater meus es tu ; Deus meus et susceptor salutis meae.
Ipse invocabit me, vel invocavit, dicens : Pater meus es tu, [Rem., Gl. int.] secundum quod ego Deus et Deus meus, secundum quod homo sum et susceptor salutis meae, id est susceptor mei infirmi ad salutem.
- Et ego primogenitum ponam illum ; excelsum prae regibus terrae.
Et ego ponam, id est constituam illum, primogenitum, [Rem., Aug., Hier.] id est prae aliis honorabo eum ; a simili, sicut primogeniti solent honorari, et excelsum ponam illum prae regibus terrae, vel, apud reges terrae, alia littera, quod iam impletum est. Et quia haec potestas non est temporalis, subdit :
- In aeternum servabo illi misericordiam meam : et testamentum meum fidele ipsi.
Servabo illi in aeternum misericordiam meam, [Cassiod.] cui perpetua data est potestas in caelo et in terra. Et testamentum meum fidele ipsi, quia quaecunque de eo praedicta sunt, integre in eo completa sunt. Vel, testamentum, id est promissio aeternae haereditatis, est fidele ipsi, qui eiusdem testamenti est mediator,
[Aug.] id est signator, et fideiussor, et testis, et haereditas est ipse.
- Et ponam in saeculum saeculi semen eius ; et thronus eius sicut dies caeli.
Et ponam in saeculum saeculi, [Aug.] id est in aeternum, semen eius Christianum, et thronus eius sicut dies caeli. Thronus regum est ut dies terrae, qui transeunt ; sed dies caeli semper praesentes sunt, ubi erit thronus eius in aeternum.
- Si autem dereliquerint filii eius legem meam ; et in iudiciis meis non ambulaverint.
Si autem. [Alcuin.] Quasi dicat : Non solum de persistentibus hoc promitto, sed etiam de cadentibus. Et hoc est, si autem dereliquerint filii eius Christi, legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint.
- Si iustitias meas profanaverint ; et mandata mea non custodierint.
Si iustitias meas profanaverint, [Haym., Aug.] id est male operando offenderint. Et mandata mea non custodierint, non ideo perdam eos, sed
- Visitabo in virga iniquitates eorum ; et in verberibus peccata eorum.
Visitabo, [Haym., Aug.] ut medicus, iniquitates eorum in virga, id est in levi correctione, et in virga est misericordia, caedit quidem, sed reddit haereditatem. Quis enim est filius, cui non dat pater eius disciplinam ? dat disciplinam pater, ut non auferat misericordiam ; caedit contumacem, ut redeat ad haereditatem. Quem enim Deus diligit, corripit ; et flagellat omnem filium quem recipit. Non ergo tantum misericordia vocantis est, sed et flagellantis et verberantis.
Unde sequitur : Et in verberibus, [Haym.] id est in graviori tribulatione visitabo peccata eorum.
- Misericordiam autem meam non dispergam ab eo ; neque nocebo in veritate mea.
Misericordiam autem meam non dispergam ab eo David, [Aug.] scilicet Christo, id est a corpore eius, quod est unum cum capite. Ipse enim non tollit misericordiam ei, qui Christianus quidem est. Quod si homo ita iniquus est, ut fugiat accedente patre, ipse se alienat ab haereditate : non pater abiicit eum. Neque nocebo ei in veritate mea. Ad hoc enim non tollitur misericordia liberantis, ut non noceat veritas vindicantis.
- Neque profanabo testamentum meum : et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita.
Neque profanabo, [Haym., Cassiod., Aug.] id est violabo, testamentum meum, id est pactum ; profana esset promissio, si esset inexpleta ; non enim quia filii eius peccant, ego mendax inveniar. Promisi enim et facio ; et si enim paleae recedunt ; non tamen ideo ipse est sine haereditate. Nunquid propter malos pisces, nihil ex illa sagena mittetur in vascula ? Mittentur utique boni pisces, id est quos praedestinavit.
[Cassiod.] Manet enim immobile testamentum Dei. Deinde repetit ad confirmationem quod dixerat, et procedunt de labiis meis, id est prophetis, non faciam irrita. Haec repetitio, confirmatio est.
- Semel iuravi in sancto meo : Si David mentiar ; semen eius in aeternum manebit.
Semel, [Gl. int., Haym., Cassiod., Aug.] quasi dicat : Vere non faciam irrita, quia iuravi, homini, David filio Isai, semel, id est aeternaliter, vel immutabiliter. Homo frequenter iurat, Deus autem semel : qui non variatur. Et hoc in sancto meo, id est secreto meo. Unde prophetae biberunt. Vel, in sancto meo, id est in homine Christo, in quo complendum erat quod iuravi. Quid iuravi ?
[Cassiod., Gl. int.] quod semen eius, Christus, manebit in aeternum in regno Dei. Et si ego mentiar David ἀποσιώπησις, quasi nulli verus ero. Vel iuravi semel,
[Gl. int., Alcuin., Aug., Gl. int.] id est immutabiliter, et aeternaliter, David, id est Christo, in sancto meo, id est per sanctitatem meam. Quid ? quod, semen eius, id est Christiani, in aeternum manebit, in regno Dei. Et si ego mentiar David, id est Christo, nulli verus ero, et est ἀποσιώπησις.
- Et thronus eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum : et testis in caelo fidelis.
Et thronus eius erit sicut sol in conspectu meo, [Aug.] quod non est in conspectu hominum, id est illi in quibus insidet et dominatur, scilicet membra quae portant caput, fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Et sicut luna perfecta in aeternum, scilicet quae non iterum minuatur. Fulgebunt ergo sancti in futuro regno, sicut sol secundum animam, qui tunc Dei glorificatione vel contemplatione glorificabuntur. Et sicut luna fulgebunt secundum carnem, quae modo est mutabilis sicut luna : tunc autem erit immutabilis et perfecta.
[Alcuin.] Tunc enim sancti erunt in utroque perfecti, gemina stola candidati et glorificati, quam significabat tabula unius cubiti, per medium secta in Veteri Testamento, quae duos parietes tabernaculi in angulis occidentalis posita continebat, quia fideles tam Novi quam Veteris Testamenti, post mortis occasum gemina beatitudine glorificabuntur. Et inde testis fidelis, est in caelo, id est Christus.
[Aug.] Quia enim in nullo sic contradicitur fidei Christianae, sicut in resurrectione corporum, ideo et ipse Christus carnem suam resuscitavit, ut obviam iret omni contradicenti : et qui posset membra sua sic sanare ; ut ea vulnerata fuisse non appareret, cicatrices tamen servavit in corpore, ut vulnus dubitationis sanaret in corde.
Pars. IV. Διάψαλμα.
- Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti Christum tuum.
Tu vero. [Aug., Alcuin., Cassiod.]. Quarta pars, ubi ponit quae videntur adversa praedictis promissionibus, ne putentur in alio impleri, quam in Christo tunc futuro. Quasi dicat : Christianis haec praedicta bona sunt, sed non Iudaeis qui se privaverunt promissione. Et hoc est, tu vero repulisti Christum tuum, id est unctum David a regno repulisti pro peccato quod commisit contra Uriam de Bersabee. Et despexisti, vel sprevisti, eum, quia multa indigna passus est, et distulisti eum a regno diu in tribulatione sinendo.
- Avertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctuarium eius.
Avertisti testamentum servi tui, [Cassiod.] id est quod servo tuo factum erat, quia promissa Iudaeis lata sunt ad gentes.
[Aug.] Vel ita, et legitur simpliciter ad litteram de David, et eius regno. Quasi dicat : Illa omnia promisisti, haec vero contraria fecisti, quia tu repulisti et despexisti, David, et eius regnum, quod ad nihilum deduxit, quod mirandum est. Tu enim qui promittebas, qui confirmabas, qui propter dubitationem humanam iurabas, etiam illa promisisti, et ista fecisti. Ubi ergo tenebo iusiurandum tuum ? ubi inveniam promissum tuum ? Quare illa promisit : Deus, et ista fecit ? haec fecit, ut promissa firmaret. David enim erat cui promittebantur omnia, sed non in ipso David, sed in semine eius implenda, qui est Christus. Ne ergo quia ei dicta sunt, viderentur in eo impleta, destruxit ea in David Deus, ut quae erat necesse fieri, quia Deus iuraverat, quaerantur in alio. Unde etiam et Salomon filius David qui factus est tantae sapientiae, tantaeque prudentiae, ut promissio Dei de semine David in illo putaretur impletum, cecidit, ne putaretur esse semen David, in quo impleretur promissio. Sic etiam et cum dictum fuit Rebeccae : Maior serviet minori. Iacob adorabit maiorem Esau, ut haec promissio in aliis exspectetur. Ita ergo hunc David in quo sperabant ignari promissa Dei impleri, repulisti et despexisti,
[Cassiod., Aug.] non tamen abstulisti, distulisti Christum filium, tuum, ut non in illo David, sed in alio firmius promissa exspectentur. Unde subdit, avertisti testamentum servi tui, quod servo tuo factum erat, Vetus scilicet testamentum Iudaeorum, iam non est regnum eorum, non est sacrificium vel sacerdotium, vel ara eorum. Profanasti in terra, id est ubique terrarum sanctuarium eius, vel sancta quae habebant. Ostendit eis Deus terrena.
- Destruxisti omnes sepes eius ; posuisti firmamentum eius formidinem.
Destruxisti omnes sepes eius, [Aug., Cassiod.] id est munimenta quibus munieras eos, ut sic diriperentur ab hostibus, ubi defensionem Dei perdiderunt. Posuisti firmamentum eius formidinem ut dicatur peccantibus : Si Deus naturalibus ramis non pepercit, qui videbantur firmamentum, nec tibi parcet. Vel, posuisti firmamentum eius formidinem,
[Cassiod.] id est quod erat eis firmamento, factum est eis timori pro culpa, id est Deus. Et
- Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ; factus est opprobrium vicinis suis.
Diripuerunt eum, [Aug., Gl. int.] scilicet David, id est Israel ubique dispersum, omnes transeuntes viam, id est gentes quae transeunt vitam istam, nil in futuro providentes. Factus est opprobrium vicinis suis, id est habiti sunt Iudaei opprobrio gentibus.
- Exaltasti dexteram deprimentium eum, laetificasti omnes inimicos eius.
Exaltasti dexteram deprimentium eum, laetificasti omnes inimicos eius.
[Aug.] Haec omnia in Iudaeis cernimus esse impleta.
- Avertisti adiutorium gladii eius ; et non es auxiliatus ei in bello.
Avertisti adiutorium gladii eius, [Aug., Cassiod.] Solebant enim pauci multos vincere, modo victi et captivati. Populus enim armatus sine Deo inermis est. Et non es auxiliatus in bello.
- Destruxisti eum ab emundatione ; et sedem eius in terram collisisti.
Destruxisti eum ab emundatione. [Aug., Cassiod.] Hoc est gravius omnibus, id est flagella non emundant eos, quia fide caret Iudaeus, qua emundantur corda. Et sedem eius in terram collisisti, id est regnum eorum ubique deletum est, quia iam de eis non est princeps.
- Minorasti dies temporis eius ; perfudisti eum confusione.
Minorasti dies temporis eius, [Alcuin., Aug., Alcuin.] quia diu staret regnum eorum, si sub Deo esset. Putabant etiam se regnaturos in aeternum, sed minuisti dies regni eorum, ut non staret, iuxta opinionem eorum. Nec tantum stetit quantum stetisset si sub Deo esset. Perfudisti eum confusione,
[Cassiod., Aug.] quia gestant opprobrium infidelitatis. Haec omnia venerunt Iudaeis, non tamen ablato eis Christo, et aeterno regno, sed dilato. Unde ad Deum dicit :
Pars V. Διάψαλμα.
- Usquequo, Domine, avertis finem, exardescet sicut ignis ira tua.
Usquequo. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Quinta pars. Ecce hic dicit in quo impletae sunt promissiones, scilicet in substantia David, quae vivit et eruit animam, id est in Christo. Quasi dicat : Haec dura intulisti Iudaeis, sed usquequo, Domine, avertis Israel a fide et salute, usque in finem, id est semper, non Domine, sed Israel salvus fiat. Caecitas enim contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fiat. Interea tamen exardescet sicut ignis ira tua,
[Gl. int.] vel similiter sub interrogatione potest dici, ira tua exardescet, id consumet, sicut ignis. Quasi dicat : Non, Domine, sed potius
- Memorare quae mea substantia ; nunquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?
Memorare. [Aug.] Dicit hoc David carne positus in Iudaeis, spe positus in Christo. Quae est mea substantia in Christo, et si enim Iudaei deficiunt, non deficit mea substantia. Non omnino interit radix unde veniet Maria, et de ea veniet semen cui promissum est. Nam de populo illo virgo Maria ; de virgine Maria Christi caro. Et caro illa non est peccatrix, sed peccatorum mundatrix. Nunquid enim vane constituisti omnes filios hominum ? Omnes filii hominum in vanitate eunt, non tamen tu vane constituisti eos. Unde ergo mundas eos a vanitate ? Nunquid nihil tibi servasti per quod mundes ? mundas eos per semen, in quo est mea substantia : de quo subdit :
- Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi.
Quis est, [Aug.] id est quantus est homo qui vivet, surgens a mortuis, et non videbit mortem, quia iam non morietur, fuit tamen in morte, sed eruet, vel eruit, animam suam de manu inferi. Ecce vere solus omnino singulariter, hic significatur Christus. Nulli enim hoc convenit nisi Christo, et si enim resurgentes vivent, et non ultra videbunt mortem ; non tamen ipsi eruent animas suas de manu inferi, sed ille qui potest animam suam ponere, et iterum resumere, cui nemo eam tollit, eruit animam suam.
[Alcuin.] Vel possunt omnia de Christo et Ecclesia accipi. Quasi dicat : Omnia illa promisisti, haec autem contraria fecisti tu ipse, quae tamen ad salutem sunt. Et hoc est : Tu vero repulisti, ad patibulum, Christum tuum, et despexisti, id est in despectum dedisti, et tulisti, vel distulisti eum, a gloria ad tempus. Vel haec dicit de Christo, secundum membra : Evertisti testamentum servi tui, id est promissio quam tu feceras ei videtur eversa. Profanabo in terra sanctuarium eius, id est sancti eius profani reputantur. Omnes sepes eius, id est praelatos, destruxisti, dum occiduntur, posuisti firmamentum eius formidinem, id est qui alios firmabant docendo, iam sunt eis timori, dum affliguntur. Et diripuerunt eum omnes transeuntes viam, id est Christum, quia quidam eorum iam sunt direpti a transeuntibus viam, quae est Christus. Factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram deprimentium eum, laetificasti omnes inimicos eius. Haec patent. Avertisti adiutorium gladii eius, id est praedicationem, ut ea non praevaleret hostibus. Et non es auxiliatus ei in bello, sed dedisti ad passiones. Destruxisti eum ab emundatione, et sedem eius in terra collisisti, id est quidam invidi defecerunt, et in terram redacti sunt. Minorasti dies temporis eius, ut putatur, dum cito de vita auferuntur. Et perfudisti eum confusione. Ecce ita repulisti Christum tuum, et Ecclesiam. Sed usquequo, Domine, avertis, id est usquequo non resuscitas Christum, an usque, in finem ? absit ! Usquequo exardescet sicut ignis ira tua ? repetitio est. Memorare quae mea substantia est, id est quam fragilis, quae nihil est, nisi per ipsum sit redempta, memorare. Nunquid enim vane constituisti omnes filios hominum, ideo resuscita Christum. Quia quis est, ex vobis homo, qui vivit, et non videbit mortem, et eruet animam suam de manu inferi ? nullus. In his iam postulat subveniri homini, id est humano generi, vel specialiter Iudaeis.
Pars VI. Διάψαλμα.
- Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine ; sicut iurasti David in veritate tua.
Ubi sunt misericordiae. [Cassiod., Alcuin., Aug.]. Sexta pars, ubi dicit quod in membris etiam implentur promissiones non temporaliter sed spiritualiter. Et loquitur in persona Ecclesiae. Littera sic continuatur secundum primam lectionem. Ecce iam habemus in quo promissa fiunt ; sed credentes adhuc laboramus. Propter hos ergo dicit, ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine. Quasi dicat : Tu eruis, et tamen nos propter te mortificamur. Ubi, ergo, sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, id est patribus olim factae. Cur non facis, sicut iurasti David in veritate tua. Vel ita potest continuari, iuxta secundam lectionem,
[Cassiod., Alcuin.] quasi dicat : Nullus vivet, vel eruet animam suam. Et cum hoc sit, ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, quare non facis sicut iurasti David in veritate tua ? Iam rogat promissiones impleri, quas David fecit.
- Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium.
Memor esto, Domine, ut remuneres. [Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Videtur enim oblitus Deus, dum differt, opprobrii servorum tuorum et multarum gentium, id est memor esto opprobrii illati servis tuis, a multis gentibus. Iam enim Christus in caelo sedet, et crimen obiicitur Christianis, de Christo, quod opprobrii ego Ecclesia continui, vel portavi, vel amavi, in sinu meo, id est in secreto mentis ; quia palam non audebat loqui. Diu enim continuerunt Christiani opprobria in corde, nec audebant resistere. Sed iam nunc mirabile est nomen Christi apud reges terrae.
- Quod exprobraverunt inimici tui, Domine ; quod exprobraverunt commutationem Christi tui.
Quod opprobrium inimici tui, Domine, [Aug.] id est Iudaei et pagani, exprobraverunt, dicentes periisse Christum. Repetit, quod exprobraverunt,
[Cassiod., Aug.] exagerat scelus eorum. Quid exprobraverunt ? Ecce, commutationem Christi tui. Hoc enim obiecerunt, quod mortuus est Christus, quod crucifixus est, quod est mutari a temporali vita, ad aeternam ; a terra, ad caelum ; a Iudaeis, ad gentes. Quid ergo insani obiiciunt ? Nunquid opprobrium est, quod obiiciunt ? Utinam et ipsi sic commutentur.
- Benedictus Dominus in aeternum ; fiat, fiat.
Benedictus Dominus. [Alcuin., Aug.] Exclamatio est hic, ex visa claritate Christi. Quasi dicat : Exprobratio et maledictio eorum est temporalis ; sed Dominus est in aeternum benedictus,
[Cassiod., Aug.] contra maledictiones gentium. Fiat, fiat. Ecce quasi suscriptio principis post iussiones, quam omnes faciunt. Et est confirmatio.
PSALMUS LXXXIX
PSALMI TITULUS : ORATIO MOSI HOMINIS DEI.
Domine, refugium.
Titulus : Oratio Mosi hominis Dei.
[Gl. int., Aug., Hier., Aug.] Psalmus iste tertius est eorum, qui nomine orationis praetitulantur. Dicitur autem oratio Mosi, qui fuit minister Veteris Testamenti, et propheta Novi, secundum quam dispensationem iste psalmus inspiciendus est, non quod Moses eum conscripserit, sed quia, in hoc psalmo tractantur quae in Veteri Testamento per Mosen data continentur. Ideo dicitur oratio Mosi. Cum enim vita vetus et nova, et vita mortalis et vita vitalis, et anni qui pro nihilo habentur, et dies quibus implebimur misericordia et laetitia, et poena primi hominis, et regnum saeculi, hic aperte distinguantur, congrue nomine Mosi titulatur psalmus, ut eis qui recte scrutantur Scripturas intimetur legem quae per Mosen data est, ubi terrena praemia videntur promitti, habere aliquid tale sub velamento, quale psalmus iste ostendit. Cum autem quisque transit ad Christum, tollitur velamen, et revelantur oculi eius, ut consideret mirabilia de lege Dei. Et est sensus tituli ; Psalmus iste est oratio ; oratio, dico, Mosi, id est illa ostendens et tractans, quae lex per Mosen data sub velamine continebat. Vel est oratio Mosi, id est hoc David orat in hoc psalmo, quod et Moses ante oravit. Mosi dico, hominis Dei. Homo quidem passibilis erat, sed tamen Dei gratia liberandus. Et agit psalmus iste de defectu generis humani, qui per Christum auferetur. Intentio.
[Alcuin., Haym.] Monet ad contemptum veteris, et ad amorem novae vitae. Modus
[Rem., Cassiod.] Tripartitus est psalmus.
Primo aeternum refugium proponit temporali homini.
Secundo exponit infirmitatem hominis, ei petens subveniri, ibi, ne avertas.
Tertio orat et affirmat liberationem, ibi, dexteram tuam.
In persona ergo Ecclesiae loquens, et a spe incipiens ait : O
- Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
Domine, tu factus homo nobis factus es refugium, in hoc saxo saeculi.
[Cassiod., Aug.] Bene dicit factus refugium, quia per hoc quod homo factus est, nobis coepit esse, quod non erat ita plene, scilicet refugium. Nulli tamen accidenti subiectus es refugium. A generatione in generationem, id est in omni generatione, vel in duabus generationibus, scilicet in veteri cuius ille Moses fuit minister, et in nova cuius ille idem fuit propheta. Ne autem videretur non esse antequam esset nobis refugium, adiungit :
- Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et in saeculum tu es Deus.
Priusquam etc. [Aug.] Quasi dicat : Factus es refugium, sed tamen tu ipse es priusquam fierent montes, id est angeli. Quid enim magnum est dicere : De montibus visibilibus, qui sunt pars terrae ? quia terra et caelo, et omnibus corporalibus prior est Deus, et priusquam formaretur terra, id est homines. Ecce omnis rationalis creatura hac differentia distincta est, ut montium nomine significaretur celsitudo angelorum, et terrae nomine humilitas hominum. Ideoque non incongrue verba sic distinxit, ut diceret montes, id est angelos fieri, et terra, id est homines formari. Formari enim vel fingi solet dici secundum corpora. Unde : Formavit Deus vel finxit hominem de limo terrae : fieri de nihilo. Et ut breviter dicatur universitas rerum, subiungit, priusquam fieret orbis, quia a saeculo et in saeculum tu es Deus aptius diceretur, ab aeterno in aeternum. Non enim a saeculo Deus est, qui est ante saecula ; aut non est usque in saeculum, cum sit sine fine ; sed ex ambiguo verbo Graeco [ἀπὸ τοῦ αἴωνος] sit plerumque in Scripturis, ut vel saeculum pro aeterno, vel aeternum pro saeculo ponat Latinus interpres. Hic ergo ponitur in saeculum pro aeterno. Optime autem ait : Tu es, scilicet immutabilis, non dicit eris vel fuisti, cum immutabilis essentia Dei non noverit praeteritum vel futurum. Unde dictum est : Ego sum qui sum, et qui est misit me ad vos. Et : Mutabis ea, et mutabuntur. Tu autem idem ipse es, et anni tui, etc. Et vere es, quia es Deus. Ecce quae aeternitas nobis, refugium facta est, ut nos in ea mansuri. De hac temporis mutabilitate fugiamus ad eam ; sed quia hic sumus in tentationibus, ne ab ea aeternitate avertamur, orat homo Dei, dicens :
Pars II.
- Ne avertas hominem in humilitatem, et dixisti : Convertimini, filii hominum.
Ne avertas, [Cassiod., Aug., Alcuin.] Secunda pars, ubi exponit infirmitatem hominis, cui petit subveniri. Quasi dicat : Cum sis refugium, ne avertas hominem a tuis aeternis, in humilitatem temporalium, id est in terrenam concupiscentiam et in contemptum, ut temporalia concupiscat sapiatque terrena. Vel, ne avertas hominem positum in humilitate, id est in deiectionem, id est hominem deiectum, vel positum modo in humilitate bona, id est modo humilem, qui ante fuit superbus.
[Cassiod., Aug., Cassiod.] Ideo oro, ne avertas, et id est quia dixisti : Convertimini ad me, ab amore mundi, filii hominum, quasi dicat : hoc a te peto, quod iussisti, et quod potes facere. Ipse enim potest a mundo liberare, qui docuit caelestia quaerere.
- Quoniam mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quae praeteriit.
Quoniam mille anni. [Aug., Gl. int., Hier., Aug.] Quasi dicat : Ideo ne avertas, quoniam, etc. Vel ita continua. Ideo a labilibus istis, ad te opus est converti. Quoniam mille anni, id est quantumlibet longa vita praesens ante oculos tuos, id est in tua consideratione, quae est aeterna : et sapiens, scilicet respectu tuae aeternitatis sunt, tanquam dies hesterna quae praeteriit, non dicit saltem, sicut crastina quae veniet, sed sicut hesterna quae praeteriit, id est similis est diei hesternae, secundum hoc quod praeteriit. Omnia enim quae fine clauduntur pro transactis habenda sunt
[Gl. int., Aug.] Quasi dicat : Nihil est homo, nisi des ei alteram vitam : sed nec longitudini unius diei, comparantur mille anni, sed potius sunt
- Et custodia in nocte : quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
Et custodia in nocte, [Aug., Cassiod.] id est sicut vigilia noctis, quae non habet nisi tres horas. Et bene custodiae noctis comparatur vita praesens pro sollicitudine, et quia in nocte huius saeculi agitur,
[Aug., Gl. int., Haym.] postea addit etiam de aerumna mortalis vitae, dicens, quae pro nihilo, etc. Quasi dicat : Et ut minus dicam, si tu avertas hominem a tuis aeternis, anni erunt eorum, id est inter ea reputabuntur, quae pro nihilo habentur,
[Aug., Alcuin.] ut somnia, et merito inter ea reputabuntur, quia hi anni antequam veniant, nondum sunt : cum autem venerint ; iam non erunt. Quasi dicat : In tenebris agitur vita praesens, et in sollicitudine, et trepidatione : et quasi nihil est.
- Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat : vespere decidat, induret et arescat :
Mane sicut herba transeat. [Alc., Cassiod.] Quasi dicat : Dixi quod anni habentur pro nihilo, sed non accusans te, quasi factorem mutabilium haec dixi, imo divinae iustitiae consentiens. Dico prius, mane homo transeat, id est homo dum vivit transeat. Mane enim est tempus vitae. Transeat, dico, sicut herba. Apta comparatio.
[Alcuin., Rem, Alcuin., Aug., Alcuin.] Quasi dicat : Sicut herba mutatur a qualitate quam habet in nocte in deteriorem mane orto sole, ita mutatur homo in deterius. Quasi dicat : Luat homo quod meruit. Mane floreat et transeat, in aliam qualitatem, et postea vespere, id est in extremis. Vespere enim significantur extrema, scilicet tempus quo homo occidit ; decidat in mortem, induret in cadavere, et arescat in pulve[Rem Sicut herba in extremis secta vel fracta.
[Hier., Alcuin.] Vel quia bis ponit mane, duas notat aetates, primum mane, pueritia est, quae cito transit. Secundum mane iuventus est, quae floret et transit. Vespere significatur senectus, quando refrigescit vigor hominis. Et est primum mane hominis, id est pueritia, transeat sicut herba, id est cito. Omnis enim caro fenum, et claritas hominis sicut flos feni : fenum aruit, flos decidit.
[Aug.] Secundum mane, id est iuventus, floreat et transeat, id est cito peragat florem suum, et vespere frigidae senectutis, decidat, induret et arescat, haec non mutantur. Haec autem poena de peccato venit.
- Quia defecimus in ira tua : et in furore tuo turbati sumus.
Quia defecimus. [Aug., Haym. Aug.] Quasi dicat : Dico transeat et transit. Quia defecimus, infirmitate mortales et passibiles facti ; in ira tua, id est vindicta nobis inflicta, quam tamen miseriam morte finire timemus. Et in furore tuo turbati sumus. Turbati sumus timore mortis : infirmi, infirmitatem finire trepidamus. Unde Dominus Petro : Ducet te, quo tu non vis, et Dominus nos in se transfigurans de seipso dicit : Tristis est anima mea usque ad mortem. Deinde subdit hanc poenam nobis esse pro peccato.
- Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.
Posuisti. [Gl. int., Aug., Alcuin., Cassiod.] Quasi dicat : Defecimus iuste quidem, quia peccavimus, et tu posuisti in conspectu tuo iniquitates nostras, non ab eis dissimulasti. Exponit quod dixerat, posuisti saeculum nostrum, id est iniquitates nostras, vitam nostram pravam, in illuminatione vultus tui, id est coram te. Idem est hoc quod supradixit, in conspectu tuo, vel saeculum nostrum, id est posteros nostros posuisti in illuminatione vultus tui, id est peccata posterorum nostrorum posuisti coram te. Illa teguntur quae veniam habent, et illa illuminantur quae puniuntur. Hoc autem inde probatur.
- Quoniam omnes dies nostri defecerunt ; et ira tua defecimus.
Quoniam omnes dies nostri defecerunt, [Alcuin., Aug., Cassiod.] id est cognitio nostra defecit, obtenebrata ratione per peccatum ; et in ira tua defecimus nos ipsi amando quae transeunt. Vel, omnes dies nostri defecerunt, id est tempus vitae nostrae abbreviatum est, et pene defecit, quia ad paucitatem redacti sunt dies vitae nostrae. Vita hominis propter iram Dei abbreviata est, quia praesumptione longioris vitae peccabant. Et nos ipsi, in ira tua defecimus, id est essentia nostra defecit per aerumnas.
- Anni nostri sicut aranea meditabuntur ; dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis.
Anni nostri. [Cassiod., Aug.] Miseria et brevitas huius vitae exprimitur hic per similitudinem araneae, quae texit inanes telas, ut dolo capiat muscas. Et est : Anni nostri meditabuntur, vel meditabantur, sicut aranea, id est nos in annis studebamus dolosis et inanibus occupationibus in rebus, scilicet corruptibilibus laborabamus, et inania texebamus.
[Cassiod., Alcuin., Aug.] Unde bene dicit, meditabantur, vel meditabuntur anni, non operabantur, quia sine utilitate et fructu boni operis transeunt, quasi sub inani meditatione. Vel passive potest accipi, meditabuntur, vel reputabuntur, anni nostri sicut aranea, id est sicut inanes et inutiles, et dies annorum nostrorum complentur in ipsis septuaginta annis. Vel dies annorum nostrorum, ita breves sunt, quod in ipsis sunt septuaginta annis, alia littera, quo temporis spatio dicuntur longaevi. Quasi dicat : Etiam usque ad octoginta annos aliquas vires habere videntur.
- Si autem in potentatibus octoginta anni : et amplius eorum labor et dolor.
Si autem amplius vixerunt homines octoginta anni vitae, [Gl. int., Aug.] ut multum vivant, quod rarum est ; poterunt esse in potentatibus, id est aliquas vires et potentias poterunt habere usque ad octoginta. Et si amplius vixerint, eorum est labor et dolor, id est si ultra septuaginta vivitur, labor et dolor multiplicabitur
[Hier., Aug.] Senectus enim ipsa morbus est, ita haec ad litteram dici possunt. Sed quia et citra septuaginta annos sunt quidam infirmi et senes, et ultra octoginta sunt aliqui vigentes virtutibus, melius haec mystice accipiuntur. Septuaginta ergo et octoginta, sunt centum quinquaginta ; in centum quinquaginta, eadem significatio est quae in quindecim, qui numerus constat de septem et octo. Septem significat Vetus Testamentum, propter Sabbatum quod observare mandabat
[Alcuin., Aug.] Observabant patres Veteris Testamenti septimum diem, septimam septimanam : septimum mensem, septimum annum : septimum annum, septimae decadis, qui iubileus dicitur. Octo vero significat Novum Testamentum, propter resurrectionem Domini octava die factam, quae observatur in Novo Testamento, ubi et in octava futurae resurrectionis exspectatur. Inde etiam sunt quindecim gradus in templo Salomonis. Inde etiam in psalmis quindecim cantica Graduum. Inde etiam quindecim cubitis aqua diluvii excrevit, super summos montes. Per septuaginta ergo et octoginta, Testamentum Vetus et Novum significatur. Nota ergo etiam diligenter quod distincte dicit : In ipsis et in potentatibus. Et est sensus talis : Anni nostri meditabuntur sicut aranea, et sic dies annorum nostrorum, id est vita nostra est in ipsis annis septuaginta, vel, in ipsis, qui sunt septuaginta anni, id est in temporalibus, quae promittebantur in Veteri Testamento quod significabatur per septuaginta. Ideo ergo dixit septuaginta, quia in Veteri Testamento promittebantur temporalia, in quibus est vita nostra, pertinens ad Vetus Testamentum. Si autem, non in ipsis annis, sed in potentatibus erat vita nostra, id est si non erit in temporalibus ; sed aeternis et spiritualibus, tunc dies annorum nostrorum erunt octoginta anni, id est vita nostra pertinebit ad Novum Testamentum, quod significatur per octoginta vel octo, quia Novum Testam., est in spe resurrectionis octava aetate futurae. Et amplius eorum labor et dolor, id est quisquis hanc fidem transit, et aliquid amplius quaerit, labores et dolores invenit. Vel sic potest intelligi. Quasi dicat : Vita quae est in potentatibus pertinet ad Novum Testamentum. Et licet homines sint in Novo Testamento, tamen amplius eorum est labor et dolor, id est licet simus in Novo Testamento : tamen adhuc habet vita nostra laborem et dolorem, dum in nobis gemimus redemptionem corporis exspectantes.
[Aug., Alcuin.] Vel per septuaginta annos potest intelligi appetitus terrenorum, quae septem diebus aguntur. Per octoginta, aeternitas significatur. Et est, dies annorum nostrorum, id est vita nostra, erunt in ipsis septuaginta annis, id est in appetitu et desiderio temporalium. Si autem in potentatibus, id est si virtutibus fuerit vita nostra : tunc sunt octoginta anni, id est aeternitas petitur, et amplius eorum labor et dolor, hoc non mutant.
- Quoniam supervenit mansuetudo ; et corripiemur.
Quoniam supervenit. [Aug., Alcuin.] Quasi dicat : Adhuc est labor et dolor. Sed hoc ad misericordiam Dei pertinet qui flagellat filios. Quoniam supervenit mansuetudo Dei. Mansuetudo, si Dei est, dicitur clementia : si nostra est, dominatio dicitur. Ipse enim per clementiam mansuetus, domando nos effecit mansuetos.
[Aug.] Et sic corripiemur. Quem enim diligit Deus, corripit, et castigat. Et cum hoc sit,
- Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare ?
Quis novit potestatem irae tuae ? [Gl. int. Aug.] Quasi dicat : Beatus est qui novit ; paucorum enim est hoc, scilicet nosse potestatem irae tuae, quia plerisque dum parcis, magis irasceris. Quosdam alios dum punis, mansuetudo est. Unde : Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
[Gl. int., Aug.] Quibus autem plus irasceris, parcis, ut sic prosperetur peccator in via sua, et maiora recipiat in novissimo, id est poenam aeternam, quae est potestas irae tuae. Quam difficile ergo reperitur! Quis novit potestatem irae tuae ? id est quis novit iram tuam, et ipsius irae potestatem, id est virtutem et maioritatem quam exerces contra illos quibus hic parcis ? potestas enim irae hominis est corpus occidere, et post nihil facere. Deus autem et hic punit, et post in gehennam mittit, et a paucis eruditis maior eius ira intelligitur. Et quis novit dinumerare,
[Gl. int. Haym.] id est distinguere iram tuam, quia his parcit ad poenam, hos punit ad salutem, prae timore tuo, id est ad hoc ut te timeant. Quasi dicat : Pauci.
Pars III.
- Dexteram tuam, Domine, sic notam fac : et eruditos corde in sapientia.
Dexteram tuam, Domine. [Cassiod.] Tertia pars, ubi orat et affirmat liberationem. Quasi dicat : Ut mansuetus corripis, ergo, o Domine, dexteram tuam, id est Christum, sic notam fac, ut tui discant per eum magis petere ea quae non videntur pertinentia ad Novum Testamentum, quod praesentia pertinentia ad vetus : quam orationem hominis Dei impletam videmus. Christum enim sic fecit Deus notum, ut in eius passionibus ostenderet non praesentia secundum Vetus Testamentum, sed aeterna esse petenda. Vel dextera Dei est aeterna felicitas, qua oves ab haedis separabit, in qua qui sessurus sit, bene sic innotescit Deus, cum flagellat quem recipit, nec sinit in malis prosperari, sed emendat ut ad dexteram ponat. Et est, dexteram tuam, id est aeternam felicitatem, sic notam fac, ut homines dinumerent iram tuam, prae timore ; et eruditos vel compeditos, corde in sapientia, fac notos subaudi. Verbum enim Graecum utrumque significat, scilicet eruditos vel compeditos, quod tamen idem est, quia qui erudiuntur in sapientia, pedem mentis mittunt in compedes praeceptorum Dei, ne a via eius exorbitent : quos sic fecit Deus notos in Novo Testamento, ut pro fide eius omnia spernerent, quae magna habentur in Veteri Testamento, et aeterna bona morte quaererent. Hoc autem attendens iste homo Dei, orat pro eis qui multa patiuntur a saeculo pro aeternis, dicens : Et o
- Convertere, Domine, usquequo ; et deprecabilis esto super servos tuos.
Convertere, [Cassiod., Alcuin.] id est iustitiam tempera. Ita hoc dicit Deo, quasi aversa sit facies eius a tribulatis. Dico, convertere, et usquequo eris aversus ?
[Aug., Cassiod., Aug.] Vox ista, oratio est iusti, non indignatio impatientis. Vel secundum aliam litteram, convertere, Domine, aliquantulum, non ex toto, quia magis prodest, si aliqua tribulatio semper movet nos ; et deprecabilis esto super servos tuos. Quasi dicat : Talem te exhibe, ut possis exorari a peccatoribus ; sed iste homo Dei iam futura bona spe anticipans, quasi de factis ait :
- Repleti sumus mane misericordia tua ; exsultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris.
Repleti sumus mane misericordia tua, [Aug.] id est in aeternitate. Modo est nox, in qua esurimus et sitimus. Tunc autem satiabuntur vultu Dei. Unde : Satiabor cum apparuerit gloria tua. Et alibi : Mane astabo tibi et videbo, id est satiabor.
[Cassiod., Aug.] Et ibi exsultavimus in laude tua et delectati sumus, in re iocunda, in omnibus diebus nostris. Ibi omnes dies simul sunt. Non succedunt sibi, quia unus sunt, id est aeternitas. Nunc autem pro eo,
- Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.
Laetati sumus etiam pro diebus, [Alcuin., Aug., Gl. int.] id est in diebus malignis, quibus nos humiliasti, scilicet annis quibus vidimus mala, id est angustias corporis, in quibus diebus dicimus,
- Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
Respice in servos tuos, etc. [Gl. int., Aug., Haym.] Quasi dicat : Nos humiliasti, sed respice in servos tuos, et pro, id est, in opera tua, quia ipsi servi sunt opera tua, et dirige filios eorum, id est imitatores, ut sint recti corde quibus bonus est Deus.
[Aug.] Vel, filios eorum, id est opera.
[Cassiod., Alcuin.] Vel Propheta hic pro Iudaeis peccantibus specialiter orat, dicens : Respice in servos tuos. Quod Deus facit in se, Propheta orat fieri pro populo suo. Orat scilicet ut parcat Iudaeis peccantibus, si non pro meritis eorum, saltem propter opera quae in eis fecit. Unde subdit : Et respice in opera tua, quae fecisti in eis, et dirige filios eorum. Quasi dicat : Si ipsi propter iniquitates dispersi sunt, saltem filii in fine fide corrigantur, qui per se pravi sunt et inconvertibiles.
- Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, [Haym., Aug.] id est lumen vultus tui, scilicet imago Dei recreans, gratia Spiritus sancti reformans imprimatur menti nostrae. Triplex quippe est imago, scilicet imago creationis, imago recreationis, imago similitudinis. Imago creationis est, qua creati sumus, scilicet ratio. Imago recreationis, gratia per quam reformatur imago creata, scilicet ratio. Imago similitudinis, ad quam facti sumus, scilicet Deus Trinitas, ad cuius similitudinem factus est homo, non Patris tantum, vel Filii, vel Spiritus sancti, sed Trinitatis ; per memoriam, similis Patri ; per intellectum, Filio ; per dilectionem, Spiritui sancto ; per hanc Trinitatem imago creata, similis est increatae Trinitati. Unde meminerim te, intelligam te, diligam te.
[Hier., Cassiod., Aug.] Vel splendor Dei est super nos, dum crucis impressione decoramur, et vexillum triumphi in fronte portamus. Et opera manuum nostrarum dirige, ut non pro mercede terrenorum ea faciamus, sed pro aeternis. Deinde, quia omnia opera bona ad unum diriguntur, singulari numero subdit : Et opus manuum nostrarum dirige, id est omnia bona unum opus charitatis sunt, id est ad unum finem diriguntur.
PSALMUS XC
PSALMI TITULUS : LAUS CANTICI DAVID.
Qui habitat.
Titulus : Laus cantici David.
[Aug.] De hoc psalmo Christum diabolus tentare ausus est ; Christi autem tentatio nostra doctrina est. Sicut enim ille prior tentatus, tentamenta diaboli humilitate superavit, ita nos eumdem vincere docuit et dedit, quem vincere possumus, si Christum imitari volumus, non in deitate, vel potentia, vel mirabilibus, sicut voluit primus homo, sed in eo quod factus est pro nobis, id est in humilitate, ad quam vocat dicens : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Qui autem sic imitatur Christum, per ianuam intrat. Ianua Christus est qui dicit : Ego sum ianua, per quam si quis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Intrare ergo per ianuam est intrare per Christum. Intrare autem per eum est imitari eum, non in magnificentia et in miraculis, sed sicut diximus, in humilitate et patientia, quem nos in his sequentes, ex eo et in eo vincimus diabolum : de qua victoria Christi et suorum contra diabolum agit iste psalmus. Unde in titulo ponitur, laus. Et est sensus : Psalmus iste est laus David, id est Christi.
[Cassiod.] Est autem laus, etiam humana ; sed haec laus est cantici, quia non est nisi divina. Est enim hymnus psalmus iste, id est laus Christi contra daemones ; quia ostendit tentationes diaboli victas a Christo, et a suis manentibus in auxilio Dei.
Hac intentione monet ut et nos discamus exemplo Christi tentationes superare.
Modus : Tripartitus est psalmus.
Primo Propheta describit fidentem in solo Deo, omnino protectione Dei vallatum.
Secundo dicit Christum in caelo levatum a nullo posse contingi, qui et pedes in terra protegit, sed praesumptores ab eo cadunt, ibi, cadent a latere.
Tertio inducit verba Dei Ecclesiam consolantis, ibi, quoniam in me sperabis.
Propheta ergo de quolibet sancto ait :
- Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur.
Qui habitat in adiutorio, [Aug., Cassiod.] non suo, sed Altissimi, id est qui totam spem, non in se, sed in Deo semper constituit, scilicet cuius spes, non in homine, sed in Deo est commorabitur in protectione Dei, id est omnibus modis protegetur a Deo, ut nec illecebra male blandientis voluptatis capiatur, nec timore adversitatis frangatur ;
[Alcuin.] ut non declinet ad dexteram, vel ad sinistram sicut in Veteri Testamento praeceptum est filiis Israel, ut incederent via regia, non declinantes ad dexteram vel ad sinistram. Regia via, est via Christi regis nostri, qui sic viam mundi cucurrit, ut nec prosperis alliceretur, nec adversis frangeretur : quem et nos imitari debemus.
[Gl. int. Cassiod.] Dei dico, caeli, id est cuius est sedes caelum, id est anima iusti. Nota qualiter sibi respondeant, verba, habitat, et commorabitur. Si enim semper habitat ; sic et semper commorabitur. Deinde illud affirmat, scilicet quod habitat cum dicit :
- Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum, Deus meus, sperabo in eum.
Susceptor meus es tu, etc. Hoc autem promittit, scilicet quod protegetur, ubi dicit : obumbrabit tibi scapulis, et scuto circumdabit te. Primo ergo ostendit quomodo habitat in adiutorio Altissimi, ita, scilicet, dicet Domino.
[Aug., Gl. int., Cassiod.] Ille habitat quia in adiutorio Altissimi non superbus de se, ut primus homo. Quid dicet ille Domino ? hoc, Domine, tu es susceptor mei infirmi ad curandum, et refugium meum, Deus meus, a saeculi tempestate. Qui hoc dicit, totum se proiecit in eum ; qui dicit : Deus meus est refugium meum, non quaerit aliud auxilium contra tempestates saeculi. Ne autem putes post susceptionem et refugium nihil esse petendum addit, sperabo in eum. Quasi dicat : Quia susceptor et refugium, ideo sperabo in eum, ita sperabit iste in Deo, ne aliquando de se praesumat. Hoc si fecisset Adam, bene staret. Ideo sperabo.
- Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
Quoniam ipse [Aug., Gl. int., Aug.] liberavit me de laqueo in quem superbus Adam cecidit. Laqueum dico venantium, id est daemonum, qui non in via Christo, sed circa viam ad dexteram prosperitatis male extollentis. Vel ad sinistram adversitatis deprimentis tendunt laqueos. Si ergo vis securus ambulare noli declinare in dexteram, aut in sinistram ; sed sit tibi via ille, qui tibi pro te factus est via, ut adducat te ad se per se.
[Hier., Alcuin.] Et ita, non timebis laqueos venantium. Et nota quia venatores in sacra Scriptura vix in bono invenimus. Econtra piscatores, raro in malo. Et a verbo aspero multos per verbum asperum misit diabolus in laqueos, in quos per verbum asperum cadunt aliqui, verbi gratia, ut qui nolunt esse Christi, propter insultantes Christiano nomini, et qui timent detractiones hominum adeo ut cessent a via Dei. Insultatio ergo et detractio infidelium verbum asperum est. Vel ita per laqueum et verbum asperum geminae tentationis modos significat. Tentatio enim vel fit per facta, quae hic dicitur laqueus ; vel fit per verba, quae hic dicitur a verbo aspero, etsi leve videatur, grave est tamen verbo tentari.
[Cassiod., Alcuin.] Laqueus ergo sunt versutiae spiritualium vel carnalium inimicorum in factis. Verbum asperum est omne dictum quod movet hominem a regulis divinis, scilicet convicia vel blanda. Et est, liberavit me de laqueo venantium, id est de tentatione, quae fit per facta ; et a verbo aspero, id est, a tentatione quae fit per verba.
- Scapulis suis obumbrabit tibi : et sub pennis eius sperabis.
Scapulis suis. [Cassiod., Gl. int., Aug.] Hic promittit speranti quod commorabitur. Quasi dicat : Dico : liberavit, et ut liberet, obumbrabit tibi. Qui habitas in adiutorio Altissimi scapulis suis, vel, inter scapulas suas. Hoc ideo dicit, ne putes quod tu te possis protegere, ad litteram, cum dicit, inter scapulas suas obumbrabit tibi, et a tergo potes intelligere, et a pectore. Scapulae enim circa caput sunt, sed quia addit sub alis, vel pennis eius sperabis, manifestum est quia protectio est a pectore, quasi te posito in medio alarum hinc inde expansarum ; et dicitur hic a simili gallinae quae pullos sub alis protegit contra milvum. Et est sensus : Obumbrabit tibi, id est obumbraculum protectionis praestabit, inter scapulas suas, a simili gallinae, id est ante pectus suum te ponet, ut alis protegat, ut tu quasi in medio positus, hinc inde alis sive pennis expansis vel extensis, quo inimicus non audeat accedere, nihil timeas, nisi inde exieris. Et notandum quod nulla avis sic infirmatur cum pullis ut gallina quae tota mutatur affectu eorum, quod cognoscimus in relaxatione plumarum, et infirmitate vocis : sic sapientia Dei propter nos qui infirmi eramus facta est infirma, quia facta est caro, et habitavit in nobis, ut sub alis eius speremus, et sub pennis eius, vel alis, misericordiae eius sperabis.
- Scuto circumdabit te veritas eius ; non timebis a timore nocturno.
Scuto. [Aug.] Alae sunt etiam scutum. Et utrumque sub similitudine de Deo dicitur, quia nec alae, nec scutum proprie in Deo sunt, sicut ipse dicitur, lapis et leo, agnus et vitulus, cum tamen nihil horum sit. Si enim vere lapis esset, leo non esset. Si leo esset, agnus non esset. Ideo ergo et leo et agnus dicitur, et huiusmodi, quia nec leo nec agnus, nec huiusmodi. Istae enim similitudines sunt non proprietates. Et est tanquam scuto misericordiae, circumdabit te, id est proteget te, veritas eius. Veritas Dei est, quae non respicit personas, nec miscet sperantes de seipsis, cum his qui sperant in Deo ; sed discernit humiles et superbos, poenitentem ac defendentem.
[Cassiod.] Vel ita : Scapulis, speranti fideli beneficia Dei promittit hic. Scapulae enim sunt operationes mirabilium, quibus ut humeris virtus Dei ostenditur. Pennae sunt monita prophetarum, quae ad caelos vehunt. Et est, obumbrabit tibi,
[Alcuin., Cassiod.] ut neque sol divinitatis, neque luna humanitatis Christi, te urat, scapulis suis, id est operationibus mirabilium. Et sub pennis eius, id est in monitis prophetarum in quibus est protectio, sperabis, et veritas eius implens promissa, id est incarnatio Christi. Unde : Veritas de terra orta est. Circumdabit te, tanquam scuto. Idem dixit scutum quod et pennas dixerat. Incarnatio namque Christi, et scapulis obumbrat, et scuto defendit. Non timebis a timore nocturno.
[Aug.] Sicut notavit genera defensionum, ita notat et genera periculorum ut gratior sit liberatio, et distinguit quatuor genera tentationum, quae sunt, levis et occulta, quae significatur per timorem nocturnum, levis et manifesta quae significatur per sagittam volantem in die ; gravis et occulta quae significatur per negotium ambulans in tenebris ; gravis et aperta, quae accipitur per daemonium meridianum. Et est, obumbrabit tibi, et circumdabit.
[Alcuin.] Et ita, non timebis a timore nocturno, id est a levi tentatione, quae fit ignorantibus : Quae dicitur timor nocturnus, a similitudine periculi. Unde timor tantum habetur. Et
- A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris ; ab incursu et daemonio meridiano.
A sagitta volante in die, [Aug.] id est a levi tentatione, quae fit scientibus. Qui enim peccat ignorans, quasi in nocte peccat : et ille tentatur a timore nocturno. Qui autem sciens peccat, in die peccat : et ille tentatur a sagitta in die. Nam per illa duo, scilicet a timore et a sagitta, duo leviora genera tentationum, manifestae scilicet et occultae, notavit. His duobus levibus duo reddit graviora, dicens, a negotio perambulante in tenebris, id est a graviori et occulta tentatione ; et ab incursu et daemonio, id est ab incurrente daemonio meridiano non timebit, id est a gravi et aperta tentatione, sicut est, cum adeo fervet aestus persecutionis, unde multi cedunt. Levia non sic urgent, ut cogant ; sed possunt cito declinata transire. Gravia vero non, ut cum persecutor acriter instat, nondum firmis in fide, qui nesciunt Christiani esse, spernere praesentia, et quaerere futura. Qui tales tentantur, a negotio perambulante in tenebris, vel cum persecutor adeo instat haec scientibus, quae tentatio est, a daemonio meridiano. Et utrosque capit, et scientes et ignorantes. non quidem eos qui habitant in adiutorio Altissimi, sed de se praesumentes de quibus dicit :
Pars II.
- Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ; ad te autem non appropinquabit.
Cadent a latere tuo mille. [Cassiod., Alcuin.] Secunda pars ubi fidentis in Deo caput, id est Christum in caelo levatum dicit a nullo posse contingi, qui et pedes in terra protegit ; sed praesumptores ab eo cadunt. Ecce certitudo protectionis datur fidenti in Deo per Christum.
[Cassiod.] Quasi dicat : Ille qui habitat in adiutorio Altissimi, non timebit a daemonio meridiano, sed, o Christe, mille cadent a latere tuo. Latus Dei, est corona iustorum, qui cum eo iudicabunt. Unde dicitur consueto sermone : Mittite de latere vestro, id est de illis qui vobiscum habent consilium,
[Aug.] Latus ergo Christi sunt illi quibus Christus promisit, quod cum eo iudicabunt, scilicet apostoli et eorum imitatores, quibus promisit : Sedebitis super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Non est enim putandum quod duodecim tantum hoc promisit Christus. Ubi enim sedebit Paulus qui plus omnibus laboravit, si non ibi sedebunt nisi duodecim ? Duodecim ergo sedes, perfectio est tribunalis, in quibus sedebunt mille, omnes scilicet qui omnia reliquerunt, et secuti sunt Christum confidentes de eo, non de se ; qui alte fixerunt radicem charitatis, nec arescent sole tribulationis. Per dextras autem Dei intelligitur aeterna beatitudo. Sunt autem multi qui putant se iudicaturos cum Domino, et multo plures qui putant se collocandos a dextris tunc salvandos. Sed quia de se praesumunt, non habentes in alto radicem charitatis defixam, decidunt a cogitationibus suis ; et quia pauciores sunt qui putant se iudicaturos, et plures qui putant se salvandos, cum tamen non sint, ideo ibi mille, hic decem millia ponit. Et est sensus : O Christe, mille cadent a latere tuo, et decem millia a dextris tuis, id est pauciores qui praesumunt se tecum iudicaturos, et plures qui praesumunt se a dextris tuis futuros, cadent per daemonium meridianum, id est per gravem aestum tribulationis. Ad te autem, o Christe, in veris membris, cum quibus unum es, qui in membris veris es, non appropinquabit daemonium ; etsi enim corpus laedat, carnem affligat, non tamen fidem laesit.
- Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.
Verumtamen [Cassiod.] Quasi dicat : Licet quidem impiis te permittente tuos persequi, sed et si illi cadentes tentent te duris tua permissione, verumtamen non impune, quia oculis tuis, illo scilicet lucido visu quo merita hominum iudicas, considerabis malum quod voluerunt, et retributionem peccatorum videbis. Non bonum quod per nescientes agitur, eis retribuetur, sed malum quod intenderunt. Ita et sanctus qui habet oculos fidei, videt eos modo exaltari et tonare, sed in fine fulminari. Haec dixit ne infirmi moveantur. Vel ita continua, eodem sensu manente :
[Aug., Alcuin.] Quasi dicat : Etsi daemonium non appropinquet ad te in membris, quod est per iniquos, id est quod iniqui intendunt, sed tamen non quod faciunt, sed quod intendunt considerabis : quod ita dicit : Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.
[Aug.] Notandum quod quasi unus Christus est caput et corpus, de quo loquitur Scriptura modo ut de capite, modo ut de corpore, non mutata persona, quia sunt duo in carne una. Merito ergo et in voce una. Ideoque diligenter adverte, ubi de Christo secundum caput, ubi secundum membra agat.
- Quoniam tu es, Domine, spes mea ; altissimum posuisti refugium tuum.
Quoniam tu es. [Aug., Gl. int.] Hic loquitur de Christo secundum caput. Quasi dicat : Ideo non cadit iustus a daemonio meridiano, quoniam, tu Domine Christe, secundum caput, es spes mea, per hoc es tu spes, quia posuisti mihi intus refugium tuum altissimum, id est pro altissimis et occultis, vel vitandis, vel habendis mihi ostendisti, ad te refugiendum, scilicet pro declinandis poenis aeternis. In alto enim est refugium Dei, valde in occulto, ut scilicet fugiatur ad ipsum a ventura ira. Multi enim sic faciunt sibi refugium Dei, ut fugiant a malis temporalibus.
[Aug.] Altissimum ergo posuisti refugium, id est resurgendo, ascendendo, altum fecisti, id est fore ostendisti refugium, ut iam sperent tui sequi, quo tu praecessisti. Ideo
- Non accedet ad te malum ; et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Non accedet ad te, [Rem., Aug., Alcuin.] o Domine Christe, et ad tuos, malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Tabernaculum Dei est caro, in qua pro nobis militavit, ad quam levatam super caelos, ut sic illuc directa spes nostra, non accedunt flagella ut prius accesserunt in terra ; sed caput in caelo, pedes habet in terra ; pro quibus dicit : Saule, Saule, quid me persequeris ? Discretio est per loca, coniunctio est per affectus. Sed nec his pedibus flagellum appropiat, ita ut fidem excutiat : ideo haec de toto Christo bene accipitur. Ideo non appropinquabit,
- Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
Quoniam Deus mandavit de te angelis suis, ut custodiant te in omnibus viis tuis. [Cassiod., Aug.] Unde in Evangelio : Astitit ei angelus confortans eum ; et est hoc humanae infirmitatis indicium. Hoc autem dixit tentator Domino, quando illum tentavit, hoc obiecit de deitate eius dubitans. Sed nos et Deum et hominem credimus. Tentatus autem Christus est propter nos, ut in eo tentatorem vincere discamus : sicut etiam et baptizari voluit a servo, non pro sua necessitate, sed pro hominis utilitate, ut non aspernemur baptizari a conservis. Dominus autem ad baptismum servi venit, implens humilitatem propter futurorum superbiam retundendam, ne quis melior vita et scientia quibusdam Christianis diceret : Quid mihi opus est baptismo quem iste habet, quo iam melior sum ? Sed attendat quod non tantum eum praecedit, quantum Dominus ipsum. Quaerat ergo baptismum Domini, quia Dominus quaesivit baptismum servi.
- In manibus portabunt te : ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
In manibus. [Haym., Aug.] Quasi dicat : angelis mandavit de te, ut custodiant te : et ipsi in manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Manibus angelorum sublatus est Christus in caelum, non quod sine eis rueret, sed quia obsequebantur regi, et melior est qui portatur, quam iumentum portans. Clarificatus autem Christus misit Spiritum sanctum die Pentecostes, sicut die quinquagesimo a Pascha agni, id est ab immolatione agni data est lex Mosaica in tabulis lapideis scripta digito Dei, id est Spiritu Dei. Sed lex data est in poena timoris. Spiritus autem venit in plenitudine amoris, ut pedes capitis in caelo sedentis, id est evangelistae mundum peragentes non offendant in lapidem, id est in legem in lapide scriptam, et ne sine gratia, in ea teneantur rei ; sed a timore solvantur, per amorem spiritus legem implentes. Ideo ergo portatus es in caelum ab angelis, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum, ut misso Spiritu solvas credentes a reatu legis, ne pedes tui qui in terra sunt, rei sint legis. Quod et fecit, quia pulso timore implevit eos amore, qui vinci non potest.
- Super aspidem et basiliscum ambulabis ; et conculcabis leonem et draconem.
Super aspidem. [Cassiod., Aug., Gl. int., Cassiod.] Post ostensam humanam infirmitatem in Christo, hic iam divina virtus ostenditur ; quae tantis imperat, et agit de Christo, secundum membra. Haec autem omnia nomina diabolo conveniunt. Ipse enim est aspis cum occulte percutit, basiliscus cum palam venenat. Basiliscus enim rex serpentum est, et nocet flatu ; leo vero est, dum persequitur violenter. Leo enim rex animalium viribus nocet. Draco est cum devorat negligentes ; sed in adventu Domini pedibus eius, id est, a sanctis omnia haec nocumenta prostrata sunt. Et hoc est quod dicit, et ambulabis super aspidem.
[Aug., Gl. int.] Aspis veneno nocet, per quem significatur diabolus, qui est serpens, qui Evam seduxit, quem calcat Ecclesia, quae cavet astutiam eius, et super basiliscum, id est regem daemonum, qui velut basiliscus nocet flatu. Et conculcabis leonem et draconem, id est diabolum, qui leo est, dum aperte saevit in martyres ; draco, dum occulte insidiatur per haereticos, ut corrumpat virginem Christi. Unde Apostolus : Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita mentes vestrae corrumpantur.
Pars III.
- Quoniam in me speravit liberabo eum ; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Quoniam in me speravit. [Aug., Alcuin.] Tertia pars. Hic iam sunt verba Dei ad Ecclesiam, quam consolatur, cui defensionem hic et in futuro praemia promittit.
[Haym., Gl. int., Alcuin., Cassiod.] Quasi dicat : Mandavit angelis dicens : Quoniam in me speravit, in membris, liberabo eum, a malis saeculi protegam eum. Ecce certitudo protectionis, per promissionem Dei. Ideo protegam quoniam vere cognovit nomen meum. Et quoniam
- Clamavit ad me, et ego exaudiam eum ; cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum.
Clamavit ad me, et exaudiam eum. [Gl. int., Aug.] Et si nondum audio, iam sum cum ipso in tribulatione. Non est ergo timendum tibi in tribulatione. Fides enim in te, Deus est in te. Si dormit, id est, tepescit in te fides, excita eam, ut Christus dormiens in navi, excitatus est a discipulis, et salvati sunt. Ita et tu si fidem excitas, salvaris, non desereris, et si non eripit quando vis, non ideo putes te deseri. Eripuit tres pueros de igne, sed qui illos eripuit, nunquid martyres deserit ? absit. Et illos eripuit, et istos ; sed tres pueros liberavit corporaliter, ut confundantur infideles ; martyres liberat spiritualiter, ut eos imitentur fideles. Eripiam eum. Quasi dicat : Cum ipso sum in tribulatione, et post, eripiam eum, de saeculo, et glorificabo eum in caelo, et tunc
- Longitudine dierum replebo eum ; et ostendam illi salutare meum.
Longitudine dierum, [Aug.] id est vita aeterna replebo eum, quia sufficit quod habebit, et ostendam illi, per speciem, non per fidem, salutare meum, id est Christum in maiestate. Haec visio est tota merces.
[Alcuin.] Notandum quia hunc psalmum frequentat Ecclesia per totum annum, et maxime in Quadragesima. Tunc enim et in versiculis et in tractu et multis modis cantatur : quod ideo fit, quia cum Christus ieiunaret, diabolus eum de hoc psalmo tentavit, et eius tentationibus superatis a Christo victus abscessit. Hunc ergo psalmum ad completorium quotidie, et diebus ieiunii maxime frequentamus, ut quo tempore diabolus magis nititur ad decipiendum, eo tempore non magis laboremus ad resistendum.
