Psalmi CXVI-CXVII, CXIX-CXX — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS

Psalmi CXVI-CXVII, CXIX-CXX

PSALMUS CXVI

 

PSALMI TITULUS : ALLELUIA.

 

Laudate Dominum, omnes gentes.

Titulus : Alleluia.

[Cassiod.] Brevis est iste psalmus, pro sua enim brevitate partes non recipit, omnium primus atomus, id est sine divisione, sed tamen omnes compendio suae locutionis superat. Et est quasi punctus psalmorum. Unde diversae species formantur, et est mira variatio contra taedium salutaria dicere, modo paucis, modulate.

[Aug.] Ne quis ergo putaret, ut diximus, per Ierusalem solos Iudaeos significari, omnes gentes ad laudem monet, in persona martyrum dicens:

 

  1. Laudate Dominum, omnes gentes ; laudate eum, omnes populi.

Laudate Dominum, omnes gentes, [Hier.] id est gentiles. Et laudate vel collaudate eum, omnes populi, id est Iudaei. Ideo dicit collaudate, ut sit in unum omnium redacta laudatio, quod est catholicae Ecclesiae. Ideo vere dicit omnes gentes, omnes populi, ne quis praetereatur de toto orbe.

[Aug., Cassiod.] Et haec sunt atria illa domus Domini, et ille omnis populus. Unde in praecedenti psalmo egit, non soli Iudaei qui illa sibi arrogare conantur. Dico laudate, hac causa :

 

  1. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius; et veritas Domini manet in aeternum.

Quoniam misericordia, [Hier., Aug., Cassiod.] Christi super nos confirmata est, dato Spiritu sancto, dum inimici etiam cedunt nomini propter quod liberati sumus, cui inimicarum gentium rabida ora cesserunt, Et veritas Domini, id est Christi, manet in aeternum, sive in eis quae promisit piis, sive in eis quae minatur impiis. Vel ita : misericordia eius, Dei, scilicet reparatio hominis, misericorditer promissa, confirmata est super nos, quia quod per prophetas promisit adventu Christi complevit. Et firmavit misericordiam, ut nunquam moveatur, quia qui dedit, custodit. Et veritas Domini, id est Christus, qui est veritas Patris, manet in aeternum. Si quando enim non fuit filius, aliquando fuit Pater sine veritate.

 

 

PSALMUS CXVII

 

PSALMI TITULUS : ALLELUIA.

 

Confitemini Domino quoniam bonus.

Titulus : Alleluia.

Quintus est psalmus iste de primo adventu, multis figuris decoratus. Habet enim quosdam versus unifines, quosdam unius principii, quosdam interscalares, et hujusmodi ornatus.

Intentio : Monet ad laudem.

Modus : [Cassiod.] Quatuor sunt partitiones.

Primo, fidelis populus peccatis solutus monet omnes Domino confiteri ; et quia per misericordiam auditus est in tribulatione, ideo hominem dicit non esse timendum.

Secundo in solo Deo dicit esse fidendum, ibi, bonum est confiteri.

Tertio portas Jerusalem aperiri sibi cupit, ibi, aperite.

Quarto frequentari atria Dei suadet, de adventu Christi gaudens, ibi, benedictus ; ad laudem ergo monens, ait :

 

  1. Confitemini Domino quoniam bonus : quoniam in saeculum misericordia ejus.

Confitemini Domino, [Aug., Cassiod.] id est laudate Dominum, quoniam ipse solus per se bonus est ; hoc est proprium Deo, qui per se et ex se bonus est, sicut ipse ait : Nemo bonus nisi solus Deus. In hoc patet quia bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus, quia in aeternum misericordiae dona concedit.

 

  1. Dicat nunc Israel quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.

Dicat [Alcuin., Cassiod., Gl. int.] Quasi moneo vos confiteri, et ut ego vos moneo, ita vos invicem monete. Et hoc est, Israel, id est totus beatus populus dicat aliis quod ego, et hoc nunc, quasi non est differendum. Vel dicat, id est confiteatur, quid ? Quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus.

 

  1. Dicat nunc domus Aaron, quoniam in saeculum misericordia ejus.

Domus quoque Aaron, [Hier., Cassiod.] sacerdotes qui pro reverentia singulariter memorantur, dicat nunc illud idem quoniam in saeculum misericordia ejus.

 

  1. Dicant nunc qui timent Dominum. quoniam in saeculum misericordia ejus.

Dicant nunc [Aug.] hoc idem omnes qui timent Dominum. Hoc dicit ut includat pusillanimes, cum majoribus de omni gente.

[Cassiod.] Ideo vero dicit : Qui timent Dominum, quia tales sunt idonei confiteri, quoniam in saeculum misericordia ejus. Ecce quatuor versus unifines.

 

  1. De tribulatione invocavi Dominum ; et exaudivit me in latitudine Dominus.

De tribulatione. [Cassiod.] De se ponit exemplum, ut alios ad misericordiam Dei incitet. Quasi dicat : Ecce misericordia Dei erga me, quia de tribulatione invocavi Dominum, et Dominus exaudivit me in latitudine, quia de angustiis saeculi liberat, et in latitudine praemiorum ponit, et quia exaudivit

 

  1. Dominus mihi adjutor ; non timebo quid faciat mihi homo.

Dominus mihi adjutor est. [Cassiod.] Et ideo non timebo quid faciat mihi homo, id est quilibet carnalis inimicus. Deinde repetit :

 

  1. Dominus mihi adjutor : et ego despiciam inimicos meos.

Dominus mihi adjutor. [Cassiod.] Ecce idem in duobus versibus principium. Et ideo, quia Dominus est adjutor, ego despiciam inimicos meos : quod plus est quam non timere. Vel secundum aliam litteram, videbo inimicos meos, in futuro scilicet judicio, ubi diabolus cum suis videbitur destructus. Vel hic videbo, ut tutior et cautior fiam, inimicos meos damnandos.

 

Pars II.

  1. Bonum est confidere in Domino quam confidere in homine.

Bonum est confidere. [Cassiod., Alcuin.] Secundo in solo Deo dicit confidendum esse per quem inimicitias gentium evadit, et ad veram vitam venit.

[Cassiod., [Hier.] Quasi dicat : Quia Dominus est adjutor, ergo bonum est confidere in Domino, contra mala saeculi, magis quam confidere in homine carnali, cui salus vana est.

 

  1. Bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus.

Bonum est sperare bona in Domino magis quam sperare in principibus, [Aug.] id est angelis qui dicuntur principes. Unde in Daniele legitur Michael princeps, videtur in quibus non est sperandum, sed in Domino. Cum enim videtur homo juvare vel angelis, ille per eos hoc facit, qui eos pro modo eorum bonos fecit.

 

  1. Omnes gentes circuierunt me ; et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.

Omnes gentes : tribulationem quam superius commemoravit hic exponit. [Gl. int. Alcuin.] Ecce unde liberat : scilicet de occulta vel aperta tribulatione. Liberat autem vel non permittendo cadere, vel a casu relevando, quasi in Domino sperandum est

[Haym.] quia omnes gentes circuierunt me, non extra explorantes blandis, minis, et aliis occultis. Et hoc in principio Ecclesiae factum est, et in nomine Domini est hoc, quia ultus sum in eis, vel in eos.

[Cassiod.] Alii interpretes dicunt, in nomine Domini ultus sum eos, dum ipsi conversi poenas sustinent poenitendo, quas aliis ingerebant. Deinde quasi causam reddens unde tanta superare potuit, dicit quid primo in capite suo passus sit, subdendo :

 

  1. Circumdantes circumdederunt me ; in nomine Domini, quia ultus sum in eos.

Circumdantes circumdederunt me. [Gl. int., Aug.] Quasi dicat : In obsidione in capite suo pius populus qui est corpus Christi, persecutores sensit, et pro eo factum est, quidquid interior virtus deitatis per exteriorem carnem peregit. Et notandum quia hic non repetit gentes, quia hoc a solis Judaeis factum est. Et in nomine Domini quia ultus sum in eos. Hoc non mutatur.

 

  1. Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis ; et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

Circumdederunt me sicut apes. [Aug.] Alii dicunt sicut apes favum, quod ab ignorantibus gestum est mystica subtilitate. Praedicit hic Spiritus sanctus. Mel quippe apes operantur in favis, sed aliis non sibi : ita nescientes Judaei rem omnium dulcissimam ipsa passione Domini nobis fecerunt, sicut apes, dum sibi putant reponere, aliis mel faciunt. Et est, circumdederunt me, dicit Ecclesia in persona capitis, sicut apes favum,

[Cassiod.] id est amaris conatibus suis dulcem cibum aliis paraverunt, vel secundum litteram nostram, quae non habet favum, lege sic, circumdederunt me, dixit Christus.

[Alcuin.] Sicut apes, quae pungendo alios sese eviscerant, sic Judaei occidendo Christum intus perierunt, exarserunt sicut ignis in spinis.

[Cassiod., Aug., Alcuin.] Spinae sunt peccata, quibus incitati aestuaverunt contra Christum Judaei. Vel hoc melius de Ecclesia accipitur. Exarserunt, post passionem namque Domini contra Ecclesiam gentes, exarserunt sicut ignis in spinis peccatorum, ea enim, id est, peccata in fideli populo igne persecutionis cremaverunt, cui volentes officere profecerunt. Et in nomine Domini, est hoc, quia ultus sum in eos.

[Aug.] Vel dum conversi exstincta in eis malitia, populo Christiano sociati sunt, vel cum in fine judicati, judicium veritatis sine misericordia sensuri sunt.

 

  1. Impulsus eversus sum ut caderem : et Dominus suscepit me.

Impulsus. [Alcuin. Gl. int.] Postquam ostendit quod liberat non permittendo cadere, ostendit etiam quod liberat a casu relevando. Quasi dicat : Ultus sum in eos, tamen aliquando impulsus sum, id est vacillavi, et eversus, vel versatus de equo virtutum, ita ut caderem in aeternam mortem ; Et Dominus suscepit me,

[Cassiod.] id est relevavit a casu. Vel ita : Impulsus, vel versatus sum, hac intentione, ut caderem, ut fit quando boni dantur poenis, ut a fide cadant.

[Aug.] Et tunc Dominus suscepit. Unde subdit : Et Dominus suscepit me, quia tam non cadit cui Dominus est fortitudo et laudatio, quam non cadit Dominus. Illi vero cadunt qui sibi volunt esse fortitudo, et laudatio. Unde iste subdit :

 

  1. Fortitudo mea et laus mea Domiminus ; et factus est mihi in salutem.

Fortitudo etiam mea et laus mea Dominus est. Et ideo factus mihi Dominus in salutem, non solum facit declinare pericula, sed etiam salutem praestat. Non ideo factus dicit, quod ipse aliquid factus sit, quod ante non erat ; sed quia ipsi cum in eum crederent, quod non erat facti sunt. Non ergo fit Deus quod non erat sibi, sed illis. Salus enim coepit esse conversis, quod non erat aversis a se. Dico factus est in salutem, unde qui videbantur deficere, exsultant in malis.

 

  1. Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.

Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum, [Aug.] id est in secretis cordium bonorum, ubi et si extra afflicti sunt, gaudia habent spe futuri, quae nescientes mali qui in eorum corpora saeviebant, eos tristari putant, non sentientes eorum interiora, scilicet gaudia. Unde Apostolus : Quasi tristes, semper autem gaudentes, et illud : Gloriamur in tribulationibus.

[Cassiod.] Deinde qualiter sit Dominus factus sibi fortitudo et salus, ostendit dicens :

 

  1. Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me ; dextera Domini fecit virtutem.

Dextera Domini. [Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Inde gaudium est, quia dextera Domini, id est Christus, qui est dextera Patris, fecit virtutem ; quam ? ecce : Dextera Domini exaltavit me. Magna virtus est exaltare humilem, deificare hominem mortalem, praebere de infirmitate perfectionem, de subjectione gloriam, de passione victoriam, terrenis dare caelum. Quod repetit, quasi mirum, dicens : Dextera Domini fecit virtutem, non homo se exaltavit, non se perfecit, non vicit, non sibi gloriam vel salutem dedit. Et cum hoc sit,

 

  1. Non moriar, sed vivam ; et narrabo opera Domini.

Non moriar, [Cassiod., Aug.] dicit Ecclesia, ut putas, o persecutor, sed vivam, id est multiplicata durabo. Putat enim persecutor stragem funerum ubique faciens se delere nomen Christianum, cum potius augeat.

[Cassiod., Gl. int.] Vel, non moriar, morte aeterna, sed vivam vita quam nescis, et narrabo, quandiu hic ero, opera Domini, ut per hoc augeatur Ecclesia.

[Aug.] Cur autem tanta pertulerit sancta Ecclesia populus adoptionis indicat, dicens :

 

  1. Castigans castigavit me Dominus ; et morti non tradidit me.

Castigans castigavit me Dominus. [Cassiod.] Hac geminatione signatur consuetudo ipsius Dei, qui consuevit, scilicet castigare, ut ibi benedicens benedicat, quasi hoc permisit Deus mihi fieri ad correctionem. Etiam eversio est ad cautelam.

[Aug.] Quidquid enim faciunt, castigatio est Domini. Nihil ergo sibi vindicent impii. Non haberent enim hanc potestatem, nisi eis esset datum desuper, et morti non tradidit me.

[Cassiod.] Morti enim non datur cujus vitia purgantur. Saepe enim pater per nequam servos emendat filios, cum tamen illis poenam, istis praeparet haereditatem. Quae autem sit haereditas illa, ex eo potest cognosci quod sequitur.

 

Pars III.

  1. Aperite mihi portas justitiae, ingressus in eas confitebor Domino ; haec porta Domini, justi intrabunt in eam.

Aperite mihi portas. [Cassiod., Aug.] Tertio portas Jerusalem aperiri sibi cupit, ubi etiam dicit de angulari lapide. Et nota hic tria distingui, scilicet qua intretur, et quid intus fiat, et qui intrent. Quasi dicat : Ut illa haereditas possit cognosci, o prophetae et apostoli, qui portatis claves regni caelorum, Aperite mihi portas justitiae,

[Cassiod., Aug.] id est doctrinam sacrae Scripturae quae docet justitiam. Ecce ostendit qua intretur, et quasi, quis quaereret : Quid intus faciet, respondet : Ingressus in eas confitebor Domino,

[Cassiod.] id est laudabo. Per has enim portas doctrinae ingressi vere laudant, extra catholicam Ecclesiam non est laus Dei. Hae autem portae omnes ducunt ad unam portam, quae est Christus. Et haec est porta Domini,

[Hier.] id est porta haec Dominus est, ad quam illae ducunt ; unde ipse ait : Ego sum ostium, per quod si quis introierit salvabitur. Et alibi : Nemo venit ad Patrem nisi per me. Haec porta est per quam justi intrant in caelum. Unde subdit : Justi intrabunt in eam,

[Aug., Cassiod.] id est per eam intrabunt in caelum, ubi non jam boni et mali erunt permisti. Ecce de utroque saeculo mentionem fecit. Et quia haec porta Christus aperuit,

 

  1. Confitebor tibi quoniam exaudisti me ; et factus es mihi in salutem.

Confitebor tibi, [Aug.] in laude laetus gratias agens. Ideo quoniam exaudisti me, in adventu Filii, priores enim justi adventum Christi petebant, et ita factus est vel, es mihi in salutem. Et vere in salutem, nam,

 

  1. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.

Lapidem quem reprobaverunt. [Cass., Alcuin.] Ecce per quem factus est in salutem, scilicet per lapidem angularem, id est Christum. Vel ita ab illo loco : Aperite. Et per portas accipitur mors, per quam intratur ad Dominum. Unde Apostolus : Cupio dissolvi et esse cum Christo. Sancti enim per hanc portam mortis vitam inveniunt aeternam. Quasi dicat : Et quia Dominus non tradidit me morti, ergo, o vos persecutores, instate, et aperite mihi portas justitiae, id est portas mortis per quas justi intrant ad requiem. Et ego ingressus in eas, id est per eas ad vitam, Confitebor Domino, in voce exsultationis et confessionis, soni epulantis, quae est beatitudo sanctorum ; et confitebor, quia haec porta Domini est, id est haec porta est qua itur ad Dominum, vel qua Dominus exivit de mundo. Unde alibi : Et Domini Domini exitus mortis, et justi imitantes caput Christum, intrabunt in eam, id est per eam ad vitam. Dixi confitebor et vere confitebor, inquam, tibi, o Domine ;

[Aug.] id est laudabo te in praesenti, et in futuro, quoniam exaudisti me, et factus est, vel es mihi in salutem. Quis est salus ? ecce lapis, scilicet Christus, quem reprobaverunt aedificantes, id est Judaei.

[Cassiod.] Soli enim Judaei unum Deum colentes aedificabant se et alios in cultu divino, aliis per idololatriam destructis ; sed non perfecerunt, quia Christum contempserunt.

[Rem.] Vel, aedificantes in malo accipiuntur Scribae et Pharisaei, qui volentes justitiam suam constituere, justitiae Dei non sunt subjecti Rom. X). Christum reprobando : et tamen hic factus est in caput anguli,

[Hier.] ut duos parietes Judaeorum et gentium conderet in se lapide angulari. Et

 

  1. A Domino factum est istud ; et est mirabile in oculis nostris.

A domino factum est istud, [Aug., Cassiod., Alcuin.] scilicet ut sit in caput anguli, non est hoc factum ab his a quibus passus est, quamvis nonnisi per passionem factum sit ; sed a Domino, qui occulte aedificabat. Vel, a Domino factum est hoc, id est factus est lapis iste, secundum quod homo ; cui sensui concordat littera alia, quae est : A Domino factus est ei, id est ad honorem Patris. Et est mirabile istud,

[Aug.] scilicet quod Deus homo factus est, in oculis interioribus nostris, scilicet credentium, non carnalium qui reprobaverunt. Et

 

  1. Haec est dies quam fecit Dominus : exsultemus et laetemur in ea.

Haec est dies, [Aug.] qua factum est hoc quam fecit Dominus ; mei dies sunt veteres, sed haec est dies quam fecit Dominus, id est qua mihi salutem dedit. Unde : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te.

[Alcuin.] Hic jubileus annus figuraliter sub lege observatus, qui dicitur remittens vel initians, quia tunc servi manumittebantur, debita relaxabantur, possessiones dominis restituebantur ; et nos hac die a servitute peccati redempti sumus. Quibus etiam est haereditas restituta aeterna : ideoque hanc diem dicit Dominum fecisse,

[Cassiod.] quia etsi omnes fecit, hanc tamen singulariter, non quia eam plus aliis, sed quia in ea plusquam in aliis fecit, in qua Dominus venit, in qua convenit laetari, ergo exsultemus et laetemur in ea, qua diabolus perdidit jus, homo revixit ; et quia salutis est dies ; ergo,

 

Pars IV.

  1. O Domine, salvum me fac ; o Domine, bene prosperare ; benedictus qui venit in nomine Domini.

O Domine, salvum me fac. [Cassiod.] Ecce desiderium magnae petitionis, salvum me fac de clade, scilicet saeculi, id est a peccatis. Et, o Domine, bene prosperare ut dolores isti vertantur in aeterna gaudia.

[Aug.] Vel ita loquitur quasi prodigus filius de exsilio longae captivitatis, ad patrem rediens. Salvum me fac, o Domine, hic et in futuro, quia de longa peregrinatione revertentes, ab his sejungimur qui oderunt pacem et impugnant. Et, o Domine, bene prosperare, id est bene prospera iter redeuntibus, quia tu nobis factus es via. Vel, bene prosperare : his salvatis, salva alios.

[Cassiod.] Benedictus. Quarto frequentari atria Domini suadet, de adventu Christi gaudens. Quasi dicat : Bene prosperare, quia ad hoc venisti. Et benedictus qui venturus est, vel venit in nomine Domini

[Aug. Cassiod.] Maledictus vero qui in suo nomine venit, sic ut in Evangelio Dominus dicit : Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. quod erit maledictus. Et est hic laus de adventu Christi. Deinde quasi in persona sacerdotum minoribus loquitur dicens : Et ideo reliqui Christiani, nos majores, quasi sacerdotes,

 

  1. Benediximus vobis de domo Domini : Deus Dominus et illuxit nobis.

Benediximus vobis. [Cassiod., Alcuin.] Quod multum prodest, quod non est dubium, quia de domo Domini, id est de catholica Ecclesia benediximus, de qua est baptismus et omnis benedictio. Haec est terra sancta, de qua Dominus dicit ad Moysen : Tolle calceamenta de pedibus tuis. Terra enim in qua stas, terra sancta est. Haec est terra bona in Evangelio, quae profert fructum bonum tricesimum, sexagesimum, centesimum, in qua stare debemus erecti ad caelestia, non jacere graves terrenorum torpore, solventes calceamenta de pedibus, id est opera mortua de affectibus nostris.

[Gl. int.] Deus Dominus quasi dicat : Benediximus vobis, imo, Deus, cui debetur latria, et Dominus, cui debetur dulia, benedixit nobis, et illuxit nobis, fugans tenebras peccatorum. Et vos jam benedicti,

 

  1. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.

Constituite diem solemnem. [Cassiod., Aug., Gl. int.] Custodientes diem nativitatis et resurrectionis Dominicae, qui honori Dei sacratus est, et hoc non tepide vel segniter agentes, sed in condensis, vel in frequentationibus virtutum vel hominum. Vos dico tendentes usque ad cornu altaris, ad litteram,

[Cassiod.] ut communicent corpori Christi,

[Alcuin.] ut in festis fieri solet, maxime vero tribus praecipuis solemnitatibus, Pascha, Pentecoste, et natali Domini, sicut in veteri lege praeceptum erat, ut in tribus praecipuis solemnitatibus, Pascha, Pentecoste et Cenopegia nemo appareret vacuus in conspectu Domini. Vacuus est qui in se Christum non habet, qui est fundamentum : Quod nemo valet mutare. Inde est quod illis tribus solemnitatibus fidelis populus nummum offert manuali oblatione, interiorem significans. In nummo enim nomen est et imago regis. Quisque ergo spiritualiter nummum offerat, ut nomen regis, id est Christi in se habeat : a Christo dictus Christianus : et imaginem, id est animam, lumine vultus ejus insignitam Deo exhibeat.

[Cassiod., Alcuin.] Vel per altare intelligitur sacramentum corporis et sanguinis. Cornu altaris est potestas, id est virtus ipsius sacramenti. Multi enim sumunt sacramentum et non rem, ut mali ; boni vero sacramentum et rem sacramenti percipiunt, quae est spiritualis caro Christi, de qua ipse ait : Si quis non manducaverit carnem meam, et non biberit sanguinem meum, non habebit vitam aeternam. Et est sensus, quasi dicat : Constituit diem solemnem, vos dico tendentes mente, usque ad cornu,

[Cassiod., Alcuin.] id est potestatem et virtutem. Altaris, id est sacramenti, ut non modo sacramentum, sed etiam rem sacramenti sumatis. Unde alibi : Introibo ad altare Dei.

[Haym.] Ego autem quidquid a liifaciant, pro me dico,

 

  1. Deus meus es tu, et confitebor tibi : Deus meus es tu, et exaltabo te.

Deus meus es tu, et non alius, et ideo confitebor tibi, [Haym., Aug.] id est laudabo te. Vel ita ab illo loco, Benediximus. Vox est hic magnorum ad pusillos. Magni enim qui excedunt, qui mente verbum apud Deum contingunt, parvulis se contemperant, ut possint sinceriter dicere : Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus, vobis est. Quid parvulis dicunt ? Benediximus vobis de domo Domini. Eos enim benedicunt de interiore domo Domini, scilicet caelesti Jerusalem, a qua descendit omne datum optimum, et omne donum perfectum, ubi laus est in saecula saeculorum. Sed quid inde nuntiant ? hoc quod Dominus, qui venit in nomine Domini, quem aedificantes reprobaverunt, mediator Dei et hominum aequalis Patri, et illuxit nobis, ut quod credimus intelligeremus, et vobis nondum intelligentibus, sed jam credentibus, renuntiaremus ; ut autem vos intelligatis, Constituite diem solemnem, id est mentis solemnitatem. Et hoc, in frequentationibus, id est in voce exsultationis et confessionis soni epulantis. Constituite dico, ambulando, in loco tabernaculi admirabilis, usque ad cornu altaris, id est usque ad domum Dei interiorem : de qua vobis benediximus, ubi sunt altaris excelsa, ubi est spirituale sacrificium et sempiternum, id est sacrificium laudis, et sacerdos sempiternus. Et altare sempiternum, scilicet mens ipsa justorum. Et ut aptius dicamus, horum verborum hic est sensus : Quicunque Deum Verbum intelligere volunt, non eis sufficiat caro quae propter eos Verbum factum est, ut late nutrirentur, nec in terra sufficiat iste dies, quo Agnus occisus est, sed constituatur in frequentationibus, quousque perveniatur mentibus exsultantibus, usque ad cornu altaris,

[Aug.] id est usque ad interiorem ejus deitatem, ubi laudes cantabimus, ita dicentes : Deus meus es tu, et confitebor tibi ; Deus meus es tu, et exaltabo te. Non strepitu verborum haec dicantur ; sed ipsa dilectio est vox ista.

Vel ita : Constituite diem solemnem, scilicet diem aeternitatis, et hoc in frequentationibus, id est ejus diei desiderio assidue quisque se affligat, donec perveniat usque ad cornu altaris, id est in futuro, id est donec ad superni sacrificii altitudinem, id est ad gaudia aeterna attingat.

[Alcuin.] Vel per altare intelligitur mens hominis. Unde in lege praeceptum fuit fieri altare quadrangulum et concavum. Ideo quadrangulum, quia mens humana quatuor virtutibus principalibus muniri debet, id est prudentia, justitia, fortitudine, temperantia ; eadem quoque debet esse concava ad recipiendum verbum Dei, atque ignem dilectionis. Timor enim infusa repellit. Unde in Levitico praeceptum est vesiculam gutturis et plumam projici, quando turtur vel columba in holocaustum offertur. Vesicula gutturis inflationem superbiae significat, plumae inanes inquisitiones sublimium. Haec ergo de holocausto projice, ne de scientia intumescas, vel inquisitionibus sublimium, quae humanus non capit sensus, inaniter des operam, ut ita sit altare concavum. Hujus altaris cornu est eminentia mentis, contemplatio supernorum. Et est sensus : Constituite diem solemnem, scilicet mentis claritatem et exsultationem, in condensis, vel in frequentationibus virtutum eundo, usque ad cornu altaris, id est usque ad eminentiam mentis, quae est altare, scilicet ad contemplationem. Nos dico, dicentes : Deus meus es tu, et confitebor tibi ; Deus meus es tu, et exaltabo te, haec non mutantur.

 

  1. Confitebor tibi quoniam exaudisti me ; et factus es mihi in salutem.

Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus est vel es mihi in salutem. [Cassiod., Aug.] Hic versus suprapositus est, sed et hic congrue ponitur : quia laeta confessio est post beneficia, itaque sicut coepit laudem, ita determinat dicens :

 

  1. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.

Confitemini Domino. [Gl. int.] Quasi dicat : Sicut ego ago, ita et vos facite, scilicet confitemini Domino, sicut monui a principio, quoniam bonus, et quoniam in saeculum misericordia ejus. Ibi desinit psalmus unde coepit.

[Aug.] Quia ab initio quo deseruimus Deum usque in finem quo redimus, non est quod salubrius delectet nos quam laus Dei.

 

 

PSALMUS CXIX

 

PSALMI TITULUS : CANTICUM GRADUUM.

 

Ad Dominum cum tribularer.

Titulus : Canticum graduum.

[Cassiod.] Beatitudinem quam superior psalmus unita meritorum varietate cantavit, isti sequentes psalmi ordinatis XV gradibus, tam psalmorum quam meritorum in sacramentum Veteris et Novi Testamenti explicant.

[Alcuin.] Septenarius enim ad vetus refertur, octonarius ad novum. Patres namque Veteris Testamenti hebdoadi, id est septenario serviebant ; observabant enim septimum diem, vel Sabbatum, septimam septimanam, septimum mensem, septimum annum, et septimum annum septimae decadis, qui jubilaeus dicitur. Patres vero Novi Testamenti ogdoadi serviunt, id est octonario, quia servant octavum diem quae Dominica dicitur, et octavas martyrum, et octavam resurrectionis exspectant. Ideoque per octonarium et septenarium duo Testamenta signantur. Unde Salomon : Da partes septem, nec non et octo.

[Hilar.] Quindecim graduum fit distinctio, ut per haec significetur duorum Testamentorum doctrinam in his gradibus contineri. Et sunt hic quindecim gradus, sicut in templo Salomonis totidem erant gradus, quibus ascendebatur in templum quod est figura caelestis templi, ad quod his gradibus ascenditur. Haec est scala Jacob. In scalis enim vidit Jacob angelos ascendentes et descendentes.

[Aug.] Hi sunt spirituales doctores, qui per hos meritorum gradus quasi per quaedam interscalaria ascendendo proficiunt usque ad intellectum spiritualium, et quasi descendentes parvulis se contemperant non cadentes. Cadit enim qui deficit, descendit qui se contemperat parvulis. Cecidit Adam per superbiam intumescens ; descendit Christus per misericordiam parvulis condescendens. Sic et sui per humilitatem descendunt, non per superbiam cadunt. Unde Apostolus : Sive enim mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis. His ergo gradibus inoffenso pede mentis ascenditur atque descenditur. Graduum autem nomen ambiguum est apud nos, quia gradus dicimus ascendentium et descendentium.

[Aug., Cassiod., Aug.] Apud Graecos certum est quod ascendentium tantum sunt gradus. Est autem hic ascensus, qui fit non pedum passibus, sed promotione affectuum, ut de virtute in virtutem ascendatur, ubi charitas movet pedem. Ideoque quanto quis plus diligit, tanto magis ascendit : et ideo congrue praeponitur canticum, quod est exsultatio mentis habita pro aeternis. Et est sensus : hic est canticum graduum, id est mentis exsultatio de ascensu spirituali, quia spirituales gradus sunt isti. Ascendens ergo hic loquitur, sed videndum est quis ascendat, ubi et unde, et in quid ascendat, et per quem. Quis ? vir justus ; ubi fit ascensus ? in corde. Unde alibi : Ascensiones in corde suo disposuit. Unde ascendit ? A convalle plorationis. In quid ? in illud quod oculus non vidit, nec in cor hominis ascendit. Per quem ascendit ? per Verbum incarnatum, quod descendit ut per ipsum nos ascenderemus. Verbum enim caro factum, calicem bibens passionis, factum est nobis convallis plorationis. Manens vero apud Deum est mons ascensionis. Sic enim descendit ad te, ut maneret in se ; descendit ad te, ut fieret tibi convallis plorationis ; mansit in se, ut esset tibi mons, ad quem ascenderes. Ab exemplo ergo humiliationis ejus ascendatur ad voluntatem, et altitudinem deitatis ipsius. Primus autem gradus est a malis saeculi exire, et universae vanitati renuntiare.

[Cassiod., Alcuin.] Initium enim profectus est carnalia vitia relinquere, et Domino supplicare. Unde in veteri lege quando emebatur mancipium gentile radebantur ungues ejus, et capilli tondebantur. Quia oportet veterem vanitatem quemque exuere, ut Domini obsequio mancipetur. Hic ergo a renuntiatione saeculi, quibusdam gradibus meritorum, ad aeternam et perfectam pervenitur charitatem, quae in summo gradu locata est. Intentio :

[Hilar.] Nos monet ascendere, quae eadem est in omnibus, sicut et unus titulus. Modus :

[Cassiod.] Bipartitus est psalmus. Primo ascendere incipiens, quia multos invenit obsistentes a linguis eorum cupit liberari. Secundo de permistione malorum conqueritur, ibi, heu mihi! Justus ergo volens exire de malis saeculi, quibus premebatur, dicit se clamasse ad Dominum sic :

 

  1. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi ; et exaudivit me.

Cum tribularer, [Hilar.] peccatis, clamavi intensione cordis, ad Dominum, ut me educeret ; et exaudivit me,

[Aug.] constituendo ad gradus ascendendi, ubi orat contra linguas detrahentium, dicens :

 

  1. Domine, libera animam meam a labiis iniquis : et a lingua dolosa.

Domine, libera. [Aug., Cassiod.] Cum enim incipit homo ascendere, id est cogitat perficere contempto saeculo soli Deo haerens incipit pati linguas adversantium, id est detrahentium, et quod gravius est, quasi consulendo a salute avertentium. Has ergo qui non patitur, nondum proficere conatur. Ascensurus ergo primum contra eas precatur. Quasi dicat : Quia me in gradu constituisti, jam ergo, o Domine, libera animam meam a labiis iniquis, quae iniqua suadent ; et a lingua dolosa, quae specie consulendi plus nocet. Haec talia converso mox occurrunt, unde primus homo corruit. Labia enim iniqua fuerunt quibus expressum est : Comede. Lingua dolosa, qua palliato fine consilii dictum est : Eritis sicut dii. Sed Dominus quasi exercens istum, dicit ei :

 

  1. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ?

Quid detur tibi. [Aug., Alcuin., Aug.] Quasi dicat : Tu dicis libera, sed quid detur tibi aut quid apponatur tibi, quo te munias ad, id est contra linguam dolosam quae iniqua suadet ? Duo verba posuit, dari et apponi, quia sagittae dantur in arma, et carbones apponuntur quasi in consolatione. Unde Dominus respondens subjicit suae interrogationi :

 

  1. Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis.

Sagittae potentis acutae dabuntur cum carbonibus desolatoriis, vel, vastatoriis ; quod idem est. [Aug.] Sagittae acutae sunt verba Dei, quia verbis Dei sagittatur cor ad amorem Dei, ut fiat in eo vulnus amoris, non livoris. Unde in Canticis : Vulnerasti cor meum charitate. Carbones vero sunt exempla iniquorum conversorum ad Deum, qui bene dicuntur carbones, qui de mortuis reviviscunt, quando accenduntur et adhibiti mortuis eos accendunt. Ita qui se convertunt ad Dominum de mortuis, reviviscunt igne charitatis calefacti et suo exemplo alios accendunt ut vivant. Hi bene post sagittas exponuntur, quia post exhortationem verborum exemplis agendum est, ut quod verbis accepit quis, credat se posse, cum multi delicati, etiam feminae, ut Agnes, Agathes, jam illud impleverunt ; et si multum peccaverunt, ut Paulus et Maria, eo amplius amaverunt. Haec exempla dicuntur carbones desolatorii vel vastatorii, quia vastando ad desolationem ducunt carnales cogitationes, et saeculares amores, qui male fronduerant, ut ita sit locus purus aedificio Dei. Et est, sagittae potentis acutae dabuntur cum carbonibus desolatoriis, id est cum exemplo conversorum ad Deum.

[Cassiod.] Vel verba ipsius justi sunt, qui more nimis cogitantis haesitat, et quaerit remedium, dicens : Quid detur, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam. Sententia horum verborum non mutatur : Deinde interrogationi suae respondet, vel Deus dicens ; Sagittae potentis acutae, etc. Non mutatur sensus.

 

Pars II.

  1. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar : multum incola fuit anima mea.

Heu mihi. [Cassiod.] Secundo de incolatu et permistione malorum conqueritur. Quasi dicat : Accepi sagittas et carbones, sed adhuc inter malos sum. Et ideo, Heu mihi ! Acceptis enim sagittis et carbonibus jam factus triticum nondum est in horreo, sed in area, ubi palea multa premitur. Videns ergo multa mala quae ante non viderat, clamat. Heu mihi. Nulli homini apparent mali, nisi factus sit bonus. Hoc enim Dominus docet in parabola evangelica, qua dicitur quod cum crevit herba et fecit fructum, apparuerunt zizania. Inde : Heu mihi, quia incolatus meus, id est peregrinatio hujus saeculi, prolongatus est, quia, etsi breve sit tempus, tamen desiderio nimio longum videtur.

[Hilar.] Cur inde gemis ? quia habitavi, non cum bonis, sed cum habitantibus, vel tabernaculis Cedar. Cedar fuit filius Ismaelis. Unde Saraceni descenderunt, qui verius ab Agar dicerentur Agareni, sed a Sara digniori et libera nomen sibi vindicaverunt, quorum uterque in tabernaculis legitur habitasse.

[Aug., Hier., Aug.] Tabernacula ergo Ismael, recte Cedar sunt dicta ; quia Cedar ad Ismael pertinet, sicut in Genesi habetur. Per Ismael autem sive Cedar significantur mali, sicut per Isaac significantur boni. Isaac ergo modo est cum Ismael, id est spirituales cum carnalibus filiis ancillae, a quibus et patiuntur sicut Ismael persequebatur Isaac. Et est habitavi cum habitantibus Cedar, vel, cum tabernaculo Cedar, id est cum malis qui significantur per Cedar. Vel secundum interpretationem nominis. Cedar enim interpretatur tenebrae. Et est, cum habitantibus Cedar, id est cum habitantibus tenebras, sed non est obscuratus ab eis, et est idem sensus cum praecedenti. Per hoc nota quia non est dimittenda unitas corporis Christi, id est Ecclesiae ; non praecidenda ecclesia, quia, si mali nunc a bonis non possunt separari, ferendi sunt. Dico habitavi cum malis, et diu. Et hoc est quod subdit : Multum incola, etc. Vel ita continua : Cur cum illis doles esse ? quia multum incola Fuit anima mea. Ideo dicit animam incolam, ne putes corporalem peregrinationem, sed spiritualem. Sicut enim corpus peregrinatur locis, ita anima peregrinatur affectibus. Si enim Deum amat anima, ascendit ad Deum ; si autem terram amat, a Deo anima peregrinatur.

 

  1. Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus : cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

Cum his. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Multum incola fuit anima mea ; et non solum longus, sed et gravis, fuit incolatus, quia cum his qui oderunt pacem. Vel sic junge, habitavi cum habitantibus, vel cum tabernaculis Cedar ; et, cum his qui oderunt pacem, id est, qui conscindunt unitatem Catholicam, eram pacificus, id est servans unitatem, non iratus, non turbulentus. Et cum loquebar illis, id est cum prohiberem a malis, bona loquens, ipsi obstinati impugnabant me gratis.

 

PSALMUS CXX

 

PSALMI TITULUS : CANTICUM GRADUUM.

 

Levavi oculos meos.

[Aug., Alcuin.] Titulus : Canticum graduum.

Idem titulus, qui supra. Et idem sensus, id est canticum ascensionis, ascendere autem est in Deum proficere. Profectus ergo gradus est. Secundus vero gradus est petere divinam defensionem, cui nil posse obviare monstratur, qui congrue praemissum gradum sequitur. Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt, exposcere debet divinum auxilium. Congrue ergo qui supra gemebat inter malorum insidias, hic contra eos orat juvari.

[Aug.] Non enim est imperitus et improvidus, sicut ille paterfamilias, qui in Evangelio nescit quando fur venturus sit, et dormit. Et ideo ipsum subito occupat hora, per quem significantur illi, qui praesumentes de cupiditatibus suis et deliciis hujus saeculi diffluentes tument et eriguntur adversus humiles. Hi sunt qui in diebus Noe nubunt, ducunt, et aedificant, id est qui praesumunt de his qui haec Deo praeferunt. Et ideo eos comprehendit hora, sed filios lucis non comprehendit, quia semper vigilant exspectantes Dominum suum quando revertatur. Talis est iste, qui oculos ad Deum levat.

Intentio nos ad idem monens.

Modus. [Cassiod.] Bipartitus est psalmus.

Primo levat oculos et orat.

Secundo quod oravit affirmat, ostendens virtutem auxilii impetrati, ibi, Dominus custodit.

Qui ergo supra, quasi inclinatus clamavit, jam respirans oculos ad intercessores sanctos elevat, dicens :

 

  1. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.

Levavi oculos meos interiores ad montes spirituales, [Hier., Aug.] ad sanctos, qui prius illuminati sunt sole justitiae, per quos apertae sunt Scripturae. Unde veniet auxilium mihi, quia de Scripturis eorum in hac vita auxilium habemus, sed non est praesumendum de illis, imo de Domino suo, quia

 

  1. Auxilium meum a Domino : qui fecit caelum et terram.

Auxilium meum est a Domino per eos, [Aug.] quia et hi de plenitudine ejus accipiunt : in quos tamen nisi leves oculos per Scripturas, non admoveberis, ut ab eo illumineris. Illi ergo ministri : Deus autem auctor est illuminationis, qui est lux vera, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, qui potest auxiliari. Ipse est enim qui fecit caelum et terram.

 

  1. Non det in commotionem pedem tuum ; neque dormitet qui custodit te.

Non det. [Cassiod.] Laetus iste de tali auxilio sibi ipsi loquitur. Quasi dicat : Quia auxilium est Domino, ut ergo firmus sis in gradibus : Non det Dominus pedem tuum, id est cogitationem, in commotionem, ut cadas per superbiam, qua cecidit angelus et de angelo factus est diabolus. Sic enim ad perficiendum non movet pedem nisi charitas, ita ad cadendum superbia. Charitas enim ad celsitudinem humiles provehit, superbia elatos in ruinam vergit. Dico : Non det pedem in commotionem, neque etiam dormitet quod minus est) qui custodit te, id est non sinat te pigritari in fide, quia, si dormit in te fides, dormit in te Christus. Fides enim in corde tuo, Christus est in corde tuo.

[Cassiod., Hilar.] Et dicitur hoc ab humana consuetudine, ut quando fessus custos dormitat, furtum patitur. Dormitat vero Christus, quando in fide tepescimus : talis est ipse nobis quales nos ei. Deinde his duobus duo alia reddit, dicens :

 

  1. Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.

Ecce non dormitabit. [Aug.] Ad hoc enim quod dixit non dormitet, refert non dormitabit ; ad aliud vero quod dixit, non det in commotionem, refert neque dormiet. Quasi dicat : Ut autem tibi non dormiat, esto, Israel, quia ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel, id est Christus qui custodit primo per fidem, post videntes per speciem. Si ergo per speciem nondum potes, per fidem vide ; si faciem ejus videre non vales, quoniam ibi species, posteriora ejus vide. Hoc enim dictum est Moysi a Domino, quaerenti faciem ejus videre : Non potes videre faciem meam, sed sta in foramine petrae, et protegam te dextera mea, et posteriora mea videbis, cum pertransiero. Qui ergo non potest videre faciem, posteriora videat, cum transierit. Pertransivit enim Christus per passionem a morte ad vitam ; qui transitus Hebraice dicitur pascha. Pascha quidem putatur graecum, quasi passio ; sed vere Hebraeum est, id est transitus. In hoc voluit Christus videri, id est credi, non modo in eo quod mortuus est, ut et iniqui credunt, sed quod resurrexit. Primum ergo est : In principio erat Verbum ; posterius : Verbum caro factum est. Qui ergo credit quod passus est et resurrexit, Israel est. Et huic non dormit Christus. Vel ita : Non det in commotionem.

[Cass., Aug.] Loquitur vir justus sibi ipsi, dicens : Non det in commotionem pedem tuum. Non mutatur sensus horum verborum. Deinde ipsi Dominus respondet ei, dicens : Neque dormitet. Quasi dicat : Oras non moveri pedem tuum. Ut autem non moveatur pes, elige tibi, homo, custodem qui non dormit. Et hoc est quod ait : Neque dormitet qui custodit te. Deinde quaerit vir justus, quis est custos qui non dormit ? cui respondet Dominus : Ecce, qui non dormit, ille scilicet qui custodit Israel non dormitabit neque dormiet. Dormitat Christus, adhuc mortalis ; dormit moriens, quod non jam Christus. Christus enim resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Ipse est ergo qui vigilat, et nunquam dormit. Unde dicitur ad Jeremiam : Quid tu vides, Jeremia ? et ait : Virgam vigiliarum ego video, quia ego vigilo super populum meum, dicit Dominus.

[Alcuin.] Et dicitur hoc a simili virgae, quam fur tenet, ut poma vel vestimenta alterius rapiat. Si dormierit ille cujus sunt vestimenta, fur cum virga vigilat. Si autem vigilat ille, fur dormit, et non rapit. Similiter, si homo custodit vestimenta sua, ne ambulet nudus in via, id est bona opera sua, Christus dormit, id est non punit. Si vero dormit homo, Christus vigilat, id est corripit et verberat. Hic est custos, de quo in Isaia dicitur : Ad me clamat ex Seir, custos qui de nocte, custos qui de nocte ? et dixit : Custos venit mane et nox, si quaeritis, quaerite. Convertimini et venite. Hic ergo non dormitabit neque dormiet.

[Aug.] Sed, ne adhuc putes de aliquo hominum hoc accipi, subdit :

 

Pars. II.

  1. Dominus custodit te ; Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam.

Dominus custodit. Secunda pars, ubi quod oraverat affirmat, et quasi quis quaereret, quis est ille custos ? subdit : Dominus custodit te, quomodo ? ecce Dominus est protectio tua, vel, protegit te, alia littera super manum dexteram tuam. Vel sic alii transferunt, super manum dexterae tuae. Non sine causa est quod non simpliciter dicit protegit te, vel dexteram tuam, vel manum dexteram tuam ; sed transitive ait, manum dexterae tuae. Et non ait sinistrae, cum ipse nos totos fecerit, et dexteram et sinistram dederit. Aliquid ergo hic occultum absconditur, ad quod pulsando pervenitur. Sinistra ergo quidquid temporaliter habemus, quod etiam a Deo est, dextera aeternum. Illa ergo est consolatio : haec, beatitudo : secundum illud : Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me, etc. Et in Proverbiis : Longitudo dierum et anni vitae, in dextera ejus ; et in sinistra ejus divitiae et honor. Dextera ergo Dei est aeterna felicitas ; sinistra mundana, quae et a Deo. Ideoque ad dexteram ejus locandi dicuntur, qui aeterna quaesierunt ; ad sinistram, qui terrena. Sed quidam errantes, haec alternant habentes sinistram pro dextera, et dexteram pro sinistra, sicut illi qui dixerunt : Beatum populum cui haec temporalia sunt. Contra quos Dominus dicit : Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Id est pro terrenis bona non facias, sed pro aeternis.

[Aug.] Ideo ait, nesciat, ut nec saltem se admisceat, partim caelo, partim mundo serviens. Ecce quid est dextera ; per manum vero accipitur potestas, sicut ibi : Mors et vita in manibus linguae. Manus ergo dexterae potestas est, quam Deus dedit credentibus ut sint filii, ut sint ad dexteram secundum illud : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Est ergo sensus : Dominus est protectio tua super manum dexteram tuam, id est super potestatem quam dedit tibi Deus, ut sis ad dexteram, ut sis filius : quae potestas est per fidem ; sed non valet, nisi Deus protegat. Vel manus est ipsa fides. Super ergo manum dexterae tuae, id est super fidem qua fiunt filii, Dominus protegit, ut non sinat tentari supra quam possint. Sed quare oportet ut protegat ? propter scandala, quae sunt de duobus, quia et duo sunt praecepta charitatis, in quibus tota lex pendet et prophetae, scilicet dilectio Dei et proximi.

 

  1. Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.

Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. [Aug.] Deus est sol ; dies, sapientia Dei, luna, Ecclesia ; nox, caro Christi. Qui ergo errat in Deo, a sole uritur et per diem, quia in ipsa sapientia errat, de qua dicitur : Dies diei eructat verbum. Id est perfecti sapientiam perfectis ; nox vero nocti indicat scientiam, id est parvulis praedicatur humilis Christi passio quae est quasi nox ; sed non relinquuntur in nocte, id est in carnis humilitate ; sed ad altiora divinitatis provehuntur, quia lucet et luna in nocte, id est per carnem Christi praedicatur Ecclesia et proficit, quia caro ipsa Christi caput est Ecclesiae. Qui ergo in Ecclesia, id est in carne Christi scandalizatur a luna uritur. Et est sensus : Ideo oportet ut protegat, quia, si te protexerit, Sol non uret te per diem

[Aug., Hier., Alcuin.], id est non errabis in divinitate, sive in Dei sapientia ; neque luna uret te per noctem, id est non scandalizaberis in Ecclesia, vel in carne Christi. Vel, secundum litteram nostram, Dominus protectio tua super manum dexteram tuam, id est bonam operationem proteget ; et non solum operationem proteget, sed et te intus. Ita quod, sol non uret te per diem, id est ita proteget te, ut Christus non scandalizet te in cognitione deitatis suae : neque luna per noctem. Id est ipse idem non scandalizet te in cognitione humanitatis suae, vel unitatis Ecclesiae. Vel, luna, id est Ecclesia, non uret te per noctem, id est non permittet teneri nocte tribulationis.

[Hier.] Vel per diem, accipiuntur prospera ; per solem elatio, quae ex prosperis venit, per noctem, adversa ; per lunam depressio, quae ex adversis aliquando provenit. Et est, sol non uret te per diem, id est non ureris elatione prosperitatis ; neque luna per noctem, id est non depressione adversitatis succumbes. Et est hoc dictum a simili beneficii collati antiquo populo, quia, ut olim in columna nubis et ignis praecedebat Judaeos, ita nunc in prosperis et in adversis nos servat. Et quare sol et luna non uret te ? quia

 

  1. Dominus custodit te ab omni malo ; custodiat animam tuam Dominus.

Dominus custodit te, [Gl. int., Aug.] Vel ita continua, et, ut breviter de omnibus concludam, Dominus custodit te ab omni malo, a scandalis in sole et luna positis, et a persecutionibus. Et custodiat Dominus animam tuam, ne cedat, etsi corpus occiditur, quia martyres occidi queunt, flecti nequeunt. Deinde cuncta concludit, dicens :

 

  1. Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Dominus custodat introitum tuum et exituum tuum, [Cassiod., Aug.] id est bonis initiis bonos exitus adjungat. Sed quis est introitus, quis exitus noster ? ecce, quando tentamur, intramus. Unde vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis ; quando vincimus eximus. Intrantes custodit, ut sana fide intremus et humiles, ne vento superbiae crepemus, et etiam, dum non sinit tentari supra vires, exitum vero custodit ex hoc instanti, quod nunc est et usque in saeculum, quia et nunc facit cum tentatione proventum ; et cum exierimus, ab omni tentatione, jam in aeternum nihil nocebit.