Psalmi XCVI-C — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS

Psalmi XCVI-C

PSALMUS XCVI

 

PSALMI TITULUS : PSALMUS IPSI DAVID, QUANDO TERRA EIUS RESTITUTA EST EI.

 

Dominus regnavit, exsultet terra.

Titulus : Psalmus ipsi David, quando terra eius restituta est ei.

[Alcuin.] Ad litteram : Illud tangitur hic, quod mortuo Absalon iniquo filio David, qui vivens patrem persequebatur : David restituta est terra, et in pace regnavit, de quo non hic agitur, sed potius de significato.

[Aug.] David enim Christum significat, quem iniqui filii, id est Iudaei crucifixerunt, atque regnum abiuraverunt ei ; sed restituta est terra ei, quando Iudaea quae crucifixerat, credidit ; et apostoli qui titubaverant, sunt confirmati ; sed et aliae oves de gentibus sunt adductae. Vel restituta est ei terra, cum caro eius resurrexit, postquam resurrectionem, ea quae hic cantantur facta sunt. Et est sensus : Psalmus iste fit ipsi David, id est Christo, cuius laudem et victoriam continet agens de eo quod factum est, quando eius terra restituta est ei, id est Iudaea credidit, vel caro eius resurrexit. Haec autem praevidentes in spiritu prophetae, gavisi sunt, et si posset fieri, vellent impleta videre. Unde Dominus in Evangelio : Multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt. Magna ergo laetitia praesentes sancti implentur in hoc psalmo, qui de promissis rest tutionis terrae intitulatur. Palato namque fidei dulce sapit mel divinae promissionis. Et est iste quartus psalmus de primo adventu, quo mundus liberatus est.

[Cassiod.] Intentio : Monet ad exsultationem.

Modus : Bipartitus est psalmus.

Primo describens virtutes Domini, ostendens omnia restituta ei, et arguit idololatras.

Secundo omnimoda exsultatio ostenditur, quam nec persecutio interrumpat, ibi, audivit et laetata est.

Videns ergo Propheta superstitiones mundi abundare ante Christi resurrectionem, opponit, dicens :

 

  1. Dominus regnavit, exsultet terra ; laetentur insulae multae.

Dominus, [Aug., Cassiod.] ille qui spretus et occisus fuit, regnavit, id est rex esse innotuit. Quis ergo alter colendus est ? Quasi dicat : Nullus. Dico, regnavit, inde exsultet terra. Quid ergo remanet idolis ? nihil. Laetentur insulae multae,

[Aug.] id est qui habitant in insulis, quia et in insulis sunt Christiani. Vel, insulae, id est totius mundi Ecclesiae quae in medio tentationum sunt. Et ideo insulae dicuntur, quia circumlatrantur fluctibus tentationum. Et sicut insula circumstrepentibus fluctibus tunditur, sed non frangitur, ita Ecclesia per totum orbem dilatata persecutiones infidelium patitur, sed non vincitur : potius tanquam insula venientes fluctus frangit. Addit, multae.

[Cassiod.] Non dicit omnes, propter haereticorum conventus. Deinde qualis sit Dominus in primo adventu, dicit :

 

  1. Nubes et caligo in circuitu eius ; iustitia et iudicium correctio sedis eius.

Nubes et caligo sunt in circuitu eius, [Aug.] id est impiis, qui caeci sunt, qui eum non intellexerunt, est ipse nubes et caligo,

[Cassiod., Aug.] id est nubilosus et caliginosus, quibus nulla claritate splendet ; sed iustitia et iudicium, est correctio sedis eius, id est bonis est ipse iustitia et iudicium, qui correcti sunt sedes eius, quibus est iustitia, quia ex se iustificati sunt ; et iudicium, quia de eis, id est per eos ipse iudicat. Et

 

  1. Ignis ante ipsum praecedet ; et inflammabit in circuitu inimicos eius.

Ante ipsum, [Aug., Cassiod.] id est ante adventum eius, praecedet ignis, quia impii pro praedicatione prophetarum ira accensi de eorum nece tractaverunt. Et ignis ille inflammabit inimicos eius, id est ad indignationem inflammati sunt impii pro eorum praeditatione qui sunt in circuitu, quia multi cum pauci essent praedicatores.

[Aug.] Vel per ignem intelligitur charitas, de quo igne Dominus dicit : Ignem veni mittere in terram, et quod volo nisi ut ardeat ? Quasi dicat : Correcti sunt sedes Dei, ante vero quam in eis sedeat Deus, ignis, spiritus praecedit. Quod ita ait : Ignis charitatis praecedet ante ipsum : iste est bonus ignis, sicut et ille gladius bonus est de quo Dominus ait : Non veni mittere pacem, sed gladium. Hic est gladius verbi Dei, qui separat carnali affectu coniunctos, ut spiritualiter vivant. Ignis vero charitatis urit. Et hic ignis inflammabit inimicos eius in circuitu.

[Aug., Alcuin.] Per totum mundum ardet quod contra Deum est. Quo consumpto apparuerunt fulgura.

 

  1. Illuxerunt fulgura eius orbi terrae ; vidit et commota est terra.

Illuxerunt, [Aug.] vel ita et de duplici igne agit, qui erit ante secundum adventum Christi, scilicet ignis charitatis, qui ardebit in bonis, et ignis irae et invidiae, qui malos consumet. Ultimus autem ignis in quem mittendi sunt mali, non ante eum, sed post eum erit. Iste vero praeit, qui est poena malorum et salus bonorum. Cum enim Christus praedicatur, irascitur pravus, patitur iustus : ira velut ignis, adversarium comedit, qui tanquam facula consumitur ; lignum autem viride permanet, id est iustus qui in charitate ardet. Et hoc est, ignis charitatis et irae praecedet ante ipsum, in secundo adventu. Et ille ignis inflammabit in circuitu inimicos eius. Inimici enim qui idola colebant, incenduntur si mali sunt, ad consumptionem ; si boni, ad reparationem. Insuper illuxerunt fulgura eius, id est miracula, orbi terrae, id est toti mundo. Nubes, id est praedicatores viluerunt forma humana, sed fulgor mirandus in verbis et factis eorum apparuit. Et mota est terra. Vidit corde haec miracula, et commota est terra,

[Cassiod.] id est territa, quae idola colebat. Inde

 

  1. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ; a facie Domini omnis terra.

Montes, [Aug.] id est superbi, scilicet omnis altitudo contra Deum, sicut cera fluxerunt. Etsi enim non credit paganus, tamen victus est. Et hoc a facie Domini ignis fuit Deus duris. A facie Domini fluxit, omnis terra etiam gentium. Unde hoc ? quia

 

  1. Annuntiaverunt caeli iustitiam eius ; et viderunt omnes populi gloriam eius.

Caeli, [Aug.] id est praedicatores omnes, quorum cor sursum est, annuntiaverunt iustitiam eius.

[Cassiod., Aug.] Quis enim fidelium tacet Christum ? Et omnes viderunt gloriam eius corde. Et quia viderunt omnes populi gloriam Christi

 

  1. Confundantur omnes qui adorant sculptilia ; et qui gloriantur in simulacris suis.

Confundantur omnes qui adorant sculptilia. [Aug.] Hoc iam factum est. Cessat enim iam idololatria, et erubescant qui adorabant lapides, quia mortui erant lapides illi ; nos autem adoramus lapidem vivum. Et qui gloriantur in simulacris suis, quae spiritu carent. Noster autem Deus qualis est ? ipse est quem et angeli adorant.

 

  1. Adorate eum omnes angeli eius,

Adorate eum omnes angeli eius. [Aug.] Uni Deo convenit adoratio, non etiam angelis, nedum idolis vel daemonibus. Cessat ergo adoratio angelorum, sed adorant. Ipsi mali quidem angeli volunt adorari ; boni vero adorant, nec se permittunt adorari. Saltem hoc exemplo idololatrae cessent.

 

Pars II.

  1. Audivit, et laetata est Sion.

Audivit, etc. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Secunda pars, ubi post restitutionem terrae omnimoda exsultatio ostenditur, quam nec persecutio interrumpat. Quasi dicat : Annuntiabunt caeli, adorabunt angeli. Et Sion, id est Ecclesia Iudaeae, audivit haec praedicta, scilicet quod angeli eum adorant, quod annuntiaverunt caeli iustitiam eius, et quod viderunt omnes populi gloriam eius, et quod confundentur adoratores idolorum, et inde laetata est. Iudaea enim prius credebat se solam venire ad Christum, sed iam de sociis gentibus laetatur, ut de Cornelio fratres gavisi sunt, quem Petrus baptizavit.

 

  1. Et exsultaverunt filiae Iudae, propter iudicia tua, Domine.

Et filiae Iudae, [Cassiod., Aug.] id est Christi, qui de Iuda exsultaverunt. Audierunt enim apostoli et fratres qui erant in Iudaea, quia gentes receperunt verbum Dei, et inde laetati sunt, et magnificabant Deum. Et hoc propter iudicia tua, Domine, quae sunt, quia non est personarum acceptor Deus, sed omnes accipit, qui ad eum veniunt.

[Haym., Gl. int.] Vel, iudicia dicit, quod caecitas contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret. Et quasi quis quaereret, quae sunt illa iudicia ? subdit :

 

  1. Quoniam tu Dominus, altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos.

Quoniam tu Dominus es altissimus potentia. [Aug., Gl. int., Alcuin., Cassiod.] Et hoc super omnem terram quia non Iudaeorum tantum Deus es, sed et gentium. Et, o Christe, nimis exaltatus es, quia aequalis Patri, vel secundum opera. Et hoc super omnes deos. Quasi dicat : Non super omnes malos deos, sed etiam super bonos, scilicet homines et angelos. Vel, per terram et deos, peccatores et iustos accipe. Vel per terram et deos significat eum imperare terrenis et caelestibus. Et cum talis sit, ergo,

 

  1. Qui diligitis Dominum, odite malum ; custodit Dominus animas sanctorum suorum. De manu peccatoris liberabit eos.

Qui diligitis Dominum odite malum, [Cassiod.] id est diabolum, cum quo non diligitur Deus. Nemo enim potest duobus dominis servire.

[Aug., Alcuin.] Si vero cum coeperis odisse malignum, subsequuntur persecutiones, ne timeas, quia Dominus custodit animas sanctorum suorum, de quibus tollendis est ultimum genus persecutionis.

[Aug.] Gravior est enim persecutio, qua animas tollere conantur, sed eas Dominus custodit ; etsi corpora moriantur, animas non possunt occidere. De manu peccatoris,

[Hay., Aug.] id est de diaboli potestate liberabit eos. Quod si forte quereris te perdere lucem istam, ne cures, quia vera lux est tibi.

 

  1. Lux orta est iusto ; et rectis corde laetitia.

Lux enim fidei orta est iusto, et rectis corde laetitia, [Aug., Gl. int., Aug.] quibus, scilicet per omnia placet Deus, orta est laetitia, per spem. Non enim vere in miseria sunt pressurae sancti, spe iam salvi. Ergo.

 

  1. Laetamini iusti in Domino, et confitemini memoriae sanctificationis eius.

Laetamini, iusti, in Domino, [Hier., Aug.] non in mundo, in quo sunt pressurae. Et confitemini memoriae sanctificationis eius, id est laudate eum, quia memor fuit sanctificare nos, quia nisi vellet, non gauderetis in illo.

 

 

PSALMUS XCVII

 

PSALMI TITULUS : PSALMUS DAVID.

 

Cantate Domino.

Titulus : Psalmus David. Titulus iste patet.

[Cassiod.] Psalmus iste tertius est eorum qui de utroque adventu agunt, in quibus omnibus est causa timoris et spei : spei per misericordiam primi adventus, timoris per iudicium secundi adventus. Haec et si saepe iterentur, tamen semper nova sunt varia descriptione.

Intentio : Monet ad laudem et exsultationem.

Modus : Bipartitus est psalmus.

Primo agit de ostensione salvatricis dexterae.

Secundo dicit omnibus modis laudandum et annuntiandum, ibi, iubilate Deo.

[Aug.] Invitans ergo ad laudem ait : O vos, qui novi estis in Christo, olim veteres in Adam,

 

  1. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit.

Cantate Domino, [Gl. int., Cassiod.] vita et lingua, canticum de incarnatione Christi, et hominis redemptione, novum quia nihil tale mundus audivit. Unde ? scilicet quia mirabilia fecit. Quae mirabilia ? non solum quae communia sunt, sed etiam hoc singulare, scilicet quod

 

  1. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius.

Dextera eius, [Cassiod.] id est Christus, qui dicitur dextera Patris, pro mira operatione. Et brachium sanctum eius. Ipse idem Christus. Qui dicitur brachium, pro fortitudine salvavit. Non dicit quid, sed intelligimus orbem terrae, quod fuit magnum miraculum. Maius enim est quod totum orbem a morte aeterna erexit, quam quod mortuos suscitavit. Salvavit dico, sibi Deo. Hoc addit, quia multi salvantur corporaliter, sed sibi ipsis, non ei ; quia accepta corporali sanitate lasciviunt. Qui enim aegroti erant, casti, sanati, adulteri fiunt ; et qui cum aegrotarent, neminem laedebant, receptis viribus opprimunt innocentes. Isti ergo sanati sunt, sed non ei, sed illi qui per fidem intus sanantur, ergo sanantur ei.

[Gl. int.] Vel secundum aliam litteram, salvabit se dextera eius. Et quasi quis quaereret, ubi ea dextera est, subdit :

 

  1. Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelasti iustitiam suam.

Notum fecit Dominus salutare suum, [Aug.] id est Christum. Ea enim est dextera, vel brachium, quae et salutare, scilicet Christus, quibus fecit notum ? non hic vel illic, sed in conspectu gentium revelasti,

[Cassiod., Alcuin.] non sub velamine ostendit, iustitiam suam, id est salutare. Christus dicitur salutare, eo quod salvat ; iustitia, eo quod iustificat.

 

  1. Recordatus est misericordiae suae ; et veritatis suae domui Israel.

Recordatus est misericordiae suae, [Cassiod., Aug.] scilicet ut homo factus liberaret, et veritatis suae, quam in futuro exhibebit, quando facie ad faciem eum videbunt ; sed quibus est recordatus ? Domui Israel, id est videnti Deum. Vel ita : Recordatus est misericordiae suae. Misericordia est quod promisit. Hanc sequitur veritas, quia reddidit. Unde subdit, et veritatis suae. Misericordia ergo promisit promissionem, promissio reddit veritatem, sed cui ? Domui Israel, qui modo videt veritatem per fidem, et post per speciem videbit, et ne ad litteram putes Israel unam gentem, subdit :

 

  1. Viderunt omnes termini terrae : salutare Dei nostri.

Viderunt mente omnes terrae termini, [Cassiod., Aug.] id est a termino usque ad terminum. Quid ? salutare Dei nostri, id est Iesum. Ideo dicit omnes, quia non quibusdam tantum datus est Christus.

 

  1. Iubilate Domino, omnis terra ; cantate, et exsultate, et psallite.

Iubilate [Cassiod., Haym.] Secunda pars, ubi dicit omnibus modis laudandum esse, et annuntiandum, quia venit iudex. Quasi dicat : Quia haec fecit, ergo iubilate Deo voce sine verbis. Iubilus enim gaudium est, quod nec potest taceri, nec valet exprimi ubi deficit locutio. Addit, omnis terra,

[Cassiod., Gl. int.] quia omnes viderunt, cantate Deo verbis, ubi valet locutio, et exsultate corde et psallite opere. Quibus modis ?

 

  1. Psallite Domino in cithara et voce psalmi, in tubis ductilibus, et voce tubae corneae.

Psallite Domino in cithara. [Cassiod., Hier.] Id est, actu carnis, scilicet mortificatione carnis, et opera divina facite pascendo pauperes, quae significantur per psalmum. Deinde eadem praeposterata subiungit, cantate in cithara et voce psalmi. Ideo praeposterat, ut quodvis eorum prius fiat, totum ad Deum pertineat : Et in tubis ductilibus, scilicet in tubis argenteis, vel aereis, quae tundendo producuntur, et voce tubae corneae.

[Hier., Cassiod.] Morem Iudaeorum tangit, qui et habebant duo genera tubarum sicut legitur in libro Numeri, alias quae argento vel aere ductili producebantur, alias corneas.

[Aug.] Per ductiles tubas significantur qui tribulati sub malleo universae terrae, id est diabolo, proficiunt et sonant laudes Dei. Tribulatio ergo tunsio est, profectus productio est. Talis tuba erat Iob, qui repente percussus tantis damnis et orbitate filiorum, tunsione illa tantae tribulationis, quasi tuba ductilis sonuit : Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Deo placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. Ecce quam suavem sonum dedit ista tuba. Cornu vero carnem excedit, sic firmum est et capax vocis. Is est ille qui carnis affectus superat et libidines, qui non sapit terram, sed quae sursum sunt. Qui in carne ambulat, sed non secundum carnem militat, sicut cornu carni haeret, et eam superat. Et est sensus : Cantate in tubis,

[Aug., Gl. int.] ut scilicet sint praedicatores, ductilibus, id est productis, et proficientibus sub malleo diaboli. Et cantate in voce tubae corneae, id est ita aliis sonent ut in se ipsis vitia carnis castigent.

 

  1. Iubilate in conspectu regis Domini, moveatur mare et plenitudo eius ; orbis terrarum, et qui habitant in eo.

Iubilate. [Aug.] Quasi dicat : Vobis ita agentibus quid erit ? Ecce tubis sonantibus, aures Dei delectantur ; et fluctus maris, id est saeculi excitantur. Et hoc est quod dicit, iubilate in conspectu regis Domini, cuius aures delectantur. Moveatur mare et plenitudo eius, praedicit non optat,

[Gl. int., Aug.] apostolis enim praedicantibus quasi tubis, motum est mare saeculi, et increverunt fluctus persecutionum. Exponit quod dixerat, mare et plenitudo eius,

[Haym.] scilicet orbis terrarum, et qui habitant in eo. Illis autem persequentibus,

 

  1. Flumina plaudent manu simul, montes exsultaverunt a conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram.

Flumina plaudent manibus, vel manu, id est, sancti pleni Spiritu Dei, gaudebunt bonis operibus. [Aug.] Et hoc simul, vel in idipsum. Vel in bono potest praelegi : Moveatur quasi tubis sonantibus, Moveatur mare, id est indulcetur mare legis, id est legalis amaritudo, ligno crucis in ea posito, quasi ligno Moysi in Marath. Cum enim venissent filii Israel in Marath, ubi erant aquae amarae, non poterant bibere prae nimia amaritudine ; ideoque ostendit Dominus Moysi lignum, quo posito in Marath, dulcorata est aqua. Hoc est lignum crucis, quod legalem amaritudinem quam nullus poterat portare, mitigavit, ut legis sacramenta pateant credentibus. Deinde subdit : Et plenitudo eius,

[Alcuin., Cassiod.] scilicet universa legis sacramenta ; orbis terrarum, id est gentilitas ad conversionem moveatur ; et qui habitant in eo. Hoc ideo subdit, ut quae figuratum dixerat de hominibus accipias. Vel ita ; mare, id est saeculum moveatur terrore futuri iudicii, ubi impii timent ; et plenitudo eius, id est multitudo hominum peccatis plena, quia ibi multa erunt peccata ; et movetur orbis terrarum, ad litteram, quia et ipse orbis tunc vertetur in novam faciem, quando erit caelum novum et terra nova ; et qui habitant in eo, moveantur timore ; sed flumina, id est boni, tunc plaudent manu simul, id est pro bonis operibus laetabuntur ; nam montes exsultabunt a conspectu Domini ;

[Aug.] boni enim gaudebunt veniente iudice, mali vero contremiscent. Quare exsultabunt ? Quoniam venit iudicare terram, id est omnem peccato[Rem Inde gaudent montes, quia non iniuste iudicabit.

 

  1. Iudicabit orbem terrarum in iustitia, et populos in aequitate.

Iudicabit enim orbem terrarum, [Cassiod., Alcuin.] id est omnes terrenos in iustitia, quia non meruerunt misericordiam. Ei namque qui non fecit misericordiam, fiet iudicium sine misericordia, sub ignaro vel iniquo iudice,

[Aug.] etiam bonus timeret, nunc tantum ut malus timeat, necesse est ; et populos

[Cassiod.], id est fideles de Iudaeis et gentibus iudicabit in aequitate, quia capient aequa meritis.

 

 

PSALMUS XCVIII

 

PSALMI TITULUS : PSALMUS DAVID.

 

Dominus regnavit.

Titulus : Psalmus David. Patet titulus.

[Alcuin.] Agit hic Propheta de potentia et regno Christi ut etiam in homine adoretur, de quo tria dicit : Propheta enim describit Christum esse regem, et bona dantem, cui et antiqui servierunt, et his tribus tres admonitiones subiicit, quod in psalmi serie liquet.

[Aug.] Haec autem de Christo futura sub velamine praedixerunt prophetae, ut quibusdam figuris rerum tegerent sententias suas, sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est, ut iustitia de caelo prospiceret.

Intentio : Monet ut Christum tanquam Deum adoremus, et velut regem exaltemus.

Modus : [Alcuin., Cassiod.] Bipartitus est psalmus.

Primo, ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet, altum super omnes. Unde ei cedere monet.

Secundo monet eum adorari, quia patres antiqui fuerunt eius, id est ei servierunt, ibi, exaltate

Dominum. Ostendens ergo Christum regem, dicit :

 

  1. Dominus regnavit, irascantur populi : qui sedes super cherubim, moveatur terra.

Dominus, [Aug.] id est Christus, et si prius humilis, regnavit, id est rex esse innotuit post resurrectionem et ascensionem ; et inde irascantur populi, quantumcunque velint. Irrisio est. Quasi dicat : Secure concedi potest ut irascantur, quia non sunt ei ultra nocituri. Tamen permittendo dicit non imperando, qui sedet super cherubim.

[Aug., Alcuin.] Ille scilicet regnavit qui sedet super cherubim, ad litteram, super angelicas potestates, et contra eum nihil potest terra, et si fuit ipse in terra, ubi passus est iram populi, moveatur terra. Idem est quod supra dixit, irascantur populi. Quis Dominus sit iste, exprimit dicens :

 

  1. Dominus in Sion magnus ; et excelsus super omnes populos.

Dominus iste est qui in Sion, [Cassiod., Alcuin.] id est in Iudaeis natus est, ad litteram. Et ipse est magnus, et excelsus super omnes populos. Hoc dicit ne pro passione vilescat. Vel ita : Etsi irascantur populi, tamen Dominus est magnus in Sion, id est Ecclesia Iudaeorum, et excelsus super omnes populos gentium.

[Aug.] Vel ita totum ab illo loco : Irascantur. Quasi dicat : Christus post resurrectionem rex esse innotuit, et inde irascuntur populi, id est irascentur. Hoc praedixit Propheta futurum, sed iam factum est. Cum enim post resurrectionem Christus coepit praedicari, irati sunt populi qui colebant idola. Et nota quod non ait irascentur, sed irascantur, hac forma locutionis utens, quia bona inde proventura cernebat. Ex ira enim ipsorum multa bona fecit Deus, quia dum illi irascuntur, servi Dei purgantur. Ille scilicet regnavit, qui sedet super cherubim, id est qui quiescit et regnat in eo qui habet charitatem. Cherubim enim plenitudo scientiae interpretatur, quae est charitas. Plenitudo ergo scientiae legis, quae est sedes Dei, erit in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra potest contra caelum ? Interroga ergo cor tuum, utrum charitatem habeat. Si est ibi charitas, est ibi plenitudo legis. Et ita sedes Dei factus es, sicut scriptum est : Sedes sapientiae, est anima iusti. Et alibi : Dominus dicit : Caelum mihi sedes. Moveatur terra. Hoc non mutat. Dominus in Sion magnus.

[Aug.] Quasi dicat : Dico quod sedet super cherubim. Si autem non intelligis, quod est, sedes super cherubim, hoc vide, Dominus, est, magnus in Sion, id est in anima quae Deum speculatur, sive in Ecclesia. Sion enim interpretatur speculatio. Si ergo tu es de Ecclesia, et in te magnus est, et excelsus, est in te, super omnes populos, qui irascuntur, vel irascebantur. Et quia excelsus est super omnes populos,

[Cassiod.] iam ergo ipsi populi qui prius blasphemi erant.

 

  1. Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est ; et honor regis iudicium diligit.

Confiteantur nomini tuo, [Aug.] id est famae et gloriae. Nomini dico, iam magno, parvum erat, quando irascebantur, id est paucis diffamatum. Sed iam in omni terra dilatatum est, et debetis confiteri, quoniam ipsum nomen est terribile potentia, qua punit, et sanctum bonitate qua parcit, et honor regis.

[Cassiod.] Hic exponit quomodo debent confiteri, scilicet discrete, non tantum honorifice. Et id est, quia honor regis, id est gloriosa praedicatio, diligit iudicium, id est exigit discretionem, quia non levi voluntate colendus est, sed fixa deliberatione quod ab ipso est. Unde subdit :

 

  1. Tu parasti directiones ; iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.

Tu parasti directiones, etc. [Cassiod., Aug.] Vel ita distingue : Terribile est nomen, et honor regis, est iudicium, id est damnatio nocentium ; et hoc iudicium ipse diligit. Vel ita, et honor. Quasi dicat : Terribile est nomen eius, quia etsi crucifixus est, praedicatur iudex venturus, et non errabit in iudicio. Et, id est quia honor regis diligit iudicium, non tantum misericordiam qua parcit, sed et iudicium quo singulis secundum merita redet. Ne quis ergo stulte de misericordia praesumat, quia unicuique reddet pro meritis. Iustum enim non est iudicium, nisi merita reddantur sua unicuique, quemadmodum gessit in corpore, sive bonum sive malum. Si ergo quaeritis iusti esse, ipse est qui facit, quia dirigit. Unde subdit : Tu parasti directiones tortis,

[Aug., Gl., int., Aug., Cassiod.] has scilicet tu fecisti iudicium ut discernamus inter bonum et malum, et iustitiam. Iustitia est cum bonum facimus et malum vitamus. Ubi ? In Iacob, non solum in illo patriarcha, sed etiam in populo quem significavit. Et tu fecisti haec, quae alius non posset.

 

Pars II.

  1. Exaltate Dominum Deum nostrum ; et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est.

Exaltate Dominum. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Secunda pars, ubi monet adorari eum, quia patres fuerunt eius. Quasi dicat : Quia haec facit in nobis, ergo exaltate, secundum quod ipse est Deus, Dominum Deum nostrum, scilicet Christum, qui facit iudicium in nobis et iustitiam, et usque eo exaltate, ut adoretis. Et hoc est quod dicit, et adorate scabellum pedum eius, vel suppedaneum pedum eius. Videndum est quid nos iubeat adorare cum dicit, adorate scabellum pedum eius, terram scabellum pedum eius esse dicit alibi Scriptura his verbis : Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Ergo terram iubet nos adorare, quia est scabellum pedum eius. Sed alibi dicit Scriptura : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Sed sciendum est quia in Christo terra est, id est caro, quae sine impietate adoratur. Suscepit enim de terra terram, quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit. Haec sine impietate a verbo Dei assumpta adoratur a nobis, quia nemo spiritualiter carnem eius manducat, nisi prius adoret. Non illa dico adoratione quae latria est, quae soli Creatori debetur ; sed illa quae in dulia dignior est. Dulia enim adoratio est, quae etiam creaturae exhibetur, quae duas species habet : unam quae indifferenter omnibus ; alteram quae soli humanitati Christi exhibetur. Et est adorate scabellum pedum eius, id est corpus Christi, quod est scabellum Divinitatis,

[Cassiod., Aug.] Per pedes enim indefecta stabilitas Deitatis accipitur ; sed qui adorat non terram intuetur, sed illum potius cuius scabellum est propter quem adorat. Unde subdit : Quoniam sanctus est, in cuius honore scabellum adorat.

[Cassiod.] Quasi dicat : Non propter se, sed propter ipsum cuius est scabellum adorat. Ideo autem dicit, sanctus, et non sanctum, ut discernas corpus a deitate, et si in utroque una sit persona.

[Aug.] Vel secundum litteram nostram, quoniam sanctum est, ipsum scabellum, id est corpus, ideo adorate, quoniam,

 

  1. Moyses et Aaron in sacerdotibus eius ; et Samuel inter eos qui invocant nomen eius.

Moyses legislator, et Aaron summus sacerdos fuerunt in sacerdotibus eius Christi. [Gl. int., Cassiod., Aug.] Nos imitamini quasi magni fuerint isti, qui eum praedicaverunt.

[Cassiod.] Nota quod Moyses sacerdos dicitur, qui si non hostias, vota tamen obtulit Deo, et pro populo supplicavit, et Samuel inter eos qui invocant nomen eius. Nota quia Samuel non numeratur inter sacerdotes, quia fuit Ephraim de qua tribu non fit sacerdos secundum legem, sed de Levi. Et ideo, inter invocantes ponitur ; fuit tamen sacerdos sicut alibi legitur, et isti iam tunc

 

  1. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ; in columna nubis loquebatur ad eos.

Invocabant Dominum Christum, [Gl. int., Cassiod.] et ipse qui nunc loquitur in homine, exaudiebat eos, (tantum valet sincera oratio) et loquebatur ad eos in columna nubis,

[Aug.] id est per figuras in nube obscura ; sed illa dicta quemdam manifestum praesignabant, scilicet Christum. Ad eos ergo loquebatur in nube, qui iam nobis loquitur in scabello, id est in carne assumpta aperte. Et nota quod non ait in nube, sed in columna nubis.

[Cassiod.] Columna enim fortitudo est, et decor domus. In hac specie loquebatur eis, quae annuntiabat Ecclesiam, vel carnem Christi ; sed tunc in nube loquebatur, qui modo per Filium aperte loquitur. Et isti qui tanti erant,

 

  1. Custodiebant testimonia eius, et praeceptum quod dedit illis.

Custodiebant testimonium eius, et praeceptum quod dedit illis. [Cassiod.] Distingue inter testimonia et praecepta. Testimonium est per aliqua signa praecedentis rei posita significatio. Unde saepe in lege dicitur : Hoc erit nobis in testimonium, qualiter Iacob et Laban posuerunt acervum lapidum in testimonium.

[Cassiod., Gl. int.]. Praecepta vero sunt sicut praecepta legis per Moysen data : Non occides, etc. et quia custodiebant. Ideo, o

 

  1. Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.

Domine Deus noster, tu exaudiebas eos, [Cassiod.] in iustis petitionibus. Et, o Deus, tu propitius fuisti eis, condonando eis peccata, ne noceant in futurum. Propitius enim non dicitur Deus, nisi peccatis. Quando dat veniam tunc dicitur propitius. Propitius fuit ignoscendo. Propitius etiam fuit ulciscendo. Unde subdit et ulciscens,

[Aug.] id est vindicans, quod est etiam propitiatio. Ulciscitur etiam castigando, ne semper peccare delectet, et ne humana elatio subreperet. Unde Apostolus : Datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet, etc. Vere ergo propitius est Deus, non solum donando peccata, sed etiam vindicando et castigando.

[Aug.] Ecce, etsi tanti essent isti, aliquid tamen habebant peccati in omnes adinventiones, vel affectiones eorum, scilicet ulciscens erat. Affectiones dicit, quas solus Deus noverat esse in cordibus eorum, pro quibus poena erat eis pati eos cum quibus erant. Quotidie enim patiebantur populos contradicentes, et inique viventes, inter quos vivere cogebantur. Pro quorum peccatis, quasi pro suis dolebant per charitatem. Ecce qualiter vindicabat in omnes affectiones eorum. Non enim, sicut a plerisque putatur, fuit Moysi poena tantum non intrare in terram promissionis, in quam etiam miseri intraverunt. Sed etiam figura rei, scilicet quod qui sub lege essent, quia per eum data est lex et sub gratia esse nollent, non intrarent in requiem aeternam. Et quia propitius est, ergo

 

  1. Exaltate Dominum Deum nostrum, adorate in monte sancto eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.

Exaltate Dominum, [Aug., Gl. int.] qui blanditur et cedit ut pater ; addit Deum nostrum. Quasi dicat : Secundum quod Deus est exaltate eum, et adorate Dominum, sed non praeter montem eius, sed in monte sancto eius, id est in corpore.

[Aug.] Hic est lapis ille parvus, qui, sicut Daniel ait, crevit in montem magnum, et implevit totam faciem terrae Dan. II). Praecisus, id est natus, de monte, id est a gente Iudaeorum, quae colebat unum Deum. Et ideo monti comparatur sine manibus, id est sine operibus hominum, quia de Virgine sine virili semine conceptus. Ideo adorate, quoniam sanctus Dominus Deus noster, qui in monte est.

 

 

PSALMUS XCIX

 

PSALMI TITULUS : PSALMI IN CONFESSIONE.

 

Iubilate Domino omnis terra.

Titulus : Psalmus in confessione.

[Cassiod., Alcuin.] Confessio gemina est : Una est laudis, altera peccatorum.

Confessio laudis convenit perfectis, confessio peccatorum incipientibus : de utraque agitur hic. Docet enim hic psalmus et Deum alacriter laudare, et peccata nostra humiliter plangere, quia nec in malis est desperandum, nec in bonis animus debet esse elatus. Et est sensus : Psalmus iste est in confessione, id est agit de confessione, scilicet laudis, vel de utraque.

Intentio : Monet ad confessionem.

Modus : Bipartitus est psalmus.

Primo, perfectis praecipuum genus confessionis, id est laudem indicit.

Secundo intraturis, id est incipientibus, inducit secundum genus confessionis, scilicet peccatorum, ibi, introite in conspectu

[Aug.]. Ad laudem ergo monens, non unum angulum terrae hortatur, sed sicut ubique novit seminatam benedictionem, ita undique exigit iubilationem, dicens : o

 

  1. Iubilate Deo omnis terra : servite Domino in laetitia.

Omnis terra. [Aug.] Non pars, quia ubique benedictio seminata est, iubilate Domino, non alii. Iubilatio autem vera fit voce et corde. Quasi dicat : Si iubilat vox exterius, cor intelligat interius. Sonus enim cordis est intellectus. Iubilus autem sonus est laetitiae sine verbis, quia eis laetitia animi non potest explicari, quando videlicet homo gaudens ex his quae non possunt explicari verbis erumpit in vocem quamdam exsultatione sine verbis, ita ut appareat eum ipsa voce gaudere. Sed quasi repletum nimio gaudio non posse verbis explicare quod gaudet. Hic autem iubilus sit a bonis in confessione ; a malis vero in confusione, cum de terrenis adeo gaudent sicut, verbi gratia, messores vel vindemiatores copia fructuum iucundantur, et de feracitate terrae gaudentes cantant, et inter cantica inserunt voces quasdam sine verbis, in elatione exsultantis animi. Et haec est iubilatio improbanda. Iusti vero gaudent videntes mundo corde, quis Deus, quanta et quo ordine, et quam mirifice fecit. Unde exsultantes cantant, et est ista iubilatio coronanda, Servite Domino,

[Cassiod.] non necessitate, sed charitate, quia liberati estis per Christum. Et ideo, servite in laetitia, non murmurantes, ut Iudaei in deserto murmuraverunt.

[Aug.] Haec servitus non est amaritudinis, nec indignationis, sed felicitatis et libertatis. Gratum enim est redemptis servos esse. Servum te faciat charitas, quia liberum te facit veritas. Unde Dominus : Si manseritis in verbo meo ; vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas vos liberabit Ioan. VIII).

 

  1. Introite in conspectu eius in exsultatione.

Introite. [Alcuin., Cassiod.] Dixit, servite Domino, unde praemium subdit, dicens : Introite in conspectu eius in exsultatione. Magnum est praemium in conspectu tanti iudicis gaudere, et accipitur hoc de futuro. Vel de praesenti accipitur sic ; introite in exsultatione in conspectu eius,

[Aug.] id est in conscientia exsultate ubi Deus videt ; foris lingua exsultare facile est.

 

  1. Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et non ipsi nos.

Et scitote quoniam Dominus ipse est Deus. [Aug.] Quis hoc nescit quod Dominus sit Deus. Sed de crucifixo hoc dixit contra Iudaeos. Quasi dicat : Non vilescat vobis, quem crucifixistis, et flagellastis, quia ipse est Deus. Et hoc scitote : Ipse fecit nos et non ipsi nos, id est omne nostrum bonum ex eo est, non ex nobis : ex eo est, unde coronamur ; ex nobis, unde damnamur.

[Hier.] Et agit de bonis operibus gratiae vel de operibus creationis agit. Ipse fecit nos et non ipsi nos, id est creavit nos, iuxta illud : Omnia per ipsum facta sunt.

[Cassiod.] Hoc dicit, ne quis putet creationem nostram patribus deputandam, qui sunt ministri ; Deus autem auctor.

 

  1. Populus eius et oves pascuae eius : introite portas eius in confessione, atria eius, in hymnis confitemini illi.

Populus eius. [Gl. int.] Quasi dicat : Ipse fecit nos, qui sumus populus eius. Et est, vel secundum aliam litteram, quae est : Nos autem populi eius sumus, et ipse est rex, et oves sumus, ipse pastor. Pascuae eius, id est Scripturarum, in quibus saginat fidelium mentes. Introite.

[Cassiod., Alcuin.] Secunda pars, ubi intraturis secundum genus confessionis inducit : Quasit dicat : Monui intrare in conspectu eius, nec dubitetur, quia misericordia est ei. Ergo introite confidenter, non foris stetis ubi sunt hostes, extra vos lupus invenit. Introite dico, portas misericordiae eius, in confessione.

[Aug.] In portis initium est, et confessio peccatorum, de qua hic agitur, a qua incipiemus ad misericordiam Dei intrare. Et est introite portas misericordiae eius in confessione, id est a confessione incipite ad misericordiam Dei intrare, non a vobis facti ; laudate eum a quo factis estis, vos accusando, quia et nostra accusatio ad laudem ignoscentis pertinet. De hoc autem alibi dicitur : Incipite Domino in confessione. Et cum intraveritis in atria eius, id est in amplitudinem caelestis beatitudinis gratiae plenitudine percepta, confitemini illi in hymnis, id est in laudibus. Quasi dicat : Cum intratis, vos reprehendite ; cum intraveritis, ipsum laudate, etc.

 

  1. Laudate nomen eius quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia eius ; et usque in generatione et generationem veritas eius.

Laudate nomen eius. [Gl. int., Aug.] Nunc et in futuro, quia dum laudatur dulcescit. Unde subdit : Quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia eius, quia et hic liberat, et in futuro coronat, et usque in generatione et generationem, id est in omnem generationem, vel in terrena generatione et caelesti, in una quae parit mortales ; in altera quae parit aeternos, est veritas eius, implens promissa.

 

 

PSALMUS C

 

PSALMI TITULUS : PSALMUS IPSI DAVID.

 

Misericordiam et iudicium.

Titulus : Psalmus ipsi David.

[Cassiod., Alcuin.] Psalmus iste centesimus est, et sicut centenarius perfectus numerus est, ita iste psalmus continet et docet formam perfectae sanctitatis. Hic enim docemur bona appetere, mala renuere : quae est perfecta conversatio vitae. Et quia omne bonum nostrum Christo attribuendum est, ideo titulus habet : Ipsi David. Et est sensus : Psalmus iste attribuitur ipsi David, id est Christo, ut hoc totum quod hic docemur, virtutibus Christi applicetur, nihil illi terreno regi. Et cantat hoc Christus, et nos in illo. Haec enim vox competit capiti et corpori. Agit autem de misericordia et iudicio.

Intentio : Monet bona appetere, et mala renuere.

Modus : [Cassiod.] Tripartitus est psalmus.

Primo de misericordia et iudicio proponit.

Secundo exponit quae sit via immaculata, ibi, perambulabam.

Tertio dicit quis sit finis malorum, ibi, in matutino.

De misericordia ergo et iudicio proponens ait, o

 

  1. Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine.

Domine cantabo, [Aug., Gl. int.] id est iucunde annuntiabo misericordiam, quae modo est, et iudicium quod erit in futuro. Et hoc tibi, id est ad tuum honorem, qui utroque laudabiliter uteris.

[Aug.] Nemo ergo de misericordia Dei desperet ac praesumat ad impunitatem, quia est ei iudicium ; et nemo immutatus in melius iudicium timeat, quia praecedet misericordia. Haec semper simul in eo sunt. Deus enim nec in bonitate misericordiae perdit iudicii severitatem, nec in iudicando cum severitate amittit misericordiae bonitatem. Sed et per tempora haec duo distinguuntur, secundum effectus. Misericordia enim nunc omnibus offertur et multipliciter exhibetur ; iudicium autem in futuro. Hic enim est tempus misericordiae, cum Dei patientia, peccantes ad poenitentiam adducit et bonis et malis bona temporalia praestat. In futuro autem tempus iudicii, cum unicuique secundum merita reddet.

[Cassiod., Alcuin.] Haec duo mutua sibi iunguntur societate. In his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est praemissa causa, quare sic se habet, sicut postea subdit, cum ait :

 

  1. Psallam et intelligam in via immaculata, quando venies ad me.

Psallam et intelligam in via. [Haym., Hier., Alcuin.] Quasi dicat : Cantabo misericordiam et iudicium. Et propter haec duo psallam, id est in hilaritate bene operabor, et intelligam quando venies ad me in secundo adventu, vel in obitu cuiusque, ego, dico, positus in via immaculata.

[Aug., Gl. int.] Psallere enim est in hilaritate operari, et intelligere non potes, nisi in via immaculata, sed in ea intelligitur, quando ad nos veniat Deus. Vel ita : Ego psallam et intelligam, existens in via immaculata. Non mutatur sensus, psallam et intelligam, per hoc quando, id est quia venies ad me, id est ope tua psallam et intelligam ?

[Cassiod.] Vel ita : Psallam, id est hilariter operabor, et per hoc intelligam ; hoc enim dat psallere, ut intelligam mente, quod oculis non patet, id est credam quod veniet quem iste tantum desiderat. Et hoc est : Intelligam, dico, quando venies ad me, per carnem, in primo adventu. Venies dico, in via immaculata, quia mundum sine peccato transilivit.

 

Pars II.

  1. Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae.

Perambulabam. [Alcuin., Gl. int.] Secunda pars, ubi exponit quae sit via immaculata. Quasi dicat : Psallam et intelligam in via immaculata, antequam etiam intelligerem, perambulabam, etc. Vel ita continua : Quae est via immaculata ? ea est innocentia. Unde subdit : Perambulabam in innocentia.

[Aug.] Quasi dicat : Haec via immaculata ab innocentia incipit, et consummatur. Non est opus multis verbis. Innocens esto, et perfecisti iustitiam ; sed duobus modis nocet homo, si facit miserum, vel si deserit miserum. Innocens vero est qui nec sibi nec aliis nocet. Unde iste ait : Perambulabam, vel deambulabam. Quasi dicat : Ampla via, in innocentia cordis mei ; angustias enim patitur omnis malitia, sola innocentia lata est, ubi deambuletur, quasi spatiando. Haec sunt deambulatoria sacerdotum, in Ezechiele. Deinde exponit quod dixerat, scilicet perambulabam, in medio domus meae, id est cordis mei, in quo quiete habitat bene conscius : alii autem foras pelluntur, quasi a fumo, vel stillicidio, vel mala uxore, et in nugis extra quiescunt, et de his qui foris sunt, circa corpus delectantur, quia non est illis bene intus, unde gaudeant in conscientia sua.

[Cassiod., Aug.] Vel in persona Christi, hoc potest legi sic, quasi dicat : Quae est via immaculata ? innocentia. Et ego perambulabam in innocentia cordis mei, quasi non transitoria quaesivi, sed cucurri viam mundi existens, in medio domus tuae, alia littera, id est Ecclesiae, in cuius medio existo, quasi exemplo omnium. Innocentia hoc potest, ut faciat eum habitare in medio domus Dei, quasi honorabilem et exemplum aliorum.

 

  1. Non proponebam ante oculos meos rem iniustam ; facientes praevaricationes odivi.

Non proponebam, [Cassiod., Alcuin.] Innocentiam per partes exponit, primo dicit, quia nihil habet cum malis, sic : Non proponebam rem iniustam ante oculos meos, etc., usque oculi mei, ubi dicit, quia pars est ei cum iustis. Et deinde dicit quod versutias diaboli de corde fugat, ibi, in matutino, etc. Quasi dicat : Perambulabam in innocentia, hoc utique dicit totus Christus, quod non proponebam ante oculos meos rem iniustam,

[Aug.] id est non diligebam rem iniustam, nec placuit mihi iniustitia alterius, facientes praevaricationem. Exponit rem iniustam, quasi dicat : Non diligebam rem iniustam, sed potius, facientes praevaricationem,

[Aug.] id est eos qui legem Dei non faciunt, etsi in Ecclesia sint, odivi, id est a me repuli praevaricatores ; sed non homines, id est non ex eo quod sunt homines, sed quia praevaricatores.

 

  1. Non adhaesit mihi cor pravum ; declinantem a me malignum non cognoscebam.

Non adhaesit. [Alcuin., Aug.] Deinde exponit quos dixerat praevaricatores, subdens : Non adhaesit mihi cor pravum, id est qui praevaricatur corde, quasi non consensi non rectis. Declinantem a me malignum,

[Cassiod.] id est haereticum hominem, qui a Catholicis dissentit, et qui a rectis semitis deviat non agnoscebam,

[Aug., Cassiod.] id est non approbabam, non mihi placebat, quia etsi signati sint nobiscum sacramentis, non tamen inde sunt.

[Aug.] Vel, non adhaesit mihi cor pravum, id est cor tortum quod habet qui non vult omnia quae Deus vult, sed etsi timet infirmus, quod praesignavit Iesus timens, tamen subdat se Deo dicens cum Christo : Transeat a me calix iste ; fiat tamen voluntas tua. Vitet ergo mala, quantum potest : et si non potest, subeat. Et non cognoscebam malignum declinantem. Declinat omnis qui dissimilis est a me, quem prius eis proposui imitandum.

 

  1. Detrahentem secreto proximo suo ; hunc persequebar.

Detrahentem proximo suo secreto. [Aug., Cassiod., Gl. int.] Palam non audet detrahere qui falsa tenet. Hunc persequebar, ne hoc ageret.

 

  1. Superbo oculo et insatiabili corde ; cum hoc non edebam.

Superbo oculo, [Cassiod., Haym.] id est cum tumido corde, et insatiabili corde, id est cum avaro ; cum hoc notabili non edebam corporalia, vel spiritualia, ad litteram. Talium consortium vitavit.

[Aug.] Vel potius spiritualiter hoc accipiendum est. Nam et Iesus cum superbis convivatus legitur ut cum Pharisaeo, quando venit ad eum peccatrix mulier Maria, et nos quoque abstinemus a convivio fratrum notabilium, ut corrigantur. Facimus hoc plerumque et propter medicinam ; sed cum extraneis multis edimus, ut cum paganis, et cum aliis impiis, atque superbis. Quid est ergo quod ait, cum superbo oculo non edebam, et cum insatiabili corde ? Habet epulas suas cor superbum, et insatiabile, unde pascitur, sed non reficitur. Epulae enim superbi cordis, quod est insatiabile, est invidia. Superbia enim mater est invidentiae, quae pascitur et gaudet alienis malis, sed non satiatur. Hoc ergo cibo superbiae et invidiae iniquitatis non pascitur iustus, sed pascitur cibo iustitiae. Unde : Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, etc. Hoc est superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam, id est non pascebar, nec delectabar superbiae epulis et invidiae.

 

  1. Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum ; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.

Oculi mei. [Cassiod.] Hic exsequitur alteram partem innocentiae, scilicet quod cum iustis habet partem.

[Aug., Cassiod., Gl. int.] Quasi dicat : Cum talibus non edebas unde ergo pascebaris ? Ecce oculi mei cordis erant ad fideles, id est fideles placuerunt mihi, dicit iustus generalis. Fideles dico terrae,

[Cassiod., Alcuin.] id est degentes in terra ubi sunt tot illecebrae, unde maior corona est eis. Vel, ad fideles terrae, id est qui per totum mundum sunt ut sedeant mecum, scilicet in unitate fidei mecum permaneant. Vel sedeant mecum, id est ut participent mecum regno aeterno, in persona eiusdem iusti. Ambulans in via immaculata, hic mihi non alius ministrabat, ad litteram.

[Cassiod.] Maxime convenit hoc sacerdotibus, ut pravis non cohabitent, sed

 

  1. Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam ; qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum.

Qui facit superbiam, [Cassiod.] id est quilibet superbus, non habitabit in medio domus meae, ad litteram. Haec dicit ne videatur approbare quos habet familiares, si mali sint.

[Aug.] Vel in persona Christi dici potest, oculi mei ad fideles terrae. Hoc non mutatur. Ut sedeant mecum, super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel, id est ut iudicent mecum. Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat Evangelium, mihi, non sibi ; non quaerens quae sua sunt, sed Christi. Sed qui facit superbiam non habitabit in medio domus meae, id est in corde meo, ubi mitis et quietus habitat mihi placens ; superbus vero inde resilit. Vel non habitabit in medio domus meae, id est Ecclesiae.

[Alcuin.] Etsi enim aliquandiu toleretur gratia correctionis, non tamen praeeminere meritis nihil potest. Non est in populo meo granum, sed palea.

[Gl. int., Cassiod.] Sequitur ex persona totius Christi : Qui loquitur iniqua, quilibet maledicus, non direxit in conspectu oculorum meorum, quia etsi apud se et apud stultos, apud me tamen non est gloriosus.

 

  1. In matutino interficiebam omnes peccatores terrae ; ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

In matutino. [Aug.] Tertia pars ubi ostendit qui finis eorum malorum sit, et loquitur hic Christus. Et nota quia iam enumeravit superius, quod ei non adhaeserunt nisi boni. Et quasi aliquis diceret : Quia tibi non adhaerent nisi boni, cur ergo malos in tua civitate tanto tempore tolerasti ? Respondetur quia tempus misericordiae est, modo nox est, nondum omnia sunt manifesta. Et in hac nocte abundant tentationes, in qua transeunt bestiae sylvae, et catuli leonum, id est diaboli quaerunt sibi escam a Deo, scilicet ut tentent fideles. Unde Dominus ait discipulis : Satanas expetivit vos vexare sicut triticum. Ab homine triticum non manducatur, nisi primo conteratur, ut panis fiat. Sic neminem manducat diabolus, nisi prius per tribulationem contriverit. In hac ergo nocte parco, tolero, corrigo, sed in matutino,

[Aug.] id est eum dies iudicii advenerit, et erunt omnia aperta, quae modo sunt occulta, dum nescit qualis post erit, qui modo bonus est et malus, interficiebam omnes peccatores terrae, id est mittentur mali in ignem aeternum, quia modo. Ideo tolerantur mali a longanimi, ut corrigantur, quod si non fecerint tempore misericordiae, quod modo est, post interficientur. Et hoc est quod ait, in matutinis interficiebam omnes peccatores terrae, id est in iudicio mittam malos in ignem aeternum. Quare ? ut disperdantur omnes operantes iniquitatem de civitate Domini, id est de societate Ecclesiae. Modo enim in ea sunt, sed eis parcitur, quia tempus est misericordiae, sed tempore iudicii separabuntur. Ecce finitur psalmus in eo unde incepit : Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine.

[Alcuin., Haym.] Hoc etiam iusto convenit, qui praevidet hoc futurum. Et ideo sic se habet, sicut supra dixit. Et est, in matutinis interficiebam omnes peccatores terrae, id est praevidebam omnes malos interficiendos, ita ut disperderem, id est viderem disperdendos, omnes operantes iniquitatem.

[Cassiod.] Vel aliter potest dici in persona iusti. Ostenditur hic tertia pars innocentiae ; post vitatos nempe malos iustus ad se reversus, addit quod suggestiones daemonum de corde suo expulit. Quasi dicat : Non tantum homines malos vitavi, sed etiam vitia declinavi, quia, in matutino, id est in initio suggestionis, quando quasi crepuscula tentationum incipiunt apparere, interficiebam, oratione qua debent eiici ne crescant, omnes peccatores terrae, id est daemones, qui omnem carnem faciunt peccare : ita interficiebam ut disperderem omnes operantes iniquitatem, id est omnes immissiones, vel submissiones diaboli, de civitate Domini. Civitas Dei est anima iusti, unde diabolus subiicitur et removetur.