Psalmi LI-LV — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS
PSALMUS LI
PSALMI TITULUS : IN FINEM INTELLECTUS DAVID, CUM VENIT DOEG IDUMAEUS, ET ANNUNTIAVIT SAUL, ET DIXIT : VENIT DAVID IN DOMUM ABIMELECH.
Quid gloriaris in malitia.
Titulus : In finem intellectus David, cum venisset Doeg Idumaeus, et annuntiavit Saul et dixit : Venit David in domum Abimelech.
Legitur in libro Regum quod David fugiens a facie Saul, venit in Nobe civitatem ad Abimelech sacerdotem, a quo quaesivit panes et gladium. Cui dedit panes propositionis et gladium Goliae, et misit David ad Achis regem Geth. Quandovero Abimelech dedit David gladium et panes, intererat Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul. Cum autem Saul quadam die conquereretur quod nullus nuntiaret sibi David, dixit Doeg : Vidi filium Isai in Nobe apud Abimelech, qui pro eo Dominum consuluit, et dedit ei cibaria, et gladium Goliae. Praecepit ergo Saul emissariis, ut interficerent Abimelech, et omnes sacerdotes qui erant in Nobe. Illis autem nolentibus extendere manus in sacerdotes Domini, ait Saul ad Doeg : Irrue in sacerdotes : et irruit Doeg, et trucidavit octoginta quinque viros vestitos Ephoth. Viros quoque qui erant in Nobe, et mulieres et parvulos, et animalia occidit, solus Abiathar filius Achimelech evasit et fugit ad David.
[Aug., Hier., Aug., Hier., Aug.] Hanc historiam tangit iste titulus, nec discrepat a veritate historiae, nisi quia in libro Regum legitur Achimelech, cum huius psalmi titulus habeat Abimelech. Hieronymus quoque dicit in Hebraeo esse Achimelech. Ita enim dictus est sacerdos ille, sed propter similitudinem litterarum, scilicet beth et caph, quae modico apice differunt, variatur Abimelech. Vel forsan sicut supra in praecedenti populo titulus habet, non coram Achis, sed coram Abimelech, mutato nomine, ut non res historiae prosequaris, sed mysterium, ita et hic. Mysterium ergo prosequentes, prius nominum interpretationes, deinde mysticas eorumdem significationes attendamus. Abimelech interpretatur ergo patris mei regnum, et significat Iudaeos. Domus Abimelech regnum est Iudaeorum, quod Pater instituit ; Doeg, motus ; Idumaeus, terrenus ab Edom, quo nomine vocatus est Esau. Saul petitio, et significat mortem, quam homo peccans verbis et manibus appetiit, sicut populus a Domino Saulem regem extorsit. David manu fortis, vel desiderabilis aspectu.
[Aug., Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Doeg prodidit David ; et sacerdotes occidit, non David. Sicut aries immolatus fuit pro Isaac, non Isaac, ubi, id est in quo utroque facto effuso sanguine, resurrectio Christi et vita significata est, id est significatum est quod Christus, et si secundum hominem sanguinem funderet et pateretur, quod significat arietis immolatio, et sacerdotum occisio ; tamen secundum deitatem impassibilis et illaesus vivebat, quod significat David evasio. Doeg Idumaeus, id est motus et terrenus, est genus malorum hominum, terrenum quod movetur, non perseverat in aeternum. David rex comedit panes propositionis, quos non licet edere, nisi solis sacerdotibus, figuravit non solum personam regis, sed etiam sacerdotis. Est ergo David Christus, et corpus eius ; hic autem mista sunt terrenum regnum, et caeleste, id est boni, qui sunt regnum Dei, et mali qui sunt regnum diaboli. De his duobus generibus hominum, agit hic psalmus ; et non est oratio pro malis, sed prophetia, qua dicitur quid sit eis futurum. Et est sensus tituli : Intellectus David prophetae mittens nos in finem. Hic ostenditur quid habuit de hoc quod factum est, cum venisset Doeg, id est motus, Idumaeus, id est terrenus, id est genus malorum ; et nuntiasset Sauli, quia prodidit Christum morti. Quid ? Venit David, id est Christus, in domum Abimelech, id est ad Iudaeos, quia tunc proditus est morti Christus, cum venit ad regnum Patris, id est regnum Iudaeorum, quod Pater instituit. Et hoc in illa historia figuratum est. Aliter Doeg Idumaeus adversarius David, qui interpretatur motus et terrenus, significat Antichristum, qui totum orbem movebit, qui veniet per signa et miracula ante adventum iudicii ; et auxilium a Saule, id est a diabolo petens, nuntiabit David venisse in domum Abimelech, id est Christum venisse ad Ecclesiam, quae est regnum Dei Patris. Et est sensus : Intellectus David, prophetae, tendens in finem. Hic aperitur habitus de hoc quod factum est : Cum venisset Doeg Idumaeus, id est Antichristus ; et nuntiasset Sauli, id est diabolo. Venit David, id est Christus, in domum Abimelech. id est ad Ecclesiam : et utitur praeterito pro futuro.
Intentio : Roborat fideles contra Antichristum, et eius complices.
Modus. Quatuor sunt partitiones.
Prima est invectio Doeg, ut fideles roboret.
Secundo agit de celeri fine iniqui, ibi, propterea Deus destruet te in finem.
Tertio pro deiectione eius ponitur irrisio, ibi, videbunt.
Quarto dicit quomodo contra cum bonus se habeat, ibi, ego autem. Propheta ergo invectionem faciens contra Doeg, dicit, o tu Doeg,
- Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?
Qui potens es in iniquitate,
[Aug.] quod minimum est, quid gloriaris in malitia ? quasi dicat, in bono gloriandum est, quod magnum est. Quae vero sit iniquitas haec, exponit subdens :
- Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.
Tota die, [Aug., [Hier., Aug., Gl. int., Aug., Cassiod., Alcuin.] id est sine intermissione. Ecce iniquitas. Lingua tua cogitavit iniustitiam, id est meditatio mali est in lingua, in qua ostenditur levis mens, praeceps dictio, quia non ante cogitat quam loquatur. Unde Salomon ait : In ore stultorum est cor eorum. Iste talis, si non potest facere, loquitur malum ; sed si et hoc nequit, saltem cogitat, ut quando aliquid mali abest a manibus, a corde non absit. Quid vero efficiat subdit, fecisti dolum sicut novacula acuta, id est ita expedite, sicut novacula acuta, cito et facile radit. Vel sicut novacula superfluos et inutiles pilos radit, ita mali sanctis capillos radunt, id est inutilia et superflua rapiunt, scilicet mala desideria et bona praesentia, quae sancti contemnunt, cum ipsa vita, ut sint filii Core, quibus dicitur : Nolite timere eos qui occidunt corpus ; animam autem non possunt occidere. Et est : Fecisti dolum sicut novacula acuta, quia inutilia rapit, et animum purgat. Vel, Fecisti dolum sicut novacula acuta, quae dum promittit innovationem, incidit ; ita et ille dolosus, id est Antichristus, suis promittit beatitudinem, et occidit.
- Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis, quam loqui aequitatem.
Dilexisti. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Non tantum fecisti, sed etiam dilexisti malitiam, non deserit malum qui diligit super benignitatem, quia et si benignitas quandoque tangit animum eius, refugit. Et nota quod ait dilexisti malitiam super benignitatem. Quasi dicat : Utrumque habes ante te ; sed hoc, id est malitiam eligis perverse ; et ita facis, quasi leves aquam super oleum, et terram super caelum, sed cum his, id est ad similitudinem horum cadis inferius, quia sicut ista suo pondere deorsum feruntur, sic tu benignitati praeferens malitiam ruis in profundum, quia talentum plumbi super quod sedet iniquitas, ut Zacharias propheta ait, amplexaris. Dilexisti etiam loqui iniquitatem magis quam aequitatem, quasi nec mala tegis verbis decoris, sed
- Dilexisti omnia verba praecipitationis tuae, lingua dolosa.
Dilexisti omnia verba praecipitationis,
[Hier., Gl. int., Aug.] tuae et aliorum. Dico dilexisti, tu qui es lingua dolosa, id est linguosus et dolosus. Vel sic, dilexisti omnia verba praecipitationis. Haec sunt verba praecipitationis, scilicet, lingua dolosa, id est dolosa verba fallaciae ministra, aliud in corde gestantium, aliud ore promentium.
Pars II,
- Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
Propterea. [Cassiod., Gl. int., Aug., Cassiod.] Secunda pars, ubi agit de celeri fine iniqui. Quasi dicat : Haec dilexisti, propterea Deus destruet te in finem, et si non modo, quia prius evellet te, id est dignitatem auferet, et post emigrabit, id est faciet te transferre de tabernaculo tuo, id est de hac vana gloria, in qua ad tempus es. Vel, de tabernaculo suo. Alia littera, etiam accipit tabernaculum praesentem Ecclesiam, ubi modo est Doeg Idumaeus cum David cui insidiatur, id est paleae cum granis, servi cum filiis, qui non manebunt in domo in aeternum. Et hoc est. Et emigrabit te, id est emigrare faciet te, de tabernaculo suo, id est de praesenti Ecclesia, ubi sunt paleae cum granis. Quasi dicat : modo es in tabernaculo, sed servus non manet in domo in aeternum ; modo si qua bona facit servus, mercedem suam recipit ; et radicem tuam evellet de terra viventium, id est de beatitudine sanctorum. Radix nostra charitas est, qua radicati sumus in terra viventium : de qua radix huius, id est voluntas eradicatur, quia non est altius fixa per charitatem, sed est in arida petra et sterili, supra quam iactata semina aruerunt, quia non habebant humorem. Ecce Doeg, id est motus, unde loquitur titulus. Hic est enim pulvis quem proiicit ventus a facie terrae. Vel radix mali, est cupiditas, quae non parit fructum in terra viventium. Vel specialiter loquitur de Antichristo, cuius radix sunt ministri eius, qui cum eo nihil habebunt, cum sanctis.
Pars III,
- Videbunt iusti et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent : Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum.
Videbunt.
[Cassiod., Gl. int., Aug., Gl. int., Aug., Gl. int.] Tertia pars ubi pro deiectione eius a sanctis irrisio facta ostenditur. Quasi dicat : Haec patientur mali, sed non sine fructu piorum, quia, videbunt, modo iusti, id est, vident nunc quid malis eventurum sit in finem ; et timebunt, id est timent sibi ne et ipsi cadant, et in futuro super eum ridebunt, id est irrisione dignum indicabunt. Hic vero flent, nunc enim ambulant, ut Petrus ait : Intendentes ad propheticum sermonem, quasi ad lucernam in nocte, donec dies luceat, et Lucifer oriatur in cordibus nostris , id est Christus appareat, qui est lux nostra. Et ideo timendum est modo, quia in nocte agitur. Tunc vero erit dies, et ideo tunc ridebunt super eum, quia non erit tunc locus correctionis, et dicent : Ecce homo, non Deus, Qui non posuit Deum adiutorem suum, sed se deum fecit : Quasi dicat : Non speravit in Deo, sed in divitiis. Unde sequitur :
- Sed speravit in multitudine divitiarum suarum ; et praevaluit in vanitate sua.
Sed speravit in multitudine divitiarum suarum.
[Aug., Cassiod., Alcuin.] Non dicit, habuit divitias, quia habet aliquis qui non amat, et ardet avaritia, etiam qui non habet, et praevaluit in vanitate sua, quia nihil est vanius eo qui putat plus valere minimum quam Deum. Vel de antichristo specialiter agitur. Et praevaluit in vanitate sua, quia plus omnibus malis fideles decipiet.
Pars IV,
- Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi.
Ego autem. [Cassiod., Aug.] Quarta pars, ubi dicit quomodo contra eum se bonus habeat. Et nota quia hucusque fuit vituperatio illius partis. Hic vero est laus contrariae partis. Ecce perfecta demonstratio Quid dicat : Mali sperant in divitiis, ego autem, dicit populus fidelis, qui sum in domo Dei, id est Ecclesia, sicut oliva, quae hieme et aestate viret, fructifera, de cuius germine Christus est. Populus Dei est ista oliva, de qua fracti sunt superbi rami, id est Iudaei, et insertus est humilis oleaster de gentibus. Ego, inquam, qui sum oliva. Speravi in misericordia Dei, ille scilicet, Doeg in divitiis. Misericordia Dei dico, duratura in aeternum. Quod autem dixit in aeternum, repetit. Et, pro id est in saeculum saeculi, ut repetendo confirmet quam fundatus est in amore regni caelorum. Vel ita, Speravi in misericordia Dei, non ad terrena adipiscenda, sed ad ea quae sunt, in aeternum, et in saeculum saeculi, id est aeterna. Et
- Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
Confitebor tibi in saeculum. [Aug., Gl. int., Cassiod., Aug.] Id est laudabo te in saeculum, quia fecisti praedicta, scilicet quod sum oliva, quod speravi in misericordia Dei in aeternum, et exspectabo, non ero praeproperus ; nomen tuum, id est rem nominis tui, quod est Iesus, scilicet quod tunc salvabor. Ideo exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est. Iucundum est nomen, sed non nisi gustanti ; amarum vero est saeculum. Dico bonum est, sed in conspectu sanctorum tuorum, tantum, non in conspectu impiorum, qui non gustant amando.
PSALMUS LII
PSALMI TITULUS : IN FINEM INTELLECTUS DAVID, PRO AMALECH, vel PRO MAELETH.
Dixit insipiens.
Titulus. In finem intellectus David pro Amalech.
In libro Regum legitur quod David fugiens a facie Saul abiit cum sexcentis viris ad Achis regem Geth, qui dedit ei civitatem Sicelech, quam David absente Amalechitae invaserunt, et succenderunt, captivas quoque duxerunt uxores eius, et aliorum, et filios et filias. Quod cum accepisset David, revertens de exercitu regis Achis, insecutus est eos atque percussit, reduxitque ; omnia quae rapuerant.
[Rem., Alcuin., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Hanc historiam tangit iste titulus. Amalechitae vero, qui interpretantur populus lingens terram, significant Antichristum et suos, terrena amantes, qui in fine mundi pro viribus vastabit ecclesiam. Sed David, id est Christus, vere manu fortis, eamdem liberabit percussis Amalechitis, id est Antichristo et suis. Et est sensus, hic est. Intellectus David prophetae, dirigens nos in finem, id est in Christum, quem habuit pro Amalech, id est de Amalechitis, qui vastaverunt Sichelech, per quos intellexit membra Antichristi Ecclesiam vastatura, quae hic confutantur.
Vel secundum aliam litteram, quam ponit Aug., scilicet pro Maeleth. Maeleth vero interpretatur dolens, vel parturiens : et significat Ecclesiam, quae dolet refrigente charitate multorum, et parturit, donec Christus formetur in illis. Pro hac, scilicet parturiente, agit hic Propheta de malis, minando illis et increpando, inter quos gemit parturiens. Et est sensus ; hic est, intellectus David prophetae tendens in fine habitus pro Maeleth, id est pro parturiente, vel dolente, quae est Ecclesia, pro qua increpantur hic homines inter quos gemit. Et notandum quod supra idem psalmus quantum ad verborum superficiem praecessit. Sed differt ab isto, tam titulo quam materia, quia ibi de incarnatione Domini ; hic de adventu iudicii agitur.
Intentio Prophetae est Ecclesiam contra malos roborare et consolari, quae consolatio in fine psalmi ostenditur.
Modus tripartitus est psalmus.
Prima pars est increpatio malorum.
Secunda, comminatio per finem, ibi, nonne.
Tertio, dicit quod salus sit parturienti, ibi, quis dabit.
Primo ergo increpans malos et improperans, ait :
- Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.
Dixit insipiens.
[Aug., Cassiod., Aug., Alcuin., Aug.] Inter hos insipientes dolendum est, licet enim singulariter dicatur, tamen plures intelliguntur. Insipiens. Ergo, id est omnis qui male vivit, dixit, quia Deus audit, etsi non homo, ut quod dicitur, auditur in corde suo, etsi aure non audet. Quid dixit ? Non est Deus. Qui enim putat Deo placere mala, non eum putat esse Deum. Vel qui dicit eum omnibus parcere. Idem namque Deo est esse Deum, et esse iustum, quia iustitia in Deo Deus est. Qui ergo negat eum esse iustum, negat esse Deum. Eum vero negat esse iustum, qui ei putat placere mala, vel non punire. Hic est cui supra dictum est : Aestimasti quod ero tui similis. Ille dicit : Non est Deus. Vel insipiens, id est Iudaeus, dixit in corde suo, id est studio deliberatae malitiae : Hic homo non est Deus. Idem hodie mali dicunt : Cur ita ? quia
- Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Corrupti sunt. [Gl. int., Hier.] Vel ita continua, hoc dicunt illi, et ideo corrupti sunt ab omni vi rationis, et (quod deterius est) abominabiles facti sunt omnes qui dicunt : Non est Deus. Et hoc in iniquitatibus suis, adeo quod non est de illis qui faciat bonum. Sed
- Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum.
Deus de caelo, [Gl. int., Aug., Gl. int., Alcuin.] mittendo Filium suum, prospexit super filios hominum, id est misertus est eorum qui deberent esse filii hominum, portando imaginem novi hominis. Vel de caelo, id est per sanctas animas, prospexit super filios hominum, id est admonuit, ut videat, id est videri faciat, si est aliquis intelligens cognitione, aut requirens Deum opere. Vel sic, si est intelligens, aut si non intelligit, si saltem, est requirens intelligere Deum. Dico quod prospexit, sed
4 . Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Omnes declinaverunt. [Aug., Hier., Gl. int., Aug., Cassiod.] Quasi prospiciendo hoc inveni, et simul cum ipsa declinatione inutiles facti sunt sibi et aliis. Unde non est qui faciat ex se, scilicet ductus ratione bonum, et quasi ex dolore repetit, non est usque ad unum, id est nec unus. Si vel, id est saltem unum exciperet, diceret praeter unum. Notatur hic congruus ordo, prius declinant, tunc inutiles : inde, non est qui faciat bonum.
Pars II,
- Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem ; qui devorant plebem meam ut cibum panis ?
Nonne scient.
[Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Alcuin.] Secunda pars, ubi est comminatio malorum per finem. Minatur enim illis iste qui loquitur pro parturiente. Quasi dicat : Illi dicunt : Non est Deus. Sed nonne scient omnes in futuro, qui modo scire nolunt, qui operantur iniquitatem, et qui plebem meam, quae parturit et dolet, devorant, volentes eam consumere. Devorant dico, ut cibum panis, id est assidue. Nonne, inquam, hi omnes, scient, quoniam Deus vere est. Quasi dicat : Scient utique poenarum experimento. Et merito hoc eis, quia hi
- Deum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non fuit timor.
Deum non invocaverunt. [Aug.] Hoc quisque invocat quod vult habere. Hoc dicendo, consolatur gementes, ne imitentur prosperantes, quia tales Deum non invocaverunt, unde cito perituri sunt. Unde sequitur : Et ideo, Illic trepidaverunt timore ubi non fuit timor, id est de terrenis timent, de quibus non esset timendum ; sed non de his ubi esset timendum, id est de aeternis, sicut et Iudaei qui Deum occiderunt, ne perderent locum et gentem. Quare hoc ?
- Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent ; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug., Alcuin.] id est interiora bona qui hominibus placent, id est placere quaerunt. Os vero illius, id est Christi, nemo confregit, qui hominibus placere noluit, contractis ossibus duorum, qui cum eo fuerunt crucifixi. Boni sibi displicent, cum carnem castigant ; mali sibi placent. Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Hoc specialiter ad litteram de Iudaeis, quia locum perdiderunt pro quo Christum occiderunt. Vel de omnibus generaliter malis. Et ponit praeteritum pro futuro. Confusi sunt, id est confundentur quia a regno Dei separabuntur. Quoniam sprevit eos, id est spernet, sed Israel salvabitur. Unde sequitur :
Pars III,
- Quis dabit ex Sion salutare Israel ; cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob et laetabitur Israel.
Quis dabit ex Sion. [Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi dicit quod salus erit parturienti Ecclesiae. Quasi dicat : Dixistis non est Deus, sed, o vos stulti, quis procedens ex Sion, id est de Iudaeis, dabit salutare Israel. Nonne hic solus cui dixisti, non est Deus ? Utique iste solus dabit, tunc cum averterit Dominus, qui modo inter manus vestras tenetur captivus, captivitatem plebis suae, et tunc Iacob verus, id est Christianus populus, cui maior serviet exsultabit hic, quia haec intelligit et ipse idem factus Israel laetabitur in futuro, quia ipse cognoscet perfecte.
PSALMUS LIII
PSALMI TITULUS : IN FINEM IN CARMINIBUS VEL HYMNIS INTELLECTUS DAVID, CUM VENISSENT ZIPHAEI AD SAUL, ET NUNTIASSENT SAUL : NONNE DAVID ABSCONDITUS EST APUD NOS ?
Deus in nomine tuo.
Titulus : In finem in carminibus vel hymnis intellectus. David, cum venissent Ziphaei ad Saul, et nuntiassent Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?
In libro Regum legitur quod David fugiens a facie Saul, venit in desertum Ziph, et ibi latuit. Tunc Ziphaei venerunt ad Saul dicentes : Ecce David latitat apud nos, descende, ut tradamus eum in manus tuas, et descendit Saul. Quod cum nuntiatum esset David, recessit inde et fugit ad tutissima loca Engaddi, ubi latens in spelunca evasit, et ita non profuit Ziphaeis sua proditio, et David non nocuit. Ibi enim datus est Saul in manu David in spelunca ; ad quam cum divertisset Saul causa purgandi ventrem, David praecidit oram chlamidis eius, ostendens se nolle occidere eum cum posset. De hac historia sumitur titulus, de qua tamen non agit psalmus, imo de significato eius. Ziphaei enim interpretantur florentes, et significant illos, qui hic florent in praesenti, et quasi virent copia temporalium, quorum gloria est ut fios feni,
[Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] quod hodie floret et cras in clibanum mittitur. Inter hos latet David, id est sancti mortui mundo, quorum vita abscondita est cum Christo in Deo. Hos produnt Ziphaei Saul cum ad regnum mortis trahere moliuntur. Horum flos, atque pax, non est amanda, quia transit ut fenum, quod David in illo facto intellexit. Et hoc est, hic ostenditur intellectus David prophetae, vel alicuius viri spiritualis, qui intelligit florem malorum transiturum, quia vir insipiens non cognoscit, scilicet quomodo interit flos saeculi. Intellectus dico, quem habuit de hoc quod fuit, cum venissent Ziphaei ad Saul. Ad litteram, Ziphaei ad Saul venerunt, quibus non profuit sua proditio, et David non nocuit. Ibi enim, ut iam diximus, datus est Saul in manum David in speluncam. Hi sunt per quos figurantur florentes in mundo, de quibus hic agitur. Et nuntiassent Saul : Nonne David absconditus est apud nos ? Modo latet David, id est hi, quorum vita abscondita est cum Christo, inter florentes huius saeculi, inter quos sunt viles et abiecti, quos produnt Saul, dum laborant eos trahere ad regnum mortis. Et iste intellectus est in carminibus vel hymnis, id est in laudibus, quia hoc intelligens, scit etiam quod in adversis laudandus est Deus et hoc scit ille qui dirigit aciem mentis in finem, id est in novissima, non praesentia.
Intentio. Monet etiam in adversis laudare Deum.
Modus. Bipartitus est psalmus.
Primo sunt verba Ecclesiae orantis, et latentis inter Ziphaeos, cuius bonum intus est, et merces occulta.
Secundo dicit quid sibi et Ziphaeis faciat Deus. Unde laudes solvit, ibi, ecce enim. Orans ergo Ecclesia inter Ziphaeos latens, ait : O
- Deus, in nomine tuo salvum me fac ; et in virtute tua iudica me.
Deus salvum me fac, [Cassiod., Hier., Aug.] in mundo. Et hoc, in nomine tuo, quod mundo praedicatum est : Quasi alii aliis petunt liberari, ego, in nomine tuo, in illo scilicet nomine humilitatis, quod est salvatio. Hic salva me, id est imple in me rem nominis tui et post non timebo iudicari in virtute. Unde sequitur : Et in virtute tua, id est in futuro iudicio, ubi virtus tua apparebit, iudica me, id est secerne me a Ziphaeis, ut arescente feno eorum et flore decidente, flos meus qui est in atriis domus Domini, in aeternum permaneat.
- Deus, exaudi orationem meam ; auribus percipe verba oris mei.
Deus, exaudi. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Item. Deus nomen potentiae repetit, ne tardet auxilium. Et, o Deus, exaudi orationem meam, quia non peto florem Ziphaeorum a te, et auribus percipe, id est menti reconde verba oris mei, quia et verbis cor indicatur. Ea ergo percipe tu ; Ziphaei etsi audiunt, non ea intelligunt, qui non nisi temporalia cognoverunt.
- Quoniam alieni insurrexerunt adversum me ; et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
Quoniam alieni. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Haec est causa orationis, et loquitur Ecclesia. Quasi dicat : Ideo oro, quoniam alieni, id est mali, insurrexerunt adversum me et fortes, id est persecutores, quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum, quia putant Deum nescire quod agunt, qui nihil nisi saeculum conspiciunt, quomodo sit nummus super nummum, quomodo augeantur greges et opes. Vel in sua persona loquitur David. Quasi dicat : Ideo oro, quoniam alieni, id est Ziphaei insurrexerint adversum me. Sed non videtur quod Ziphaei alieni essent a David, qui erant de eadem tribu. Ziph namque viculus erat, qui pertinebat ad tribum Iudae. Unde, id est de qua tribu erat David, sed alieni erant flore malitiae, qui prodiderunt eum, non tribu vel loco. Et fortes, id est Saul et ministri. Quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Hoc non mutatur.
Pars II. Διάψαλμα.
- Ecce enim Deus adiuvat me et Dominus susceptor est animae meae.
Ecce enim Deus. [Cassiod., Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi dicit quid sibi et Ziphaeis faciat Deus. Unde solvit laudes. Quasi dicat : Non proposuerunt Deum ante oculos, quod per hoc pater, quia ecce Deus adiuvat me intus ubi nemo videt, ubi est gloria nostra non in flore extra. Quod tamen ipsi nesciunt inter quos lateo, sed hoc quod me adiuvat viderent, si Deum ante oculos ponerent. Adiuvat ergo me laborantem ferre quae ingerunt. Adiuvet ita et, id est quia Dominus susceptor est animae meae, et si corpus deserit. Vel ita, quod avertit, mala inimicis meis, disperdetque in veritate sua eos qui florent in felicitate saeculi. Et hoc dicit loquens ad Deum.
- Averte mala inimicis meis ; et in veritate tua disperde illos.
Averte. [Gl. int., Aug., Cassiod.] Et praedicit, non optat. Et hoc est : Deus, averte, id est avertes, mala inimicis meis, id est a me vertes in illos, et in veritate tua disperde illos. Quasi dicat : Florent ad tempus, pereant in aeternum, id est florent falsis bonis, sed pereunt veris poenis, et est prophetia, non optatio. Vel secundum aliam litteram, quae est, et in virtute tua disperde illos, quos in tua infirmitate tolerasti. Vel pro convertendis precatur, et haec est hostia quam pro sua liberatione Deo solvit, dicens : O Domine, averte mala ad inimicis meis, et disperde illos, a priori intentione ponendos. In veritate tua, id est ut ad veritatem tuam veniant. Et inde
- Voluntarie sacrificabo tibi ; et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
Sacrificabo tibi [Aug.] sacrificium laudis, non pecora, et voluntarie, quia gratis amo quod laudo, quia propter se laudo, non propter aliud quod ab eo velim. Qui propter aliud laudat, ex necessitate laudat ; si illud haberet, non laudaret. Mihi autem et quae dedit, propter dantem placent ; et confitebor nomini tuo, Domine, id est laudabo, quoniam bonum est, nil melius illo nomine invenio. Hoc est gratis confiteri, scilicet confiteri ideo, quoniam bonum est, non quia dat temporalia. Ideo confitebor bono nomini tuo.
- Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me ; et super inimicos meos despexit oculus meus.
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. [Aug.] In hoc probavit bonum nomen, si aliter sciret, tribulatio ei necessario non fuisset, et super inimicos meos florentes oculus meus sursum tendens, despexit mente rapta ad Deum, videt quod omnis flos est ut fenum
PSALMUS LIV
PSALMI TITULUS : IN FINEM IN CARMINIBUS vel HYMNIS, INTELLECTUS DAVID.
Exaudi, Deus, orationem meam. Titulus : In finem in carnibus vel hymnis intellectus David.
[Aug., Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod.] Per David hic intelligitur Ecclesia, quae summopere advertere debet, in quo malo nunc est, a quo liberari optat, plangens inter mala saeculi, quia non est in praesenti incolatu locus gaudii, sed moeroris. Et hoc est : Hic ostenditur intellectus David, id est Ecclesiae, id est quid intelligere debeat. Magna enim cura debet intelligere Ecclesia, in quo malo nunc est. Unde liberari optat ; plangit enim inter mala saeculi, qui intelligit, quia haec regio non est gaudii, sed moeroris, et alius non intelligit. Et iste intellectus est in carminibus vel hymnis, id est laudibus, ut hic intelligens, semper Deum laudat, sive erudiat nos in adversis, sive consoletur laetis : quod fit si dirigitur mentis acies in finem, id est in Christum. Vel in consummationem futuram, et loquitur per totum hunc psalmum Ecclesia, sive in persona sua, sive Christi. Quando in persona sua loquitur, ut homo pusillanimus in tempestate positus, qui dum fluctuat et mergitur in fluctibus saeculi, tanquam Petrus in mari, clamat ad Iesum, decernens in sua infirmitate, a tot scandalis se separari, ne et illis non prosit et sibi noceat, a simili David, qui pro molestiis civium fugit in solitudinem. Quando autem in persona Christi loquitur, integra proprietas servilis formae in Christo describitur, ut detur nobis exemplum humilitatis, cum Christus adeo altus tantum sit humilitatus. Et secundum hoc iste psalmus tertius est eorum qui de passione et resurrectione Christi latius agunt.
[Aug., Cassiod.] Intentio. Monet Ecclesiam attendere mala sua, atque inter ea plangere.
Modus : Tripartitus est psalmus.
Prima pars est oratio praemissa, contra mala saeculi vel fluctus.
Secunda, iste pusillanimus iam in solitudine salvus, sperat auxilium Dei et imprecatur vicibus, ibi, exspectabam.
Tertia affirmat quid sibi et illis fiat alternatim procedendo, ibi, ego autem. Laborans ergo Ecclesia inter fluctus saeculi orat, dicens :
- Exaudi, Deus, orationem meam : et ne despexeris deprecationem meam ; intende mihi, et exaudi me.
Exaudi, Deus, orationem meam. [Aug., Cassiod.] Haec sunt verba tribulati optantis liberari. Et post, ne despexeris deprecationem meam, ut fit illis, quorum oratio impleta, post despicitur, quia non est de aeternis. Et si enim Deus det temporalia alicui petenti, eius tamen oratio ei non est accepta, quia caret debito fine. Intende mihi et exaudi me. Quid enim tibi est ? Ecce
- Contristatus sum in exercitatione mea ; et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris.
Contristatus sum in exercitatione mea, [Aug.] id est in his quae mali ingerunt, quod postea dicet aperte, per quos malos exercetur, omnis nempe malus vivit, vel ut corrigatur vel ut per eum bonus exerceatur. Et conturbatus sum in mari saeculi, a vento valido tribulationum. Sicut Petrus videns ventum validum venientem, timuit ; sic iste turbatus est in ipsa pugna, qua exercetur inter malos, dum et inimicos vult diligere, quorum correctionem amat, et abundante eorum malitia incipit odisse. Et ita incipit in fluctibus mergi, unde, conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Haec est exercitatio, in quia tristabatur, quae turbat oculum mentis ira quasi festuca, non tamen exstinguit odio velut trabe. Postea reddit singula singulis, ostendens qualiter sit tribulatus a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quasi dicat : A voce inimici turbatus sum.
- Quoniam declinaverunt in me iniquitates ; et in ira molesti erant mihi.
Quoniam ipsi declinaverunt in me iniquitates [Gl. int., Cass., Gl. int., Cassiod.] quae eorum erant. Ideo dicit. Declinaverunt, quia impetus malitiae eorum est quasi fluminis cursus, a tribulatione peccatoris, et, id est quia, in ira, id est in furore suo, non merito meo, molesti erant mihi, sed ruinosi sibi. Et per hoc.
- Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.
Cor conturbatum est in me. [Aug.] Hoc est quod alibi dicitur : Turbatus est prae ira oculus meus. Unde sequitur metus mortis. Mors animae odium est, ut vita, dilectio. Unde subdit, et formido mortis cecidit super me, quia
- Timor et tremor venerunt super me ; et contexerunt me tenebrae.
[Hier., Aug.] Timor animi, et tremor corporis venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. Tenebrae sunt mali homines, qui persequuntur Ecclesiam, et qui contegunt ipsam odio, quia qui odit fratrem suum, est in tenebris. Sed in hac infirmitate quid ait ?
- Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam ?
Et dixi : Quis dabit ? [Aug.] Videns iste undique mala esse, et se malis non proficere, malos vero sibi officere, deliberat quid agat, et vult ad tempus separari ab his scandalis, ne peccata infirmis augeat, manens inter ea. Unde et petit pennas virtutum, quibus possit avolare in solitudinem et in altum contemplationis conscendere. Has autem pennas virtutum non habenti dat Deus ; habenti vero interdum dat praelatus Ecclesiae, dum solvit ligatas. Habent enim quidam has pennas, sed ligatas, cura et officio postorali, quibus non valent uti ad volandum in solitudinem, nisi prius solvantur. Ergo et qui solvit ligatas, pennas dat quae non erant ad usum, nec suae habentis. His pennis Isaac ornatus exibat in campum meditari, et Maria sedebat secus pedes Domini, intendens quae dicebantur ab eo, dum soror circa plurima turbaretur. Has igitur volens iste ait, et dixi : Quis dabit mihi pennas virtutum, et eis habitis volabo in solitudinem ; et ibi, requiescam in contemplatione. Solitudinem optat iste. Dabit mihi, dico sicut columbae non sicut corvo. Corvus enim de arca emissus, postea non rediit ; columba vero emissa, ferens ramum olivae rediit. Columba a molestiis quaerit avolare, sed dilectionem non amittit, et semper gemit, sic et bonus vult se separare corpore ad his quibus non potest prodesse, sed non amore, amans eorum correctionem, et dolens praevaricationis ruinam ; pie namque vivit in Christo. Ad cuius viscera pertinet id quod ait Apostolus : Quis infirmatur, et ego non infirmor ? aut quis scandalizatur et ego non uror ? et sic aliorum mala sunt ei quasi persecutio, sicut Lot in Sodomis erat cruciatus, mala vita Sodomorum, unde optat fugere et manere in deserto, pro turba tribulationum et scandalorum, sed aliquando ligatur non visco cupiditatis, sed cura et officio pastorali, ut deserere non possit, nisi solvatur. Quod si non solvitur, tunc dicat : Cupio dissolvi, et esse cum Christo ; sed manere necesse est propter nos, et sic ei meritum ex desiderio. Aliter optat iste mortem per quam separetur a malis, et ait per simile : Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam, id est quis dabit mihi pennas, ut dissolvar, et sic avolem ab eis, et cum Christo quiescam ?
- Ecce elongavi fugiens ; et mansi in solitudine.
Ecce elongavi fugiens, petiit iste pennas, et habuit, sed non eo modo quo petiit, scilicet ut avolaret ab eis corpore, sed morum dissimilitudine, melius fecit ei Deus quam petierat,
[Aug.] quem sic gratia confirmavit, ut inter malos corpore existens, ipse proficiat, et si non illi, et charitas bonorum non rumpatur. Et hoc est, Dixi : Quis dabit mihi pennas, et habui, quia ecce fugiens elongavi me a malis, non loco, ne rumpatur charitas bonorum, et ne perdatur exercitium malorum, quos Deus admiscet, sicut et Iudam apostolis. Fugiens se elongat, qui a turba desideriorum terrenorum in altam Dei contemplationem se sublevat. Sequitur, et mansi in solitudine,
[Aug.] mentis, ubi nullus est cum eo nisi Deus, ubi quies. Manet enim in solitudine, qui perseverat in remota mentis intentione.
Aliter totum a principio psalmi, et legitur in persona Christi, in quo describitur servilis forma, ait ergo Christus secundum quod homo ; Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam ; intende mihi,
[Gl. int., Cassiod., Hier.] quia sum in quem intendas ; et exaudi me, dignum. Quid enim tibi est ? Contristatus sum, humana infirmitate, in exercitatione mea, uno nomine vita Christi exponitur, qui nullo otio ab incoepto remissus est. In quo tristis ? quia perfidi non referunt fructum. Et conturbatus sum a voce inimici, qui me Samaritanum et daemonium habentem dicebant. Et a tribulatione peccatoris.
[Gl. int., Hier., Alcuin., Cassiod., Hier., Cassiod.] Et non meo merito, sed suo malo. Quoniam declinaverunt iniquitates, quia mala sua mihi imponebant ; et in ira sua molesti erant mihi, sed ruinosi sibi. Et per hoc, cor meum conturbatum est, lege carnis turbatur animus ; et hoc, in me, non exiit a me, id est, non necessitate vel merito meo, turbatus sum, sed solva voluntate. Et formido mortis cecidit, ut pondus, super me. Vel cedidit super me, quia ibi perit in quo nihil habet iuris. Unde : Ero mors tua ; o mors. Et timor, animi, et tremor, corporis, venerunt super me. Proprietas mortis est, ut eam primo timeamus, inde contremiscamus. Et contexit me tenebra, alia littera, id est mors secuta est. Et in hac conturbatione positus, dixi : Quis dabit mihi, nisi tu, Domine Pater, pennas sicut columbae, et volabo et requiescam ? id est, ut avolem a Iudaeis infidelibus, et quiescam in gentibus credentibus.
[Alcuin., Hier., Cassiod.] Ut enim columba emissa inveniens lutosa, ad arcam reversa est, sic Christus lutosa inveniens corda Iudaeorum avolavit ad gentes. Unde sequitur : Ecce elongavi fugiens, a Iudaeis, et mansi in solitudine, gentium. Unde Isaias : Laetetur desertum, et floreat tanquam lilium. Et alibi : Laetare, sterilis quae non paris, etc. Illud etiam ad litteram tangit quod vitabat persequentes, ut occasionem irae demeret ; et manebat in desertis orans, in quo docebat nos in secreto conscientiae quiescere, cum a malis premimur.
Pars II. Διάψαλμα.
- Exspectabam eum qui salvum me fecit ; a pusillanimitate spiritus et tempestate.
Exspectabam eum. [Cassiod., Alcuin., Aug., Cassiod., Gl. int.] Secunda pars, ubi iam in solitudine salvus, sperat auxilium Dei, et imprecatur civibus, et proceditur prius de prima lectione, quae est in persona Ecclesiae hoc modo ; quasi dicat : Mansi in solitudine mentis, ubi quies est. Sed quia extra tribulatio est, exspectabam eum qui salvum me fecit. Salvat nos Christus, dum excitatur in nobis, id est dum fides eius in nobis inardescit, et dum videmus quae pro nobis tulerit ut et Petrus liberatus est, cum excitavit eum dormientem, dicens : Domine, perimus. Et tu ergo si navicula cordis turbatur in fluctibus, excita Christum, id est fidem Christi in te, et salvaris. Unde me salvavit ? a pusillanimitate spiritus, qua supra dixit se turbatum, et tempestate, id est seditionibus. Haec tempestas in qua Petrus clamabat : Me salvasti ; illos autem qui se extulerunt, o
- Praecipita, Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
Domine, praecipita, [Cassiod., Aug., Alcuin.] ne muniant cogitationes suas machinando, id est quasi quadam machina ; et linguas eorum qui male conspiraverunt in turre superbiae aedificanda, divide, ne sit superba unitas, ne malitia habeat effectum. Horum figura fuerunt illi qui moverunt pedes suos ab Oriente, et venerunt in terram Sennaar aedificare turrim contra Dominum, quae pertingeret usque ad caelum, ut sic nomen eorum celebraretur. Sed ibi confusa est lingua eorum, ne efficerent quod volebant, ita petit iste de malis fieri. Ideo divide, quoniam vidi iniquitatem, id est perfidiam eorum, qui non credunt, et contradictionem, quia contra mysteria Christi agunt, in civitate Babylonia, quae turrim superbiae aedificat. Quia haec vidi, ideo fugi in silitudinem. Haec est civitas de qua dicit Dominus per prophetam. Ego Deus, et non homo, et civitatem non ingredior. Est alia civitas, quam inhabitat Deus. De qua dicitur : Non potest abscondi civitas supra montem posita. Et haec,
- Die ac nocte circumdabit eam supra muros eius iniquitas ; et labor in medio eius et iniustitia.
Iniquitas, [Aug., Gl. int., Aug., Gl. int.] non ad horam, sed die ac nocte, id est assidue, circumdabit eam, scilicet Babyloniam. Haec turbare solent iustum, ut vellet avolare. Iniquitas dico, existens super muros eius civitatis, id est principes eius, qui sunt munimenta civitatis, qui arca circumeunte tanquam muri Iericho cadent septimo die, id est in iudicio erit, quando post hanc vitam quae septem diebus agitur, singulorum merita discutiet Christus. Et labor est in medio eius, id est in communi plebe. Ideo labor in medio, et, id est quia, iniustitia, id est iniquitas. Quies autem est in humilitate. Ecce in maioribus et in minoribus est iniquitas. Vel, labor est in oppressionibus aliorum ; et iniustitia in iudiciis faciendis. Et hoc est, in medio eius, a simili, quasi in ea tota.
- Et non defecit de plateis eius, usura et dolus.
Et non defecit, [Gl. int., Aug., Hier., Cassiod.] quia semper durat usura, quia plus exigit in iniuria, vel in qualibet re, quam acceperit : non dimittit ut sibi dimittatur. Et dolus, quia alios decipiunt de plateis eius non absconduntur saltem, quia mala sunt, sed publice fiunt. Quasi dicat : In aperto lucrati sunt, et deceperunt ; quod utrumque lex prohibet.
- Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique.
Quoniam si inimicus. [Aug., Gl. int., Cassiod.] Hucusque de apertis inimicis egit, nunc de occultis agit Ecclesia. Quasi dicat : Ita fac in civitate, scilicet praecipita, et divide linguas, quia in ea sunt, non tantum inimici aperti, imo etiam occulti, qui magis nocent. Quoniam si inimicus meus, aliquis manifestus, maledixisset mihi virgis, sustinuissem utique, quia non inopinatum malum esset.
- Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset ; abscondissem me forsitan ab eo.
Et si is qui oderat me, manifeste super me magna locutus fuisset,
[Aug., Cassiod.] id est superbe insultaret, magnificaret se super me, et minaretur mihi quidquid posset, abscondissem me inter eos qui intus sunt mecum, scilicet in Ecclesia, ab eo qui foris est. Abscondissem dico, forsitan. Vel, utique, alia littera quam alii ponunt. Notatur hic magna patientia huius, ita enim daret locum verbis, ut se absconderet ne videret adversarium illum tolerasse.
- Tu vero homo unanimis ; dux meus et notus meus.
Tu vero homo unanimis, [Aug., Gl. int.] olim qui aliquando bonum consilium dedisti, et dux meus qui aliquando bene monuisti, et notus meus qui in eadem Ecclesia mecum fuisti. Tu, inquam, talis non es tolerandus. Et cum intus sint mali, quod ergo restat, nisi solitudo ? Nulla enim pestis efficacior ad nocendum, quam familiaris inimicus. Unde : Inimici hominis domestici eius. Et alibi : Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui.
- Qui simul mecum dulces capiebas cibos ; in domo Dei ambulavimus cum consensu.
Qui simul, [Aug.] cum aliis mecum conversans in Ecclesias, dulces capiebas cibos spirituales. Unde : Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Et ambulavimus cum consensu in domo Dei, id est in Ecclesia. Sed quia modo extra es, non corpore sed mente : ideo dissensio est inter nos.
[Cassiod., Alcuin., Hier., Cassiod., Hier., Gl. int., Alcuin., Cassiod.] Aliter totum ab illo loco legitur in persona Christi : Exspectabam eum. Quasi dicat : Mansi in solitudine. Et ibi etiam, exspectabam eum, scilicet Deum Patrem. Quasi dicat : In solitudine non ex me securus, praesidium patris sustinui ; qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, ne cederem malis in passione et tempestate, ne irascerer. Sequitur : praecipita, Domine, divide linguas eorum, id est dispergantur divisis linguis. Vel agit Christus specialiter de Iudaeis, qui multis seditionibus et schismatibus involuti sunt : ex quo dixerunt : Non habemus regem nisi Caesarem. Quare haec fiant, subdit, Quoniam vidi iniquitatem et contradictionem, hoc non mutatur. In civitate, Ierusalem ; et non ad horam, imo, Die ac nocte iniquitas circumdabit eam, Ierusalem. Iniquitas, dico, existens, supra muros eius, et labor in medio eius et iniustitia. Haec non mutantur. Et non defecit de plateis eius, Ierusalem, usura et dolus. Nec hoc mutatur. Quoniam si inimicus, hic Christus loquitur specialiter contra Iudam, et est hic exprobratio Iudae, vel contra quemlibet virum Iudaicum, sibi familiariter inimicantem. Quasi dicat : Ita fac in civitate Ierusalem, quia ibi familiares inimicos habeo, qui sunt intolerabiles. Et hoc est, id est quoniam si inimicus meus, manifestus, mala fecisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me, id est qui de me nullam notitiam habuit, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitam ab eo, id est non vindicassem. Tu vero homo, Iudaice, unanimis, cui tradita sunt eloquia Dei, dux meus, quia feci te ducem super populum meum, et notus meus, quia de eadem gente mecum, cur scilicet me occidere quaeris ? Qui simul mecum dulces capiebas cibos, id est legis instituta, quae tibi exponebam ; et, in domo Dei, id est in templo Ierusalem, ambulavimus cum consensu. Vel specialiter contra Iudam loquitur dicens : Tu vero homo, scilicet Iuda, unanimis, quia inter apostolos fuit, dux meus, quia ad castella et vicos praemissus ; et notus meus, quia praescivit eum traditorem, scilicet, cur me tradis, qui simul mecum dulces capiebas cibos ? corporales, scilicet bucellam : qui soli, scilicet corporales cibi, iniquo poterant esse dulces. Solet autem vis iniquitatis comessationibus mitescere. Unde huic gravior culpa est. Et in domo Dei, id est in templo Ierusalem, ambulavimus cum consensu corporalis conversationis, quia in eius collegio Iudas erat.
- Veniat mors super illos ; et descendant in infernum viventes.
Veniat mors. [Alcuin., Cassiod., Hier., Aug., Alcuin.] Sicut supra apertis inimicis, ita hic occultis imprecatur, et ne putaretur esse unus de quo agebat, poenam communicat Iudaeis, id est communiter Iudaeis cum aliis imprecatur. Et tangit initium schismatis, quando, scilicet Dathan et Abiron moverunt seditionem adversus Mosem et Aaron, sicut in Numeris legitur, quos vivos terra absorbuit, cum tabernaculis et omni substantia eorum. Chore quoque et cum eo ducenti quinquaginta illorum, sequentes malitiam, arripuerunt thuribula, ut adolerent incensum, in conspectu Domini, qui divino igne consumpti sunt, qui etiam populo quatuordecim millia septingentos vastavit. Et ideo, venit nova mors super eos. Ita iste imprecatur malis, et loquitur in eadem voce Christus et Ecclesia. Quasi dicat : Quia tales sunt, ideo, veniat mors nova super illos, ut super illos, scilicet Dathan et Abiron, qui initium schismatis fuerunt, et superbi se separaverunt, venit nova mors ; aperuit enim terra se, et vivos absorbuit. Unde et hic quasi exponendo subdit, et descendant in infernum, id est in voraginem terrenae cupiditatis. Descendant dico, viventes, id est scienter peccantes, scientes quia pereunt. Et tamen pereuntes hiatu terrenae cupiditatis absorbeantur. Haec est nova mors, et agit communiter de maioribus et minoribus. Vel ita ut distinguas inter maiores et minores, sicut in illo schismate fuit. Duces enim absorpti sunt a terra, populus vero sequens fuit igne vastatus, ita hic divisum imprecatur auctoribus mali, et fautoribus, dicens : Veniat mors super illos, id est super minores qui consentiunt maioribus veniat ignis consumptionis, ut super populum ignis de caelo venit ; et descendant, maiores qui sunt auctores mali, in infernum terrenae cupiditatis viventes, id est scienter peccantes, ut duces illorum terra absorbuit. Illi enim, id est minores, consenserunt, et secuti sunt, et studio consensionis accensi, a ducibus suis recedere noluerunt. Et ideo venit ardor consumptionis, super ardorem dissensionis ; duces vero absorpti sunt a terra. Ita hi scienter peccantes descendunt. Et merito hoc eis,
- Quoniam nequitiae in habitaculis eorum ; in medio eorum.
Quoniam nequitiae sunt in habitaculis, vel in hospitiis eorum,
[Aug., Cassiod., Alcuin.] id est in hac vita, ubi peregrini sunt et transeunt. Non enim semper hic mansuri sunt, cur ego sic instant ? Et haec nequitiae sunt in medio eorum, id est in corde. Ideo dicit in hospitiis esse nequitias, quia alienae sunt, non naturales, sed in hospitio susceptae, quasi adventitiae. Vel prius sunt nequitiae, in habitaculis eorum, id est in occulto, scilicet et postea ; in medio eorum, id est in communi et aperto.
Pars III,
- Ego autem ad Dominum clamavi, et Dominus salvavit me.
Ego autem. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Tertia pars, ubi affirmat quid sibi et illis fiat, alternatim procedendo. Et loquitur hic corpus Christi, id est Ecclesia. Illi ita peribunt, Ego autem ad Dominum clamavi in conturbatione exercitationis meae, et Dominus salvavit, vel salvabit me : quod consequens erat. Et ego, ut non ingratus,
- Vespere, et mane, et meridie narrabo et annuntiabo ; et exaudiet vocem meam.
Vespere, [Aug., Hier., Aug.] id est de praeteritis, narrabo et mane, id est de futuris annuntiabo ei meridie qui non vergit solem ad occasum, id est in sempiternis, quae semper manent exaudies vocem meam : in hac sententia singula singulis redduntur, et tria tempora distinguuntur. Vel ita, ut sine distinctione temporum reddantur singula singulis : vespere enim fuit Dominus in cruce ; mane, in resurrectione ; meridie, in ascensione. Ait ergo, vespere narrabo, patientiam morientis in vespere narro. Et mane annuntiabo, id est annuntio vitam resurrectionis mane factae. Et exaudiet vocem meam, in meridie, id est sedens ad dexteram Patris, ubi interpellat pro nobis, ad quam ascendit in meridie. Ecce quanta consolatio isti est a tempestate, contra malos qui sunt foris et intus, id est in aperto et occulto. Sic et nos inter malos cum isto oremus, plangamus, securi dicamus ;
- Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi, quoniam inter multos erant mecum.
Redimet in pace. [Gl. int., Aug., Hier., Alcuin., Aug.] Quasi dicat : Ita exaudiet, quia redimet animam meam collocandam in pace aeterna. Haec contra illos qui non amant pacem, ideo anima mea in pace, quia amavi pacem. Redimet dico ab his qui appropinquant mihi, id est a Christianis fictis, qui magis decipiunt quam aperti idololatrae. Appropinquant ergo nomine, non numine ; corpore, non mente ; numero, non merito. Et vere appropinquant, quoniam inter multos erant mecum. Vel in multis sacramentis, scilicet et in baptismo, in Evangelii lectione, in festis et huiusmodi ; sed in paucis non erant mecum ; in omnibus sacramentis mecum, sed non in fide, spe et charitate, sine qua nihil sunt omnia. Vel inter multos erant mecum, sive in multis, id est in paleis, quae multae sunt. Erant mecum, non in granis, quae pauca sunt, id est non cum paucis electis mecum erant. Erant enim de multitudine vocatorum, non de paucitate electorum. Et bene ait, mecum ; nam et prope est palea tritico ; de uno enim semine nascuntur, in uno agro radicantur, de una pluvia nutriuntur : sub eodem messore colliguntur, eadem trituratione utuntur, eamdem ventilationem exspectant, sed non in unum horreum intrant : ita et illi sunt mecum, in multis sacramentis, vel paleis.
- Exaudiet Deus et humiliabit illos, qui est ante saecula.
Exaudiet. [Gl. int., Aug.] Dico exaudiet me, et non solum exaudiet me orantem, pro me exaltando : sed etiam, exaudiet me Deus, orantem pro humiliandis inimicis, et, id est quia, afflictione humiliabit illos qui confidunt in duce, qui heri coepit. Humiliabit dico, ille, qui est ante saecula, quia in principio erat Verbum, quod eis non videtur, quia in tempore Christus natus est de Virgine. Et merito humiliabit.
- Non enim est illis commutatio ; et non timuerunt Deum, extendit manum suam in retribuendo.
Non enim est illis commutatio perversi sensus, [Aug., Cassiod., Gl. int.] sed permanent in perversitate ; in schismate moriuntur, quia non mutantur in melius, sed in peius : nec cum hic sunt, nec in resurrectione, quia sensus perfidorum incommutabilis est. Et non timuerunt Deum, hoc remedio convertitur homo, scilicet quia timet Deum, et pro his poena sequitur, non aliud tamen. Unde sequitur : Extendit manus suas, a simili ferire volentis, qui manus elevat ut gravius impingat : et hoc in retribuendo, id est, ut retribuat eis.
- Contaminaverunt testamentum eius ; divisi sunt ab ira vultus eius, appropinquavit cor illius.
Contaminaverunt, [Aug., Hier., Gl. int., Aug., Alcuin., Aug.] et non satis fuit eis, non timere nec mutari. Sed etiam contaminaverunt testamentum promissionis eius, quod ipse Dominus dixit Abrahae : In semine tuo benedicentur omnes gentes, quod polluit qui contradicit. Vel, contaminaverunt testamentum eius, id est perverterunt Scripturas. Vel quantum ad se, contaminaverunt Scripturas, dum contraria agunt. Et ideo, divisi sunt per haereses, ab ira vultus eius, vel prae ira, hoc est ab ipso irato, qui tradidit eos in desideria cordis eorum. Et appropinquaverunt. Quasi dicat : Et quia illi contaminaverunt, et quia illi armantur et divisi sunt, ideo armantur amplius iusti, et liberantur infirmi, qui curam habent in Deum. Et hoc est, illi contaminaverunt. Et per hoc, cor illius, id est secreta voluntas Dei, quae in Scripturis continetur, appropinquavit suis fidelibus, ut scilicet intelligamus eius voluntatem, qua illis praecisis a Catholica fide, compungit bonos, et boni magis excitantur qui probati sunt ; et intelligitur in Scripturis, quae latebat Dei voluntas. Unde alibi : Congregatio taurorum in vaccis populorum, ut excludantur id est emineant et appareant, qui probati sunt argento divini eloquii.
- Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula.
Molliti. [Aug.] Vere appropinquabit, quia super oleum molliti sunt sermones eius, Dei, super oleum, quia obscura quae in Scripturis sunt, dura exposita molliuntur, et usque ad ossa penetrant. Unde sequitur : Et ipsi sermones sunt iacula, quia molliti non perdunt virtutes, sed evangelistae eis armantur et feriunt corda hominum ad amorem pacis, et a perplexis haereticorum quaestionibus liberant infirmos. Dico, molliti sunt sermones, sed si tibi puero qui lacte minoris doctrinae nutriris, adhuc duri sunt, ne irascaris uberibus Ecclesiae, sed
- Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ; et non dabit in aeternum fluctuationem iusto.
Iacta curam tuam in Dominum, [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] vel in Deum, non in alium qui saxum est navi, non portus fluctuanti in saeculo ; et ipse te enutriet lacte simplicis sensus, donec proficias ad panem validioris intelligentiae provectus.
Salubre consilium est iactare curam in Dominum, qui nutrit. Cura saeculi, ut vermis noster nos consumit. Sed si cura in Domino iactatur, nutrit Unde Salomon : Sicut vermis ligno et tinea vestimento, ita viri tristitia nocet cordi. Iacta in Dominum curam, tanquam in portum, quia non dabit fluctuationem iusto in aeternum. Et sic verba fluctuationis fuerunt ; constristatus sum in exacerbatione mea, et conturbatus. Aliter totum in persona Christi ab illo loco : Ego autem ad Deum clamavi, dixit Christus, et Dominus Pater, salvavit, id est salvabit me. Et quia salvabit, ideo, vespere, quo capiar, et mane, quo iudicatus ero, et meridie, quo crucifixus ero ; narrabo, praeterita opera ; et annum citabo, virtutes et opera quae faciet ; et ideo, exaudiet vocem meam.
[Cassiod., Alcuin., Aug., Gl. int., Cassiod., Alcuin.] Vel ita, ut reddantur nominibus verba ; narrare enim ad vesperam pertinet, quo omnia dixit quae Iudas disponebat. Nuntiare pertinet ad mane, quando dixit Pilato : In hoc natus sum ut testimonium perhibeam veritati, etc. Exaudiet, pertinet ad meridiem, quando emisit Spiritum. Ecce quanta mysteria breviter dicuntur. Vel ita, distingue litteram. Dominus salvabit me vespere et mane, hic distingue litteram. Unde ego non ingratus, narrabo et annuntiabo, et ipse, exaudiet vocem meam. Redimet in pace animam meam. Redimet dico, ab his qui appropinquant mihi, id est qui ficte laudant me, dicentes : Scimus quia verax es, etc. Quoniam inter multos erant mecum, id est non cum paucis electis, et non solum pro me exaudiet, sed etiam pro illis. Exaudiet me Deus qui est ante saecula. Humiliabit illos de superbia ut credant. Vel, humiliabit, ut tollant locum et gentem, et merito.
[Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum, extendit manum suam in retribuendo. Haec non mutantur. Et quia tales divisi sunt, ab ira vultus eius, id est ipse iratus dividet in futuro eos a granis. Ira enim est vindicta iudicii qua dividuntur boni a malis, ut grana a paleis. Et tunc, cor illius appropinquabit, id est voluntas Dei per prophetas et apostolos nuntiata, omnibus nota erit. Vel cor Dei sunt iusti, qui secreta Dei sui noverunt. Hi appropinquabunt Deo, cum illi dividuntur. Ideo haec illis, quia molliti sunt sermones eius super oleum, vel mollierunt alia littera, adulando, et ipsi tamen sermones, sunt iacula, dum dicunt : Reus est mortis. Et quia tales sunt, ergo non in eos, sed in Domino iacta curam tuam, et ipse te enutriet. Et non dabit in aeternum fluctuationem iusto. Haec non mutantur.
- Tu vero Deus, deduces eos in puteum interitus.
Tu vero. [Aug., Cassiod., Gl. int., Aug.] Hi tunc non fluctuabunt, sed impiis qui contaminaverunt testamentum, quid erit ? Impii in puteum gehennae deducentur. Et hoc est, tu vero Deus, deduces eos. Hinc est finis contaminationis in puteum interitus, id est in tenebras submersionis, nec differetur, quia
- Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine.
Viri sanguinum, [Aug., Cassiod., Aug.] qui occidunt animas aliquando et corpora. Et dolosi in seductione, non dimidiabunt dies suos, id est voluntarios, non a Deo constitutos, et non perficient quantum putant , sed intra tempus peribunt, quia sperant. Vel ita, ideo deduces in puteum, quia, non dimidiabunt dies suos, ut si quos egerunt in malo reliquos agant in bono, redimentes tempus, sed omnes continuant in malo.
[Alcuin., Aug.] Alii enim non incipiunt dies bonos, sed in malis continue perseverant, alii dimidiant, alii implent dies bonos, quia alii moriuntur in Aegypto, alii in deserto, alii in terra sancta. In Aegypto moriuntur qui in tenebris vitiorum usque ad finem vitae conversantur. In deserto, qui de confusione peccati exeuntes, errata per poenitentiam emendant. Implent dies, qui sine crimine in opere iustitiae usque ad finem vitae perseverant. Haec tria genera hominum figurata sunt per ea quae scripta sunt in volumine Ezechielis ostensa, ubi scripta erant haec tria : Carmen, lamentum, et vel, dictum est prophetae, ut devoraret volumen, id est in mentis intelligentiam traiiceret horum trium mysteria. Carmen cantant, qui peccatorum lapsum non senserunt. Lamentum quia peccatis per lamentum poenitentiae resurgunt. Vae qui peccant et non poenitent. Illi non dimidiabunt. Ego autem sperabo in te, Domine. Quod non illi, et ideo non perveniant ad aeternum diem.
PSALMUS LV
PSALMI TITULUS : IN FINEM PRO POPULO QUI A SANCTIS LONGE FACTUS EST, IN TITULI INSCRIPTIONE IPSI DAVID, CUM TENUERUNT EUM ALLOPHYLI IN GETH.
Miserere mei Deus. Titulus : in finem pro populo qui a sanctis longe factus est, in tituli inscriptione ipsi David, cum tenerent eum Allophyli in Geth.
[Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Titulus iste, partim assumptus est de Evangelio, partim de Veteri Testamento. In Evangelio namque legitur, quod crucifixo Domino supra posuit titulum Pilatus, Hebraice, Graece et Latine, quem cum quidam Iudaeorum vellent delere, dicentes : Noli scribere : Iesus Nazarenus rex Iudaeorum. sed quia hic dixit : Ego sum rex Iudaeorum. Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi, quia prophetatum erat per Spiritum sanctum in titulis aliorum psalmorum : Ne corrumpas tituli inscriptionem, qua Christus rex monstrabatur : hoc de Evangelio est. Legitur autem in libro Regum quod David fugiens Saulem venit ad Achis regem Geth, quae est civitas Allophylorum, ubi legitur fuisse peregrinus, sed non retentus. Per David ergo hic intelligitur Christus, ex eius semine natus, quem olim in se, et nunc in membris tenent Allophyli, id est alienigenae, scilicet persecutores nominis Christiani ; in Geth, id est in torculari, scilicet in pressuris tribulationum, quae dicuntur torcular, quia utiles sunt, per ea enim merita sanctorum augentur, et vinum iustitiae emanat. Et sunt iidem Allophyli et populus qui a sanctis longe factus est. Et est sensus tituli : Psalmus iste tendens in finem, id est in ipsum Iesum pro populo salvando. Vel pro populo, id est contra populum, scilicet qui a sanctis longe factus est, appropinquant autem eis, scilicet sanctis, qui Christum recipiunt intituli inscriptione. Populus qui a sanctis longe fit, in tituli inscriptione, cui contradicit, tam Iudaeus quam omnis qui non vult habere regem Christum ; et ipsi iidem sunt qui tribulant Ecclesiam, id est Allophyli. Tituli inscriptione dico, facta ipsi David, id est Christo. Non mutata secundum rei veritatem, sed tamen secundum voluntatem Iudaeorum. Ipsi David, id est Christo ; voluerunt enim mutare, sed non factum,
[Gl. int., Aug., Cassiod.] Tituli enim inscriptio, etsi populus instaret, non est deleta, quia prophetatum est in alio psalmo : Ne corrumpas tituli inscriptionem. Populus qui longe a sanctis fit, sunt persecutores qui Ecclesiam calcant sicut uvas, ut vinum iustitiae exeat. Nota quod hucusque est de Evangelio : quod vero sequitur, scilicet cum tenuerunt, etc., est de Veteri Testamento, quasi dicat : Longe factus est populus a sanctis, cum, id est quia, Allophyli, id est alienigenae, scilicet persecutores, tenuerunt eum, scilicet Christum in capite et in membris, in Geth, id est in torculari. Legitur ad litteram David in illa civitate peregrinus fuisse, sed non retentus, sed Christus ex eius semine natus, non solum olim in se, sed etiam adhuc in corpore suo tenetur, in pressuris quae utiles sunt, ut uva ante torcular integra est, sed nihil inde emanat, cum premitur sterilis non est, quia vinum exit.
Intentio Prophetae est confirmare Ecclesiam contra persecutores.
Modus. Tripartitus est psalmus.
Primo orat Ecclesia, velut uva ab Allophylis pressa, summatim tangens tribulationes, in quibus sit, per spem Dei finit se non timere, id est in fine primae partis dicit se non timere.
Secundo enumerat mala quae sustinendo fit et inimicorum conversio, ibi, tota die.
Tertio iam de malis saeculi libera, in futura beatitudine, vel etiam hic laudem se cantare promittit, ibi, in me.
Ecclesia ergo tanquam uva pressa in torculari clamat, o
- Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans tribulavit me.
Deus, miserere mei, [Aug., Cassiod.] ne deficiam in conculcatione. Quare clamas ? quoniam homo, scilicet qui longe factus est a sanctis, et non solum homo, sed etiam diabolus, de quo in Evangelio dicitur : Inimicus homo hoc fecit. Conculcavit me, sicut uvam in torculari, ut vinum exeat ; idem repetit apertius. Impugnans homo visibiliter, vel diabolus, invisibiliter, unde periculosior est. Tribulavit me tota die, id est toto tempore. Nullus enim vivit in Christo, sine tribulatione.
- Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
Conculcaverunt me. [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug., Alcuin., Gl. int.] Et hoc merito non quidem meo faciunt, sed quia sunt inimici mei, qui scilicet longe sunt a sanctis. Hi sunt membra diaboli. Et isti conculcaverunt me, quasi pedibus uvam. Tota die dico miserere, et necesse est ut miserearis, quoniam multi bellantes steterunt adversum me, et ipsi iidem sunt alti. Non diu tamen, sed die.
- Ab altitudine diei timebo ; ego vero in te sperabo.
Ab altitudine, [Alcuin., Gl. int., Cassiod., Aug.] sed timebo ego ab altitudine diei, id est ab altitudine illorum qui me conculcant, qui alti sunt, sed non diu, sed die timebo a potentia eius ad horam data, quasi non altitudo diei mundus est, id est mundana altitudo, ubi est superbiae timor. Ut autem gravior esse ostendatur tribulatio, dicit se a superbis conculcari. Non timebo, sed potius ego sperabo in te, in quo nulli speranti timendum est. Vel aliter potest legi et distingui littera manente eodem sensu. Quasi dicat : Conculcaverunt inimici qui multi sunt. Sed, quoniam multi bellantes, sunt, adversum me, timebo ab altitudine diei ? non. Sed sperabo in te. Vel ita secundum aliam litteram : Conculvaverunt me inimici mei tota die ab altitudine diei. Hic distingue, quoniam multi qui debellant me, timebunt ; ego vero in te sperabo. Haec littera sic exponitur : Conculcaverunt me inimici mei tota die. Et hoc, ab altitudine diei, quia diem, id est Christum in altum lucentem non cognoverunt. Christus enim dies est. Huius diei horae sunt duodecim apostoli. Unde ipse Dominus ait : Nonne duodecim horae sunt diei ? Huius diei altitudinem inimici non potuerunt attingere. Unde in passione Christi et tenebrae factae sunt. Vel, conculcaverunt me ab altitudine diei, id est quia alti sunt, qui conculcant, licet ad horam, scilicet die non diu, sed non sunt timendi, quoniam multi qui debellant me, timebunt, cum dies eorum transierit, scilicet finito tempore altitudinis suae. Ego vero non dico : Non timebo ne videar de me praesumere per stultam arrogantiam ; sed, sperabo in te, quod est causa non timendi. Non timet aliquis duritia cordis, vel superbia, qui est similis stupido. Stupor enim est qui non sentit, non sanitas. Et nota tres esse afflictiones corporis, scilicet sanitatem, stuporem, immortalitatem. In stupore non dolet corpus, sed nec in immortalitate. Sed in stupore non dolet, quia non sentit ; in immortalitate, quia plene firmatum est. Sanitas vero, si molestatur, dolorem habet : sed non ideo putet stupidus se viciniorem esse immortalitati eo qui sanus est. Ita et tres sunt affectiones animae, scilicet provida cautela, stulta arrogantia, gloria secura. Stulta arrogantia similis est stupori. Quando quis de se praesumens, nec timet, nec cavet. Iste ergo ne per stultam arrogantiam videretur similis stupido, non ait, non timebo, sed sperabo in te.
- In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi caro.
Laudabo sermones meos in Deo, [Aug.] ei tribuens quod bene loquor, quia ab ipso habeo. Sermones dico meos, quia accepi. Quasi dicat : Et Dei sunt, quia dat, et mei sunt, quia accipio. Dixi sperabo, sed et ante, id est iampridem speravi in Deo. Ideo non timebo spe futuri. Non timet iste qui videns mala saeculi futuri superius formidans, orabat. Non timebo, dico, quid faciat mihi caro, quia si calcat, vinum exit de calcatura.
Pars II,
- Tota die verba mea exsecrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
Tota die. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi enumerat mala, quae sustinendo fit inimicorum conversio. Unde et per spem Dei concludit se non timere, sicut prius fecerat. Dico, non timebo quid faciat mihi caro. Quid enim caro facit ? Tota die verba mea exsecrabantur, et si a Deo sint. Et omnes cogitationes eorum existentes in malum, quia nil boni tractant, sunt adversum me. Cum enim verba respuuntur, persona dicentis non est immunis ab iniuria. Si panem ipsum abominantur, vasculo in quo ministratur, quomodo parcunt ?
- Inhabitabunt et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt.
Inhabitabunt, [Aug., Cassiod.] vel incolunt. Alia littera. Quasi dicat : Cogitationes eorum sunt in malum, et hae absconsae. Et hoc est, incolent et abscondent, id est quia peregrini sunt in hoc mundo, ubi non est nisi peregrinatio et incolatus, ubi nullus videt cor alterius, quidquid mali cogitant absconsum est. Vel ita, et agit de fictis fratribus, qui latenter subintrant, ut noceant. Quasi dicat : Quidam aperte impugnant, sed ex iis aliqui longe sunt a sanctis, qui, scilicet ficti, inhabitabunt, vel, incolent, id est ficte subintrabunt, et abscondent dolos, quia non audent palam contraire. Et ii peius nocent, quam mali, ut et Iudas qui diabolus erat. Electus est cum aliis undecim, et ad tempus incoluit. Elegit cum qui noverat non ad opus probationis, ut caeteros, sed ad opus tentationis, ut daret tibi nescienti quos eligas, solatium ut coleres sicut ille. Si enim falsa de te dicunt, caelum non auferunt, nec isti nocent. Et ipsi tales observabunt calcaneum meum, id est pedem ad lapsum, ut calumnientur. Aucupantur enim verba omnia, quaerentes alicubi laqueos, et nodosas facere calumnias, quibus tamen ipsi prius capiuntur ut pereant, quam alios capiant ut perdant. Vel, observabunt calcaneum meum, id est finem vitae, quod secundum finem iudicamur. Ideo diabolus insidiatur calcaneo.
- Sicut sustinuerunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos : in ira populos confringes.
Sicut sustinuerunt. [Rem., Aug.] Quasi dicat : Hoc agunt sicut, utpote illi qui sustinuerunt animam meam, tanquam grave pondus, id est utpote illi quibus gravis sum ad videndum. Unde in libro Sapientiae : Opprimamus virum iustum ; gravis enim nobis est ad videndum. Illi tales sunt, sed tamen salvos facies illos, o Domine. Et hoc pro nihilo. Vel ita secundum aliam litteram, quae est, sicut sustinuerunt animam meam pro nihilo salvos facies. Et loquitur hic Ecclesia Christo, dicens : Anima mea sustinuit foris latrones intus abscondentes et, sicut ego sustinui, sic, tu Christe, salvos facies illos, id est tu sustine et ora pro illis, et salvi erunt. Salvos facies, dico, et hoc, pro nihilo, quia nullus tibi inde labor quasi nihil tibi sit, quia si desperati sunt, verbo eos curas. Vel, pro nihilo salvos facies illos, quasi pro nullis eorum meritis, sed gratis, per pietatem. Vel, per hoc salvabis, quia confringes. Vel, deduces populos in ira, scilicet dum per flagella Dei resipiscant, quia scilicet terres tribulationibus, et sic deducis eos ad te. Est enim ira consummationis, qua filii flagellantur ad correctionem. Et ira consumptionis, qua mali puniuntur ad peremptionem. Vel, confringes populos in ira, id est dum iram Dei futuram praevident.
- Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrymas meas in conspectu tuo.
Deus vitam meam. [Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod.] Nota quod triplex est vita hominis, scilicet naturae qua vivimus, spiramus ; vita gratiae qua in Christo vivimus ; vita peccati quae in vitiis agitur. Duae sunt a Deo quae bonae sunt, scilicet vita naturae et gratiae. Tertia est ab homine, quae mala est. Has omnes Deo annuntiare debemus, et primo de vita peccati. Vides qualiter Deo sit annuntianda. Quasi dicat : Confringes populos, et ego ad institutionem eorum, annuntiavi tibi vitam meam, quae mala semper fuit. Vitam Deo nuntiat, qui peccata Deo confitetur, non Deum docens, sed se damnans, ut sic solvatur. Vel de vita naturae et gratiae accipitur sic. Quasi dicat : Illos confringes, ego autem ut non ingratus, annuntiavi tibi, o Deus, id est attribui, vitam meam, naturae et gratiae, quia ut vivam tu fecisti. Ideo tibi vitam meam annuntio, non mihi, ut alii id sequantur. Lucris enim Dei prodest, ut alios invites ad accipiendam vitam, quam accepisti, ut qui vivit iam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est ; ita ego. Et tu posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, id est sicut erant in promissione tua, id est exaudisti me deprecantem sicut promiseras te exauditurum flentem, inveni te misericordem in promittendo, veracem in reddendo. Attende quam piae lacrymae sunt quae pro inimicis orant. Et ideo acceptae sunt Deo sicut ipse promisit. Vel sic distingue litteram, Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo : hic distingue, manente eadem sententia.
- Sicut et in promissione tua ; tunc convertentur inimici mei retrorsum.
Sicut et in promissione tua, etc. [Gl. int., Aug.] Quasi dicat : Salvos facies et confrintes, sicut est, et in promissione tua, quia promisisti Abrahae : In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et tunc scilicet quando confringes, inimici mei convertentur a suo errore, ita ut sint retrorsum, id est sequantur qui praeire volebant. Et
- In quacunque die invocavero te ; ecce cognovi quoniam Deus meus es.
In quacunque die, [Cassiod., Aug.] scilicet sive in pueritia, sive in media aetate, sive in fine vitae invocavero te, non aliud quaerens quam te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. Ecce magnae divitiae. Quantumlibet avarus sis, sufficit tibi Deus ; etenim avaritia terram quaerebat possidere totam. Adde et caelum. Adde, quod plus est, qui fecit caelum et terram. Et est sensus, ac si diceret : Quandocunque invocavero te, audies me. In quo mira Dei clementia advertitur, quae quodlibet tempus nostrae conversionis exspectat, quandocunque rogatur, se indulget. Et nota quod ait : Deus meus es. Quasi dicat : Et si omnium Deus meus proprie, qui mihi subvenis, quem colo, quem amo, alii sunt alieni. Et ideo
- In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem ; in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo.
Laudabo verbum, [Aug., Hier., Cassiod., Alcuin., Cassiod.] id est, doctrinam in Deo ei attribuendo. Idem dicit quod supra dixerat. Et sermonem, id est quidquid supra loquar, laudabo in Domino, id est attribuam, et si quid urget, speravi in Domino. Et ideo, non timebo, etc. Vel ita, in Deo Patre, laudabo Verbum, id est Filium, quia quidquid de Patre, et de Filio dicitur secundum substantiam, et de Spiritu sancto, hoc de potentia Verbi dicitur, qua est coaeternum et consubstantiale Patri. Postea de humanitate eius subdit, in Domino, id est in Christo, qui Verbum caro factum est : laudabo sermonem, id est praedicationes, quibus regulam vivendi, et salutem mundo dedit. Haec duo praedicat iste, scilicet potentiam Verbi, et humanitatem Christi. Vel ita, ut trinitas notetur personarum per tria verba quae ponit, in Deo Patre laudabo Verbum, id est Filium ; in Domino, et Spiritu sancto, laudabo sermonem, id est Filium, quia quidquid secundum substantiam dicam de una persona, et de reliquis. Et si quid urget, in Deo speravi, mundana contemno. Et ideo, non timebo quid faciat mihi homo, quia etsi quae extra sunt, eripit, non quae intus, quia nihil nisi mundana eripit. Idem est finis huius partis qui et primae.
Pars III,
- In me sunt, Deus, vota tua : quae reddam laudationes tibi.
In me sunt, etc. [Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] Tertia pars, ubi Ecclesia iam de malis saeculis libera, in futura beatitudine, vel etiam hic laudem Dei cantaturam se dicit. Quasi dicat : Non timebo, quia vota tua, o Deus, sunt in me. Intus sunt quae a nobis nunquam recedunt. Non extra quaero quod offeram, quia de ara cordis, de cellario conscientiae exit totum quod charitate accendendum est. Quae vota sunt laudationes. Vel vota dico, laudationis tibi alia littera. Quae vota reddam tibi, in aeternitate, vel etiam hic. Ideo laudabo hic,
- Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu ; ut placeam coram Deo in lumine viventium.
Quoniam eripuisti animam meam de morte, [Aug., [Hier., Cassiod.] quia per me eram mortuus. Per te est vita quam tibi enuntio ; et pedes meos de lapsu. Alia translatio habet : Oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Hic in spe ad hoc eripuisti ut placeam coram Deo, non coram alienis, scilicet Allophylis, qui longe sunt a sanctis, qui non habent lumen, unde videant. Ego dico existens in lumine viventium. In lumine est qui gratis Deum amat, quod nemo scit, nec etiam diabolus nisi solus Deus. Vel de futuro potest accipi, sic : Ideo laudabo in futuro, quia eripuisti, id est eripies animam meam de morte aeterna, et oculos meos a lacrymis, et pedes a lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium. Hoc in futuro, ubi nec anima peccando moritur, nec oculi flent mala, nec pedes labuntur : quod non est hic, ubi etiam perfecte Deo placet. Unde addit : Ut placeam Deo in lumine viventium aeternaliter.
