Psalmi LXXI-LXXV — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS

Psalmi LXXI-LXXV

PSALMUS LXXI

 

PSALMI TITULUS : IN SALOMONEM.

 

Deus iudicium tuum.

Titulus : In Salomonem.

[Aug., Cassiod., Hier.] Salomon interpretatur pacificus, quod verissime atque optime illi congruit per quem Mediatorem Dei et hominum ex inimicis accepta peccatorum remissione reconciliamur Deo. Idem ipse est ille pacificus, qui fecit utraque unum, medium parietem maceriae solvens, et ambos reconciliavit Deo, qui super pacem reconciliationis dabit pacem immortalitatis. Unde : Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Et in hunc Salomonem, id est in hunc verum pacificum, dirigitur psalmus iste quartus, quia ipse commendatur hic, secundum utramque naturam. Et est psalmus iste quartus de duabus naturis Christi.

Intentio : Monet ut Christum verum Deum et verum hominem regem credamus.

Modus : Septem sunt partitiones.

Primo agit de iudicio optando illud dari Filio.

Secundo agit de eodem affirmando quod optaverat, ibi, iudicabit pauperes.

Tertio dicit quis, et qualis anteveniet rex ille in futuro iudicaturus, ibi, descendet sicut pluvia.

Quarto agit de operibus eius, ibi, quia liberabit.

Quinto agit de honorificentia regis, ibi, et vivet.

Sexto monet omnes laudes dicere ei, ibi, sit nomen eius.

Septimo a sua parte laudat, ibi, benedictus Dominus.

Propheta ergo ad Patrem loquens de Christo, dicitur : O

 

  1. Deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis.

Deus Pater, da iudicium tuum regi, id est Christo : [Gl. int., Aug., Hier., Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Fiat quod praevideo futurum. Pater enim non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, non quia tota Trinitas simul iudicet, sed quia solius Filii persona, secundum humanitatem, ab omnibus in iudicio videbitur. Et ut suae petitionis desiderium ostendat, per figuram epimonem, idem repetitur aliis verbis, dicens : Et iustitiam tuam, id est iustum iudicium da filio regis, id est tui, qui es rex. Et ideo non usurpat regnum, quia filius regis est ut diximus. Hic est epimone, id est, crebra repetitio. Repetitiones autem eisdem vel aliis verbis factae, multum commendant divina eloquia, quae maxime sunt in psalmis, et in eo genere sermonis quo affectus animi est movendus. Dico, da iudicium, ad quid ?

 

  1. Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio.

Iudicare, [Aug., Cassiod.] id est ad iudicandum, in iustitia populum tuum, qui et eius est, scilicet ut decernat eum a non suis ; et pauperes tuos in iudicio. Isti sunt populus Dei, scilicet humiles, non superbi. Dicendo, tuum et tuos, ostendit omnia quae sunt Patris esse Filii, et econverso.

 

  1. Suscipiant montes pacem populo, et colles iustitiam.

Suscipiant [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Haec da, sed prius praesciatur iudicaturus per legatos. Et hoc est, Montes, id est maiores, scilicet prophetae et apostoli, qui caelo altitudine proximant, suscipiant pacem, id est Christum. Pacem dico nuntiandam populo fideli, et colles, scilicet minores suscipiant iustitiam, id est Christum. Vel ita, ut sit distinctio inter pacem et iustitiam. Montes, scilicet maiores, suscipiant pacem, humilitatis, populo, id est ad populum, ut non se efferant, id est extollant pro sua maioritate. Excellentes quippe in Ecclesia paci debent vigilanti intentione consulere, ne propter suos honores superbe agendo schismata faciant, unitatis compage dirupta. Et colles, id est minores imitando iustitiam, ut servos non anteponant Domino, sed sic maiores imitando et obediendo subsequantur, ut eis Christum semper anteponant. Vel, suscipiant montes, id est maiores, pacem id est verbum reconciliationis, scilicet verbum Evangelii, ad hoc ut nuntient populo. Et colles, id est minores, iustitiam, id est obedientiam, ut obediant doctrinae veritatis.

 

Pars II.

  1. Iudicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem

Iudicabit. [Cassiod., Haym., Aug.] Secunda pars ubi item agit de eodem iudicio affirmando futurum. Post optationem quippe virtute prophetiae dicit quae sunt adventu Domini praestanda. Quasi dicat : Da iudicium, et vere dabis, quia iudicabit pauperes populi. Vel aliter ut per montes et colles utrique praedicatores evangelicae pacis, sive praecedentes, ut apostoli, sive sequentes, ut eorum vicarii, accipiantur : et distinguitur sic littera, montes, id est praedicatores praecedentes, et colles, id est praedicatores subsequentes, suscipiant pacem, id est Christum, nuntiandam populo. Deinde secundum aliam litteram sequitur : Iusti iudicabunt pauperes populi. Sed illi codices magis approbantur qui habent quod supra exposuimus, iudicabit pauperes populi, id est eos qui pauperes sunt in populo, in quo boni et mali commisti sunt. Sic iudicabit, et, id est quia salvos faciet, id est discretos ab iniquis filios pauperum : idem sunt qui et pauperes, sicut eadem civitas est Sion, et filia Sion. Vel distingue inter filios pauperum, et pauperes. Pauperes dicit Patres, scilicet prophetas et apostolos. Filios pauperum dicit eos qui sub eis proficiunt. Quos omnes sic iudicabit Dominus, ut salvos faciat. Et humiliabit in praesenti calumniatorem, id est diabolum Dum enim gratia sua vivat, ut gratis colat Deum homo, humiliatur diabolus qui dicit : Nunquid gratis colit Iob Deum ? Vel humiliatus est diabolus in Christi passione, quando per calumnias Iudaeorum cecidit, in quo nihil iuris habuit, unde merito eos amisit, in quibus aliquid iuris habere dignoscitur.

[Cassiod.] Qui vere calumniator dicitur, quia innocentes in culpam trahere nititur, quod est calumniari. Hunc autem humiliavit Christus in passione, sed nondum penitus est exstinctus. Unde alibi : Humiliasti sicut vulneratum superbum. Unde Ieremias : Clamat perdix. Congregavit quae non peperit, fecit divitias non cum iudicio, in dimidio dierum eius derelinquet eas, et in novissimis suis resurget insipientes. Vel, in iudicio futuro, humiliabit calumniatorem, id est, diabolum.

 

  1. Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem.

Et permanebit. [Aug., Cassiod., Aug.] Hic ostendit eum dignum qui iudicet. Quasi dicat : Iudicabit rex et ipse permanebit cum sole, id est quandiu tempora volvuntur, quae per solem ideo accipiuntur, quia iuxta cursum solis, mutantur et distinguuntur tempora. Non est autem ei magnum permanere cum sole, per quem omnia facta sunt, sed hic est prophetia, quod Christiani nominis religio semper sit duratura, contra illos qui dicunt Ecclesiam aliquando desituram. Permanebit ergo cum sole, id est quandiu tempora volvuntur permanebit in Ecclesia, et cum Ecclesia, quae est corpus eius. Et ante lunam, potuit dicere cum sole et ante solem, id est cum temporibus, et ante tempora, ante quae est aeternum. Sed per lunam quae crescit et decrescit, maluit designare incrementa et defectus mortalium. Et est sensus : Et ipse permanebit ante lunam, id est omnia mortalia sua immortalitate praecedit. Deinde exponit quid lunam dixerit. Lunam dico generationis et generationum, alia littera, id est permanet ante generationes generationum, quae transeunt decessione et accessione mortalium. Vel ita, ut per solem accipiatur Deus Pater, cum quo permanet Filius, qui est quasi splendor et radius solis. Et est humiliabit, et vincet diabolum in passione. Et victo diabolo, permanebit splendor, id est Filius, cum sole, id est cum Patre, sedens ad dexteram Patris in aeternum. Et hoc, ante lunam generationis et generationum, quia ipse est primogenitus ex mortuis, praecedens Ecclesiam, decessione et accessione hominum transeuntem. Vel generatio generationum dicitur, generatio futura, qua immortaliter generabimur. Et est lunam dico, generationis generationum, id est quae immortaliter generabitur, in regeneratione. Vel secundum aliam litteram sic : Permanebit in generationem et generationem ; vel, in saeculum saeculi ; vel, in generationes generationum, id est sine fine. Et est expositio praecedentis.

 

Pars III.

  1. Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.

Descendet. [Cassiod., Gl. int.] Tertia pars. Ecce quis et qualis sit rex ille qui iudicaturus est, quasi dicat : Quomodo incipiet hoc regnum ? Ecce incipiet a Iudaeis, et consummabitur in gentibus. Et hoc est descendet sicut pluvia in vellus. Alludit facto Gedeonis, quod in libro Iudicum legitur, qui pugnaturus contra Madianitas petiit a Domino victoriae signum tale, ut vellus ovis in area positum complueretur area remanente sicca ; et ita factum est. Postea petiit, ut area irrigaretur sicco vellere, et ita fuit. In quo mystice significatum est, quod populus Iudaeorum prius irrogaretur gratia Christi, sicca area gentilitatis ; et postea complueretur gentilitas, sicco vellere Iudaeorum. Per vellus enim Iudaea accipitur, quae auctoritate doctrinae exspolianda erat, ut ovis vellere. Vel quia pluviae doctrinam detinebat, quam nolebat praedicari gentibus, ut vellus detinet pluviam. Ait ergo rex ille : Prius descendet in vellus sicut pluvia, id est, gratia Christi, descendet prius in populum Iudaeorum. Unde matrem sibi et apostolos elegit, sicca area totius orbis, sicut pluvia prius descendit in vellus Gedeonis. Et postea descendent sicut stillicidia stillantia super terram, id est super gentes sicco vellere Iudaeorum, sicut postea fuit compluta area Gedeonis sicco vellere. Ecce unde incipiet, et ubi consummabitur regnum et illud regnum sic erit utile, quia orietur, etc.

[Gl. int., Cassiod., Hier.] Vel ita et agit de nativitate Christi qui ante dixerat de futuro iudicio. Quasi dicat : Christus in futuro iudicabit, et prius in humilitate et lenitate summa veniet. Et hoc est : Descendet in uterum Virginis, sicut pluvia in vellus. Christus enim quem nihil utique sustinere posset, si vellet manifestata potestate cognosci, voluit leniter in uterum Virginis sine aliquo strepitu, sicut pluvia in vellus descendere, ut magis ostenderet virtutem si eam temperasset. Et est congrua similitudo. Lana enim accipiendo aquam non rumpitur, sed integra manet ; sic et in Virgine integritas ante partum, in partu, post partum. Post illud idem alia similitudine comprobat, subdens : Et descendet sicut stillicidia stillantia super terram, quae in modum roris summa lenitate descendunt. Quis ergo, post tam apertas similitudines, dubitet de partu Virginis. Deinde exsequitur, quae ipse oriens attulit, quae germina de stillicidiis pullularunt, dicens :

 

  1. Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur luna.

Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur luna ut non sit, [Aug.] id est pax erit donec morte destructa, iam non sit carnis mortalitas, quae per lunam significatur, et per lunam significatur Ecclesia, et legitur alia littera, scilicet extollatur, alii enim interpretati sunt, auferatur, alii vero extollatur. Et est, donec extollatur luna, id est Ecclesia elevetur per gloriam resurrectionis.

 

  1. Et dominabitur a mari usque ad mare ; et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.

Et dominabitur. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Hic ostendit quae sit amplitudo regni. Quasi dicat : Sic utile est regnum, et sic latum, et, id est, quia dominabitur a mari, id est a quolibet fine terrae usque a mare, id est ad quemlibet finem terrae diffundetur, tam late dilatabitur Ecclesia, et a flumine Iordane dominabitur, ubi vox Patris super Christum insonuit : Hic est Filius meus dilectus. Inde ergo doctrina eius coepit, inde auctoritas Magistri dilatatur usque ad terminos orbis terrarum, praedicato Evangelio regni Christi. Inde regula baptismi per totum mundum manavit. Inde ergo dominabitur usque ad terminos orbis terrarum, circumquaque hoc est quod prius dixit, a mari usque ad mare. Nota quia paucis verbis magna docet sacramenta.

 

  1. Coram illo procident Aethiopes : et inimici eius terram lingent.

Coram illo. [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] Quod universaliter dixerat, per partes ostendit, dicens : Coram illo procident Aethiopes, id est illum adorabunt Aethiopes, qui sunt in finibus terrae, et teterrimi, id est gentes, a parte totum ; et inimici eius, scilicet pertinaces schismatici, qui invident gloriae Christi, lingent terram, in modum serpentis, cui dictum est : Terram comedes, id est, amabunt terrena, quae sunt eorum esca poenalis. Vel lingent terram, id est schismaticos homines amabunt, et suaves habebunt, quibus auctoribus contradicunt divinis eloquiis.

 

  1. Reges Tharsis et insulae munera offerent ; reges Arabum et Saba dona adducent.

Reges Tharsis. [Cassiod., Aug., Alcuin., Hier., Gl. int.] Tharsis interpretatur contemplatio in qua fixi sunt fideles, qui offerunt numera, dum devoto animo serviunt. Et est sensus : Reges Tharsis, id est fideles in contemplatione fixi, qui dicuntur reges, quia sunt dominatores vitiorum, et insulae, id est, qui vitia mundi circumfluentia a se excludunt, munera offerent, id est seipsos, dum devote serviunt, reges Arabum, et Saba. Hae patriae diversis odoribus nares mulcent, et significant eos qui terrena delectatione se tractant molliter. Sed iam sunt reges Arabum et Saba, quia haec blandimenta subiiciunt rigidae disciplinae. Et hi dona adducent, id est alios secum in societatem Ecclesiae adducent. Vel potest hoc accipi de malis regibus qui persequuntur et occidunt martyres. Et est, reges Arabum et Saba, id est persequentes nescientes, adducunt dona, dum immolando martyres adduxerunt eos. Vel iuxta interpretationes nominum totum accipi potest. Tharsis enim interpretatur exploratio gaudii, Arabia, humilis, vel campestris ; Saba, incensio vel conversio. Et est : Reges Tharsis, id est illi qui explorant verum gaudium ; et insulae, id est qui a se excludunt vitia, offerent munera, id est se et alios ; et reges Arabum, id est humiles, vel iustitia et aequitate pleni, et reges Saba, id est qui divino igne succensi sunt, vel conversi ad Deum, adducent dona, id est se et alios. Vel historialiter potest accipi de regibus, qui venerunt adorare Christum cum muneribus qui fuerunt de his provinciis, cum quibus venerunt insulae, id est, etiam extremi. Unde hic psalmus cantatur in festo Epiphaniae. Quid per singula ?

 

  1. Et adorabunt eum omnes reges ; omnes gentes servient ei

Et adorabunt eum omnes reges terrae, [Cassiod.] qui videntur adorandi. Hic ostendit quae sit familia regis, et omnes gentes, quae terrenos habent dominos servient ei, quia non est gens quae, in parte populi sui, non adoret Auctorem

 

Pars IV.

  1. Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adiutor.

Quia liberabit. [Cassiod.] Quarta pars, ubi agit de operibus eius. Quasi dicat : Cur ei tantus honor ? quia liberabit, vel, liberavit pauperem, id est populum credentium, in quo sunt et reges a potente, id est a diabolo, quem non sua virtus, sed peccata hominum potentem fecerunt ; deinde repetit, ut determinet quem pauperem liberet dicens, et pauperem etiam qui non erat adiutor, quia homo iustus vel angelus, vel lex, vel liberum arbitrium non poterat eum liberare, nisi tantum Leo de tribu Iuda. Et si liberat, non tamen peccata, pro quibus tenebantur, ei placent ; sed

 

  1. Parcet pauperi et inopi ; et animas pauperum salvas faciet.

Parcet, [Aug.] ex usuris redimendo, id est peccata dimittet. Cui ? Pauperi et inopi, id est non de se confidenti, sed de gratia. Vel ita continua : Dico liberabit pauperem, et si liberatus pauper offendit, parcet pauperi et inopi : quod necesse est, quia omnes peccant et egent gloria Dei. Et animas pauperum salvas faciet ab iniquitate, id est dando eis gratiam ad faciendam iustitiam, et ad vitandam iniquitatem. Duplex enim hic adiutorium gratiae commendatur, scilicet et quod est in remissione peccatorum, cum ait : Parcet pauperi ; et quod est in participatione iustitiae, cum addit, et animas pauperum salvas faciet. Deinde his duobus alia duo aequipollentia reddit, dicens :

 

  1. Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum ; et honorabile nomen eorum coram illo.

Ex usuris, [Aug., Cassiod., Aug.] id est, a peccatis, redimet animas eorum, et hoc est quod supradixit, parcet pauperi. Usurae autem dicuntur peccata, quia plus mali invenitur in suppliciis quam commissum est in peccatis, ut verbi gratia, cum homicida tantum corpus hominis perimat ; animae vero nihil noceat, ipsius anima et corpus perdetur in gehenna. Ex usuris ergo redimet peccata dimittendo, quae debebant ampliora supplicia. Et redimet pretio sanguinis, animas eorum ex iniquitate, scilicet iuvando per gratiam ad faciendam iustitiam. Eadem itaque repetita sunt, quae supradicta erant ; nam parcendo redimet ab usuris ; salvos autem faciendo, redimet ab iniquitate. Quod ergo supra est, parcet pauperi, hoc est hic, ex usuris redimet. Quod vero ibi dicit, animas pauperum salvas faciet, hoc est hic, ex iniquitate redimet. Vel ita, ut de futuro accipiatur illud, animas pauperum salvas faciet, in futuro scilicet, non modo parcet. Hic sequitur : ex usuris, id est poenis aeternis, et iniquitate, id est ipso peccato pro quo et poena debebatur, redimet pretio sanguinis, animas eorum. Et nomen eorum, scilicet nomen Christianum, et si malis sit contemptibile, hic tamen erit honorabile coram illo. Quia in eius regno ante ipsum victuri sunt. Vel secundum aliam litteram, scilicet honorabile nomen eorum coram ipsis, quia gratias reddent de beneficiis, dantes virtutem nomini eius.

 

Pars V.

  1. Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae ; et adorabunt de ipso semper ; tota die benedicent ei.

Et vivet [Cassiod., Aug., Cassiod.] Quinta pars, ubi agit de honorificentia regis. Quasi dicat : Et si morte sua redemit pauperem, tamen et vivet sine fine, qui contemptus est moriens ; et dabitur ei de auro Arabiae, id est sapientes mundi in Christum credent. Per Arabiam enim gentes significabantur ; per aurum, quod excellit inter metalla, sapientia quae excellit inter doctrinas. Et adorabunt semper de ipso multiplicando, id est corpore eius, vel de ipso consequendo, id est de eius institutione, quia ipse orare docuit sic : Adveniat regnum tuum, etc. Tota die, id est toto tempore benedicent ei bona vita, et merito quia

 

  1. Erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus eius ; et florebunt de civitate sicut fenum terrae.

Erit firmamentum in summis montium. [Aug., Gl. int., Aug.] Summa montium sunt auctores Scripturarum, scilicet prophetae et apostoli, quos firmat, quia omnia ab illis praedicta in illo sunt completa. Et hoc in terra, quia propter eos qui in terra sunt, omnia scripta sunt. Unde et ipse in terram venit ut ea impleret. Firmamentum ergo prophetarum est, quia quod praedixerunt implevit. Vel ita : Ipse erit firmamentum, id est panis fidei confirmans cor, in summis montium, id est in apostolis, et aliis sanctis. Et hoc est, in terra ista, quod mirum est, scilicet quod ita eos confirmat hic. Sequitur : Et fructus eius, scilicet boni superextolletur super Libanum, id est ipse extollet suos super cedros Libani, ad litteram, quia si Libanus proceras cedros producit, Christus suos ad caelum subvehit, vel iuxta nominis interpretationem. Libanus enim interpretatur candidatio, et significat candorem et dignitatem huius saeculi. Ergo fructus eius, id est dilectores Christi, superextolletur, super Libanum, id est super candorem saeculi, quia omnia saecularia contemnuntur. Vel, fructus eius, id est charitas, superextolletur super Libanum, id est super omnia alia dona de qua Apostolus : Adhuc eminentiorem viam vobis demonstro, etc. Et illi qui sunt de civitate, scilicet Dei, id est de Ecclesia florebunt gratissime in futuro, sicut fenum terrae viret.

[Cassiod., Aug.] Non enim aetas feni, sed viriditas sanctis comparatur, qui de ista civitate praesentis Ecclesiae migrantes, in illa caelesti beatitudine florebunt. Vel per fenum, fenum fructiferum, id est frumentum potest intelligi, sicut in Genesi feni nomine etiam frumentum intelligitur, cum ait : Iussit Deus producere terram omne lignum, et omne fenum Gen. II), nec adiunxit, et omne frumentum, nomine feni illud complectens. Florebunt ergo sicut fenum terrae, scilicet fructiferum, ut est fenum frumenti. Vel quia ambigue posita est civitas, non enim addidit vel eius vel Dei, civitas Cain intelligi potest, sicut ante de civitate Dei exposuimus, id est de Ecclesia. Duae enim civitates sunt in praesenti, civitas Christi et civitas saeculi. Civitas Dei est Ecclesia, quae ab Abel incoepit ; civitas saeculi est Babylonia, quae incoepit a Cain, quae comparatur feno, secundum illud : Omnis caro fenum. Omnis namque claritas civitatis quam coepit aedificare Cain, est sicut flos feni, quod hodie floret, et cras in clibanum mittitur. Et est sensus huius et praecedentis loci talis : Fructus eius, id est illud quod in aeternum nobis promittitur, extolletur super Libanum, id est diffamabitur et commendabitur super omnia saeculi. Et ea quae sunt de civitate, Cain scilicet, florebunt sicut fenum terrae, id est quidquid pro magno habetur in saeculo, comparabitur feno terrae.

 

Pars VI.

  1. Sit nomen eius benedictum in saecula ; ante solem permanet nomen eius.

Sit nomen eius. [Cassiod., Rem, Aug., Cassiod.] Sexta pars, ubi monet omnes laudes dicere ei, quia omnes in eo benedicentur. Quasi dicat : Et quia fructus eius extolletur, et flos saeculi decidet, ergo sit nomen eius benedictum in saecula. Quasi dicat : Quia aeternam dat gloriam, in aeternum glorificetur ; et ante solem, id est ante tempora, et ante omnem creaturam, id est aeternum permanet nomen eius, id est filius regis. Hoc dicit, ne putes temporalem Dei Filium.

 

  1. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae ; omnes gentes magnificabunt eum.

Et omnes tribus terrae benedicentur in ipso, [Aug.] ut Abrahae promissum est : In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae. Et ne duodecim tribus accipias tantum, addit omnes gentes, scilicet omnes benedicti, magnificabunt eum, magnum faciendo.

 

Pars VII.

  1. Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.

Benedictus. [Aug., Alcuin.] Septima pars, ubi a sua parte laudat. Omnibus enim dictis, hymnum eructat. Quasi dicat : Quia in eo omnes benedicentur, benedictus Dominus Deus Israel. Nota hic esse exclamatoriam benedictionem cum admonitione et prophetia, qui facit mirabilia solus ; quia quicunque facit, ipse in illo facit.

 

  1. Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum ; et replebitur maiestate eius omnis terra : Fiat, fiat.

Et benedictum sit nomen, [Gl. int., Cassiod., Aug., Cassiod.] id est, gloria maiestatis eius, quod est maius omnibus nominibus ; vel, nomen maiestatis, scilicet nomen Christianum, quod est de ipso Christo, et hoc in aeternum, id est quandiu saeculum durat, et in saeculum saeculi, quod quidam interpretes addunt. Et replebitur maiestate, vel, gloria eius, alia littera, id est ipsius clarificatione omnis terra, scilicet sancti. Fiat, fiat.

[Gl. int., Cassiod., Aug.] Ecce quasi subscriptio principis et concessio audientium. Magnificum vero est quod sic concludit ; optantis est semel dicere fiat ; sed nimium desiderantis est repetere. Quasi dicat : Quod iussisti, Domine, ita fiat, fiat, donec quod coepit flumine perveniat usque ad terminos orbis terrae.

Hieronymus. Sciendum est quod LXXI psalmus secundi libri finis sit, unde et in extremo habet, fiat, fiat, pro quo in Hebraeo dicitur, amen, amen. Et hoc diligentius observandum est, quod defecerunt hymni David, filii Iesse, ad finem LXXI psalmi pertineat. Id vero quod sequitur, psalmus Asaph, initium sit sequentis.

 

 

PSALMUS LXXII

 

PSALMI TITULUS : DEFECERUNT LAUDES VEL HYMNI DAVID FILII IESSE PSALMUS ASAPH.

 

Quam bonus Deus Israel :

[Aug.] Titulus : Defecerunt laudes, vel hymni David filii Iesse psalmus Asaph.

[Aug.] Hymnus tria habet laudem et Dei, et cum cantico. Nisi enim hilariter cantetur, non est hymnus. Non autem cantat hilariter, qui non amat, sic : Si sit laus et non Dei, non est hymnus, et si sit Dei et non cum cantico, non est hymnus. Oportet ergo, ut sit hymnus, habere haec tria, laudem et Dei, et canticum. In laude confitentis est praedicatio ; in cantico amantis affectio. Praeter solitum vero addit, filii Iesse. In titulis enim saepe nomen David reperitur, sed nunquam additum filii Iesse, nisi hic, quod non inaniter factum est. David enim homo quidam, filius Iesse, regnavit in Israel tempore Veteris Testamenti ; in quo Novum Testamentum erat, sed occultum, sicut Christus in David, et in Abraham erat, sed occultus : ut fructus in radice est, sed non apparet. Noverunt autem pauci prophetae et Christum et Novum Testamentum esse in occulto ; et praenuntiaverunt utrumque revelandum. Illo ergo tempore, quo latebant spiritualia pro regno illo, ubi regnavit, homo ille filius Iesse et pro huiusmodi carnalibus, carnalis ille populus laudabat Deum, sed regno illo et caeteris temporalibus deficientibus defecit laus, non David filii Dei, sed David filii Iesse, id est carnalis populi. His autem carnalibus deficientibus quae Deus subtraxit, ut quaererentur ea quae occulta in illis tegebantur, loquitur Asaph, id est Synagoga, sed fidelis, quae et ante pie coluit Deum ; licet propter terrena, quae quidem a Deo quaerebat, non a daemonibus ut gentes. Attendens autem Asaph blasphemos his abundare pro quibus ante serviebat, coepit nutare secundum quosdam de eodem populo, nesciens quid in his figuris lateret, quasi non esset aliquid melius quod Deus daret, sed admonitus Asaph per haec sibi subtracta, quaerere ea quae non habebat cum malis communia, castigans se de errore, dicit : Quam bonus Israel Deus. Et est sensus tituli talis : Hic agitur de hoc quod defecerunt laudes, vel hymni David non Filii Dei, sed filii Iesse, id est Iudaici populi, qui per David regem significatur, cuius laus defecit, quia iam non dat Deus blanda ut pueris ad serviendum alliciendis ; et attribuit hic psalmus Asaph,

[Alcuin.] id est Synagogae fideli, quae hoc dicit, quae iam sibi contra hoc quod prius agebat, testatur ut credibilius sit. Intentio :

[Aug., Cassiod.] Monet ut non pro temporalibus, sed pro aeternis Deum laudemus.

Modus : Quatuor sunt partitiones.

Primo Asaph describens nequitiam malorum dicit se zelasse prospera eorum, inde tamen correctum, et correctus alios corrigit.

Secundo exponens suum et aliorum errorem, dicit se inde reversum ad melius consilium, ibi, ideo convertentur.

Tertio aperit quid didicit in sanctuario Dei, ibi verumtamen.

Quarto comparat praemium caeleste terrenae voluntati suae et se arguit, ibi, quid enim.

Asaph ergo erroris sui recordans et inde poenitens et se castigans, cum admiratione dicit :

 

  1. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde!

Quam bonus, [Gl. int., Aug.] id est iucundus est, Deus Israel quod non semper fuit visum mihi ; sed quibus ? his qui recto sunt corde, perversus perversis videtur.

 

  1. Mei autem pene moti sunt pedes ; pene effusi sunt gressus mei.

Mei autem. [Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Modo fateor Deum bonum, sed prius cum non rectum cor esset mihi, pene moti sunt pedes mei, ad errandum, pene effusi sunt gressus mei, ad lapsum non omnino moti sunt pedes. Vel, effusi sunt gressus, sed pene quia coeperam errare, sed non erraveram ; coeperam cadere, sed nondum cecideram. Et sunt idem pedes et gressus, scilicet affectus. Vel pedes, accipit pro arbitrio mentis, quod a veritate discrepabat. Gressus sunt actus mali, qui sunt effusi, id est praecipitati. Et dicit, pene, quia cito rediit. Cur ergo moti sunt pedes ?

 

  1. Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.

Quia ego intendens super iniquos zelavi, [Cassiod., Aug.] id est invidi eis, et graviter tuli : Quid in eis zelavi ? Ecce ego dico pacem temporalem, fluxam, caducam peccatorum, quam solebam adeo petere pro qua et serviebam, videns, non intelligens, quia haec pax videtur, sed non intelligitur, oculos eludit ; est enim fluxa atque caduca.

 

  1. Quia non est respectus morti eorum ; et firmamentum in plaga eorum.

Quia non est respectus. [Gl. int., Aug.] Exponit breviter quare eis sit data haec pax, ideo, scilicet quia non est declinatio mortis eorum, alia littera, id est quia certa mors et aeterna eos manet, quae non declinat ab eis, nec ipsi ab ea, et firmamentum est in plaga eorum, id est flagellum eorum firmum est, non temporale, sed aeternum, et ideo modo non sunt.

 

  1. In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.

In labore hominum, [Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] id est, sanctorum. Ideo enim modo cum sanctis non flagellantur, quia aeternum eis supplicium praeparatur. Vel ita, secundum litteram nostram : Ideo eis haec pax, quia non est respectus misericordiae Dei morti eorum, id est quia non liberat eos a morte peccati. Et non est firmamentum, id est consolidatio in plaga eorum : mortem et plagam, dicit eorum peccata, quae non respicit Deus ut sanet. Et est sensus : Non miseretur Deus eis, solidando plagas eorum. Vel ita : Non est respectus mortis eorum, hoc dicit a simili incurabilis, cui nihil prohibetur : ita et Deus videns illos incurabiles non retrahit eos a malis, sed tradit eos in desideria cordis eorum Rom. I), alia non mutantur. Vel ita expone : Quam pacem habent mali.

[Cassiod.] Quasi dicat : Vidi pacem peccatorum hanc, scilicet quia non est declinatio mortis eorum, id est non cito moriuntur, sed diu vivunt. Et non est firmamentum, vel flagellum in plaga eorum, quia et si aliquando eis plaga infertur, non firmatur, ut duret flagellum correctionis. Unde sequitur : In labore hominum, scilicet sanctorum, non sunt ab infirmitate et plagis velociter convalescunt, nunc sicut homines iusti tribulationum quatiuntur flagellis. Unde subdit : Et cum hominibus non flagellabuntur ad correctionem, et quia sic eis modo prospere cedit,

 

  1. Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua.

Ideo superbia tenuit eos [Cassiod., Aug., Cassiod.] quasi dicat, quibusdam manibus, ne evadant. Quod quidem peius est, scilicet superbia teneri, quam quolibet modo superbire : unde ipsi sunt iniqui. Et hoc est, operti sunt, non dico amicti, ut vel liberum caput haberent, sed toti operti sunt, et undique ne resipiscant. Unde alia littera habet : Circumamicti, iniquitate ad proximum, et impietate sua, quia contra Deum blasphemi sunt. Et ita nec vident, nec videntur interiora eorum ; non videntur, quia ibi miseri sunt qui felices putantur ; non vident, quia contemptum nutrit resoluta securitas. Ut autem eorum culpam exaggeret, subdit :

 

  1. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis.

Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. [Gl. int., Aug., Gl. int., Cassiod.] Quasi dicat : Iniqui sunt, et haec iniquitas eorum prodiit in apertum, quasi ex adipe, id est ex abundantia, non ex macie necessitatis. Sunt enim quidam mali ex macie, id est ex necessitate ; alii ex abundantia : ut pauper egestate furatur ; dives ex cupiditate. Et isti tales transierunt viam rectam, modum hominum, quia non putant se pares hominibus, pauperes despicientes, cum tamen illos cum eis nudos suscipiat vita et putredo post mortem aeque consumat. Ipsi dico tendentes in affectum cordis, scilicet facientes quod placet. Vel, transierunt, quasi dicat, a rectis semitis de vitiis in vitia ruentes, in affectum cordis implendum. Quasi dicat : Desiderio hoc agunt, non necessitate. Et ut gravius eos peccasse ostendat, quam si ex improviso egissent, subdit :

 

  1. Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt.

Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam. [Aug., Cassiod.] Non satis fuit eis, quod intus habent nisi extra effundant et alios doceant. Iniquitates locuti sunt non cum timore, sed in excelso, id est palam, id est in manifesto, in alto clare cunctis audientibus et superbe. Vel locuti sunt in excelsum, id est contra excelsum, id est contra Deum blasphemi sunt. Et

 

  1. Posuerunt in caelum os suum ; et lingua eorum transivit in terra.

Posuerunt in caelum os suum, [Alcuin., Gl. int., Aug., Hier., Cassiod.] id est ita loquuntur de caelo et de altis, ac si dii essent. Ita enim vel minantur vel quaelibet disponunt, ac si eorum dignitas sit immortalis. Vel posuerunt in caelum os suum, id est superba contra Deum loquuntur, quem blasphemant dicentes Deum vel nescire mala sua, vel non punire. Et lingua eorum transivit in terra, vel, super terram,

[Aug., Hier] id est ultra mensuram humanitatis loquuntur, quasi immortales sint ; transeunt enim omnia terrena, quia non cogitant se homines posse mori cito ; sed transit lingua eorum humanam fragilitatem. Vel ita, lingua eorum transivit, vel deambulavit, alia littera, modum excedens, et si in terra sint, id est et si ipsi sint in terra, tamen modum transeunt, Vel ita, et lingua eorum, ens in terra, id est locutio eorum facta terrena, transivit, id est defecit, quia praeter rationem veritatis infirma est. Alia littera deambulavit hoc ex Hieronymo in versione iuxta Hebraeum TIHALAC, ambulabit.

 

Pars II.

  1. Ideo convertetur populus meus hic ; et dies pleni invenientur in eis.

Ideo convertetur. [Aug., Cassiod., Alcuin., Aug.] Secunda pars, ubi exponens Asaph suum et aliorum errorem, de prosperitate impiorum provenientem, dicit se inde reversum ad melius consilium, et ut ipse inquireret veritatem rei, intrans in sanctuarium Dei. Quasi dicat : Quia haec temporalia sunt iniquis ex quibus praedicta mala eveniunt, ideo hoc perpenso quod haec mala ex prosperis eveniunt, populus meus quam a veritate deviavit convertetur ad eam, ut sit hic, id est in hac sententia, in qua modo sum. Vel, convertetur huc, id est rediit ad Deum, ad veritatem. Sed quando convertetur ? ecce : id est quando dies pleni invenientur in eis, id est quando veniet plenitudo temporis, etc. quo Filius missus est, qui haec docuit contemnere, et aeterna quaerere. Dies namque pleni sunt, quibus Christus venit. Unde Apostolus : Cum venit ergo plenitudo temporis etc. Hi ergo sunt in Iudaeis qui Christum noverunt. Vel populus meus convertetur ad veritatem, et sic dies pleni,

[Hier., Alcuin.] id est perfecti et aeterni invenientur in eis, in futuro, etsi modo non appareant.

 

  1. Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso ?

Et dixerunt [Cassiod., Aug.] Exponit hic Asaph qualiter populus suus errare coeperit. Quasi dicat : Unde convertetur populus ? Ecce et, id est quia dixerunt priusquam converterentur de hac tali cogitatione, de qua modo reversi sunt ad vera eligenda, si, id est an, est scientia in Excelso, id est in Deo, scilicet scit Deus haec, an non ? Nondum dicit nescit obfirmata mente, sed adhuc haesitat, et prope est sanitati ; et de tam gravi infirmitate vicinior est salus, sicut vicina sanitate magis aestuant aegri. Si quis autem respondeat : Scit. Iterum quaerunt : Et quomodo scit Deus ? Ita ut curet, an ita ut non curet haec ? Si quis vero quaerat ab eis : Quare de hoc haesitent ? Respondent : Ideo videtur Deus nobis nescire, vel non curare ista, quia mali sunt felices.

 

  1. Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.

Ecce enim ipsi peccatores obtinuerunt per violentiam in saeculo divitias [Rem., Aug.] et non parvas, sed abundantes. Quasi dicat : Ideo eram non peccator ut haberem divitias, sed econtra fieri video.

 

  1. Et dixi : Ergo sine causa iustificavi cor meum ; et lavi inter innocentes manus meas.

Et dixi : [Cassiod., Aug., Cassiod.] Adhuc ex persona dubitantis populi, haec sequentia dicuntur : Ergo, quia illi non serviunt, et habent, sine causa iustificavi cor meum. Fatuis cogitationibus se dicit illusum, ut cum haec repudiaverit, melius nos curaverit : de quibus subdit : Et sine causa lavi inter innocentes manus meas, id est opera, non modo cogitationes.

 

  1. Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.

Et sine causa fui flagellatus tota die. [Aug., Hier.] Quasi dicat : Bene servio et flagellor ; non servit malus et honoratur et sine causa castigatio mea de perpetratis malis, fuit in matutinis, id est sedula et cita. In ea enim non differtur, illis vero vel sera, vel nulla est, vel in matutinis orationibus.

 

  1. Si dicebam : Narrabo sic : ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

Si dicebam. [Aug.] Ecce iam se reprimit iste auctoritate sanctorum, et iam vicina veritate deliberat sic : Et dicebam : Si, ego narrabo, id est astruam sic, scilicet quod Deus non curet ista, quod iuste vivit quis frustra, ecce reprobavi, id est reliqui nationem filiorum tuorum, id est sanctorum patriarcharum et prophetarum. Omnes enim, scilicet Abraham et caeteri, aliter docent : quibus cedere debeo. Non enim omnibus prudentior sum.

[Cassiod.] Vel secundum aliam litteram : Ubi enim habemus, et castigatio mea in matutinis, alia littera habet, et index meus in matutino, et est talis sensus, Usque huc Asaph in ancipiti causa suae deliberationis dubitavit. Nunc dicit quo docente veritatem cognoverit. Quasi dicat : Ita haesitando haec dixi. Et in hac haesitatione Christus, qui in matutino surrexit, fuit index meus : Ecce iam remedium, Christus est index, quia viam veritatis indicavit, et mane surgens spem nostram de mundo ad caelum levavit. Et dicebam : Si narrabo sic. Hoc non mutatur, Ecce nationem filiorum tuorum cui disposui,

[Aug.] vel concinui, alia littera, subaudis occurrit et obviat mihi, id est occurrit mihi prior praedicatio, quam Israelitis feci, scilicet ut Deum colerent qui omnia creavit, et omnibus secundum opera sua restituit ; obviat mihi doctrina Patrum, cui congrui, cui accommodatus sum, sed ne ego reprobarem nationem Patrum, vel priori doctrinae meae contradicerem

 

  1. Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me.

Existimabam vel cogitabam, vel ut cognoscerem vel, scirem hoc, vel, suscepi cognoscere alia littera hoc, [Alcuin., Cassiod.,] id est veritatem rei : quod non ante faciebat, dum dicebat Deum haec non curare. Iam revocatur iste a lapsu, qui non praesumit se scientem contra sanctos. Habet enim iam primum gradum scientiae. Primus gradus scientiae est, dum quis scit se nescire quod prius videbatur scire.

[Cassiod., Alcuin.] Potest etiam totum aliter dici, ut populus ille stultus non dubitasse, sed contra Deum disputasse intelligatur, sic : Unde convertentur de hac tali cogitatione. Et, id est quia dixerunt, priusquam converterentur, quomodo scit Deus ? quomodo dicitur scire quae hic fiunt, qui non punit ? quasi vel omnino nescit qui non curat humana ; et vere,

[Cassiod., Alcuin.,] quia, si est scientia in excelso, defectio est hic, tunc iniustus est Deus, subaudis qui patitur malos, ideo videtur eis Deus nescire haec, quia ecce et ipsi peccatores, et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias. Hoc non mutatur. Huic autem stulto populo confutando, respondet Asaph. Quasi dicat : Haec dixerunt illi : Et eis confutandis dixi hoc : Ergo si ita est ut dicitis, quod iniustus et inscius sit Deus, haec inconvenientia sequuntur, quod sine causa iustificavi cor meum, et sine causa lavi inter innocentes manus meas. Hoc non mutatur. Et : Sine causa fui flagellatus tota die ; nec hoc mutatur. Et sine causa castigatio mea in manibus. Si dicebam : Hic ostendit aliud inconveniens, et incipit solvere quaestionem auctoritate sanctorum probatissima, ostendens aliter esse quam illi dicant.

[Aug., Alcuin.] Et dicebam contra eos si ego Narrabo, id est astruam sic : Ecce nationem filiorum tuorum, id est doctrinam prophetarum et patriarcharum qui omnes Deum iustum et omnia scientem docuerunt, reprobavi, id est reprobari iudicavi, quod ipsa non est, et ita per inconvenientia haec, patet Deum non esse iniustum, vel nescium ; existimabam, vel cogitabam. Quasi dicat : Per praedicta inconvenientia volo probare Deum non esse iniustum, sed hoc qualiter sit modo cogito, nondum plene persolvo quomodo iustus sit, et bonis mala, et malis bona det, mihi nondum perspicue planum est. Sed existimabam, vel cogitabam, ut cognoscerem, vel scirem hoc, id est, huius rei veritatem, et hoc cognoscere, labor est ante me,

[Aug., Alcuin., Aug.] id est laboriosa quaestio ante oculos meos. Quasi enim murus stat mihi in facie, quomodo Deus curet haec et bene sit malis, et bonis male. Vel labor est ante me, id est quantum ad ea quae sunt ante me, id est quantum ad praesentia ; quae si attendo ab huius quaestionis labore non me expedio, vel labor est ante me, id est maior me, me superans ; et nisi Deus aperiat, labor est ante me, sed non ante Deum. Si ergo fuero ante Deum, nec mihi labor. Illum enim attendens, huius quaestionis transgrediar murum, quod et facit, id est ad Deum intrat. Addit enim, labor est ante me.

 

  1. Donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.

Donec intrem in sanctuarium Dei. [Alcuin., Alcuin., Cassiod., Aug.] Sanctuarium Dei Christus est, in quo sunt omnia consilia super filios hominum, qui ut Deus merita singulorum dignoscit. Et est donec mente in Christum intendam, qui hic prospera non habuit ; nunc vero regnat in aeternum cum Patre. Vel sanctuarium Dei, dicit Sancta sanctorum, id est secretum divinae dispensationis. Vel, sanctuarium Dei, dicitur lex divina quam aliquis contuens videt in iudicio eos damnandos ; et quasi quis diceret : Quid tibi in eo sanctuario ? subdit, et intelligam, quasi de eo intendo oculo mentis in finem, ubi omnia secundum merita iudicantur. Et hoc est, et non a me, sed in sanctuario positus, intelligam, per praesentia in novissimis eorum, ubi flos saecularium arescit.

 

Pars. III.

  1. Verumtamen propter dolos posuisti eis ; deiecisti eos dum allevarentur.

Verumtamen [Alcuin., Cassiod.] Tertia pars, Ecce quid didicit iste in sanctuario, scilicet malos nunc prosperis decipi ; postea in finem omnibus deserendos bonis a quo malo ipse liberatus est qui etiam terrena quaesivit, sed a Deo. Hic enim dicit etiam in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos, quia et si felices sint, reatum gestant ; et frequentes ruinas incurrunt.

[Alcuin., Aug., Alcuin., Aug.] Quasi dicat : Non modo in futuro male erit eis ; verumtamen sed et hic posuisti eis hunc florem temporalium, propter dolos, id est quia dolosi sunt et in ipso dolum patiuntur, fraudulenti sunt, faciendo fraudem generi humano, in omnibus nequitiis suis, et ipsi fraudem patiuntur, ut terrena eligant et aeterna bona relinquant ; dum enim aliquid aliis dolo tollunt, animam suam perdunt ; alia littera habet, iuxta lubricum posuisti eis : lubricum sunt, temporalia ubi cadunt qui amore sunt iuxta, et est posuisti eis, id est positionem fecisti eis iuxta lubricum, id est iuxta temporalia, quasi modo dolosi fecisti eis, sub specie boni dans quae sunt eis mala, sicut dolosus, dum alium deiicere vult, iuxta lubricum ponit. Unde sequitur Deiecisti eos de alto. Dum allevarentur, id est in eo ipso quo allevantur, non dico postquam allevati sunt, quia talis elevatio casus est. Ita in praesenti est eis, sed in futuro.

 

  1. Quomodo facti sunt in desolationem ? subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam.

Quomodo facti sunt [Aug., Cassiod.] Admiratur de eis videns novissima eorum, in desolationem, quia ab omnibus rebus deserti sunt in morte, quae et repente venit eis. Unde subdit : Subito defecerunt sicut fumus deficit dum extollitur, et non communiter cum bonis moriuntur ; sed perierunt aeternaliter propter iniquitatem suam. Ita defecerunt

 

  1. Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

Velut somnium surgentium deficit. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Alcuin.] Vel, somno exsurgentes, alia littera, deficiunt, vel somnium exsurgentis, deficit qui in somno sibi dives videtur. Somniat habere thesauros et honores et huiusmodi, sed evigilans nihil habet ; sic isti dum de hac vita in qua caeci dormiunt evigilaverunt, nil nisi miseriam invenient. Et est apta comparatio. Nam quasi clausis oculis videmus bona, quae mox apertis oculis non invenimus. In vita ergo ista somnium est, in morte vigilant scientes quidem. Sed ne modo videantur magna quae eorum sunt, subdit : o Domine, tu rediges ad nihilum imaginem ipsorum, alia littera, id est effigies deformitatum, quas sibi faciunt in civitate Cain. Alius enim ferocitate factus est leo, alius avis levitate, alius aper libidinis sorde : Et hoc in civitate tua, id est in contuitu populi tui.

[Hier., Alcuin., Aug., Alcuin.] Vel in civitate tua, id est dum de eis constituetur tua civitas. Vel in civitate tua, id est in caelesti Ierusalem cum eis pulsantibus caelestem regiam, dices : Discedite a me, quia non novi vos. Vel imaginem ipsorum dicit gloriam temporis, quae non est vera, sed similitudo gloriae. Et est, imaginem ipsorum, id est gloriam temporalem, quam ipsi quaerunt, rediges ad nihilum in civitate tua, id est in caelesti Ierusalem, quia cum deerit eis veritas supernae civitatis, peribit etiam imago, quia nec similitudinem, retinebunt qui de aeterna beatitudine nil habebunt. Et merito hoc facit Deus eis in sua caelesti civitate, quia ipsi in sua terrena civitate imaginem Dei, scilicet rationem ad nihilum redegerunt. Unde omnes comparati sunt iumentis. Vel de haereticis potest hoc accipi, quorum diversas imagines dives dicit diversas haereses et personas haeresiarcharum, quas sibi in variis dogmatibus induerunt, quas rediget Deus ad nihilum, in civitate sua, scilicet in praesenti, vel in supercaelesti Ecclesia. Ideo perdes eos.

 

 21-22. Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ; et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi.

Quia per eos zelo invidiae inflammatum est cor meum, [Cassiod.] id est invidi felicibus, et renes mei, quibus statur commutati vel resoluti sunt, id est constantia mentis meae resoluta est ut prospera amarem. Gravis culpa, praebere aliis occasionem peccandi, Et ego ad nihilum redactus sum, vanis haerens, iniurius Deo factus ; et nescivi me peccare. Magna et profunda ignorantia est nescire quod pecces.

 

  1. Ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.

Ut iumentum factus sum apud te. [Cassiod., Aug.] Apud Deum vice pecudum sunt, qui contra sancta sentiunt, et tamen in his errans, et nesciens iudicia Dei ego semper fui tecum quodammodo, quia ab idolis alienus et tibi credens, et tu

 

  1. Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me ; et cum gloria suscepisti me.

Tenuisti manum dexteram meam. [Aug., Rem, Aug., Alcuin., Aug.] Aliter totum ab illo loco : Quia inflammatum est cor meum, etc. Quasi dicat : Non illos tantum rediges ad nihilum, sed et ego, qui modo talia dico de divitibus, aliquando talia desideravi. Ideo tunc ad nihilum redactus sum, quando pene effusi sunt gressus mei, ut supra dixi. Non est ergo desperandum etiam de huiusmodi. Quod ideo factum est, quia cor meum inflammatum est, vel delectatum, alia littera, terrenis, et tunc renes mei, id est, carnales delectationes, commutati sunt in deterius, id est quando delectaverunt me terrena, renes mei mutati sunt. Et nescivi, hebui, scilicet hebes fui. Quid est quod dicit nescivi ? Ecce ut pecus, alia littera, factus sum apud te, cum terrena amans non novi aeterna ; sed non recessi penitus a Deo, petens haec temporalia a Deo, non a daemonibus, unde subdit : Et ego semper tecum. Et quia, licet pecus, non recessi a Deo, tenuisti manum, etc. Vel ita totum potest dici, quia inflammatum est cor meum. Ecce conversio huius Asaph. Hic ostenditur facta inquisitione superius quomodo scit Deus, etc. Quasi dicat : Illos rediges ad nihilum ; sed, ego semper ero tecum. Quare ? Quia cor meum inflammatum est vel delectatum amore Dei, et cum delectatur cor ad Deum, renes mei, id est carnales delectationes et libidines commutati sunt, in spirituales, id est totus castus factus sum. Unde commutati ? quia ego prius ad nihilum redactus sum, id est quia prius ad ea quae nihil sunt, descendi.

[Alcuin., Aug., Cassiod., Aug.] Et hoc ideo, quia nescivi, nihil esse ; et post : Ut iumentum factus sum apud te, id est mansuetus factus sum ferendo onera. Vel ita continua : Quia inflammatum est cor meum, ideo ut iumentum factus sum apud te. Idem sensus. Et ego ero semper tecum. Et tu tenuisti manum dexteram meam, vel, dexterae meae, alia littera, id est rexisti potestatem dexterae, scilicet quod tecum sum, quod filius sum. Haec est dextera mea. In sinistra vero est pecus amans haec temporalia. Manus ergo est potestas, dextera, id est quod filius, quod tecum sum. Dedit enim potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius. Vel intransitive, tenuisti manum dexteram meam, non sinistram : tenet dexteram Deus, dum ad bona opera dirigit. Et ne mergamur liberat, ut Petrum et in voluntate tua, non meis meritis deduxisti me, ad verum intellectum, et suscepisti me, id est humanam naturam Verbo unisti cum gloria ; quae enim maior gloria homini est quam hominem uniri Verbo Dei, et ad dexteram Dei locari ? Vel in gloria aeterna suscepisti me, id est suscipies in resurrectione, praeteritum pro futuro.

 

Pars IV.

  1. Quid enim mihi est in caelo, et a te quid volui super terram ?

Quid enim [Cassiod. Aug.] Quarta pars. Viso malo impiorum bonoque suo, arguit se de prioribus, scilicet quod terrena a Deo quaesivit, et immutat in contrarium, comparans terrenae voluntati suae caeleste praemium. Quasi dicat : Benedixi in gloria me susceptum, quia quid enim mihi est in caelo, quasi tantum et tale paratum est in caelo, quod dici non potest, scilicet tu ipse, et a te quid ? id est, quam vile volui super terram, quasi quod habent etiam mali. Quod magnum volui, et quia tale praemium mihi est in caelo. Ideo

 

  1. Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.

Defecit caro mea, [Cassiod., Aug.] id est carnalis delectatio in opere, et cor meum, id est mala cogitatio, sed Deus est reformator in castitate integra cordis mei, qui tam castum cor mihi fecit, quod gratis iam Deum amo, et pars mea Deus, est : tam magna res, alii eligunt alia, sed ego Deum, hoc est quod est ei in caelo. Deus dico existens in aeternum, quod non alia. Vel pars mea est Deus in aeternum, quia nunquam ab eo ultra separabor, sed semper ero cum eo. Ideo pars mea Dominus.

 

  1. Quia ecce qui elongant se a te, peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

Quia ecce qui elongant se a te, peribunt. [Aug.] Longe sunt qui a Deo haec temporalia non petunt, sed a daemonibus. Recessit ergo a Deo factus ut iumentum, sed non longe, ait enim : Tecum sum exponendo, perdidisti omnes qui fornicantur post deos alienos. Hi tales sunt longe abs te ; huic fornicationi contrarius est castus amor, qui gratis Deum amat, in quo habet omnia. Illi ita : tu autem quid facis ?

 

  1. Mihi autem adhaerere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam.

Mihi autem adhaerere Deo bonum est : [Aug., Cassiod.] In futuro, quia nihil melius quam videre Deum facie ad faciem, et modo dum sum peregrinus, dum non est mihi res, bonum est mihi ponere in Domino Deo spem meam, quae est quasi anchora praemissa ad terram. Vel de praesenti potest accipi : Mihi autem adhaerere Deo bonum est, per cultum. Etsi enim erravit, a cultura non recessit. Alia non mutantur. Ad quid hoc bonum est ?

 

  1. Ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.

Ut annuntiem omnes praedicationes tuas [Aug.] Id negotii habet iste interim, scilicet laudare Deum, et coamatores facere, Ubi ? in portis vel atriis filiae Sion,

[Cassiod.] id est in publico Ecclesiae, quae est filia Sion, id est speculationis. Sion enim interpretatur speculatio. Vel in portis filiae Sion, id est in concordia apostolorum, qui sunt portae Ecclesiae. Quia praedicatio quae est praeter unitatem Ecclesiae, inanis est. Vel in portis filiae Sion, id est in virtutibus.

 

 

PSALMUS LXXIII

 

PSALMI TITULUS : INTELLECTUS ASAPH.

 

Ut quid, Deus, repulisti in finem ?

[Aug.] Titulus : intellectus Asaph. Asaph Hebraice, Graece, Synagoga ; Latine dicitur congregatio. Et licet congregatio sit quorumcunque, scilicet vel pecorum, vel hominum, vel lapidum, vel huiusmodi collectio, proprie tamen Synagoga dicitur congregatio populi filiorum Israel. Asaph ergo, id est Synagogae, quae tantum de Iudaeis proprie dicitur, vox est hic ; sed secundum grana, non secundum paleas. Synagogae vero data est lex, quae quidem a Deo per Mosen data est, per Christum vero gratia et veritas facta est. Gratia, quia modo per charitatem impletur, quod tunc iubebatur. Veritas, quia redditur quod promittebatur. In lege vero et prophetis tria erant, scilicet praecepta, sacramenta, promissa. Praecepta, eadem cum Evangelio fere omnia ; moralia enim eadem ; caeremonialia, non eadem ; sacramenta, non eadem, quia illa tantum promittebant, haec dant salutem. Promissa non eadem, quia ibi terrena primo animalibus promittebantur ; hic aeterna, spiritualibus. Ibi quoque sub figura temporalium spiritualibus, spiritualia promittebantur, unde illa temporalia erant quasi sacramenta spiritualium rerum in se latentium. Illa ergo temporalia ablata sunt ubi veritas venit. Non est unctio, vel sacerdos vel propheta, vel templum : vastata sunt omnia pro quibus Christum occiderunt. Hanc vastationem vel destructionem plangit hic Asaph, non quidem stultus, sed etiam intelligens et discernens terrena a caelestibus, Vetus Testamentum a Novo Testamento, ut scias quid ex his eligere debeas. Et est sensus : Hic est intellectus Asaph, id est : in hoc psalmo aperitur quid fidelis Asaph intelligat,

[Cassiod.] scilicet quod venit veritas figuris ablatis, et quod aeterna, non temporalia quaerenda sunt. Et est iste psalmus primus lamentationis Ierusalem, de qua re sequuntur alii scilicet duo, septuagesimus octavus, et centesimus tricesimus sextus.

Et hoc est genus dictionis charitate plenum. Docet enim flere cum flentibus, ampliori autem misericordia plorat hic, scilicet David, quam Ieremias. Iste enim plorat in prosperis Ierusalem, nondum visa captivitate, sicut postea flevit Ieremias captivitate peracta. Ideo autem subversio civitatis toties deplorata praescribitur, ut duritia Iudaeorum, vel calamitatibus terreretur.

[Aug., Cassiod.] Intentio : Monet relictis figuris transire ad veritatem.

Modus : Tripartitus est psalmus.

Primo describens subversionem Ierusalem irreparabilem, quaerit causam quare fuerit quasi admirans et conquerens, et precatur pro repulso populo et ultionem in destructores, quae quidem est eis utilis, et iam facta est.

Secundo ostendit salutem ubique factam in adventu Christi, ibi, Deus autem rex.

Tertio quod ubique fit precatur fieri Iudaeis, ibi memor esto. Admirans ergo et conquerens ait, o

 

  1. Ut quid, Deus, repulisti in finem ? iratus est furor tuus super oves pascuae tuae.

Deus, [Cassiod.] qui es creator noster, repulisti nos, quasi alienos a tua defensione. Et hoc in finem, id est ex toto, quia etiam nec templo tuo parcitur, per hoc interitum et captivitatem significat, quae a Tito fuit.

[Aug.] Vel, repulisti nos, usque in finem saeculi. Vel, repulisti nos, ut mitteres nos in finem, id est in Christum, qui est finis ; et furor vel animus tuus iratus est.

[Gl. int., Cassiod., Aug.] Non dicit simpliciter iratus es, vel furibundus es ; sed iratus est furor, ut hac geminatione gravissimus ostendatur super oves. Oves nominat, ut misericordiam pii pastoris moveat ; pascuae tuae, vel gregis tui, hoc ideo dicit, quia in eos temperantius vindicamus, quos aliquando fuisse nostros meminimus. Et, ut quid ? Quasi dicat : Cur est hoc ? nisi quia pastorem non cognovimus ? nec reprehendit, sed quaerit quare.

 

  1. Memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio.

Memor esto. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Praestita beneficia numerat, ut plus iudex invitetur ad consueta beneficia ; et plus sua beneficia in eis quam eorum errata attendat. Orans ergo pro eis, ait : Memor esto congregationis tuae, Domine, quam possedisti ab initio, illius populi, id est a patriarchis, qui fuerunt initium eius. Hic est populus Israel quem possedit, non gentes. Vel, quam creasti ab initio, alia littera. Etsi omnes creat et disponit, Iudaeos tamen specialiter, quibus legem dedit. Memor esto, et debes, quia

 

  1. Redemisti virgam haereditatis tuae ; mons Sion in quo habitasti in eo.

Redemisti ab Aegypto. [Haym., Aug.] Ecce aliud beneficium. Virgam vel sceptrum haereditatis tuae, id est regnum haereditarium, scilicet Iudaicum populum, quod non gentes. Ipsa enim congregatio virga haereditatis dicitur, quam volens Deus possidere, virgam Mosi vertit in serpentem ; sed apprehensa cauda, rediit in virgam. Cum enim diceret Moses Deo : Quod signum dabo filiis Israel, ut credant quia in me misisti ? ait ad illum : Quid tenes in manu tua ? Qui respondit : Virgam. Et ait illi Deus : Proiice illam in terram. Et dimisit virgam in terram. Et facta est serpens, et expavit Moses, et fugit, et dixit illi Dominus : Apprehende caudam eius. Et apprehendit, et reversa est in statum suum, virga facta, sicut ante virga erat. Et propter hoc ipsa congregatio virga dicitur. Mons Sion, scilicet quae virga vel haereditas, vel congregatio, est mons Sion, ubi erat populus, templum, et sacrificia, et omnia Christum promittentia. Et ideo non debebant tunc deseri.

Hieronymus aliam litteram ponit, scilicet montem vel montis Sion, sive in eo. Et est, redemisti virgam haereditatis tuae, scilicet montem Sion. Vel, virgam haereditatis,

[Cassiod.] scilicet montis Sion. Per Sion Ierusalem significat. Hucusque Veteris Testamenti facta dixit, quae sequitur veritas promissa. Unde addit : in quo, monte Sion, habitasti, o Christe, quia ibi praesentia Christi hominis habitavit. Et per hoc supplicat, ne daret eam vastitati. In eo, vel non est ibi, vel vacat, et non tantum pro meis rogo, sed etiam pro gentibus. Unde subdit : leva etiam manus, etc.

[Aug.] Vel mystice potest accipi. Per virgam intelligitur Christus ; per serpentem mors, quia suasu serpentis mors intravit in mundum. Virga ergo in serpente, Christus est in morte. Unde et serpens aeneus in deserto, ubi mordebantur a serpentibus, erectus est in ligno : quem qui intuebatur a serpentibus sanabatur, id est qui credit in Christum mortuum, ab aeterna morte liberatur. Expavit Moses et fugit. Sic apostoli, moriente Christo, retenta cauda, id est posterioribus, serpens fit virga, quia primo occisus, postea surrexit, quod est mutari serpentem in virgam. Tenuit Moses caudam sine timore, quia discipuli crediderunt firmiter cognita resurrectione.

[Alcuin., Hier., Aug.] Et est sensus : Memor esto congregationis tuae, et eris, quia redemisti, te pretio, virgam haereditatis tuae, id est redemisti haereditatem tuam, per te pretium, per te virgam. De hac virga ait Ieremias : Virgam vigiliarum ego video. Vel per virgam Mosi, humani generis stabilitas designatur, quam habuit ante peccatum. Virga cadens in terram mutata est in serpentem, qui corporis sui movetur anfractibus, quia per lapsum peccati, homo de stabilitate vitae mutatus est in huius mortalitatis progressus. Retenta cauda fit serpens virga. Cauda est finis saeculi, in quo redimus ad manum Dei, et efficimur stabilitum regnum Dei, qui per mortem quasi per serpentem fluximus. Tunc enim homo ad manum Dei in resurrectione revertens, pristinam accipiet stabilitatem. Et est sensus : Redemisti virgam haereditatis tuae, id est reformasti pristinam stabilitatem in homine, ut sit tua haereditas. Sed quia et hoc de gentibus credentibus erit, quae multo plures sunt Iudaeis, de quibus hoc dicat exprimit, dicens, mons Sion,

[Gl. int., Aug., Cassiod.] quasi dicat, quae haereditas est, mons Sion, id est non de gentibus hoc dico. Vel, redemisti virgam haereditatis tuae, scilicet montem Sion istum in quo habitasti, per legalia instituta, quae Christum promittebant ante adventum Christi, vel corporali praesentia. Et in eo monte existens,

 

  1. Leva manus tuas in superbiam eorum in finem, quanta malignatus est inimicus in sancto.

Leva manus tuas, [Aug., Cassiod., Cassiod., Alcuin.] id est potentiam tuam, in superbiam eorum, a quibus eversa est Ierusalem, id est a regibus gentium, ut superbiam eorum vertas ad humilitatem, ducens eos in finem, id est in Christum, quomodo et nos repellebas in finem, quod nos iam cernimus impletum, quia Romae Christiana religio effloruit. Et bene dicit leva, quia ex multum superstitiosa facta est sanctissima. Vel ita, mons Sion ; quasi dicat : Quae haereditas est mons, propter eminentiam virtutum, Sion, propter speculationem, in quo, id est in qua re, id est propter quam rem, habitasti in eo, vel vacat. In eo leva manus tuas in superbiam eorum, hoc non mutatur. Quanta breviter commemorat eversionis historiam.

[Aug., Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Quasi dicat : Ideo, leva manus, quia inimicus idololatra, gentilis, malignatus est, id est maligne operatus est, in sancto, id est in his quae sancta tua erant, scilicet in templo, in sacerdotio, et in caeteris sacramentis : quod permisit Deus fieri, quia iam nihil praesignabant, cum res esset. Et quanta maligne operatus est, admirando hoc ait, utique multa, quia sacerdotes et ministeria templi praeda fuerunt ; et tota gens, vel occisa vel captivata est. Et hoc fecit inimicus, scilicet Romanus exercitus, ad quem designandum per prolepsim, id est per anticipationem, praemisit eorum. In sancto autem, id est in sanctuario, dicit eum malignatum, ut per contemptum sancti templi, ubi Deitas videtur despici, in praesumptores concitet invidiam.

 

  1. Et gloriati sunt qui oderunt te ; in medio solemnitatis tuae.

Et gloriati sunt de victoria sua. [Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Ecce quod non bono zelo fecerunt. Gloriati enim sunt. cum scelus soleat sequi poenitudo, hi ad gloriam vertunt, qui oderunt te, servi scilicet daemonum qui nullatenus tolerandi sunt. Et hoc in medio solemnitatis tuae. Tunc enim eversa est Ierusalem, quando solemnitas agebatur paschalis, in qua crucifixerunt Dominum. Congregati enim saevierunt, congregati perierunt, vel non in aliquo extremo loco ; sed in medio atrio tuo, alia littera, sacrilegia commiserunt. Et

 

  1. Posuerunt signa sua signa ; et non cognoverunt sicut in exitu super summum.

Posuerunt signa sua, vel trophaea, [Aug., Cassiod., Aug.] scilicet vexilla Romana, dracones, aquilas, quibus in praelio utebantur, vel statuas, et quaelibet monimenta victoriae, quae prius in templo posuerunt, quae et solebant super portas ponere in signum triumphi ; signa scilicet manifesta, cum dolore iterat signa, ut acceleret vindictam, provocet iudicem, ostendens quod viribus suis darent. Unde et subdit, et non cognoverunt, scilicet quod a Deo hoc esset, quod Dei dispositione fieret. Quasi dicat : Non respexerunt. Ita in templo prius posuerunt signa sicut solent statuae principum poni in exitu, id est in portis, vel in via et plateis. Et hoc super summum, scilicet super edita loca, id est super turrim, vel in aliquo loco excelso. Vel non cognoverunt in egressu desuper, alia littera, id est non cognoverunt quod haec licentia a Deo egrederetur. Idem sensus. Et

 

  1. Quasi in silva lignorum securibus exciderunt ianuas eius in idipsum ; in securi et ascia deiecerunt eam.

Quasi in silva lignorum, [Cassiod., Gl. int., Aug., Cassiod.] id est sine aliquo respectu et reverentia, securibus exciderunt, id est comminuerunt, ianuas eius templi, in quibus ornandis olim fuit cura, in idipsum existentes, id est conspirati in unum constanter. Nota quia antequam construeretur templum, prophetat eversionem templi ; in securi et ascia, vel in dolabro, alia littera, et fractorio deiecerunt eam civitatem. Securis cedit trabes ; ascia minutius. Persequitur per hoc ergo et magnas res, et minimas dicit deiectas, ut civitas sit funditus destructa et devastata. Prius fuerunt incisa, postea ignis omnia voravit. Unde sequitur :

 

  1. Incenderunt igni sanctuarium tuum in terra ; polluerunt tabernaculum nominis tui.

Incenderunt igni. [Cassiod., Gl. int., Cassiod.] Quod enim non poterat excidi, combustum est, sanctuarium tuum, non modo domos privatas, et tabernaculum nominis tui, quod Salomon fecit in nomine Domini, polluerunt in terra, quia illud quod est in caelo non potuerunt. Unde magis cuique laborandum esset de illo. Vel, polluerunt tabernaculum nominis tui, id est usque ad terram deiecerunt culmina ad laudem Dei erecta. Auget scelus eorum, ut atrocius vindicetur in eos.

 

  1. Dixerunt in corde suo, cognatio eorum simul : Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.

Dixerunt, Romani, in corde suo cognatio eorum simul, [Gl. int.] id est omnes simul, non pauci. Quid dixerunt ? Illud : quiescere faciamus omnes dies festos a terra, ne sit in terra gloria nominis Dei. Dies festos dico, Dei ; hoc, scilicet Dei, ex persona huius Asaph interpositum est. Non enim illi idolis servientes Deum appellaverunt, cuius templum evertebant.

 

  1. Signa nostra non vidimus ; iam non est propheta ; et nos non cognoscet amplius.

Signa nostra. [Aug., Gl. int., Alcuin.] Ecce intellectus Asaph. Praedicta enim mala sunt ei disciplina. In his hoc Asaph intelligit, quod eversa sunt omnia signa, quia res venit. Quasi dicat : Omnia sunt eversa, et cum haec omnia acciderint, praeterea signa nostra non vidimus. Quasi dicat : His omnibus eversis cessant signa, quia iam non est propheta, ut olim in aliis captivitatibus, qui eis praedicebant liberationem, et nos non cognoscet Deus, id est non reducet a malis amplius, vel adhuc, alia littera, donec scilicet Iudaeus agnoscet eum. Vel increpative potest legi, secundum litteram aliam, quae est : Signa nostra nonne vidimus ? quasi dicat : Merito haec mala nobis contingunt, quia nonne vidimus signa nostra ? Quasi dicat : Vidimus et non intelleximus, et vere vidimus, quia hoc signum, quia non est propheta, vel sacerdos, vel unctio. Unde : Cum venerit Sanctus sanctorum cessabit unctio vestra. Et nos non cognoscet amplius, propheta aliquis, vel Deus per prophetam, id est non annuntiabit Christum venturum, quia iam venit.

 

  1. Usquequo, Deus, improperabit inimicus ? irritat adversarius nomen tuum in finem.

Usquequo, etc. [Aug., Cassiod., Gl. int., Alcuin., Aug.] Clamat Asaph, ut derelictus aeger, qui maluit cedere medicum quam curari. Quasi dicat : Haec mala nobis, sed o Deus, inimicus, id est gentilis populus, usquequo improperabit inimicus ? et quasi dicat : Subito cognoverit, usquequo supponit ? irritat adversarius. Quasi dicat : Tandiu improperabit, quandiu adversarius, id est Iudaeus, irritat nomen tuum. Quasi dicat : Ut iratus corripis Iudaeos per gentes, quandiu te irritant, quod ideo facis, ut sic cognoscas eos ducendo in finem, id est in Christum. Vel, irritat usque in finem saeculi, id est quousque apprehensa cauda redeatur ad regnum salvatis reliquiis. Et, o Domine.

 

  1. Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?

Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam, [Aug.] id est Iudaeos, de medio sinu tuo, non adducendo eam in finem, id est in Christum. Manus et dextera populus Iudaicus est, post signum virgae, de qua supra dixerat, additum est hic signum manus Mosi. Cum enim illud factum esset de virga, dedit Deus alterum signum Mosi, dicens : Mitte manum tuam in sinum tuum ; et misit, et ait : Produc eam ; et produxit, et inventa est alba, id est immunda. Albor enim in cute, lepra est, non candor. Iterum dixit : Revoca eam in sinum tuum, et revocavit ; et reversa est ad colorem suum. Haec manus est populus Dei, qui foras ab eo missus immundus est ; sed revocatus ad sinum, rediit in suum colo[Rem Dicit ergo : Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam, de medio sinu tuo ? id est usquequo, et ut quid alienas populum tuum a te ? ut foris immundus remaneat, usquequo non revocas manum. In finem, id est ut cognoscat salvatorem.

[Rem., Aug., Cassiod., Gl. int.] Vel potest totum legi ex persona desperantium Iudaeorum ab illo loco : Dixerunt. Praedicta itaque mala quae exposuit, misericordiam iudicis poterant movere, nisi obstinata esset in Iudaeis superbia. Irascentes enim visa eversione furiose, dixerunt in corde suo cognatio eorum, scilicet istud : Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra, id est abiiciamus legem Dei, quae nos non liberavit, quia etiam signa nostra, quae olim fiebant patribus, modo non videmus. Stulte loquuntur, quasi post reatum his deberetur quod illis devotis factum est. Adhuc sunt verba desperantium Iudaeorum. Iam non est propheta nobis, quem consulamus, ut olim fiebat in adversitatibus. Cum enim post Christum eos non haberent, dixerunt se derelictos. Unde subdit : Et nos non cognoscet amplius. Haec dixit, ne videretur inclementia Dei, quod Asaph pro eis non auditus est. Quia merito sustinent, qui inter haec non poenitent. Haec dixerunt, sed usquequo Deus improperabit, tibi inimicus, Iudaeus scilicet, usquequo irritat adversarius nomen tuum, id est usquequo pateris improperia Iudaeorum ? Non ideo hoc dicit, ut velit eos perdi, sed commutari in melius : Deinde ostendit, usquequo subdens, usque in finem, id est in vesperam mundi, quando Iudaei convertentur. Deinde quaerit quare, usque tunc abiiciat eos, subdens : Ut quid avertis manum tuam et aexteram tuam, de medio sinu tuo, vel atrio, usque in finem.

 

Pars II.

  1. Deus autem rex noster ante saecula ; operatus est salutem in medio terrae.

Deus autem. [Alcuin., Aug.] Secunda pars, destructis signis ostendit rem ipsam, scilicet in adventum Christi, salutem ubique factam. Et dicit Asaph intelligens, nos ita, quasi relicti a Deo sine intellectu clamamus : Iam non est propheta, etc. Deus autem rex noster, qui est ante saecula, non est temporalis, quia in principio erat Verbum. Haec operatus in medio terrae, id est ubique ; scilicet salutem, et nos Iudaei dormimus. Vel tandem ad intellectum redeamus, ut discamus salutem, quam Deus operatus est. Hanc scilicet operatus est, ut discerent homines aeterna quaerere, non terrena. Ecce contigit caecitas in Israel, ut plenitudo gratiae intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Si ergo non praecessit, saltem sequatur. Vel operatus est salutem, id est incarnationem, in medio terrae, id est in Ierusalem, quae dicitur esse in medio terrae. Quasi dicat : Umbilicus mundi, ubi Deus factus est homo. Deinde quam salutem sit operatus, exponit dicens :

 

  1. Tu confirmasti in virtute tua mare ; contribulasti capita draconum in aquis.

Tu confirmasti, [Aug., Cassiod.] quasi dicat : Eversa est illa nostra temporalis salus, sed ut confirmasti in virtute tua, id est potentia, mare, id est gentes quae Iudaeam in medio cingebant. Et contribulasti capita draconum, id est superbiam daemonum, in aquis baptismi. Vel ad litteram, tu confirmasti in virtute tua mare, id est lapsus maris Rubri, ut esset siccum iter per medium, cuius figurae mysterium subdit, contribulasti, id est annihilasti capita draconum, id est immundorum spirituum, in aquis baptismi.

 

  1. Tu confregisti capita draconis ; dedisti eum escam populis Aethiopum.

Tu etiam confregisti capita, [Hier., Aug.] id est potestates draconis, id est principis daemoniorum, scilicet Leviathan. Vel caput draconis, alia littera, id est initium peccati, quod est superbia, quod mulier, id est Ecclesia, vel sensualitas observare praecipitur. Et dedisti eum, scilicet diabolum, escam populis Aethiopum, id est omnium gentium, quae prius nigrae erant peccatis ; sed post candore virtutum sunt dealbatae, quibus diabolus est esca consumptionis, Christus vero esca est consummationis : Christus enim esca est qua consummamur. Diabolus vero esca est, qua consumimur. Istud est caput vituli conflatilis, quem fecerunt filii Israel, sicut legitur in Exodo. Dum esset Moses cum Domino in monte quadraginta diebus, quando legem accepit, cumque de monte descenderet, audivit sonitum Israelitarum ludentium ante vitulum, atque accinctus gladio cum filiis Levi, transivit a porta usque ad portam, percussitque multos Iudaeorum. Deinde misit vitulum in ignem, ut prius confunderetur ipsa forma. Deinde minutatim comminuit, ut paulatim consumeretur, usque ad pulverem. Postremo misit in aquam, et dedit populo bibere. Quid est hoc nisi quia adoratores diaboli corpus eius erant, sicut Christiani corpus Christi sunt ; sed Israelitae, id est apostoli, qui de populo illo fuerunt, corpus diaboli consumunt, formamque eius in igne confundunt, quando amore Dei ab specie mala abstinere docent ; deinde minutatim comminuunt. Cum paulatim malis renuntiare faciunt, deinde mittunt in aquam, et dant populo bibere, cum per imbrem gratiae et aquam baptismi unitati catholicae incorporant. Unde dictum est Petro, ostensis in disco reptilibus omnis generis : Macta evertendo mala, et manduca, aedificando in bonis, quod est comminuere et bibere. Sic diabolus amissis membris consumitur, velut esca, a populis Aethiopum, id est gentibus conversis. Idem etiam figuratum est cum draco Mosi dracones magorum absorbuit. Sic enim et modo gentes quae credunt corpus diaboli devorant. Vel ita : Dedisti eum escam populis Aethiopum, quia sicut esca mordetur a comedente, ita credentes ipsum diabolum mordent, reprehendendo, accusando, culpando.

[Cassiod., Alcuin.] Vel diabolus dum tentat, esca est fidelibus, quia ex eius tentatione proficiunt, dum per eius molimina purgati, quod desiderant assequuntur. Vel, dedisti eum escam, in qua scilicet delectentur, populis Aethiopum, nolentibus converti.

 

  1. Tu disrupisti fontes et torrentes ; tu siccasti fluvios Ethan.

Tu etiam disrupisti, hoc est aperuisti, fontes, [Aug.] id est praedicatores bonos, ut manarent liquorem sapientiae. Et divitias fidei, et torrentes, id est eos qui ad tempus praedicant, sed tempore tentationis desistunt. Discretum est ergo inter fontes et torrentes. In aliis enim fit verbum vitae, fons aquae salientis in vitam aeternam. In aliis torrens est, qui est aqua currens. Sed aestate siccatur. Hi sunt illi qui accepto verbo praedicationis currunt, sed tentationibus cedunt, qui non sic habent verbum ut bene vivant, sed ut aliis non taceant ; tamen ex utrisque rigatur terra a Deo. Vel torrens improprie accipitur hic, scilicet pro fluvio. Et notat abundantiam praedicationis, qua boni doctores fidem et sapientiam aliis copiose profundunt. Et accipit eosdem fontes et torrentes, tu siccasti fluvios Ethan, quod interpretatur fortis, et significat de se praesumentes, id est tu siccasti omnes doctrinas gentium, malorum, Iudaeorum, de iustitia sua praesumentium.

 [Cassiod.] Vel totum de malis potest accipi sic : Tu fontes, id est illos quorum mala iugiter influebant, et torrentes, id est qui subito et rapide peccant, dirupisti, id est a fonte suo diabolo divisisti. Tu etiam penitus siccasti fluvios Ethan, id est fortis, id est inundationes et consilia diaboli, qui de se praesumpsit.

 

  1. Tuus est dies, et tua est nox, tu fabricatus es auroram et solem.

Tuus est etiam dies, [Aug.] id est spirituales, quos illustrat sol incommutabilis sapientiae, quam loquitur inter perfectos. Unde : Dies diei eructat verbum, quod erat in principio apud Patrem. Et tua est nox carnales, de quibus ait Apostolus : Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, quos velut noctem consolatur luna, id est carnis manifestatio. Verbum enim caro factum est et habitavit in nobis. Unde : Nox nocti indicat scientiam. Vere tua sunt, quia tu fabricatus es auroram vel lunam, id est carnalem, qui ut luna mutatur, qui tamen non est deserendus, et solem, id est sapientes, qui permanent, secundum illud : Sapiens permanet sicut sol. Stultus autem sicut luna mutatur. Vel, fecisti auroram et solem, initium et perfectionem sapientiae, id est insipientes et perfectos.

 

  1. Tu perfecisti omnes terminos terrae ; aestatem et ver tu plasmasti ea.

Tu fecisti. [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Gratia enim tua salvi facti sumus omnes, ut ait Apostolus : Creati in bonis operibus. Fecisti ergo omnes terminos terrae, quia unusquisque fidelis proprium donum habet a te. Vel termini sunt apostoli, prophetae, quia sicut termini fines distingunt, ita hi fidei iura custodiunt. Aestatem, id est ferventes spiritu, et ver, id est novellos in fide, temperatos in mansuetudine, tu plasmasti ea. Vel haec omnia historialiter accipi possunt ab illo loco : tuus est dies, etc.

 

Pars III.

  1. Memor esto eius, inimicus improperavit Domino ; et populus insipiens incitavit nomen tuum.

Memor esto. [Cassiod., Gl. int., Aug.] Tertia pars. Quod iam ubique fit, precatur fieri Iudaeis per numerata beneficia, pium iudicem provocat ut indulgeat. Quasi dicat : Et quia haec praedicta fecisti, memor esto huius, non dicit cuius, sed intelligi debet, huius scilicet operis tui. Unde alii transtulerunt, huius creaturae tuae. Cuius creaturae ? ecce inimicus, scilicet Iudaeus, improperavit verbis Domino, id est gens sua improperavit Christo, dicens : Iste est peccator. Non novimus unde sit. Nos Mosen novimus, cui locutus est Deus. Iste est Samaritanus, manet tamen radix gentis. Ecce Asaph in intellectu dolet pristinam caecitatem.

[Cassiod. et [Aug.] Et sic pro Iudaeis orat, ut eorum confiteatur errata : hoc orat quod sit futurum. Erant enim inter Iudaeos vasa misericordiae ; et populus insipiens tunc sine intellectu erat Asaph. Incitavit factis, id est exacerbavit, nomen tuum, quando dederunt alapas, et obtulerunt acetum. Sed ego qui intelligo, precor,

 

  1. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi ; et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

Ne tradas bestiis, [Aug., Gl. int., Aug.] id est diabolo et angelis eius, animas confitentes tibi quae poenitens confitetur peccata, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris ducere in finem, id est in Christum. Sed potius beneficia Christi da pauperibus. Iam enim sunt pauperes, qui prius erant divites, scilicet statuentes suam iustitiam, modo vero non audent oculos levare ad caelum. Et, o Domine,

 

  1. Respice in testamentum tuum : quia repleti sunt qui obscurati sunt, terrae domibus iniquitatum.

Respice in testamentum, non in Vetus, quod est de terrenis, sed in tuum, [Aug., Cassiod.] scilicet Novum, quo promisisti regnum caelorum, id est imple quae promisisti, ut testamentum novum quod est de aeternis constituas. Meminit iste promissionis, quia ei merita deficiunt. Ideo item debet reminisci, quia repleti sunt iniquitatum, id est iniquitatibus. Unde sequitur obscuritas : Ideo addit, qui obscurati sunt, quia lumen scientiae perdunt, habitantes in domibus terrae, id est terrena habitatione, id est caeci sunt, et terrenis dati, quibus delectantur. Vel ita, respice, ut reliquiae salvae fiant.

[Aug.] Quia multi, qui attendunt ad terram, obscurati sunt, quia pulvis iniquitatis intravit in oculos eorum. Unde : Obscurentur oculi eorum, etc. Et repleti terrae, id est terra, id est amore terrenitatis. Et hoc ideo, quia habitant in domibus iniquitatum, id est quia corda habent iniqua. Domus enim sunt corda, ubi libenter habitant, de quibus dicitur : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

 

  1. Ne avertatur humilis factus confusus ; pauper et inops laudabunt nomen tuum.

Ne avertatur. [Gl. int., Cassiod., Aug., Gl. int., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Quia promisisti, ideo confusus, confundi non est humilis, sed superbi ; qui non Deo, sed sibi tribuit. Ergo confusus, id est quem superbia confundit. Illos enim qui terrena amant, confundit superbia. Factus humilis, eradicata superbia, ne avertatur a te. Nota quia more oratorum personam pro persona mutat, quia gratus pro odioso ponitur, ut dilectio devoti contumacis temperet odium ; et si non avertitur pauper spiritu, scilicet humilis et inops, scilicet qui non sunt turgidi de temporalibus, vel de iustitia sua, isti, inquam, non alii, laudabunt nomen tuum confitendo peccata, quaerendo aeterna. Ecce Asaph iam intelligens excutit terrena promissa Veteris Testamenti, sed quia nondum accepit caelestia, quae sibi promittuntur in Novo, et cum improperia patitur malorum, videtur deseri. Et ideo exclamat :

 

  1. Exsurge, Deus, iudica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die.

Exsurge. [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Ne avertatur humilis, o Deus, exsurge ad confortandum me, quia desertus videor, quia nondum accepi quae promisisti, quae invisibilia nihil putantur et iudica causam tuam, post omnia facit iste causam esse iudicis, cui negotii sui qualitas intimatur, cum dicit causam tuam, quam ego defendo, contra illos qui obmurmurant. Dicunt enim : Ubi est Deus tuus ? contemptus est Christus a Iudaeis ambulans in terra, et a falsis Christianis sedens in caelo. Ait ergo : Iudica causam tuam, id est fac ut non fallatur spes mea, qui credidi quod non vidi. Et illi manifesta veritate praedicent, quod prius abnuebant stulte.

[Cassiod., Gl. int., Aug.] Et hoc est : Iudica causam tuam, scilicet quam boni defendunt, dum Asaph insultatur dicendo : Ubi est Deus tuus ? ipso Deo etiam detrahitur. Et ideo sua causa dicitur. Memor esto improperiorum tuorum, et adhuc etiam insultatur Christo, non deerunt vasa irae, usque in finem saeculi, quae dicunt, vana praedicantur Christianis.

[Alcuin., Aug., Cassiod.] Inanis est resurrectio mortuorum. Esto memor, tuis dans coronam, hostibus poenam, scilicet eorum quae ab insipiente sunt tota die. Non enim deerunt insultantes usque in fine saeculi. Ideo haec dicit, ut ipsa continuatio opprobriorum mansuetudinem iudicis patientis incitaret. Adhuc contra inimicos precatur, dicens :

 

  1. Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum ; superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper.

Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum, [Gl. int., Cassiod., Aug.] quin eorum blasphemias deprimas, quia superbia eorum, scilicet Romanorum, qui te oderunt, contra hostes commovet eum, ascendit semper. In fine ponit exsecrabile malum, quod est superbia. Vel in bono potest accipi secundum aliam litteram. Quasi dicat : Memor esto improperiorum tuorum, et ne obliviscaris etiam voces deprecantium te, humiliter et devote, et superbia eorum, etiam eorum qui te oderunt, ascendit semper ad te. Quasi dicat : Noli oblivisci superbiam eorum qui te oderunt, sed semper ascendat ad te, quod et facit, quia vel corrigit vel punit.

 

 

PSALMUS LXXIV

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM NE DISPERDAS vel CORRUMPAS, PSALMUS CANTICI ASAPH.

 

Confitebimur tibi, Deus.

[Aug., Alcuin., Cassiod.] Titulus : In finem ne disperdas vel corrumpas, psalmus cantici Asaph.

Psalmus iste contra tumorem superbiae medicinam humilitatis apportat, in quo Christus ostenditur verus Deus, et verus homo, iudex vivorum et mortuorum : ut Iudaei credant, et non corrumpant fidem et spem suam in Christum ; sed Dei promissionem certa fide exspectent. Et hoc dicit Asaph, id est fidelis Synagoga.

[Gl. int., Cassiod., Aug., Cassiod.] Et est sensus : Psalmus iste, qui monet ad bene operandum est cantici, quia agit de remuneratione aeterna, qui est Asaph, id est fidelis Synagogae, hoc agit ne tu, o Iudaee, vel quicunque corrumpas vel disperdas, id est ne violes spem, quae habetur in promissione Dei ; sed sit tibi certa eius promissio, et ut hoc facias, respice in finem, id est vide finem, ubi tu beatus eris ; miseri vero qui hic rident. Et ideo quaecunque modo hic occurrunt prospera vel adversa despice, in sola promissione Dei gaude.

Intentio : Monet hic psalmus, ne quis superbus de se praesumat, nec humilis de Deo desperet ; quem et si affligitur, certa consolatur promissio.

Modus : Bipartitus est psalmus.

Primo proponitur humilis, qui et alios invitat.

Secundo terretur superbus iudicio, quod effugi non potest, ibi, cum accepero tempus.

Asaph ergo certus de promissis, sic incipit : O,

 

  1. Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum.

Deus, confitebimur peccata, [Aug.] iam humiles facti, non alii Deo, sed tibi non crudeli ultori, sed pio indultori. Haec confessio est evacuatio a malis. Omnia enim in confessione lavantur. Deinde repetit confitebimur. Repetitio confirmatio est, ne te poeniteat esse confessum. Unde in Evangelio Ioan. Dominus geminat pro maiori confirmatione : Amen, amen. Et in Psalmis : Fiat, fiat, geminatur. Et Ioseph de somnio Pharaonis, qui vidit septem spicas plenas, et totidem steriles ; et septem boves pingues, et totidem macilentos, dixit. Repetitio est confirmatio. Firmamentum enim sententiae esse in repetitione, ex multis Scripturarum locis docemur, ut praeostensum est : ad significationem veritatis sufficeret unum, ad significationem firmitatis accessit et alterum. Confitemini peccata, vel semel terreno iudici mortem inducit. Sed Deo facta frequens confessio vitam parit ; post confessionem sequitur invocatio. Unde subdit, Et invocabimus nomen tuum, post confessionem potest invocari Deus in hominem sic mundatum. Et sicut per confessionem evacuatur malis ; sic per invocationem impletur bonis. Postea sequitur narratio. Unde subdit :

 

  1. Narrabimus mirabilia tua.

Narrabimus. [Aug., Gl. int., Cassiod., Aug., Cassiod.] De pleno ructavit iste, ut alii veniant, ut qui audit, dicat : Veni, et cortina cortinam ducat, et fontes nostri deriventur foras. Mirabilia tua, haec est regula sanctae devotionis, quae hic insinuatur. Prius enim est confiteri peccata, per quod exinanimur malis ; postea invocare Deum in auxilium, quo bonis implemur ; tandem de pleno eructantes narrare possumus : a purgato enim invocatur Deus ut a suo. Indevotus vero, si eum vocat, iudicium postulat. Si autem purgatus invocaverit, deinde poterit narrare : Alioquin dicitur ei, Quare tu enarras iustitias meas ? Inde etiam est quod locus orationis prius mundatur a sordibus ; deinde cortinis ornatur, postea palliis variorum colorum decoratur, ut nos

qui sumus templum Dei sanctum, prius per confessionem purgemur a malis : postea per invocationem cortinis virtutum decoremur, inde variis coloribus operum bonorum in conspectu hominum ad gloriam Dei Patris niteamus.

[Cassiod.] Pro hac autem perfecta religione mox meretur iste audiri. Dicit enim Christum respondere votis suis, in cuius Christi persona subditur :

 

Pars II.

  1. Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.

Cum accepero [Cassiod., Alcuin., Aug., Gl. int., Aug.] Secunda pars, ubi terretur superbus iudicio, quod effugi non potest, et ad eum revocandum columnae confirmantur, quem etiam Deus humiliat, hic vero humilem exaltat. Vel secundum aliam litteram, singulariter dicitur, Narrabo, quamvis pluraliter praemiserit : Confitebimur et invocabimus. Iam enim omnes sunt unus Christus, ex quo habetur invocatus. Loquitur autem Christus in persona capitis et membrorum. Quasi dicat : Ego, totus Christus, narrabo mirabilia tua, quae si quis non audit, ego, Christus, scilicet qui modo non videor, iudicabo iustitias, vel ego Christus, scilicet totus, iudicabo, quia et sancti cum eo iudicabunt, ante ergo iudicandi precentur absolvi. Iudicabo, cum accepero tempus iudicandi. Modo enim tempus est docendi et misericordiae ; sed postea erit tempus iudicandi. Sed nunquid accepit Christus tempus ? Nunquid accepit Filius Dei, Filius Dei non accepit tempus ; sed filius hominis accepit tempus, idem tamen est et Filius Dei, per quem facti sumus, et filius hominis per quem refecti sumus. Accepit ergo tempus ut filius hominis, qui gubernat tempora ut Filius Dei. Accepit ergo Christus secundum hominem quod ipse Deus dat, ipse, scilicet potestatem iudicium faciendi. Nam secundum quod Filius Dei, nunquam caruit potestate iudicandi. Et ideo non accepit ; sed secundum quod Filius hominis accepit. Totus ergo Christus in futuro iudicabit. Unde Dominus in Evangelio : Sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. Ita in futuro, modo quid ?

 

  1. Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ; ego confirmavi columnas eius.

Terra prius firma, modo liquefacta est, [Alcuin., Aug., Alcuin., Cassiod.,] id est a stabilitate virtutis et iustitiae in diversas diffluit concupiscentias. Deinde exponit quam terram dixit. Et, pro id est, omnes qui habitant in ea ; ipsa enim terra defluxit in habitantibus se, talem inveni terram. Sed ego non suppliciorum exactor, sed peccatorum donator, confirmavi columnas eius quae in passione nutaverunt, id est apostolos, qui confirmati sunt in resurrectione. Vel ita : terra, prius vitiis constricta, liquefacta est, flante Spiritu sancto, ut germina virtutum emitteret. Et, pro id est, omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius. Haec non mutantur. Et per confirmatas columnas

 

  1. Dixi iniquis : Nolite inique agere ; et delinquentibus : Nolite exaltare cornu.

Dixi iniquis, [Aug., Alcuin., Aug., Cassiod.] omnibus malis generaliter, hoc, Nolite inique agere. Iam ceciderant, iam defecerant, iam rei erant, iam defluxerant, et tamen dicit : Nolite inique agere, id est non perseveretis in malo, sed fugite ad medicum. Malum enim est peccare, peius est perseverare, perniciosius est defendendo se in Deum culpam refundere. Unde subdit, et delinquentibus, id est peccata defendentibus, dixit : Nolite exaltare cornu, id est nolite inde superbire, apud vos exaltantes cornua ad excusationem. Quasi dicat : Si iam fecistis iniquitatem per cupiditatem, ne defendatis per elationem ; si sani, non audistis. Vel iacentes surgite, non vos excusetis. Maximum est vitium excusationis. Nam quasi cornu erigit, qui per alios peccata sua nititur excusare, ut per diabolum, ut per alios suasores, vel per necessitatem stellarum. Sequitur : Et

 

  1. Nolite extollere in altum cornu vestrum, nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

Nolite extollere in altum cornu vestrum, [Aug., Cassiod., Alcuin.] id est contra Deum, ut facit ille qui contra Deum blasphema cogitatione remurmurat. Deinde exponit in re, quod dixerat, nolite loqui corde, etsi non lingua loquamini, adversus Deum iniquitatem. Quasi dicat : Deus nesciat haec, vel non curet, ut ille qui dicit se iniuste pati, cum nequiores prosperi sint ; quod est iniustum facere Deum. Vel, nolite loqui adversus Deum iniquitatem, ut faciunt illi, qui non sua culpa, sed necessitate stellarum dicunt se peccasse, ut Deo, non sibi imputetur ; vel qui sciunt peccata sua, sed impunitatem sibi promittunt. Cur haec non debetis facere ? quia iudex talis est, qui vitari non potest, quia ubique est, Deus enim est. Et hoc est : Ideo non faciatis hoc

 

  1. Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus, quoniam Deus iudex est.

Quia iudex neque iudicat ab oriente [Aug.] quasi dicat, ut inde fugias in occidentem, neque iudicat ab occidente, ut inde fugias in orientem. Quasi dicat : De nullo diviso loco iudicat, quia non est localis. Nam ubique praesens ut Deus. Neque iudicat a desertis montibus, ut inde fugias in medium populorum. Quare non ? Quoniam Deus iudex est. Si autem in aliquo loco esset, tunc Deus non esset. Vel, iudex neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus, id est a secretis locis, subaudi est absens. Quare ? Quoniam Deus iudex est, idem pene sensus cum priori. Vel secundum mysticum sensum :

[Cassiod., Alcuin., Aug.] Oriens sunt boni, quibus oritur sol iustitiae, scilicet homines claritate Dei conspicui ; Occidens vero, sunt quibus occidit sol iustitiae, id est mali. Deserti montes sunt falsi praedicatores, superbi haeretici, qui locum montium usurpant ; sed a veritate Dei sunt deserti, quibus Deus praesens est, non tamen ita ut bonis quibus praesens est per gratiam, non modo per cognitionem. Et est cur non faciatis : Quia Deus, neque deest ab oriente, id est a bonis ; neque ab occidente, id est a malis. Neque deest a desertis montibus, id est a falsis praedicatoribus : omnibus generibus hominum Deus praesens et cognitor est, quoniam Deus iudex est etiam eorum quae sunt in corde. Et ipse qui talis est, superbos humiliat et humiles exaltat.

 

8-9. Hunc humiliat et hunc exaltat : quia calix in manu Domini vini meri plenus misto.

Hunc humiliat [Aug.], id est superbum Iudaeum, ut Pharisaeum de iustitia legis tumidum ; et hunc, id est humilem gentilem, ut publicanum dicentem : Deus, propitius esto mihi, etc. ; exaltat, per quid ? per legem quae est in manu Dei mediatoris, quae dicitur calix, quia inde potat animas fidelium. Et hoc est, Quia calix in manu Domini.

 

  1. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen faex eius non est exinanita, bibent ex eo omnes peccatores terrae.

Et inclinavit ex hoc in hoc. [Aug.] Hucusque tenditur vis probationis, sed singula verba quid intelligentiae contineant, videamus. Calix est lex, et omnis scriptura Veteris Testamenti, ubi Novum absconditum est, quasi in faece corporalium figurarum, quae dicitur calix, quia inde inebriat Deus mentes credentium. Calix ergo vini meri, id est legis sincerae est, quantum ad praecepta moralia iusta et bona, scilicet Deum unum adorabis, etc. Vel calix vini meri dicitur, quantum ad spiritualem intelligentiam, plenus misto, id est faece corporalium sacramentorum, quae remanent et resident apud Iudaeos : et funditur inde omnis spiritualis intellectus et eliquatus est in humiles gentiles. Sed apud Iudaeos faex figurae remansit, de qua Iudaei infidi potati sunt. Et hoc est, Iudaeum humiliat, et gentilem exaltat. Et hoc per legem, quia calix, id est lex et totum Vetus Testamentum est, in manu Domini, id est in potestate Christi mediatoris. Calix dico vini meri, propter sinceritatem moralium praeceptorum, et spiritualis sensus. Et ille calix plenus misto, id est faece corporalium sacramentorum. Et quid inde ? Et inclinavit Dominus hunc calicem, id est legem. Ex hoc, id est a Iudaeo, in hoc, vel in hunc, gentilem, in quem spiritualis intellectus eliquatus est. Et per hoc constat, quia illum humiliat, et hunc exaltat. Et licet inclinet, verumtamen faex eius non est exinanita apud Iudaeos, quia carnalia sacramenta apud Iudaeos remanserunt ; et bibent ex eo misto, id est de faece figurarum, omnes peccatores terrae, id est omnes Iudaei infidi. Vel ex eo calice, id est bibent generaliter omnes peccatores terrae, id est superbi peccatores, et humiles peccatores. Iudaei sunt superbi peccatores ; gentes vero, humiles peccatores, quorum alii bibunt vinum calicis, scilicet humiles peccatores, alii faecem, scilicet superbi peccatores omnes bibent, sed seorsum.

 

  1. Ego autem annuntiabo in saeculum ; cantabo Deo Iacob.

Ego, [Aug., Cassiod.] Christus cum corpore meo, annuntiabo in saeculum, id est quandiu saeculum erit. Vel, gaudebo in saeculum, alia littera, de promissione futura, in finem saeculi, de qua dicitur in titulo : Ne corrumpas, etc. Vel ita, et convenit in parte cum priori sensu. Calix est lex, vinum merum caeleste mysterium, id est spiritualis sensus

plenus, quia et si semper bibitur, nunquam expenditur, misto id est utroque Testamento, quia Vetus et Novum simul sunt. Unde Ezechiel : Vidi rotam in medio rotae.

[Cassiod., Alcuin.] Iudaei non mistum bibunt, quia Vetus sine Novo recipiunt, neque Manichaei, qui Novum recipiunt sine Veteri. Ex hoc in hoc, quia a Iudaeis tulit, et conversis gentibus inclinavit. Verumtamen faex eius. Faex non accipitur hic pro sordibus ; sed ima et ultima vini significat, id est ultima et subtiliora legis, ad quae non potest perveniri hic. Et est, licet inclinet. Verumtamen faex eius, quam inclinavit, non est exinanita, quia illa secretiora non penitus possunt capi.

Unde si quid residuum fuerit, igne Spiritus sancti comburetis, quia omnibus bibentibus plenitudo non deficit. Et bibent ex eo, calice pleno, omnes peccatores terrae,

id est Iudaei in fine conversi cum aliis bibent, utrumque Testamentum servantes, quando Abraham cum filio ad pueros cum asina exspectantes, immolato ariete revertetur. Vel ita hunc humiliat, et hunc exaltat : quod potest, quia calix, id est potestas et dispensatio iudicandi. Calix dico, vini meri, id est iusti iudicii est, in manu Domini,

[Alcuin.] id est Christi, plenus misto, id est misericordia et iudicio, quia aliis mors per iustitiam ; aliis vita per misericordiam, quod mistum inclinat et propinat omnibus. Et hoc est : Et inclinat ex hoc in hoc, id est omnibus generaliter. Omnes enim sentient misericordiam et iudicium. Et licet inclinet calicem istum, verumtamem faex eius non est exinanita, id est poena bibentibus austera, non finietur malis, ex eo calice bibent faecem omnes peccatores terrae, non solum Iudaei peccatores bibent. Ego autem cum meis, dicit Christus, annuntiabo, vel gaudebo, in saeculum, cantabo Deo Iacob.

 

  1. Et omnia cornua peccatorum confringam ; et exaltabuntur cornua iusti.

Et omnia cornua peccatorum quae hic eriguntur, [Aug., Cassiod., Gl. int.] scilicet dignitates superborum, confringam, in fine, quae modo nolunt frangi, hoc est quod ante dixit, hunc humiliat, et cornua iusti, quae non sunt hic, sed ibi erunt, id est munera Christi, quae non sunt hic, sed ibi erunt, id est munera Christi, quae sunt sublimitas iusti, exaltabuntur in futuro, ubi superbus humiliabitur, et humilis exaltabitur, hoc est quod ante dixit, hunc exaltat.

 

 

 

PSALMUS LXXV

 

PSALMI TITULUS IN FINEM IN CARMINIBUS CANTICUM AD ASSYRIOS, PSALMUS ASAPH.

 

Ad Assyrios additum est ab interpretibus Graecis, ex consilio Spiritus sancti, quod pluribus supra probatum est in quibusdam similibus.

Notus in Iudaea Deus, etc.

Titulus : In finem in carminibus canticum ad Assyrios, psalmus Asaph.

Assyrii interpretantur dirigentes et significant Iudaeos, quibus per antiphrasim, id est per contrarium hoc convenit, quia non sunt dirigentes, sed errantes. Vel possunt dirigentes dici quasi erigentes, quia erigunt se contra Christum, eo quod sine gratia Christi quaerunt salutem per legales observantias. Qui bene dicuntur Assyrii, quia persequuntur Ecclesiam Christi, ut olim Assyrii persequebantur Iudaeos. Contra hos loquitur hic Asaph, id est fidelis Synagoga, confutans eos hic, quibus nomina gloriae dicit ablata. Et ad alios translata, quae sunt Iudaea, Israel, Salem, Sion, et nihil boni posse sine Christi gratia probantur. Et est sensus :

[Gl. int., Alcuin., Cassiod.] Psalmus iste Asaph, id est fideli Synagogae attribuitur, quae hic loquitur dirigens nos in finem id est in Christum. Et est in carminibus, id est in laudibus. Et est canticum, quia agit de bonis Christi, scilicet quod notus, quod habitat, quod illuminat, quod salvat. Et est ad Assyrios, id est contra Iudaeos, qui non se dirigunt ad Deum, sed errant. Vel se erigunt contra Christum, suam statuentes iustitiam.

Intentio : Iudaeos confutat, et devotos ad reddenda vota monet.

Modus : Tripartitus est psalmus.

Primo frangit gloriam Iudaeorum.

Secundo, dicit quod Christus illuminat, quod salvat, et iudicat, ibi, illuminans.

Tertio admonet iam devotos reddere vota, ibi, quoniam cogitatio.

Fidelis ergo Asaph, confutans Iudaeos, ait :

 

  1. Notus in Iudaea Deus : in Israel magnum nomen eius.

Notus in Iudaea Deus. [Aug.] Quasi dicat : Gloriatur Iudaeus, quod Iudaeo notus Deus, sicut hic dicit Propheta et verum est, sed Iudaeo intus qui in occulto est Iudaeus, non Iudaeo in carne, qui in manifesto solo nomine est Iudaeus ; notus est enim Deus, sicut hic Propheta dicit in Iudaea, vera scilicet ut confiteatur peccata ; Iudaea enim interpretatur confessio. Quasi dicat : Auctoritate Prophetae, unde solent gloriari Iudaei et gentibus insultare confuto eos. Si enim veri Iudaei estis, tunc in vobis notus est Deus, sicut dicit Propheta, quod si non est, tunc non estis Iudaei. Sed non est notus in eis Deus, quia Caesarem gentilem confessi sunt, dicentes : Non habemus regem nisi Caesarem, et Christum negaverunt, de tribu Iuda natum. Unde olim reges erant ; unde et Iudaei dicti sunt. Duodecim enim tribus habebat populus Iudaeorum, secundum numerum filiorum Iacob praeter tribum Levi : quae ministrabat in tabernaculo, nec habebat sortem in terra promissionis. In divisione enim terrae promissionis, suscepti sunt duo filii Ioseph, scilicet Manasses et Ephraim ut haberent sortem in terra promissionis, et facerent per se tribus. Tribus autem dicuntur tanquam curiae et congregationes distinctae populorum. Susceptis ergo duobus filiis Ioseph cum reliquis II filiis Iacob. Pro una enim tribu Ioseph duae filiorum accesserunt, factae sunt XIII, sed accepta tribu Levi, quae sacerdotalis erat, et de decimis vivebat, duodecim tantum remanserunt, quibus terra divisa est. In his autem tribubus una est Iuda unde reges erant. Unde Iacob benedicens filiis ait : Non deficiet princeps de Iuda, et dux de femoribus eius, donec veniat cui repromissum est. Et ab hac tribu, omnes Iudaei dicuntur : de qua etiam venit Dominus noster Iesus Christus. Iudaei itaque Caesarem confessi, non Christum qui de Iuda, iam non sunt Iudaei appellandi. Itaque eversum est regnum Iudaeorum, quia noluerunt cognoscere verum regem, id est Christum, abdicaverunt se ab isto nomine, cum dixerunt : Non habemus regem nisi Caesarem Si non habent regem nisi Caesarem, defecit iam princeps de Iuda. Venit ergo ille cui repromissum est. Illi ergo verius sunt Iudaei, qui in ipsum credunt. Iudaea vera Christi est Ecclesia, credens in eum, qui venit ex tribu Iuda, in qua vere notus Deus. Sequitur : Et Israel vero, scilicet qui Deum vident, magnum est nomen eius,

[Gl. int.] Non blasphematur, sicut per malos.

 

  1. Et factus est in pace locus eius ; et habitatio eius in Sion.

Et factus est in pace locus eius, Dei, [Cassiod., Hier., Gl. int., Aug.] id est, in humili et bene pacato habet locum. Alii interpretes dicunt in Salem locus eius, sed idem est, quia ponitur hic interpretatio. Salem enim interpretatur pax. Et habitatio eius est in Sion vera, id est in Ecclesia quae nunc speculatur per fidem. Vel in Sion, id est in contemplatione futura, quando videbimus eum facie ad faciem. Nota congruum ordinem verborum. Prius ponitur Iudaea, id est confessio ; postquam sequitur Israel, id est vir videns Deum, quia prius est confiteri peccata, per quod videtur Deus, et sic in pacato cum Deo locus est. Quando sequitur pax, post Israel, postea in Sion, id est in contemplatione cum facie ad faciem videbitur, erit habitatio.

 

  1. Ibi confregit potentias, arcum, scutum, gladium, et bellum.

Ibi confregit. [Aug., Hier., Rem, Gl. int., Cassiod.] Quasi dicat : Haec nonnisi a Deo habent, quia ibi, id est Iudaea Israel, Salem, Sion confregit potentias ; vel ibi, id est in illa pace aeterna confregit potentias, quas arcum, id est dolos, scutum, id est omne illud, unde se superbe protegunt, et gladium, id est omne illud, unde pugnant contra Deum, et bellum, id est omnimodam contradictionem, quam faciunt contra Deum defendendo peccata. Ubi enim Deus auctor pacis venit, haec omnia fugiunt.

 

Pars II. Διάψαλμα.

  1. Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis ; turbati sunt omnes insipientes corde.

Illuminans. [Alcuin., Aug., Gl. int., Haym.] Secunda pars, ubi dicit quod Christus illuminat, Iudaeus dormit ; et quod Christus iudicat, Iudaeus perit. Quasi dicat : Confregisti potentias, et illuminans a montibus aeternis, id est per montes aeternos, id est apostolos tu, non montes ipsi, illuminans dico mirabiliter, id est per miracula. Tu terribilis es venturus ad iudicium, interponit autem, quare terribilis sit in futuro dicens : Turbati sunt, etc., et est parenthesis. Vel secundum aliam litteram, scilicet illuminans

[Aug., Hier., Cassiod.], quasi dicat : Confregisti potentias. Et tu illuminans, non montes ipsi. Et magnifice cum pondere dictum est, tu, ne putet aliquis quod eum montes illuminent, mirabiliter, id est per miracula facta, per manus apostolorum, tu illuminans, scilicet, a montibus aeternis, id est per montes aeternos, scilicet prophetas, apostolos, qui prius lucem excipiunt, per quos sedentes in tenebris illuminantur, quorum beatitudo non terminabitur.

[Cassiod., Aug.] Et ideo dicuntur aeterni, et per eosdem vitam aeternam credentibus promisisti. Sed de hac illuminatione omnes insipientes corde, id est desideria mundi sequentes, turbati sunt, annuntiata eis alia vita quae non est hic. Deinde praemittit quare in futuro erit terribilis. Unde et subdit : Turbati

 

  1. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

Dormierunt, [Aug., Alcuin., Aug., Cassiod., Alcuin.] In his praesentibus quiescentes, quae eis facta sunt deliciosa, id est a bonis aeternis refrigescentes carni acquieverunt, profutura non praevidentes, somnum suum, qui distat a quiete bonorum, quia iste fallax est. Vident enim per somnum se habere thesauros ; sed dum evigilant, nihil inveniunt. Unde dicit : Et nihil invenerunt omnes viri divitiarum. Ecce diffinitio avarorum, id est studentes divitiis. Unde non ait : Habentes divitias. Multi enim habent qui non amant ; sed viri divitiarum, qui totam scilicet spem suam ponunt in incerto divitiarum, nihil invenerunt, dico in manibus suis.

[Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Gl. int., Aug.] Ita hoc dicit, quasi adhuc in manibus quaerant cum se nihil tenuisse cognoscant. Somnium ergo praesentis vitae illos divites facit. Evigilatio autem post hanc vitam pauperes prodit. Alludunt enim haec verba actionibus somniantium, qui evigilantes quaerunt in manibus quae dormientes videbantur tenere et amisisse dolent : quod tamen nequaquam se possedisse cognoscunt. Tales sunt isti qui venerunt in hanc vitam, et per cupiditates temporales quasi obdormierunt. Hic excipiunt illos divitiae et vanae pompae volaticae, et transierunt omnia. Et ita nihil invenerunt in manibus suis, quia nihil posuerunt in manibus Christi, qui dicit : Esurivi, etc. In pauperibus namque esurit, qui in caelo dives est. Vel viri divitiarum, id est qui libero arbitrio et lege se divites putant, et nihil invenerunt, in manibus suis, quia nihil boni post hanc vitam habent ; sed hoc quod ipsi dormierunt, est a te quia

 

  1. Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.

Ab increpatione tua, [Gl. int., Aug., Hier., Aug.] id est ab ira et excaecatione qua excaecas eos, o Deus Iacob, id est iunioris populi, dormitaverunt cordis caecitate, sicut Pharao et Aegyptii, et qui per saecularia vagi sunt. Pharao enim increpationes Domini obstinata mente contempsit, ita et hi negligunt sancta monita Domini. Sed qui dormitaverunt ? Qui ascenderunt equos superbiae, id est qui noluerunt esse humiles, quorum superbia crevit humili Christo, non humiliati. Unde praeceptum est in lege filiis Israel, ut non multiplicarent sibi equos Deut. Salomon quoque de Iudaea equos non habebat, sed emebat de Aegypto. Attende rem tremendam. Increpatio, strepitum habet, strepitus vero increpationis solet excitare homines. Sed tantum pondus est increpantis Dei, quod dormitant increpati, id est cor habent induratum. Duritia enim cordis, obdormitatio est. Sed quod dormientes modo non sentiunt, in finem sentient, quia

 

  1. Tu terribilis es, et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.

Tu terribilis in iudicio futurus es, et

[Cassiod., Aug.] licet hic aliquo modo resistant, tunc quis resistet tibi ? nullus. Sed ex tunc ira tua. Modo enim dicunt quod volunt, et disputant contra Deum. Quid enim tunc erit ? ecce tunc erit ira tua, quando

 

  1. De caelo auditum fecisti iudicium ; terra tremuit et quievit.

De caelo veniens fecisti, [Alcuin., Haym., Cassiod., Aug.] id est facies. Sed praeteritum ponit, quasi iam factum sit auditum, id est omnibus notum iudicium. De caelo veniet ad iudicium Dominus. Unde Apostolus ait : In revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis venientis. Vel de caelo iaculatus es iudicium, alia littera, qui sic descendet tanquam fortissima manu iaculum destinatum. Deinde virtus iudicii exponitur, cum subditur : Terra tremuit. Quasi dicat : Facies iudicium. Unde, terra tremuit, et quievit a malis suis, id est terreni terrebuntur, et perdita potestate quiescent. Melius autem modo timerent et quiescerent, quam tunc

 

  1. Cum exsurgeret in iudicio Deus ; ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.

Cum Deus, [Cassiod., Alcuin., Gl. int., Cassiod.] id est Iesus Christus exsurgeret in iudicio, vel, iudicium severe iudicans, qui hic quietus omnia pertulit. Vel ita iunge : Iudicium dico exercendum, cum Deus exsurgeret in iudicium, id est cum potens apparebit, qui humilis apparuit. Idem sensus : Vel ita ab illo loco, de caelo. Quasi dicat : Erit ira. Nec hoc est impraedictum, quia de caelo, id est de me dicit Asaph, fecisti auditum iudicium, esse futurum. Unde terra tremuit, id est homo, et quievit, a malis suis, fecisti auditum : quando ? cum Deus, id est Christus, exsurgeret hic a morte, postea venturus, in iudicium, id est ad iudicandum omnes

[Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin., Gl. int.] Sed, ne putes iudicium ad solam damnationem iniquorum fieri, subdit ut salvos faceret omnes mansuetos terrae, scilicet qui non equos superbiae ascendunt ; sed in humilitate confessi sunt peccata, qui habent pacem mentis, non detrectantes iugum Dei. Mansuetos dico terrae. Quasi dicat : Non dico angelos qui sunt mansueti caeli, non terrae.

 

Pars III. Διαψαλμα.

  1. Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi ; et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.

Quoniam cogitatio hominis. [Cassiod., Alcuin., Gl., int., Alcuin.] Tertia pars, ubi admonet iam devotos offerre vota. Quasi dicat : Merito salvat mansuetos, quoniam cogitatio mansueti hominis confitebitur tibi, id est mansueti laudabunt te cogitatione, et etiam opere. Unde subdit : Et reliquiae cogitationis. Id est exhibitio boni operis diem festum agent tibi, id est mansueti cessabunt a servili opere peccati, non intenti mundo, sed quieti, et bonis operibus intendent. Cogitatio enim est conceptio voti ; reliquiae, redditio voti ; operatio, reliqua post cogitationem. Et quia salvabit, ergo, o vos homines

 

  1. Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu eius affertis munera.

Vovete, mente quodlibet bonum, et reddite opere necessario post votum. [Gl. int., Aug.] Notandum quia alia sunt communia vota de his, scilicet, sine quibus non est salus, ut vovere fidem in baptismo, et abrenuntiare diabolo et pompis eius, nec occidere, non superbire, et huiusmodi. Quae, etiam si non promittimus, solvere debemus, et de his praecipitur omnibus. Vovete, et reddite. Alia sunt vota propria singulorum, ut castitas, virginitas, et huiusmodi. Ad haec ergo vovenda nos invitat, non praecipit, ut voveamus, sed ut vota reddamus. Vovere enim consulitur voluntati, sed post voti promissionem necessario redditio exigitur. Ideo non ait simpliciter vovete, et nolite vovere, sed vovete, et reddite, id est si vovetis, reddite. Alioquin de voto rei tenentur et damnationem habent, quia primam fidem irritam fecerunt, ut ait Apostolus. Vel prima cogitatio dicitur, qua incipimus bona, scilicet poenitere de peccato, et confiteri Deo, quae facit reliquas cogitationes, quae festum agunt. Prius est damnare et displicere quod eramus ; quod postea in memoriam tenere debemus, scilicet quid eramus, et quid accepimus. Et haec sunt reliquiae cogitationis, ne a memoria excidat vulnus quod habuimus, et munus sanationis quod Salvator donavit. Et haec in memoria tenentes, gratias liberatori agamus, quod est solemnia celebrare. Ordo vero litterae non pendet a superiori, ut proprietas diapsalmatis servetur, sed ad inferiora respicit, sic :

[Aug., Cassiod.] Cogitatio hominis, prima scilicet qua damnat mala, et incipit bona. Confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis, id est reliquae cogitationes, post prima, scilicet quod semper debet homo recordari mala praeterita, ut lugeat, et bona praestita ut speret, diem festum agent tibi, gratias agendo. Quoniam sentit se homo a peccatis liberum, sicut post emundationem iubetur Iudaeis in lege offerre festivum munus Deo. Et quoniam solus Dominus est, cui festivitas debetur, ergo, o vos homines, vovete, et reddite, hoc non mutatur. Domino Deo vestro, non tantum homini, quia non est tantum homo, sed et Deus.

[Gl. int., Remig., Cassiod.] Reddite, vos omnes in circuitu eius existentes, per fidem affertis munera, id est vos ipsos munera, quae altaribus offeruntur. Hi tales monentur vovere, non haeretici, vel pagani. Vel secundum aliam litteram, quae est, omnes qui in circuitu eius sunt afferunt, vel offerent.

[Alcuin., Aug.] Quasi dicat : Ideo vos moneo, quia omnes qui in circuitu eius sunt, ut famuli, offerent, vel afferent munera, humilitatis, id est, omnes humiles confitentur ei, et adorant eum. In circuitu namque eius, quasi medii sunt, qui intelligunt communem esse omnibus veritatem, et non faciunt superbiendo suam, hi offerunt munera, quia habent humilitatem. Qui autem quasi suum faciunt quod omnibus commune est, tanquam in medio positum ad partem ducere conantur, et hi non offerent munera. Ecce dixit cui debeant offerre, scilicet Domino, et qui sunt in circuitu deinde subiungit, quare dicens :

 

  1. Terribili et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.

Terribili. [Gl. int., Alcuin., Aug.] Quasi dicat : Vovete Domino terribili, id est quia terribilis, si non amore, vel timore facite, quem vere timent boni ; mali vero non et quia terribilis, ideo timeat quis superbus facere suum ; sed sit humilis communem omnibus intelligens, habens spiritum Dei, non spiritum principum, id est superbum. Unde subdit : Et ei qui spiritum principum, id est audaciam superborum, scilicet spiritum superbiae, vel timoris aufert, dando suum spiritum, et sic facit eos reges sui, qui corpus suum moderantur, unde subdit : Terribili apud reges terrae,

[Hier., Haym., Aug.] qui se regunt subiecti Deo, de quibus dicitur : Cor regis in manu Domini est. Vel ad litteram, aufert spiritum, id est vitam principum, scilicet terrenorum. Quasi dicat : Non solum aliis est terribilis, sed etiam regibus terrae. Unde subdit terribili apud reges terrae, qui terribiles sunt aliis.