Psalmi CXXI-CXXV — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS
PSALMUS CXXI
PSALMI TITULUS. CANTICUM GRADUUM.
Laetatus sum.
Titulus : Canticum graduum. Patet.
[Alcuin., Aug.] Tertius gradus est magnum gaudium, quod habet vir sanctus, eo quod se et alios videt in Ecclesia publice pura mente conversari, atque digne Deo in hac peregrinatione militari. Unde suspiramus ad caelestem Jerusalem ad quam duabus alis dilectionis levamur ; amor namque, qualiscunque sit, vacare non potest. Nam si terrenus est animam ad concupiscenda terrena inclinat ; si vero caelestis est, ad caelestia sublevat, et ad aeterna inflammat. Obligata enim anima terreno amore, viscum habet in pennis, volare non potest ; sed amor sanctus ab hoc visco solutam ad superna levat ad caelestem Jerusalem, scilicet ubi sunt concives nostri angeli.
Intentio : Monet ad desiderium illius.
Modus : [Cassiod.] Bipartitus est psalmus.
Primo gaudet se admonitum ire ad caelestem Jerusalem, ubi sancti securi sunt, et cum Domino judicabunt.
Secundo ascensuris optat abundantiam pacis, ibi, rogate. Quia ergo iste de caelesti civitate, jam a multis multa audierat, ipsum ad eam velut ad solemnem festivitatem ire monentibus exauditis admodum laetus ait :
- Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi ; in domum Domini ibimus.
Laetatus sum, [Hilar., Aug.] id est spem habui et gaudium in his quae dicta sunt mihi, a Spiritu sancto, et a prophetis et ab apostolis, qui priores viderunt patriam, et invitant ut curramus ad eam. Quot sunt illa ? quod, scilicet ibimus in domum Domini, non manufactam. Et cum haec dicerentur,
- Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
Pedes nostri, [Aug., Alcuin.] id est affectus erant stantes in atriis tuis, o Jerusalem. Haec est domus Domini, in qua jam stabant pedes. Qui currit ita cogitet. Quasi dicat : Jam ibi sit spe, et ibi stet. Stantes ideo dicit, quia omnia ibi stant. Nihil transit vel cadit, ibi non transit Belial, ibi non est macula ; ibi Rachel non dolet vel timet. Unde alibi : Qui posuit fines tuos pacem. Et nota quod ait, in atriis, a parte totum accipit.
[Cassiod.] Atria quidem sunt introitus, sed etiam hic pro penetralibus accipiuntur. In atriis cujus ? Jerusalem,
[Aug.] non illius quae prophetas occidit, quae servit cum filiis suis, quae corporeis parietibus erigitur, sed illius
- Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
Jerusalem, quae aedificatur, [Aug., Haym., Gl. int.] non saxorum molibus, sed divinis lapidibus quae virtutum soliditate consurgit, et sanctorum societate nunquam dissolvenda exstruitur ut civitas, id est ad similitudinem civitatis. Non enim est corporalis civitas, sed ei similis cujus participatio ejus est in idipsum, quod de nulla carnali potest dici. Hic enim habent homines diversa bona et deficientia ; ibi vero bonum quod fuerit singulorum erit omnium. Ideo ait, participatio ejus est in idipsum. Quid est idipsum ?
[Aug.] Idipsum est quod semper eodem modo est, id est aeternum. Non potuit expressius dicere. Stabilitatis ergo particeps est illa civitas, quae non est hic in aliqua creatura. Deus ergo est idipsum qui ait : Ego sum qui sum. Et unde scis quo ibimus ?
- Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini ; testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.
Enim, [Haym.] hoc est quia illuc ascenderunt, id est ascendit tribus, non omnes, sed tribus quae sunt Domini. Quae sunt Domini ? in quibus est testimonium Israel, id est qui se testantur Israel, per bona opera. Vel ita ascenderunt tribus in quibus, scilicet quae ascenderunt, est testimonium Israel, id est in quibus cognoscitur quia vere Israel sunt. Quando enim grana sunt cum palea, totum palea putatur ; sed cum separabuntur, tunc erit testimonium Israel. Et quia ascenderunt ad confitendum nomini Domini, non sibi, sicut superbi. Ut enim superbia de se praesumit, ita humilitas confitetur Deo. Et vere ibimus in domum Domini, quia
- Quia illic sederunt sedes in judicio ; sedes super domum David.
Illic sederunt, [Aug.] id est sedebunt, in judicio sedes, id est justi in quibus Deus sedet, et inde judicat quidquid judicat. Unde in libro Sapientiae : Anima justi thronus est sapientiae. Quae sunt hae sedes quae sunt super domum David ? quia et hi sedebunt cum Christo super duodecim sedes, ut judicent domum David, id est familiam Christi, cui dederunt cibum in tempore. Judicabunt autem illi, qui omnia reliquerunt, Christum sequentes, qui fiunt amici de mammona iniquitatis ut recipiant dantes in aeterna tabernacula. Et haec est pax Jerusalem, dando et accipiendo, ut opera misericordiae corporea jungantur operibus praedicationis. Unde apostolus : Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus. Et haec est aequalitas quam Paulus dicit, qua qui multum habuit non abundavit, et qui modicum, non minoravit.
[Aug.] Subveniunt enim spirituales hic et in futuro carnalibus, a quibus sumunt temporalium fenum. Unde iste convertit verba ad judices, dicens :
- Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem ; et abundantia diligentibus te.
Rogate [Cassiod.] Secunda pars ubi loquitur ad judices optans eis abundantiam pacis, quam pacem praedicavit amore fratrum. Quasi dicat : Et quia sedebitis, ergo, o sedes Domini, qui sedetis, ut judicetis, rogate, id est, interrogate.
[Aug., Cassiod.] Judicium enim est interrogare judicandos, quia judicans debet omnia rimari. Interrogate dico, qui fecerunt quae ad pacem sunt Jerusalem
[Aug.], id est opera misericordiae, quae qui fecerunt, sumuntur ad Jerusalem ; alii non, quia judicium sine misericordia fecit illi qui non fecit misericordiam. Caveant ergo sibi omnes interrogandi et quae sunt ad pacem, ea per quae abundantia est in aeternum. Hic enim sunt pauperes omnes, ibi divites, quia hic dederunt sua. Sed quibus est abundantia ? diligentibus te, non dicit multa dantibus, sed diligentibus. Qui enim in alio amat bonum quod ipse non potest habere, imputatur ei quasi haberet. Unde, si charitas non habet quid det, det calicem aquae frigidae, et tantum imputatur ei, quantum Zachaeo multa, qui dimidium patrimonii sui donavit pauperibus. Quare hoc ? ille tam modicum dedit, ille tam multum dedit, et tantum illi imputabatur, tantum plane. Impar enim facultas, sed non impar charitas. Et ideo, o Jerusalem,
- Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
Fiat pax in virtute tua, [Aug.] id est in charitate. Charitas enim est virtus fortis ut mors, cui nil resistit, cum venit ; cum regibus et ignibus et aliis possit resisti, quae et occidit quod sumus, ut aliud simus. Et ideo comparatur morti. Haec sic occidit, ut vivificet, unde Apostolus : Vivo ego, jam non ego. Per hanc reguntur infirmi, a firmis, ideo ait, fiat pax in virtute tua et per hanc virtutem et pacem, fiat abundantia in numero, et in praemio, in turribus tuis, vel in excelsis tuis. Pauci quidem sunt judices, sed multi ad singulos pertinebunt, quos recipient in aeterna tabernacula, et tunc erit abundantia in turribus tuis, Deus autem erit tota abundantia eorum, tam recipientium quam receptorum. Sed, quia charitas est, non nostra, sed quae aliorum sunt quaerere : Ideo, cum de charitate diceret, subdit :
- Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te.
Propter fratres. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Fiat pax, et ego jam loquebar, id est hic praedicabam aliis de te pacem, o Jerusalem, et hoc non propter me, sed propter fratres meos et proximos meos, id est, ut fratres et primi vinculo charitatis astringantur.
- Propter Domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.
Propter domum Dei nostri, [Aug., Alcuin.] scilicet non propter me, sed propter Ecclesiam, propter peregrinos ut et ipsi ascendant, quaesivi bona tibi, id est praedicavi de te bona, o tu caelestis Jerusalem, quia domus Dei es, et ita in hoc quod te diligo, Deum diligo. Vel ita lege, ut hic versus sit expositio praecedentis. Quasi dicat : Loquebar pacem de te propter proximos et fratres, scilicet quaesivi bona tibi propter domum Domini Dei nostri. Sententia horum verborum non mutatur.
PSALMUS CXXII
PSALMI TITULUS : CANTICUM GRADUUM.
Ad te levavi.
Titulus. Canticum graduum
[Cassiod.] Quartus gradus est inter quaslibet angustias constanter de Domino praesumere, donec misertus exaudiat.
Intentio : Monet ascendere.
Modus : Bipartitus est psalmus.
Primo, vox est tribulatorum Deum respicientium, non ad alia patrocinia.
Secundo precatur misericordiam contra insultantes, ibi, miserere nostri, etc., et attende progressum ascendentis, unde gradus cantici dicitur.
Qui enim supra ad montes, nunc ad ipsum Deum, quod majus est, oculos levat, dicens : O tu.
- Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.
Qui habitas in caelis, [Aug.] id est in justis, qui propter justitiam caeli dicuntur. Ego affectu dilectionis ascendens ad te levavi oculos meos, scilicet oculos fidei et charitatis. Unde se mundat iste, ut caelum fiat. Ascensus ergo est in affectu. Desiderio enim bono levamur ad caelum sicut desiderio malo ad ima praecipitamur, et sicut affectu ascendit aliquis ita et caelum in quo habitat Deus est in justitia, id est per justitiam. Et bene ait : Levavi oculos ad te. Quo enim levaret, nisi quo ascendens tendebat! Non se attendit iste ut superbus qui placet sibi, et ideo displicet Deo. Deo placet, cui Deus placet ; cui vero Deus placet, ipse sibi displicet. Attende etiam quia cum multi hoc dicant, non pluraliter, sed singulariter, quasi unus homo loquitur dicens : Ad te levavi. Per charitatem namque, multi unus homo sunt, qui a finibus terrae clamat, et per eamdem Christo unimur, ut cum ipso quasi unus Christus simus, secundum quod ipse dicit in Evangelio : Nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelis, descendit quidem caput, ascendit idem cum corpore, scilicet Ecclesia vestitus, quam sibi exhibuit sine macula et ruga. Solus ergo ascendit, qui nobiscum unus est solus. Unitas enim nos compaginat uni ; cum illo ergo ascendit, qui cum illo unus esse voluit per charitatem, nobiscum est in terra, per charitatem cum illo sumus in caelo. Ille deorsum est compassione charitatis, nos sursum spe charitatis. Omnes ergo in Christo sumus unus homo, qui non angitur de terrenis ut mali, sed quia peregrinatur et desiderat patriam. Cum ergo singuli dicimus, quia omnes unum sumus in Christo, unus homo illud dicit, ad te levavi, non levavimus, oculos meos qui habitas in caelis. Et quasi aliquis quaereret, quomodo levasti ? subdit per simile :
- Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum.
Ecce, [Aug., Cassiod.] sicut oculi servorum, qui jubentur caedi, sunt in manibus dominorum suorum, ut jubeant parcere. Servus enim levat oculos in manus Domini quando eget, vel quando vapulat, quia utrumque est in Domini potestate. Et
- Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum ; donec misereatur nostri.
Sicut oculi ancillae sunt in manibus dominae suae, ita oculi nostri, [Cassiod., Aug.] omnium, etiam in prosperis sunt ad Dominum Deum nostrum, quare ? donec, id est ut misereatur nostri, id est liberet ab omni tentatione et opprobrio, quia tota vita super terram tentatio est, tota plagae. Clamandum est ergo quod sequitur : Miserere nostri, Domine. Nota congruam comparationem, et mysterio servientem. Servus enim est populus fidelis, Dominus, Christus ; ancilla, Ecclesia ; domina Dei, virtus et Dei sapientia. Etsi jam filii et amici sumus per gratiam ; servi tamen sumus per creaturam, quia omnis creatura Deo servit, per manum Domini potestatem accipe, quam boni attendunt qui sentiunt se caedi. Qui enim apponit scientiam, apponit dolorem. Mali vero perdiderunt sensum doloris, et eo ipso gravius vapulant atque caeduntur. Boni ergo in flagellis manum Domini, id est potestatem attendunt, quoadusque dicat : Parce, ex cujus jussione caedimur de paradiso ejecti.
[Cassiod.] Dat autem similitudinem de servo et ancilla, et domino et domina, ne femineus debilior sexus se exceptum putet. Nam et hic per justitiam caeditur, et huic per misericordiam parcitur. Servus ergo qui vapulat, oculis levatis ad Deum erumpit in necessariam vocem, dicens :
Pars II.
- Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione.
Miserere nostri, Domine, etc.
[Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi precatur misericordiam contra insultantes, dicens : O Domine, miserere nostri. Hae sunt voces vapulantis : et geminat, miserere nostri. Hoc ideo geminat, quia corpus passionibus, et anima opprobriis laborat, et necesse est ut miserearis, quia multum repleti sumus despectione, id est abundant passiones, in quibus despecti sumus. Irridetur enim a tenente quod amat, qui sperat non visa, et ei dicitur : Quid credis, insane ? vides, quid credis ? Reversus est aliquis ab inferis, et retulit tibi, quid ibi agitur ? ecce quod ego amo, video et fruor. Deinde exaggerando subdit :
- Quia multum repleta est anima nostra ; opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Quia multum repleta est despectione anima nostra. [Cassiod., Aug.] Nulla pars est immunis ; deinde a quibus, et quare despiciatur, subdit : opprobrium sumus, quia pauperes abundantibus, scilicet divitibus qui hic felices sunt. Abundantes ergo dicit, qui abundant pecunia, putata justitia et nequitia. Justus autemdicit : Egenus et pauper sum ergo. Pauper enim in corpore est infirmo : pauper est in justitia, dum tentationi subest. Et despectio sumus superbis, quia humiles sumus.
PSALMUS CXXIII
PSALMI TITULUS : CANTICUM GRADUUM.
Nisi quia Dominus erat in nobis.
Titulus : Canticum graduum.
[Cassiod., Aug.] Quintus gradus est ut liberati a periculis non sibi, sed Domino tribuant. Et notandum quod aliquando unum, aliquando inducit plures : una tamen est Ecclesia, quia in omnibus membris est unitas, per quam multi homines unus homo sunt. Cantant ergo fideles hoc exsultantes, quia evaserunt. Quod est in spe cantare, si sunt in corpore, vel in re, si jam ex corpore exierunt, omnium tamen simul unus est cantus.
Intentio. Monet liberationem nostram Deo ascribere.
Modus. [Cassiod.] Bipartitus est psalmus.
Primo, sancti memores quanta evaserunt soli misericordiae ascribunt.
Secundo gratias agunt, quod liberati sunt ibi, benedictus.
[Aug.] Hi ergo non dicto unde evaserunt, coeperunt sic cantare :
- Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quia Dominus erat in nobis.
Nisi quia Dominus. [Aug.] Tanta est eorum exsultatio, ut antequam exponant pericula, dicant se liberatos, et per quem, sic : Nisi quia Dominus erat in nobis. Jam securi hoc dicunt respicientes quae passi sunt, et quot transilierunt, et quo venerunt. Et hoc est quod dico. Dicat nunc mecum Israel quia jam evasit. Hoc, scilicet dicat nisi quia Dominus erat in nobis.
- Cum exsurgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos.
Homines cum exsurgerent, [Aug.] persequendo in nos, in quibus Deus erat. Quid ergo possunt contra Dominum in nobis ? nisi, inquam, hoc esset, forte deglutissent nos vivos, id est scientes malum et tamen facientes, ut qui thurificat sciens idolum nihil esse. Vivunt enim qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt, qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur qui putant malum faciendum quod faciunt. Vivi autem, qui quidem sciunt malum esse quod faciunt, sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum, et Deo hujus vitae dulcedinem praeferunt, sicut quidam qui timore mortis idolis thurificaverunt. Attende etiam quod Petrus, id est Ecclesia absorbet multos, sed non vivos. Cui dicitur : Macta et manduca. Nullum enim manducat, id est membris inserit, nisi mactatum, id est renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo, sed vivificatur in bono qui manducatur a Petro. Econtra accidit, quem deglutit diabolus.
- Cum irasceretur furor eorum in nos, forsitan aqua absorbuisset nos.
Cum irasceretur furor eorum. [Aug., Cassiod.] Ut supra vicit linguas dolosas, per verba Dei et exempla de morte vivificatorum, sic, si Dominus adest, vincit jam minantes de quibus ait, et cum furor eorum, qui est sine ratione, quia ira et invidia judicio carent. Unde Job : Stultum occidit iracundia, et parvulum invidia. Irasceretur in nos, nisi quia Dominus erat in nobis, forsitan absorbuisset nos aqua,
[Aug.] id est peccator populus, et est a similitudine Egyptiorum dictum, quos aqua maris absorbuit. Ac si diceret : Nisi esset Dominus in nobis, moreremur more Egyptiorum, non transiremus exemplo Israelitarum. Sed qualis est ista aqua ? torrens est, fluit cum impetu, sed cito transit
- Torrentem pertransivit anima nostra ; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
Torrentem pertransivit. [Aug.] Quasi dicat : Nisi Dominus esset, aqua absorbuisset nos, sed per Dominum, anima nostra pertransivit torrentem, de quo et caput bibit in via, et transit, non haesit, quia passus est, sed resurrexit, et ascendit. Per quod et nobis transire dedit. Forsitan pertransisset, vel pertransiit, etc. ; forsitan ponunt Latini, ut ponunt pro Graeco ἆρα dubitationis verbo, quod intelligibilius dicitur putas, pertransivit anima nostra. Et est sensus, quasi nos per Dominum pertransivimus. Et forsitan, id est an putas, pertransiit anima nostra aquam intolerabilem. Vel, sine substantia, quasi magnitudo periculi vix sinit hoc credi. Aqua autem sine substantia sunt vitia, et peccata, et dulcedo hujus vitae, quae inopiam habent, non substantiam ; egestatem, et non subsistentiam, quia haec vere non sunt, sed transeunt omnia sine fructu. Nam et qui peccando lucratur aurum et hujusmodi sine substantia est, quia et hic fidem amittit, et in infernum descendens, haec non secum portat. Majus ergo amisit, ut minus lucraretur, pecuniam auxit, fidem neglexit, vel exstinxit. Abundat nescio quid in arca, sed multo magis quiddam diminutum est in corde ; de arca gaudes, de corde non plangis.
[Alcuin.] In hac aqua sine substantia perdidit ille filius junior substantiam quam accepit a patre, et adhaesit uni civium regionis illius, id est diabolo, pascens porcos, id est terrenis et immundis actibus delectatus, desiderans manducare siliquas porcorum, quae implent ventrem, et non satiant. Ita et peccata etsi ad horam delectant, veram tamen satietatem non praestant, sed totius boni indigentiam ingerunt. Haec est ovis errabunda, quam pius pastor in Evangelio legitur quaesiisse relictis nonaginta novem in deserto ; sed, antequam reduceret a longe, est comminatus baculo Mosaicae legis, ut ovicula se errasse cognosceret, et ultra errare pertimesceret, atque per se redire non valens reductorem humiliter exspectaret et desideraret : qui eam vivifica baptismi aqua lotam, siccata aqua sine substantia, consortio angelico redderet, prodigum filium necessitate longa confectum ad patrem reducent. Vel ita secundum litteram nostram, forsitan, quasi per Dominum transivit, sed forsitan et si Dominus non esset in nobis, dices tu aliquis, anima nostra pertransisset aquam intolerabilem quod omnino non esset in nobis.
- Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captione dentibus eorum.
Benedictus. [Cassiod.] Secunda pars, ubi sancti gratias agunt, quod liberati, et quod laqueus est contritus, quasi et quia transivi. Benedictus Dominus qui non dedit nos in captione, vel in venatione, dentibus eorum,
[Aug., Cassiod.] quasi more ferarum sitientium sanguinem nostrum. Dico non dedit, sed potius.
- Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium.
Anima nostra erepta est, [Aug.] et si corpus passum. De laqueo, vel muscipula venantium, quia non capitur dulcedine praesentis vitae. Unde sequitur occisio. Venantes sunt, persequentes ; esca in muscipula, dulcedo hujus vitae est. Esca ergo in muscipula ponitur, cum per hujus vitae dulcedinem, in nequitiam trahere contendunt. Dico erepta est anima nostra, quae prius erat, sicut passer, quia incaute instabilis ceciderat ; sed, sicut aliquo faciente strepitum magnum passer volat de muscipula venantium, sic anima nostra, quae ante vitae dulcedine tenebatur, Domino faciente maximum strepitum gehennarum, eruta est de muscipula. Vel modo : anima nostra est sicut passer, quia sicut passer vitat laqueum ; sic sancti dulcedine hujus vitae, quae est quasi laqueus. Et iste
- Laqueus contritus est. Et nos liberati sumus.
Laqueus contritus est, [Aug., Cassiod.] Quia occisis martyribus non restat dulcedo hujus vitae, qua possint iterum capi ; sed ipsi non simul contriti sunt, imo liberati. Et nos sumus liberati, qui haeseramus ante in muscipula. Et nota quod ait laqueus contritus est, quasi qui ferreus erat. Non ait ruptus, ut stupa rumpitur : tanta fortitudo mali, tanta potentia liberantis. Quare contritus est laqueus, et nos liberati ? quia
- Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.
Adjutorium nostrum in nomine Domini, [Cassiod.] contra quem nullus praevalet, qui fecit caelum et terram, id est omnia caelestia et terrestria.
PSALMUS CXXIV
PSALMI TITULUS : CANTICUM GRADUUM.
Qui confidunt in Domino.
Titulus : Canticum graduum.
[Cassiod., Aug.] Sextus gradus est confidentia fidelissimi Christiani, solidissimis montibus comparata, quam habet in Domino, ne zelet felices in hoc saeculo, ut eos imitemur. Hic namque psalmus docet non intendere in prosperantes in hoc saeculo : de qua prosperitate, superbia evenit, ut se praeferant omnibus hominibus per superbiam, quibus sunt inferiores per iniquitatem. Inde etiam cor durum fit contra imbrem gratiae Dei, ne fructum ferat : quos attendentes infirmi nutant, qualiter supra infirmi cujusdam pacem peccatorum videntis, moti pedes leguntur ; sed credendum est sapientiae Dei, quod omnia bene facit, etsi non videamus quomodo. Et ita erit rectum cor, ut confidamus in Domino, et non movebuntur pedes nostri.
Intentio. Monet confidere in Domino.
Modus. [Cassiod.] Bipartitus est.
Primo asserit non posse moveri eum, qui confidentiam in Dei virtute ponit.
Secundo precatur ut bonis prosperitas, malis veniat vindicta, ibi Benefac.
Ostendens ergo fidentem in Deo non posse moveri, ait :
- Qui confidunt in Domino sicut mons Sion ; non commovebitur in aeternum, qui habitat in Jerusalem.
Qui confidunt in Domino. [Aug., Cassiod.] Et qui sunt isti ? Qui habitat in Jerusalem, spirituali, id est in Ecclesia Christi, non commovebuntur, alia littera, in aeternum. Terrenae Jerusalem cives, saepe sunt captivati ; non spiritualis, quae sursum est. Non commovebuntur dico, sicut mons Sion non commovebitur in aeternum, id est Christus in quo fundata est Ecclesia. Mons enim ille in fine saeculi movebitur. Vel ita secundum aliam litteram : Qui confidit in Domino, est, sicut mons Sion, id est illi solidissimo monti comparabilis est. Et, qui habitat in Jerusalem, non commovebitur in aeternum,
[Aug.] sicut passer, qui instabilis est, et cito volat hinc inde.
[Cassiod.] Vel secundum litteram nostram, ut partim pluraliter, partim singulariter, legatur sic : Qui confidunt in Domino sunt sicut mons Sion, ad litteram, id est illi monti comparabiles. Non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem. Prius dicit, confidunt, pluraliter ; post, non commovebitur, singulariter : quia numerosa est unitas hujus populi, quia et multi sunt, et unum sunt.
[Aug.] Deinde qualis est ista Jerusalem breviter describit, subdens :
- Montes in circuitu ejus : et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.
Montes in circuitu ejus. [Aug.] Quasi dicat : Non commovebitur qui habitat in Jerusalem, quia montes, id est angeli, prophetae, et angeli sunt, in circuitu ejus, quasi murus, et antemurale, sed ne in montibus remaneas, addit : Et Dominus, qui habitat in montibus, est in circuitu populi sui, ne ergo spes sit in montibus, sed in vertice montium. Unde Isaias : Erit in novissimis diebus, mons domus Domini in vertice montium. Hic ergo mons, magnus est, in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum. Quos enim assumit ut sint populus suus, constringit in unum vinculo charitatis et pacis, ut in aeternum non moveantur. Et vere non commovebuntur.
- Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas.
Quia non relinquet dominus virgam peccatorum super sortem justorum, [Alcuin, Cassiod., Aug.] id est super justos sorte electos, vel qui sunt sors et haereditas Dei. Super hos, non relinquet Dominus virgam, id est dominium, peccatorum. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum ; sed semper non erit hoc, ut hic aperte dicit Propheta. Et quare non relinquit ? Ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas. Intelligentes hoc pondus tribulationum ad tempus esse, et ideo patienter ferant. Si enim sic semper esse videretur, desererent justitiam ; sed ideo non deficiunt, quia sciunt tempus futurum quo Christus in claritate sua apparens, congregabit ante se omnes gentes, et dividet eas, sicut pastor dividit haedos ab ovibus ; ovesque ponet a dextris, haedos autem a sinistris.
Pars II.
- Benefac, Domine, bonis et rectis. corde.
Benefac, Domine, [Cassiod., [Hier., Aug.] Secunda pars, ubi, confirmato populo, precatur quod scit futurum, scilicet ut bonis prosperitas, malis vindicta veniat. Quasi dicat : Et quia sic placet eis Deus per omnia, benefac, Domine, rectis opere, et rectis corde, qui nolunt perire, sed sequi.
- Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem ; pax super Israel.
Declinantes autem, a jussis Dei qui scandalizantur in viis Domini, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem, [Aug., Cassiod.] quorum facta imitati sunt, quorum praesentes laetitias amaverunt. Adducet dico, in obligationes culpae et poenae. Iniquitas enim obligat eos malis, nec sinit eos liberos. Ecce pari sententia pereunt, qui declinant jussa principis, et qui eos operari velle mala contendunt, id est deficientes cum cogentibus deficere.
[Aug.] Sed quid erit rectis corde ? ecce, pax erit super Israel uno verbo omnia bona dicit. Uno enim nomine quod est pax, patria haereditas dicitur, quae est Christus. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, qui pacem super pacem dabit nobis.
PSALMUS CXXV
PSALMI TITULUS : CANTICUM GRADUUM.
In convertendo Dominus.
Titulus : Canticum graduum.
[Cassiod., Alcuin.] Septimus iste gradus, in figura Veteris Testamenti, quod per septenarium significatur, per venturum Christum reversionem fidelium de captivitate vitiorum, quae Babylonia prophetat : pro qua reversione, jam consolatio est, et seminatio est in operibus misericordiae, ut plus metatur.
[Hilar., Aug., Cassiod.] Et loquitur hic Propheta de illa reversione, velut praeterita, cum tamen esset adhuc futura prophetali certitudine, in persona eorum qui fuerunt vel sunt redempti sanguine Christi, et conversi a captivitate spirituali, secundum mentem quia serviunt legi Dei, qui haec cantant dum peregrini et gementes sunt in via, redemptionem corporis exspectantes. Ex parte ergo jam sunt redempti, et ex parte adhuc redimendi.
Intentio : Monet ad gaudium pro spirituali liberatione.
Modus : Bipartitus est psalmus.
Primo magnitudo facti cum magnitudine gaudii ostenditur.
Secundo precatur conversionem a captivitate, quia adhuc futura, ibi, convertere, Domine. In persona ergo redemptorum quasi redeuntium de Babylonia, ait :
- In convertendo Dominus captivitatem Sion facti sumus sicut consolati.
In convertendo captivitatem Sion, [Aug.] ut redeuntium de Babylonia, quam conversionem Dominus fecit, facti sumus, etc, Vel secundum aliam litteram : Cum converterit Dominus captivitatem Sion, quae eadem est et Jerusalem, quae in angelis est aeterna, in hominibus captiva, facti sumus sicut consolati, etsi nondum securi, id est gavisi sumus, tanquam consolationem accipientes. Consolatio non est nisi miserorum ; gemimus in re, consolamur in spe ; cum transierit res, de gemitu gaudium veniet aeternum, ubi non erit necessaria consolatio, quia miseria nulla sauciabimur. Et nota quod non ait, consolati, sed sicut consolati, per quod videtur non esse vera consolatio, sed quaedam similitudo consolationis. Sed sciendum quia sicut non semper ad similitudinem ponitur, sed ad proprietatem exprimendam refertur, ut hic ad proprietatem relatum est, et exempla de communi locutione hominum danda sunt, ut facile intelligamus quando Dominus, sicut vixit Pater, ita et Filius, ad similitudinem refertur. Item, cum Dominus, sicut pecus moritur, ita moritur homo, ad similitudinem dicitur, ad proprietatem refertur, ut cum dicitur, fecit sicut justus in quo non justus negatur, sed quod vere non ostenditur : quae sit ejus proprietas monstratur, ita facti sunt isti sicut consolati, id est gavisi sunt, ut consolationem animae accipientes, in resurrectionem Christi qui praecessit ut nos sequamur : per cujus resurrectionem nostram speramus. Attende etiam quod ait per praeteritum, cum converterit, quasi enim de praeterito loquens, futura praenuntiat.
- Tunc repletum est gaudio os nostrum : et lingua nostra exsultatione.
Tunc repletum est. [Aug.] Quasi dicat : Dominus convertit, et tunc in illa conversione, os nostrum repletum est gaudio, non mundi, sed redemptionis, quod in spe gaudet. Os accipitur cordis arcanum hic, hoc est os cordis, unde procedit bonum vel malum, quod nos mundat vel coinquinat. De quo in Evangelio Dominus dicit : Quod procedit de ore, inquinat hominem : non de ore carnis, sed de ore cordis. Non enim si nominas furta et alia mala, immundus es, sed dum cogitas, etiamsi sileas. Et ne quis illud acciperet de ore corporis, ibidem Dominus quasi exponendo subjunxit : De corde exeunt cogitationes malae.
[Cassiod., Aug.] Os ergo cordis est, ubi gaudia primum concipiuntur, quae post officio linguae erumpunt. Et lingua nostra, scilicet corporis, repleta est exsultatione, vel potius de lingua interiori, quae intus clamat ad Dominum, accipiendum est, qua Moses tacens clamabat ; et Susanna. Vel secundum pro eodem accipitur, os et lingua, et ut figura praeteriti futura se cogitare ostendat, ait
- Tunc dicent inter gentes : Magnificavit Dominus facere cum eis.
Tunc dicent. [Aug., Cassiod.] Quod jam de futuro est. Unde etiam et post, ut haec fiant, orat cum ait : Converte, Domine, captivitatem nostram. Quasi dicat : Quando fiet conversio, tunc dicent inter gentes : Hoc fit cum de toto orbe ad Ecclesiam curritur. Non ait : Dicent gentes, quia non omnes credent, sed aliqui inter omnes. Quid dicent ? Magnificavit Dominus facere cum eis fidelibus. Hoc ideo dicunt, quia vident eos etiam virtutes operari, et est firmum testimonium ab adversario. Ita dicent. Et vere
- Magnificavit Dominus facere nobiscum ; facti sumus laetantes.
Magnificavit Dominus facere nobiscum. [Aug.] Nos nobis malefecimus, qui sub peccato nos vendidimus. Unde Redemptor nos liberans benefecit. Hoc ideo dicit, ne dubites de verbis gentium. Dico quod Dominus benefecit. Unde : Facti sumus laetantes, qui prius eramus captivi.
Pars II.
- Converte, Domine, captivitatem nostram : sicut torrens in austro.
Converte, Domine. [Cassiod. [Aug.] Secunda pars, ubi precatur conversionem, quia futura erat, in qua fieret seminatio spe gaudii. Adventus namque Domini redemptione superius praedicta, dimitti peccata sua iterum precantur, in generali remissione gaudent, et sibi veniam precantur. Quasi dicat : Dominus solvet captivitatem, et misso redemptore, o Domine, converte captivitatem nostram, qua captivi sub diabolo tenemur. Captivitas enim nulla in diebus David facta est, sed sub diabolo mundus captivus erat. Converte dico, sicut torrens convertitur in austro, id est austro flante, qui est calidus ventus, quo solvuntur torrentes, ut currant, per quem significatur Spiritus sanctus, sicut per aquilonem frigidum ventum diabolus. Unde in Canticis. Ideoque Scriptura monens de bonis operibus, ait in libro Jesu filii Sirac : Sicut glacies in sereno, ita solvuntur peccata tua. Peccata enim ligant nos, ne bene operemur, vel ad patriam curramus, ut frigus vel glacies aquam ne currat. Quando autem fiat calidus ventus auster, liquescit glacies, implentur torrentes : sic flante Spiritu sancto, solvimur a peccatis, et currimus ad patriam, in quo cursu labor est. Sed non ideo desistendum, quia
- Qui seminant in lacrymis ; in exsultatione metent.
Qui seminant in lacrymis, [Aug.] id est in hac vita plena lacrymis, in exsultatione metent fructum aeternae beatitudinis, quem colligunt ex his quae seminant, sed quid seminant ? opera bona, opera misericordiae, ad quae sufficit voluntas, si desit facultas. Noli ergo esse tristis, si est tibi bona voluntas, unde metitur pax. Num enim dicitur pax in terra esse divitibus ? non, sed solis hominibus bonae voluntatis. Hanc habuit Zachaeus, et in hac seminavit, non minus quam in opere, qui Deum gaudens hospitio suscepit, et dimidium patrimonii sui pauperibus daturum se promisit, dicens : Dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quem defraudavi, reddo quadruplum. Ad hoc retinuit dimidium, non ut haberet quod possideret, sed ut haberet unde redderet debita. Magna voluntas multum seminavit. In hac etiam voluntate illa vidua quae duo minuta misit, non parum seminavit, imo tantum quantum Zachaeus. Minores ferebat facultates, sed parem habebat voluntatem. Si attendas quid dederunt, diversa invenies ; si attendas unde dederunt, paria invenies. Sed est et aliud vilius, quo seminato metitur illa messis, scilicet calix aquae frigidae. Unde Dominus : Qui dederit calicem aquae frigidae, non perdet mercedem. Si ergo ille qui illud habet, det illi qui non habet, tantum dedit, si de plena charitate dedit, quantum illa vidua in duobus minutis, et quantum Zachaeus in dimidio rerum suarum. Quod si nec homo aliquis habet, securus tamen sit, si adsit voluntas. Tantum illud timeat, ne habeat et non faciat. Si enim habet et non facit, intus gelavit, quia voluntas frigida est, nec seminat ille in lacrymis. Et ideo non metet in exsultatione.
[Cassiod.] Et nota quod ait, seminant in lacrymis. Spiritualis enim seminatio semper fit in lacrymis. Unde : Beati qui lugent. Qui vero seminant in carne, cum laetitia seminant ; sed post sequetur fletus, quia extrema gaudii luctus occupat.
- Euntes ibant, et flebant ; mittentes semina sua.
Euntes ibant. [Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Et quia qui seminant in lacrymis metent. Ideo etsi cum fletu seminant, tamen exsultabunt. Et hoc est quod ait : Hi tales qui seminant in lacrymis, euntes ibant, provectu melioris vitae, et flebant, quia miseri erant inter miseros. Melius est enim ut nullus sit miser, quam ut tu facias misericordiam. Qui enim ut faciat misericordiam optat esse miseros, crudelem habet misericordiam, sicut crudelis est medicus, qui, ut exerceat artem suam, optat multos aegros. Ibant dico, et flebant, mittentes semina. Quasi dicat : Ante se praemittentes in illo saeculo futuro. Semina, scilicet misericordiam et bona opera, hinc ascenditur.
[Cassiod.] Semina dico, sua, scilicet non de rapina, sed de proprio labore facta. Isti in via flebant,
- Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
Venientes autem ad judicium, [Cassiod., Aug.] quod erit commune omnium, venient cum exsultatione, et hoc tantum bonorum, quod ad gaudium non nisi boni venient. Venient dico, portantes manipulos suos, fructum seminis, scilicet coronam gaudiorum et exsultationis. Tunc erit triumphus laetantium. Et ipsi morti insultantium, in qua hic gemebatur.
