Psalmi LVI-LX — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS
PSALMUS LVI
PSALMI TITULUS : IN FINEM NE DISPERDAS vel CORRUMPAS DAVID IN TITULI INSCRIPTIONEM, CUM FUGERET DAVID A FACIE SAUL IN SPELUNCAM.
Miserere mei, Deus.
Titulus. In finem, ne disperdas vel corrumpas David in tituli inscriptionem, cum fugeret David a facie Saul in speluncam.
Legitur in libro Regum quod David fugiens a facie Saul, venit ad tutissima loca Engaddi, ubi absconditus in spelunca latuit. Hanc historiam tangit titulus, sed hoc ab historia nos retrahit quod de tituli inscriptione dicit.
[Aug., Cassiod.] Nullus enim titulus legitur fuisse inscriptus David quem Saul vellet corrumpere, sed Christo qui de David natus est, inscriptus est titulus, quem populus Iudaeorum voluit corrumpere, sed quia per Spiritum sanctum, scilicet scriptum erat : Ne corrumpas, ait Pilatus, Quod scripsi, scripsi, cuius spelunca caro vel sepulcrum, accipitur, ubi latuit Christus absconditus, vel incognitus Iudaeis. Hoc ergo Propheta, per Spiritum sanctum futurum praevidens ait : Ne corrumpas. Et est sensus : Psalmus iste dirigens nos in finem, id est in Christum. Hoc ait ne, tu Pilate, vel tu quicunque disperdas vel corrumpas David, id est Christum, in tituli inscriptione, id est negando Christum esse regem. Quod tituli inscriptio confirmabat, tituli inscriptione dico mutata secundum voluntatem Iudaeorum cum fugeret, id est quia fugit a facie Saul, id est a cognitione Iudaeorum, in speluncam carnis, scilicet cum in carne tectus nesciretur. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Vel mutare voluerunt, cum fugeret, id est quia fugit, a facie Saul, id est a cognitione Iudaeorum, in speluncam, id est in sepulcro. Tectus, quia cum a cruce vel sepulcro non eripitur, non putatur Dei Filius. Et agit iste psalmus breviter de Christi passione et resurrectione, ubi Christus secundum quod homo orat de passione ita humilis, ut unus de fidelibus ita clamare putetur.
Intentio. Monet ne quis titulo crucis contradicat, sed Christum regem esse credat.
Modus. Tripartitus est psalmus.
Primo Propheta loquens in persona Domini, quia Dominus in eo loquitur, quasi inter mala exclamat, et praedicit liberationem.
Secundo per quid fit liberatus, et de quibus dicit, ibi, misit Dominus.
Tertio post resurrectionem laudes pronuntiat, ibi, paratum. Christus ergo secundum quod homo orans ad Patrem, dicit.
- Miserere mei, Deus, miserere mei : quoniam in te confidit anima mea.
Miserere mei, Deus. [Aug., Cassiod., Aug.] Hoc Christus Patri dicit ex nostro, docens nos orare, qui cum Patre miseretur nostri. Et repetit mei miserere. Repetitio geminata periculum ostendit magnum. Ideo miserere, quoniam in te confidit anima mea. Haec est causa quare debeat obtinere. Hic iam vox corporis adiungitur capiti, et loquens in persona membrorum, et sua, quomodo possit liberari, dicit.
- Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
Et in umora alarum tuarum, [Cassiod., Aug., Gl. int.] id est in munimine maternae pietatis tuae, sperabo : hoc et in membris iugiter facit. Sperabo, dico, donec transeat iniquitas quod in fine penitus in membris complebitur. Usque in finem saeculi namque nec iniquitas deerit premens, nec iustitia patiens. Dico, sperabo, et non ero otiosus, imo
- Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.
Clamabo ad Deum altissimum, [Aug.] id est Deum qui altissimus est, sed si est altissimus, quomodo audiet te clamantem : experientia praestat fiduciam. Deum dico qui benefecit mihi, quasi expertus sum per hoc quia benefecit, quod et clamantem audiet. Si enim impios quaesivit qui eum non quaerebant, et pro impiis mori voluit, clamantes quomodo non audiet ?
- Misit de caelo, et liberavit me ; dedit in opprobrium conculcantes me.
Misit [Hier., Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod.] Hoc prius in persona Ecclesiae sic benefecit. Ita bene quia misit Pater Verbum de caelo, id est de occulta essentia sua, et de secreta cognitione angelorum. Et per hoc liberavit, id est liberabit me. Quasi dicat : Quia iam misit Verbum, iam certum est, quasi iam sit, quod liberavit, id est liberabit, et dedit, id est dabit in opprobrium conculcantes me. Vel ita, in persona capitis, ita benefecit, quia, misit mihi de caelo auxilium, et per hoc quia misit mihi de caelo auxilium, liberavit me, suscitando, exaltando. Et conculcantes me, scilicet qui mortuo insultaverunt, dedit in opprobrium, dispersos ubique, et maxime dum vident eius resurrectionem adorari, quem putabant se exstinxisse.
Pars II. Διαψαλμα.
- Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, et eripuit animam meam de medio catulorum leonum ; dormivi conturbatus.
Misit de caelo [Cassiod., Alcuin., Aug., [Hier., Aug., Alcuin.] Secunda pars, ubi iam declarat quid misit, et de quibus eripuit. Et loquitur in persona membrorum. Quasi dicat : Misit de caelo. Quid autem misit ? Misit, inquam, Deus Pater misericordiam suam, id est Christum, Verbum Patris, in quo misericorditer nobiscum egit Deus, quia Christus nobis compatitur, et ex misericordia et pro nobis mortuus est. Et ideo dicitur, misericordiam et veritatem suam, id est Christum, qui retribuit secundum merita, et ex veritate surrexit ad iustificandum nos, ut praedixerat. In quo etiam promissiones implentur. Et ideo dicitur veritas : utraque enim in eo continentur, nec una sine altera. Si enim sola fuisset misericordia, licentia nobis esset peccandi. Si vero sola fuisset veritas, non potuisset homo sustinere. Et eripuit, hoc capite dicit, quia misit Verbum, ad hoc utique misit. Et, id est quia, eripuit animam meam, ecce ipse se resuscitavit. Christus enim loquitur et de misso loquitur, ergo de se. Unde eripuit ? De medio catulorum leonum, id est populi a principibus seducti. Quid enim passus ? Ecce dormivi alta quiete facile excitandus, sicut dormiens. David ad litteram non dormivit in spelunca, sed Christus dormivit in morte. Unde manifestum est hoc de Christo accipiendum esse. Dormivi dico, et conturbatus non utique moturbabo in ratione, sed illis turbantibus sua opinione. Vel, conturbatus fui, secundum carnem passionis timore et angustia. Unde : Tristis est anima mea usque ad mortem. Et alibi : Coepit Iesus pavere et taedere. Qui turbaverunt ?
- Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae ; et lingua eorum gladius acutus.
Filii hominum, [Gl. int., Alcuin., Gl. int., Cassiod., Aug., Cassiod.] id est Iudaei qui deberent esse filii hominum. Rectus ordo verborum est : Filii hominum laqueum paraverunt, sed interserit qualiter turbaverint, dicens, dentes, id est irrisiones ipsorum, fuerunt arma, quantum ad consilia ; et sagittae, quantum ad verba. Non ergo se excusent Iudaei, quia etsi manus inermes, os armatum est. Unde subdit : Et lingua eorum gladius acutus. Dum clamant : Crucifige, crucifige. Voces enim illae, scilicet crucifige, et huiusmodi citam fecerunt mortem, ut gladius acutus.
- Exaltare super caelos, Deus ; et in omnem terram gloria tua.
Exaltare, [Alcuin., Aug., Cassiod.] verba Christi ad Patrem Quasi dicat : Illi ita, sed, o Deus Pater, exaltare super caelos, id est fac in me quod altus videaris, super angelos, id est fac me requiescere, resurgere et ascendere. Et per hoc in omnem terram gloria tua dilatabitur. Gloria tua, id est omnes habitatores terrae te glorificabunt. Vel ex persona Prophetae loquentis ad Christum, haec accipiuntur. Superiora Dominus locutus est, Propheta quidem, sed in persona Domini. Et merito, quia Dominus in Propheta loquitur, quando etiam ex sua persona loquitur Propheta, Dominus per eum loquitur qui ei dictat. Propheta ergo per Spiritum sanctum visis iniuriis Christi, visoque quod in resurrectionem inanes facti sunt Iudaei, gaudens exclamat, o Christe, qui videris tantum homo in cruce pendens, exaltare, ut appareas Deus, exaltare, ut qui pendens in cruce, in maiestate cum Patre regnare cognoscaris. Non enim quantum ad se, sed quantum ad homines exaltatur. Exaltare dico, super caelos. Ad litteram, quoniam sedet ad dexteram Patris, ut iudicet Iudaeos in terra. Et super caelos, id est etiam spirituales, quia angelos habet subditos, ut sic etiam in omnem terram gloria tua dilatetur, id est ubique extendatur, quod modo completum est, quia totus mundus ei subiectus est.
- Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam.
Laqueum paraverunt, [Alcuin., Cassiod., Aug., Gl. int.] postquam interposuit de sua exaltatione, coeptam narrationem exsequitur. Filii hominum paraverunt laqueum, quasi latenter pedibus meis. Pedes Domini sunt increpationes malorum et promissiones fidelium, quibus quasi pedibus incedebat, cum malos increpabat, et bonis praemia promittebat, quibus dolos paraverunt Iudaei, ut de adultera quam adduxerunt ante eum, volentes eum quasi necessaria complexione circumvenire, ut vel contrarium legis tenerent, si diceret dimittendam, quam lex praecipiebat lapidari ; vel deriderent eum, quasi mendacem, si eam morti adiudicaret, qui mansuetudinem praedicabat. Et incurvaverunt animam meam, dum eis compatiens sterilis est, ab eis. Vel curvaverunt animam meam, id est voluerunt quasi de caelo me ad inferiora deprimere. Laqueum paraverunt, sed non me nesciente.
- Foderunt ante faciem meam foveam ; et inciderunt in eam.
Foderunt foveam, [Cassiod., Gl. int., Aug.] id est, sententiam mortis inclamantes ; ante faciem meam, quia sciebat totum quod moliebantur. Hoc factum est dum in eum dixerunt : Reus est mortis. Et haec agendo, non mihi, sed sibi nocuerunt. Unde sequitur : Et inciderunt in eam, in confossa, id est cauteriata et obscura conscientia caecati.
Pars III. Διαψαλμα.
- Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo et psalmum dicam.
Paratum. [Cassiod., Aug., Alcuin., Cassiod., Gl. int.] Tertia pars, ubi post resurrectionem laudes promittit. Quasi dicat : Iste parat foveam, sed cor meum, o Deus est paratum ad tolerantiam, ideo ille incidit ; ego cantabo. Et repetit ad confirmationem, paratum est cor meum, quasi ita multum. Vel, paratum cor meum, ad agendas gratias. Et quia gratiae aguntur verbo et opere, repetit, paratum cor meum, ut alterum ad opus, alterum ad verbum referatur. Et qualiter ? cantabo et psalmum dicam, id est verbis gratias agam, et operibus, quae duo praedictae geminationi reddidit, quia ad utrumque paratus. Postea aggratulando carnem alloquitur dicens : O
- Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara, exsurgam diluculo.
Gloria mea, [Cassiod., Aug.] id est o caro mea, quae es causa gloriae meae, exsurge, id est potenter, quasi ad miraculum faciendum, aggratulatio est, quia certus est unde idem repetit affirmando, aliud addens, subdit : Exsurge, psalterium et cithara. Psalterium a superiori reddit sonum, cithara ab inferiori. Per psalterium et citharam, una caro Christi intelligitur, et duo factorum genera. Una ergo caro Christi surrexit ; cum ea, duo organa surrexerunt. In carne enim Christi duo genera sunt factorum, scilicet miracula quae per psalterium ; et passiones, quae per citharam signantur : et haec surrexerunt, quia utraque in gentibus praedicantur. Surrexit ergo psalterium et cithara, et confitebitur Domino. Et hoc est, exsurge, psalterium, id est caro, divina operans. Et exsurge cithara, id est caro humana patiens. Exsurge dico, quia certus sum etiam de hora, nam exsurgam diluculo, hora resurrectionis Christi haec est. Vel, exsurge diluculo, alia littera. Et sic.
- Confitebor tibi in populis, Domine, psalmum dicam tibi in gentibus.
Confitebor tibi. [Cassiod.] Haec dicit Christus in membris, id est laudabo te in populis, Domine, et psalmum dicam tibi, id est caelestem actum persolvam tibi in gentibus, id est inter gentes. Ostenditur hic causa confessionis et psalmi. Quasi dicat : Ideo confitebor, et psallam.
- Quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua ; et usque ad nubes veritas tua.
Quoniam magnificata est misericordia usque ad caelos. [Cassiod., Aug.] id est, quia humanitas Filii ad litteram, usque ad caelos perducta est ; et veritas tua venit usque ad nubes, id est usque ad praedicatores, Nubes sunt prophetae et alii doctores qui impleti imbre Spiritus sancti, alios compluunt doctrinis. Unde : Qui sunt hi qui ut nubes volant. Et alibi : Mandabo nubibus meis ne pluant super eos imbrem. Vel ita, ut per caelos angeli accipiantur, per nubes praedicatores, quia caeli supra nubes sunt, in quibus caelis sedes est angelorum. Et ideo per caelos bene angeli accipiuntur. Nubes sunt inferiores caelis, id est homines praedicatores qui inferiores angelis, qui adhuc in caliginosa carne sunt, qui habent lumen scientiae in se, sed occultum de quibus Dominus coruscat miraculis, tonat minis, pluit doctrinis. Magis ergo pertinet veritas ad caelos id est ad angelos, et ad nubes misericordia, quam ad angelos misericordia, et ad nubes, id est ad praedicatores, veritas, quia angeli sine caligine vident speciem veritatis ; nec ibi opus est misericordia, ubi non est miseria. Sed tamen in hoc congrue dicitur, ut veritas ad nubes, misericordia ad angelos referatur, quia veritas, id est cognitio veritatis, quae praepollet in angelis, descendit etiam ad homines, nec ea Deus fraudavit nos ad quos veritas ipsa operta carne a Patre genita venit. Rursus angeli videntur misericordia non indigere ; sed etsi angeli non egent misericordia, tamen dum homines miseri per misericordiam in resurrectione fient angelis pares, usque ad caelos, id est angelos, misericordia Dei ascendit. Agentes ergo gratias dicamus cum Propheta, qui supra idem dixit,
- Exaltare super caelos, Deus ; et super omnem terram gloria tua.
Exaltare super caelos Deus. Iterat quod ante dictum erat, fidem nostram confirmans, et super omnem terram gloria tua.
PSALMUS LVII
PSALMI TITULUS : IN FINEM NE CORRUMPAS VEL DISPERDAS DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE.
Si vere utique iustitiam.
Titulus : In finem, ne corrumpas vel disperdas David in tituli inscriptione.
[Aug., Cassiod.] Commendat hic Propheta homini iustitiam monens vere eum loqui iustitiam ; eos quoque et maxime Iudaeos redarguens, qui non vere iustitiam loquuntur. Iudaei enim qui ante dixerant : Magister, scimus quia verax es, et a Deo venisti, mortem eius inclamaverunt, et regnum eius abiuraverunt, dicentes : Non habemus regem nisi Caesarem. Qui hic redarguuntur. Et est sensus tituli : Psalmus hic dirigens nos in finem. Hic agit ne, tu Pilate, vel Iudaee, disperdas vel corrumpas David in tituli inscriptione, id est, ne neges Christum regem quem titulus dicit.
Intentio : Monet ne quis regno Christi contradicat.
Modus : Tripartitus est psalmus.
Prima pars est exprobratio Iudaeorum, ne nos similia faciamus.
Secundo quae eis sit retributio dicit, ibi, Deus conteret dentes.
Tertio ostenditur correctio iustorum de ultione iniquorum, ibi, laetabitur iustus. Christus ergo loquens contra Iudaeos ait, o
- Si vere utique iustitiam loquimini, recte iudicate, filii hominum.
Filii hominum. [Gl. int., Aug.] Id est prophetarum, vos utique loquimini iustitiam labiis, quasi loqui constat, quia omnibus est facile loqui iustitiam, quibus Veritas scripsit in corde : Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris ; et iteravit in tabulis, quia non legebant in corde, ut voce forinsecus admota redirent praevaricatores ad cor, et intus invenirent quod extra legerent. Dico loquimini iustitiam, sed si vere loquimini iustitiam, ut sit iustitia non labiorum, sed factorum, id est, si est in corde quod in ore. Ergo, recta vel recte iudicate. In factis cognoscantur labia. Si enim aliter agis quam loqueris, bona loqueris ; sed mala iudicas. Sic enim agis, quomodo iudicas. Interrogatus quid sit melius aurum an fides, praeponis auro fidem. Amicus venit, et nullo teste aurum tibi commendavit, decessit, et mortuus est : hic haeredem filium reliquit, qui ignorat quid tibi Pater commendavit. Tecum cogita alii similiter commendasse nulli dixisse filium reliquisse : quod ei velles a tuo amico praestari ? Responde. Quid tibi respondet cogitatio ? hoc iudica cum filio amici. Ante locutus es meliorem esse fidem ; sed aliud iubet avaritia qua cogitas aurum negare amici tui haeredi. Ante locutus es meliorem esse fidem intus, et in iudicio tuo dixisti, vel duxisti melius aurum. Non sic iudicasti ut locutus es. Vere locutus es, falsa iudicasti. Veritas videt omnes loqui iustitiam, ne dicantur iniusti ; et omnibus clamat : Si vere iustitiam loquimini, si non false, si non aliud in labiis, aliud in corde, recte vel recte iudicate ; filii hominum. Auro et caeteris temporalibus fidem praeponite, et alia huiusmodi. Aliter enim estis hypocritae. Si dicitis : Magister, verax es, ne iudicetis mortem meam, quia rex vester sum, ut titulus ait. Iudaei vero sic de Christo iudicaverunt, ut ficte de eo locuti probentur, verbis suis accusentur. Ideo sic moneo, ut recte scilicet iudicetis, quia vobis est iniquitas in corde et in ore, et in manu. Et hoc est,
- Etenim in corde iniquitates operamini in terra ; iniustitias manus vestrae concinnant.
Etenim operamini iniquitates in corde. [Cassiod., Gl. int., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Non possunt recte iudicare, quibus in corde et in manu est iniquitas. Operamini dico in terra, id est quia me terram, id est hominem conspicitis. Vel quia terram, id est terrena amatis, et manus vestrae concinnant, quasi ex multis partibus adunantes iniustitias. Quasi dicat : Opera vestra pravae cogitationi concordant, quia manus sequitur cor. Si tamen manus desit, non ideo sine culpa es quia quidquid vis, et non potes, Deus factum imputat. Est autem concinnatio, ex multis partibus adunata perversitas. Vel secundum aliam litteram, iniustitiam manus vestrae connectunt, scilicet, aliud peccatum alii adiungunt. Unde Isaias : Vae his qui trahunt peccata sicut restem longam. Et bene peccata resti comparantur. Peccatis enim quisque constringitur, quae tanquam vincula ligant hominem. Unde in fine dicitur : Ligate illi manus et pedes, etc. Quia pro peccatis commissis cogitatione et opere peccatorum damnabitur, sed etiam interim eisdem caeditur. Unde Dominus flagello de funiculis vel resticulis facto cecidit vendentes et ementes de templo. Ecce iniqui sunt et corde et manu. Unde hoc eis ? quia
- Alienati sunt peccatores a vulva ; erraverunt ab utero, locuti sunt falsa.
Alienati sunt peccatores a veritate. [Aug.] Et ipsi dico peccatores a vulva matris, id est ab ipsa origine, non quia ex tunc peccaverunt, sed quia praecognovit Deus ab utero illos futuros peccatores, ut Rebeccae ait, cum adhuc praegnans esset : Maior serviet minori. Quod subsequenter exponit, erraverunt ab utero, id est errare praesciti sunt ab utero, et sicut praevisum est accidit, quia locuti sunt falsa. Ecce iniquitas in ore, et non solum non faciunt bona, sed nec audire volunt quia
- Furor illis secundum similitudinem serpentis ; sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas.
Furor illis, etc. [Aug.] Vel ita ab illo loco, alienati sunt. Et accipitur vulva vel uterus, charitas Ecclesiae in qua conversi concipiuntur et nascuntur, dum fidei rudimenta suscipiunt, et paulatim nutriuntur, donec in eis formata veritate ad lucem gerantur. Et nota sicut carnalis mater in sobole carnali quinque ; in vicissitudines observat et tempora, ita et in spirituali educatione, sancta Ecclesia eadem custodit. Prius enim puer concipitur, id est in utero nascitur ; secundo in utero alitur ; tertio, ad lucem emittitur ; quarto, matris manibus gestatur, ut crescat ; quinto, ablactatur, ut ad mensam patris accedat, ut sic validiori cibo alatur. Ita quos sancta educat Ecclesia, prius quasi in utero nascuntur, id est concipiuntur, dum rudimenta Christianae fidei suscipiunt in catechismo et exorcismo. Prius quasi in utero aluntur, dum vel rudimentis plenius informantur. Tertio, per baptismum et aliorum sacramentorum perceptionem et intelligentiam, quasi ad lucem iam in eis formata veritate generantur. Quarto, quasi manibus Ecclesiae portantur, et lacte nutriuntur, vel aluntur, dum simpliciori Ecclesiae doctrina imbuuntur, donec a lacte simplicis sensus accedant ad mensam Patris, ut valido vescantur cibo, scilicet pane angelorum, id est, in principio erat Verbum : quae etiam in sacramentis celebrandis hodie observantur. Dum enim quarta feria quartae septimanae militiae Christianae agonistae Christi vocantur, quasi in utero nascuntur. Inde usque ad Sabbatum paschale, quasi in utero aluntur. In Sabbato per baptismum quasi ad lucem congenerantur : inde quasi manibus portantur, et lacte nutriuntur, donec in die Pentecostes, virtute Paracleti de alto induantur : quo allatis variis linguis magnalia Dei loquuntur. Unde Abraham convivium magnum ablactato Isaac fecit, quod non ante fecerat in circumcisione et in aliis, quia tunc parvulus erat. Unde inter Pascha et Pentecosten nulla difficilia indicuntur, scilicet ut ieiunium et intempestae noctis vigiliae, quia soror nostra parva est, et ubera non habet, et Christus diluculo surrexit. Isti vero vel non concipiuntur in utero, vel non nascuntur ex utero. Et hoc est, alienati sunt peccatores a vulva Ecclesiae, quae conversos concipit, et natos iam in se, et si nondum natos ex se nutrit, donec formetur in eis veritas, et tunc perfectos pariat. Hi autem concepti, quia per impatientiam, antequam formentur, quatiuntur viscera matris, contradicendo doctrinae veritatis, abortivi excutiuntur. Ergo generet te mater ne abiiciat. Et tu esto patiens usquequo certa sit in te doctrina veritatis. Si autem impatiens concusseris latera matris, te excutit foras, sed magis tuo malo quam suo.
Sequitur : [Cassiod., Gl. int., Cassiod., Aug.] Erraverunt ab utero, quia contraria matri secuti sunt. Et ideo quia errant a ventre in quo est veritas, locuti sunt falsa. De hoc vero sunt inexcusabiles, quia nolunt veritati credere. Et hoc est, Furor est illis secundum similitudinem serpentis, quia ira obstinatorum irrevocabilis est. Cuius serpentis ? Sicut aspidis surdae. Unde surda ? ecce et obturantis aures suas, terra et cauda. Dicitur enim alteram aurem terrae affigere, alteram cauda obstruere, ne vocem incantantis audiat : sic isti, ne audiant vera obturant aures suas audiendi terra et cauda, id est praeteritis et praesentibus peccatis. Terra sunt praesentia, quibus homo delectatur ; cauda, praeterita peccata. Et notandum quia non laudatur a Scriptura, undecunque datur similitudo ut de iniquo iudice, qui rogantem viduam exaudivit, quem Dominus non commendat. Ita et hic.
- Quae non exaudiet vocem incantantium : et venefici incantantis sapienter.
Quae aspis, quia obturat aures, non exaudiet vocem incantantium ut ad lucem reducatur, et venefici incantantis sapienter, quantum ad artem suam.
[Aug., Alcuin., Aug., Alcuin.] Ita et isti non audiunt vocem Christi et apostolorum, qui sunt incantatores aures sapientes, ut ad lucem exeant. Vel secundum aliam litteram ; medicamenti medicati a sapiente. Qualis sit vox incantatorum, his verbis ostenditur. Est enim medicamentum confectum. Medicamenvero confectum est omnia praecepta legis et prophetarum. Omnia praecepta medicamentum erant ante adventum Christi, sed non medicatum, quia nemo eo curabatur ; sed adventu Christi medicatum est qui implevit legem et prophetas. Ligno enim posito in Marach, dulcorata est aqua, ut possent bibere filii Israel, ante non valentes gustare prae nimia amaritudine. Haec est legis amaritudo, quae gratia Evangelii dulcorata est. Et quod in sacramentis legalibus latebat, in lucem positum est, demonstrata est nobis civitas constituta super montem, quae abscondi non potest, id est Ecclesia et lucerna posita super candelabrum, id est doctrina veritatis est in manifesto. Ubi enim latebat Ecclesia Christi, et veritas Christi ? Nonne ipse est mons, qui crevit ex minimo lapide, et implevit faciem terrae ? Nonne iste est serpens in ligno suspensus, quem intuendo percussi a serpentibus sanantur. Hic est ergo sapiens a quo medicatur medicamentum.
Pars II.
- Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ; molas leonum confringet Dominus.
Deus conteret. [Cassiod., Aug.] Secunda pars ubi dici quae eis sit retributio. Quasi dicat : Illi ita contemnunt, sed Deus conteret dentes, id est dolosa verba, eorum, quibus est furor, ut aspidis. Et hoc in ore ipsorum, quia verbis suis capiet eos. Ore enim suo contra se dicunt quos aspidi comparabant leonibus, et iam comparat subdens, molas leonum, id est inclamationes mortis, quas Iudaei fecerunt, confringet Dominus, ne ad effectum veniant. Nota quod aspides erant Iudaei, dum insidiose tentabant ; leones, dum mortem inclamaverunt. Horum molae fractae sunt, quando surrexit ; quod apertius exponit subdens, qui tales et si modo torrentes, tamen
- Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens : intendit arcum suum donec infirmentur.
Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens. [Cassiod.] Ecce hic etiam torrentibus comparantur, quia sonantes ad saxa superbiae improvisi sunt, et praecipites. Sed cito transeunt, tot malis comparantur. Illi ita decurrunt, sed econtra intendit Deus per misericordiam, ad salutem eorum, arcum suum, id est minas quibus terret, donec infirmentur, id est dum convertantur, ut Saulus infirmatus est, audiens : Quid me persequeris ? Qui hoc clamabat de caelo arcum tendebat. Multi ergo infirmati sunt ipsius intensione arcus perterriti. Sed quid non infirmati patientur ? ecce.
- Sicut cera quae fluit, auferentur ; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
Sicut cera quae fluit auferentur, [Aug., Alcuin., Aug.] id est ignem concupiscentiarum peribunt ; ut enim ignis vestem, sic libido consumit animam. Vel ita, Deus intendit arcum suum, id est vindictam, donec intus et extra infirmentur ; et accipitur in malo, et auferantur a conspectu Dei, missi in gehennam ; vel, auferantur, hic in praesenti, a terra sua, sicut cera quae fluit, supercecidit ignis, etc. Sciendum quod inter primum peccatum, quod est superbia, et ultimam poenam, quae est ignis aeternus, quaedam media sunt, quae et peccata sunt et poenae de quibus ait, supercecidit ignis, scilicet superbiae, vel concupicentiae et irae. Et ideo non viderunt solem, scilicet iustitiae, de quo in libro Sapientiae dicunt mali : Erravimus a via veritatis, et sol iustitiae non illuxit nobis. Hic legitur prius secundum aliam litteram, quae est
- Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
Priusquam producat spinas vestras rhamnus, sicut viventes sic in ira absorbet eos. [Aug., Alcuin.] Ibi per rhamnum accipiuntur peccata, per spinas punctio aeternae damnationis. Rhamnus est enim herba prius mollis, sed quae post vertitur in spinas : sic et peccata modo delectant, sed post pungunt. Et hoc est quod dicit, supercecidit ignis, vitiorum. Et ille ignis absorbet eos, id est devorat eos sicut viventes, id est dum adhuc vivunt. Nec simpliciter dicit, viventes, sed addit : sicut, quia non vera, sed falsa est impiorum vita. Videntur vivere, et non vivunt. Addit sicut in ira. Non simpliciter dicit, in ira, Deus tranquillus iudicat. Vel quia modo non est ira comparatione futurae vitae. Absorbet dico, Priusquam producat spinas vestras rhamnus, convertit sermonem ad eos, id est, priusquam voluptatum tormenta procedant. Dum enim adhuc vivunt, ignis vitiorum qui supercecidit in ira Dei, devorat eos et occultat rhamnum, id est rhamni spinam, id est peccati punctionem extremam, ne modo videatur. Vel secundum litteram nostram accipiuntur peccata etiam per spinam ; per rhamnum, extrema damnatio. Et est priusquam spinae vestrae, id est peccata, intelligant rhamnum, id est acutam damnationem, etiam extremo ignis vitiorum, absorbet eos, id est devorat eos sicut viventes. Sic in ira absorbet eos. Hoc non mutatur.
Pars III.
- Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguino peccatoris.
Laetabitur iustus. [Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi ostenditur correctio iustorum de ultione iniquorum. Quasi dicat : Malos absorbet ignis. Haec autem non est sine fructu bonorum. Quasi dicat, iustus qui fidem habet, et si aliquid in eo lavandum est, laetabitur iustus ; et si molestiis pressus cum viderit vindictam hanc praesentem, non tamen gaudet, pro poena eorum, sed quia non in illa est, sed manus suas, id est opera lavabit in sanguine peccatoris, id est in poena et morte peccatoris, quam videt. Unde Salomon : Stulto pereunte, sapiens astutior erit.
- Et dicet homo : Si utique est fructus iusto ; utique est Deus iudicans eos in terra.
Et dicet, [Cassiod., Gl. int., Alcuin., Aug.] id est tractabit apud se homo, id est rationalis, quod non ex casu hoc eis contigit, sed pro vindicta peccati. Hoc enim dicet utique Deus est iudicans eos, id est malos, in terra, etiam ista, ubi florere videntur. Quod probat a contrario si, id est quia, utique est etiam hic iusto fructus, licet hic presso. Ac si diceret : Sicut iusto iudicio Dei fit ut iustus amplius iustificetur, ita eodem iuste permittitur ut sordidus magis sordescat. Vel ita secundum aliam litteram, quam ponit Augustinus, quae est ; Et dicet homo. Ergo est fructus iusto. Ergo est Deus, iudicans eos in terra, et infert ex duobus praemissis. Dixit enim malos hic absorberi et iustum lavari. Et hoc est, dicet homo rationalis, quia iustus lavat manus suas. Ergo et hoc est, fructus iusto hic. Et quia ignis absorbet malos, ergo Deus iudicans eos in terra, etiam ista, ubi florere videntur.
PSALMUS LVIII
PSALMI TITULUS : IN FINEM NE CORRUMPAS, vel DISPERDAS DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE, QUANDO MISIT SAUL ET CUSTODIVIT DOMUM EIUS, UT INTERFICERET EUM.
Eripe me de inimicis meis, Deus meus.
Titulus : In fine ne corrumpas, vel disperdas David in tituli inscriptione, quando misit Saul et custodivit domum eius, ut interficeret eum.
Legitur in libro Regum quod Saul quaerens interficere David, misit satellites suos, ut custodirent domum David, ut eum mane exeuntem occiderent. Quod cum praescisset uxor sua Michol filia Saul, nocte deposuit eum per fenestram, et sic evasit.
[Aug., Cassiod., Aug.] Huic historiae alludit titulus, de qua tamen non agit psalm., sed de significato eius. David enim Christum significat ; domus eius sepulcrum Christi ; Saul regem Iudaeorum ; regnum Iudaeorum, qui miserunt custodire sepulcrum. Sed non videtur convenire quod dicitur, scilicet ut Saul interficeret eum. Iam utique interfectus erat Christus, quando miserunt. Quaerebant autem eum interficere, non corporaliter, sed spiritualiter, id est nomen et famam eius exstinguere de gentibus, ne crederent in eum : quod tamen efficere non valuerunt. Vivit enim rex super Iudaeos et gentes. Hoc et Spiritus sanctus per Prophetam praedicit hic. Et est sensus : Psalmus iste tendens in finem, id est in Christum. Hoc agit, ne, tu Pilate, vel Iudaee, corrumpas vel disperdas David in tituli inscriptione. Hoc idem supradixerat in aliis titulis. Frustra ergo tentat aliquis disperdere, quod toties divina prohibet auctoritas. Cum autem Pilatus dixit : Quod scripsi, scripsi, impletum est quod hic dicitur, scilicet ne corrumpas, vel disperdas David in tituli inscriptione. Non ideo corrumpas. Quando quia misit Saul, id est regnum Iudaeorum, et custodivit domum eius, id est sepulcrum Christi, ut interficeret eum, id est nomen et famam eius tolleret, ne crederetur in eum. A quibus frustratis hic liberatus ostenditur, et famam habere in omnibus gentibus. Et loquitur hic integer Christus, scilicet caput et corpus.
Intentio : Monet ut nemo Christo contradicat.
Modus : Tripartitus est psalmus.
Primo orat liberari ascendendo ab imis ad alta. Orat etiam pro salute gentium.
Secundo confirmat salutem gentium. Et orat salutem Iudaeorum, ibi, convertentur.
Tertio affirmatur salus Iudaeorum, et utroque pariete collecto, grates aguntur, ibi, convertentur.
Totus itaque Christus, quasi ab inimicis obsessus, clamat dicens :
- Eripe me de inimicis meis, Deus meus ; et ab insurgentibus in me libera me.
Eripe me de inimicis meis, Deus meus. [Aug., Cassiod., Aug., Hier., Cassiod.] Factum est hoc in carne Christi, fiet et in membris, dum vero qui sine macula est, hoc petit. Quod necessario exspectamus ostendit. Neque enim cessant inimici nostri, diabolus et angeli eius, insurgere quotidie super nos, et illudere velle infirmitati et fragilitati nostrae, et deceptionibus, suggestionibus, tentationibus quibuscunque laqueis irretire, cum adhuc in terra vivimus. Et nota quod quatuor sunt genera adversariorum, quae hic distinguuntur, scilicet inimici qui nocendi votum habent, nec tamen hoc ardenter appetunt ; insurgentes qui iam commoti et animo parati sunt ; operantes, qui iam dura mente scelus opere complent ; viri sanguinum, qui non solum contumelias ingerunt, sed etiam fundunt sanguinem : quod fecerunt Iudaei qui Christum prius, post etiam apostolos occiderunt. De iis ergo ait, eripe me de inimicis meis, qui me odio habent, Deus meus, et libera me ab insurgentibus in me, qui verbis nocent.
- Eripe me de operantibus iniquitatem ; et de viris sanguinum salva me.
Eripe me de operantibus iniquitatem, [Gl. int., Aug.] scilicet qui colaphizant, etc. et huiusmodi ; et salva me de viris sanguinum, scilicet qui iustum, id est Christum occiderunt, post et suos.
- Quia ecce ceperunt animam meam ; irruerunt in me fortes.
Quia ecce ceperunt animam. [Cassiod., Gl. int., Cassiod., Aug.] Loquitur hic Christus in persona sua. Quasi dicat : Eripe, salva. Quid enim illi tibi faciunt ? utique mala, quia ecce ceperunt animam meam, scilicet vitam corporalem, quia irruerunt cum impetu in me humilem fortes in temporalibus, scilicet abundantes, qui non ponunt Deum adiutorem suum, sed sperantes in divitiis praevaluerunt in vanitate sua. Vel fortes etiam sunt superbi qui praesumunt de iustitia sua, qui insultant Christo conviventi cum peccatoribus, quibus non est opus medicus ; sed eum occiderunt tanquam iusti reum : sed tamen non est in eo iniquitas. Et hoc est, irruerunt in me fortes, id est de iustitia superbi, quasi in reum, sed in me peccatum non invenerunt. Unde subdit :
- Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine : sine iniquitate cucurri et direxi.
Neque tamen iniquitas mea, [Aug., Cassiod., Hier., Aug., Alcuin.] quam in eos fecerim, causa fuit quare irruerunt, neque peccatum meum, quod in me sit aliquomodo. Vel, neque iniquitas mea, id est malevolentia fuit causa, neque peccatum meum, operis. Domine, sed sine iniquitate cucurri viam huius mundi. Unde alibi : Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Et direxi distortos quantum in me est. Vel, secundum aliam litteram. Et dirigebar ad te. Et ideo
- Exsurge in occursum meum, et vide ; et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israel.
Exsurge, [Aug., Alcuin., Aug.] qui dormire videris, id est adiuva me. Exsurge dico, in occursum meum, quasi curro ad te moerendo, et tu occurre mihi, et redde pro merito. Et vide, id est fac videri quomodo ad te curro, et alios dirigo, ne pravum putent quod rectum est, et sequantur. Vel ita, exsurge in occursum meum et vide, id est innotesce, et fac videri quod exsurgis in occursum meum, id est quod tibi aequalis sim. Occurrere enim non nisi de aequalibus dicitur. Christus enim non desiit esse aequalis Patri, licet pro nobis factus sit infirmus, qui seipsum exinanivit formam servi accipiendo. Unde in Evangelio se gallinae comparat, dicens : Ierusalem, Ierusalem, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti. Nulla enim avis adeo videtur infirmata propter pullos, quemadmodum gallina, cuius vox raucescit, fit hispidum totum corpus, deponuntur alae, laxantur plumae. Et ea est materna pietas, vel charitas, quae invenitur infirmitas. Sic et Christus propter nos infirmatus est, ut nostram tolleret infirmitatem ; sed in ea tamen infirmitate occurrit aequalis Patri. Ita enim assumpsit quod non erat, ut non amitteret quod erat. Ita ergo se exinanivit, quod dignitatem quam habebat cum Patre, nobis non demonstravit. In ipsa ergo infirmitate agnoscendus est Patri aequalis, non visione corporali, sed fide, ut quod videre nondum potuimus, saltem credamus ; et dum hoc credimus in nobis, ad Patrem ascendit. Unde Mariae Magdalenae, cui primo post resurrectionem apparuit ait : Noli me tangere : nondum enim ascendi ad Patrem. Quid est hoc, noli me tangere ? Nonne postea mulieres redeuntes a monumento adoraverunt eum, et pedes eius tenuerunt ? Sed hic agit de tactu mentis, non corporis, id est non solum credas quod vides, ne haereat nimis humanitati meae aspectus tuus quasi tactus tuus. Hoc ideo dico, quod nondum ascendi ad Patrem meum, utique in corde tuo, quia nondum, postquam vidisti me mori, credis me Patri aequalem. Attende quibus gradibus ascendit. Coepit enim ab infirmitate, et paulatim ascendens ad gloriam resurrectionis, et ad Patris aequalitatem pervenit. Deinde sequitur oratio pro gentibus convertendis, cum ait, et tu, Domine, Deus virtutum caelestium, Deus Israel, scilicet qui videris Deus unius gentis, quae te colit,
- Intende ad visitandas omnes gentes, non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.
Intende ad visitandas omnes gentes, [Aug., Gl. int., Cassiod.] quia infirmae sunt omnes, ut omnes congregentur ad nuptias. Dico, intende, et tamen non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem, ita ut relinquas peccata impunita, sed persequere, puni, converte. Et ita facit, quia nulla peccata relinquit impunita, quia vel homo poenitens, vel Deus iudex punit. Vel ita, est quaedam iniquitas, quam qui facit, eius non miseretur Deus ad salutem. Haec est defensio peccatorum, quando defendit homo quod Deus odit. Unde : Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret. Et est, non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem, id est, illud peccatum quod est ad mortem, pro quo non est orandum. Vel ita, visita omnes gentes ; et tamen, non miserearis omnibus Iudaeis, et si quibusdam.
Pars II. Διάψαλμα.
- Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes ; et circuibunt civitatem.
Convertentur. [Cassiod., Gl. int., Cassiod.] Secunda pars, ubi orata salus affirmatur gentium, et oratur salus Iudaeorum. Dico, intende, et vere intendes, quia convertentur gentes ab idolis, ad vesperam, id est in ultima aetate saeculi. Et famem convertendi alios, patientur, qui dolebunt, si non poterunt convertere, ut canes, scilicet latrando contra hostes, et circuibunt civitatem, id est munient Ecclesiam contra haereticas impugnationes. Et
- Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum, quoniam quis audivit ?
Ecce, [Cassiod., Gl. int., Aug., Gl. int., Aug.] scilicet in manifesto, loquentur in ore suo, ad informationem fidelium et haereticorum impressionem, et gladius Spiritus sancti, quod est verbum Dei. Vel mors, alia littera, quod idem est ; illo quippe gladio occidunt malos, ut vivant ; boni percutiunt, ut sanent, erit in labiis eorum, et vere quoniam qui audivit talia, alia littera, qualia scilicet praedicabunt ? nullus. Ita omnes mirabuntur. Vel ita secundum litteram nostram. Ideo frequens praedicatio est in labiis, quoniam quis audivit eos ? quasi pauci audient eos.
- Et tu, Domine, deridebis eos ; et ad nihilum deduces omnes gentes.
Et [Cassiod., Aug.] eos qui non audient, tu, Domine, deridebis in futuro. Et omnes gentes, quae te non venerantur, ad nihilum deduces tunc. Vel ita ab illo loco, convertentur. Hic agit de Iudaeis, sic, dixi, non miserearis, omnibus Iudaeis, quibusdam vero misereberis, tu, quia convertentur ad vesperam, id est scrius post ascensionem, et missum Spiritum, quod antequam crucifigerent debuerunt facere ; et famem, convertendi alios, patientur ut canes. Gentes ante dicebantur canes pro immunditia, sed et Iudaei se canes, id est peccatores, cognoscunt, ut mulier Chananaea, quae se humiliter recognoscens, ait : Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Esuriebat panem caelestem. Ita et isti quia se canes agnoscunt, esuriunt et bene agunt. Male vero, qui saturati putativa sua iustitia dicunt cum pharisaeo : Ieiuno bis in Sabbato. Circuibunt, evangelizando, civitatem, scilicet circumstantiae, id est mundum qui circumstat undique ; Iudaeam, ubi haec dicebantur. Ecce loquentur in ore suo, id est stomachabuntur, et irascentur adversus pigros ad fidem, dicentes : Non mirum si stomachamur et irascimur, quoniam quis de Iudaeis, audivit nos, id est, quis de Iudaeis credidit auditui nostro ? quasi dicat : Iudaei non credunt nisi pauci. Et licet Iudaei non credant, tamen per credentes Iudaeos annuntiatur gentibus. Unde ait : Et gladius, vel mors, est in labiis eorum. Hic est gladius bis acutus, utroque incidens testamento, quo mactat Petrus reptilia sibi in disco ostensa, quando dictum est ei, Surge, Petre, macta et manduca. Et tu, Domine, quasi ipsi loquuntur contra pigros. Et tu, Domine, deridebis eos, id est pro nihilo habebis eos, dicentes, quis audivit, quare deridebis ? quia ad nihilum deduces, pro nihilo habebis, convertere, omnes gentes, id est facile convertes, quia facile erit tibi facere ut credant in te omnes gentes. Ac si dicat : Omnes gentes Christianae futurae sunt. Et dicitis, quis audivit, hoc prius in persona Ecclesiae : sic illi sunt fortes de se praesumentes. Ego autem
- Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es ; Deus meus, misericordia eius praeveniet me.
Fortitudinem meam ad te custodiam, [Aug., Gl. int., Aug.] id est non a te recedam de me praesumens. Illi enim fortes ideo ceciderunt, quia ad te non custodierunt fortitudinem suam, et merito ad te custodiam, quia, Deus susceptor meus es, quia de imo meo in altum suum me suscepit ; Deus meus. Deinde mutans personam subdit, Deus meus, est spiritualiter, quia misericordia eius praeveniet me ; nihil attuli cur miseretur, nullus enim meretur dona Dei. Et quod misericordia est quae praevenit me,
- Deus ostendet mihi super inimicos meos, ne occidas eos ; nequando obliviscantur populi mei.
Deus ostendet mihi super inimicos meos, vel inimicis meis, [Aug., Alcuin., Gl. int.] id est, per inimicos meos, id est quantam circa me habuit misericordiam demonstravit mihi in illis circa quos non habuit, quia de eadem massa aliud in honorem, aliud in contumeliam fecit. Unde Apostolus : Sustinuit vasa irae apta in interitum in multa patientia, ut notas faceret divitias suas in vasa misericordiae. Rogat autem statim Ecclesia pro ipsis inimicis dicens : O Deus, ne occidas eos, etsi peccata eorum, scilicet ne obliviscantur legis tuae. Alia littera, hoc esset eos occidi, scilicet oblivisci legis Domini, ipsa est vera mors in profundum irae peccati. Vel ita in persona Christi ab illo loco, fortitudinem. Et agit de Iudaeis. Quasi dicat : Irruerunt in me fortes, scilicet Iudaei, quos et si possem perdere, tamen, fortitudinem meam custodiam ad te, id est secundum dispositionem tuam. Et si enim possem disperdere Iudaeos, tamen permitto vivere, servans fortitudinem meam ad te, id est ad tuam dispositionem. Quod debeo, quia Deus ostendit mihi, consideranti, super inimicos meos. Quid de his agendum sit cuius consilio acquiescere debeo, quia Deus est, susceptor meus, et Deus meus, et misericordia eius praeveniet me, quia Christum praevenit prae consortibus suis, cui sine mensura dedit spiritum Ioan. III). Et iste Deus, repete, ostendit mihi super inimicos meos, id est Iudaeos, quid de eis sit agendum.
[Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] Quid tibi agendum de eis ostendit, cum pro eis orarem, ut non occidantur, et cum haec deberet dicere, non verbo, sed actu ostendit. Orat pro eis ad Patrem : O Deus Pater, ne occidas eos, hoc specialiter de Iudaeis potest accipi. Hoc est quod Pater ei ostendit, ne occidas eos. Precatur, ne Iudaei funditus pereant. Dispersi quidem sunt, ut ad conversionem provocentur. Vel ut Ecclesia ab inimicis testimonia veteris legis habeat. Ideo pro eis orat, dicens : Ne occidas eos, qui me occiderunt, sed maneat gens Iudaeorum cum signo circumcisionis Sabbati paschae, ut Cain signum habuit, ut eum nemo occideret. Ita et gens illa habens signum suum non est occisa, quia necessaria est credentibus, et in ipsis praecisis ostenditur, etiam quae sit misericordia insertis. Ideo ne occidas, nequando populi, et si non modo obliviscantur mei, si non testes legis, mortis Christi sint. Nec occidas, sed
- Disperge illos in virtute tua ; et depone eos, protector meus Domine.
Disperge per omnes gentes illos, [Aug., Cassiod., Aug., Alcuin., Aug.] scilicet Iudaeos, qui portant codices nobis. Et hoc in virtute tua, quia tu fortis es, non ipsi, et depone, vel deduc, alia littera, eos, id est eos non deseras, sed deduc, conservando, in quo es protector meus, Domine, id est in quo me proteges, ut scilicet de eis habeam testimonium. Vel secundum litteram nostram, et depone eos, ut sint opprobrium omnibus. Vel, depone eos, in eo quod mali sunt, ut boni surgant, ut in Paulo actum est, quia non surgeret Paulus, nisi prius caderet Saulus. Tu, inquam, depone qui es protector meus, Domine. Obscura est littera. Haec obscura enim sunt quae hic dicuntur, et timeo ne bene insinuentur. Quasi dicat : Non eos occidas, sed
- Delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum ; et comprehendantur in superbia sua.
Delictum oris eorum occide, [Aug., Gl. int., Aug] id est dimitte, et ipsum labiorum ipsorum sermonem occide, id est, inexpletum effice, ut resuscitatum paveant, quem perdere voluerunt, et quem in terra contempserunt, in caelo ab omnibus gentibus adorari mirentur. Vel ita depone eos, et etiam delictum oris eorum, scilicet delictum cogitationis depone, et sermonem labiorum ipsorum, id est delictum verbi, et sic comprehendantur conversi, in superbia sua. Comprehenditur aliquis in superbia sua, cum immanitatem peccati sui attendens, videt se superbe egisse, quia et frustra hoc quidam Iudaeorum conversi noverunt, scilicet quia factum eorum in irritum venit, et peccatum remansit super eos. Et sic comprehensi sunt in superbia sua. Et hoc est, et comprehendantur in superbia sua, in qua visi sunt praevalere, id est sciant se superbe egisse et inaniter, quia frustra irruerunt fortes : non enim vitam, sed mortem occiderunt. Mors quippe in moriente exstincta est, et vita in resurgente die tertio resurrexit. Et ita invenerunt se nihil damnasse, et nihil fecisse, et de magnitudine peccati plus humiliati sunt, et ea humilitate plus consummantur, id est perficiuntur. Nihil enim sic impedit perfectionem ut superbia. Superbiae autem comes est invidia, nec fieri potest ut superbus non invideat. Unde et diabolus qui superbia corruit, homini invidit. Facinus ergo, id est magnitudo considerata facinoris, attulit superbiam, ut Paulo angelus Satanae. Facinus vero delevit venia.
- Et de exsecratione et mendacio annuntiabuntur in consummatione ; in ira consummationis et non erunt.
Et de exsecratione. [Gl. int., Hier., Cassiod., Gl. int., Aug.] Quasi dicat : Comprehensi sunt in superbia ; et sic de exsecratione, in qua sunt Iudaei inter gentes. Vel quod Christum exsecrabatur. Et de mendacio, quo perverterunt Scripturas, annuntiabuntur ab apostolis et aliis in exemplum esse. In consummatione, vel annuntiabuntur consummationes, alia littera, id est praedicabitur ab apostolis, ubi abundavit delictum exsecrationis et mendacii, super abundavit et gratia perfectionis, et pertinuit ad medicinam humilitatis et infirmitatis hominis. Vel ita secundum aliam litteram, et de maledicto, scilicet quod putatis maledictum pendentem in ligno; et de mendacio, quod scilicet dedistis pecuniam custodibus ut mentirentur, annuntiabuntur in consummatione, id est ideo magis perficiuntur, quia in his deprehensi sunt. Et hoc totum factum est in ira consummationis, id est in vindictam Dei qua consummat. Est enim ira, id est vindicta Dei consummationis, qua aliquando vindicat Deus ut perficiat ; et est consumptionis, ut cum dicet : Ite, maledicti, in ignem aeternum. Dico comprehenduntur in superbia sua, e t ita non erunt homines in superbia sua in qua comprehensi sunt.
- Et scient quia Deus dominabitur Iacob, et finium terrae.
Et tunc scient quia Deus dominabitur Iacob, [Aug.] id est Iudaeorum, et finium terrae, id est gentium, quas ut canes contempserunt. Antea enim sibi iusti videbantur Iudaei, sed ostenditur eis quod non sine Christo, qui dominatur Iacob, et deposita superbia sciunt se pares gentibus, quia omnes peccaverunt.
Pars III. Διαψαλμα.
- Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes ; et circuibunt civitatem.
Convertentur. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi affirmatur salus Iudaeorum, et utroque pariete collecto grates aguntur. Quasi dicat : Comprehendantur in superbia sua. Et sic convertentur plenarie ad vesperam, id est in fine mundi. Vel convertentur, et si ad vesperam, id est post interfectionem Christi, quod antea debuissent ; et famem patientur ut canes, id est ut peccatores, non ut oves, cognoscentes se infirmos, ut sani fiant, nemo enim insanabilior est eo qui sanus sibi videtur : qui vero infirmos se agnoscunt, sanantur. Unde, multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Et circuibunt civitatem, sicut supra. Et
- Ipsi dispergentur ad manducandum ; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
Ipsi, [Cassiod., Aug., Gl. int., Alcuin., Aug.] iam digni, dispergentur utique ad manducandum ut alios lucrentur. Si vero non fuerint saturati fidem populorum et murmurabunt tunc, ut olim in deserto murmuraverunt. Vel, et murmurabunt, id est dolebunt, et non tantum dispergentur. Vel, et murmurabunt, contra pigros, id est increpabunt alios nolentes credere. Ideo vero dicit, et murmurabunt, quia et supra murmur eorum dixit dicentium : Quoniam quis audivit ?
- Ego autem cantabo fortitudinem tuam ; et exaltabo mane misericordiam tuam.
Ego autem [Aug., Gl. int., Cassiod., Hier.] Concluditur hic psalmus, ubi utroque pariete in angulari lapide coniuncto, iam tota Ecclesia gaudet. Quasi dicat : Longe erat prius uterque paries, sed ego, iam tota Ecclesia, cantabo fortitudinem tuam, qua gentes erigis, et Iudaeos humilias. Et mane, scilicet transactis tentationibus, cum nox saeculi transierit, quando iam latronum insidias, scilicet diaboli et angelorum eius non expavescemus, quando ipsum Dei Verbum tanquam solem contemplabimur. Hoc, inquam, mane exaltabo ut Christus mane surrexit. Unde : Ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Apostoli enim ad vesperam fleverunt mortuum, mane ad resurgentem exsultaverunt. Et exsultabo, dico, suscipiens misericordiam tuam, quae erit in remunerationem. Vel, exsultabo mane Dominicae diei, suscipiens misericordiam tuam, id est Christi resurrectionem. Exsultabo.
19. Quia factus es susceptor meus et refugium meum, in die tribulationis meae.
Quia factus es susceptor meus, [Gl. int., Cassiod.] dum Ecclesia sublevatur de imo in altum ; et refugium meum in die tribulationis meae, quando scilicet gratum est. Et, o Deus, qui es
- Adiutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es ; Deus meus, misericordia mea.
Adiutor meus, [Gl. int., Aug.] id est cooperator, tibi psallam, id est operabor, non tantum cantabo, quia tu Deus, susceptor meus es. Magnum est quod Deus susceptor es, et tu idem Deus meus, misericordia mea, per omnia, quia totum gratis das, cum multa dixit, non tamen omnia, sed in hoc uno omnia comprehendit, quia totum est ex dono Dei. Ideo iste impletus bonis eius, non invenit quid vocaret eum, nisi misericordiam suam.
PSALMUS LIX
PSALMI TITULUS : IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR IN TITULI INSCRIPTIONE IPSI DAVID IN DOCTRINAM, CUM SUCCENDIT MESOPOTAMIAM SYRIAE vel SYRIAM SOBAL, ET CUM CONVERTIT IOAB, ET PERCUSSIT EDOM IN VALLE SALINARUM DUODECIM MILLIA.
Deus repulisti.
Titulus : In finem pro his qui commutabuntur in tituli inscriptione ipsi David in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriae vel Syriam Sobal, et cum convertit Ioab, et percussit Edom in valle Salinarum duodecim millia. In verbis dierum legitur, id est in Paralipomenon, et in libro Regum, quod Naas rege Ammonitarum mortuo, misit David nuntios ad consolandum filium eius Amon, cui suggesserunt principes sui, vel eius, quod causa explorandi David misisset eos. Ideo decalvavit Amon pueros David, rasitque comam capitis, et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et sic dimisit eos. Deinde videns Amon, et populus eius quod iniuriam fecisset David, conduxit undecunque exercitum, currus et equites de Mesopotamia et Syria, et aliis locis. Quod cum audisset David, misit Ioab principem militiae contra eos in praelium, et fugavit eos in ore gladii. Legitur in libro Regum, quod, cum David post mortem Saulis prospere regnaret, percussit Adezer regem Sobal, quae est pars Syriae, et facta est Syria tributaria David. Capta vero Syria, percussit de Edom duodecim millia. Cumque reverteretur posuit in Idumaea custodes, et facta est Idumaea serviens ei sub tributo.
[Aug.] Has historias tangit titulus iste, sed quia in historia non legitur quod David convertit Ioab, vel quod in praedictis vastationibus aliquid succenderit, superficie historiae relicta, sicut in plerisque aliis fit, ad spiritualem dirigimur intelligentiam, quae ex interpretationibus nominum sumitur. Interpretatur enim Mesopotamia elevata vocatio, Syria sublimis, Sobal vana vetustas, Ioab inimicus, Edom terrenus. His omnibus figurantur elati magnitudine terrenae vanitatis, quos omnes Christus igne charitatis, quem in terra dignatus est mittere, accendit et convertit Ioab inimicum vel diabolum in fugam, vel hominem ad fidem. Et percussit Edom, id est terrenos, ut vivant caelestes. Et est sensus : Psalmus iste, dirigens nos in finem, id est in Christum, agit pro his, id est de his qui commutabuntur, de veteri vita in novam, in inscriptione tituli, suscepta per fidem, id est qui commutabuntur in regnum Christi. Inscriptione dico facta ipsi David, id est Christo. Vel sic, qui commutabuntur ita in regnum, de veteri vita in novam. In inscriptione tituli, per fidem, id est qui commutabuntur in regnum Christi. Inscriptione dico, facta, ipsi David, id est Christo. Vel sic, qui commutabuntur inscriptione tituli. Hic distingue, id est in regnum Christi mutabuntur. Dico non sibi, sed ipsi David, id est Christo, ut ei vivant, mutabuntur eundo in doctrinam eius. Oportet enim in doctrinam eius transire eum qui vult eius titulum habere. Sed quomodo mutaret, nisi ignem mitteret in terram ? nullo modo. Ideo subdit, cum succendit Mesopotamiam, et cum hos omnes ad litteram debellavit David. Quod vero dicit has provincias succendisse, hoc non historialiter accipi potest, sed pro significatione dicitur, pro qua solet ab historia recedere. Quasi dicat : Commutabuntur. Pro hoc enim, id est quia succendit igne Dei Mesopotamiam Syriae vel Syriam. In Mesopotamiam est elevata vocatio, scilicet totus mundus, vocatione sancta apostolorum elevatus, quem Christus igne charitatis succendit. Syria sublimis interpretatur, sed quae prius erat sublimis altitudine vana, incensa humiliatur, ut melius exaltetur. Et Syriam Sobal. Sobal, vana vetustas, quae intenditur ut movetur. Et est sensus : Succendit eos prius sublimes, ut humilientur ; et vanos et veteres, ut fiant novi. Et convertit Ioab, id est inimicum, qui est diabolus, vel homo ; si diabolus, in fugam ; si homo, ad fidem convertitur. Et percussit gladio spiritus, et verbo Dei, Edom, id est terrenam vitam. Percutitur enim terrenus, occiditur ut vivat caelestis. Et cum percussit Edom, percussit duodecim millia in valle Salinarum. Duodecim millia perfectus est numerus, cui deputatur numerus apostolorum, qui de quatuor mundi partibus fideles ad Trinitatem vocant. Ergo duodecim millia est totus mundus percussus. Vallis est humilitas. Salinae saporem sapientiae significant. Haec duo ideo bene iunguntur, quia multi vane et vetuste humiliantur pro terrenis passi. Passi sunt et haeretici, scilicet bonum est humiliari sapienter, id est pro Domino. Et est sensus : Percussit duodecim millia, id est omnes de quatuor partibus mundi, ad fidem sanctae Trinitatis per apostolicam doctrinam vocatos. Et hoc, in valle Salinarum, id est in humilitate sapienti et discreta.
Intentio : Docet beatam esse contritionem saeculi, per quam probat commutandos ad aeterna.
Modus : [Cassiod., Aug.] Tripartitus est psalmus.
Primo, referuntur persecutiones factae, pro poenis aeternis vitandis.
Secundo agit de liberatione, quam precatur et affirmat, ibi, ut liberentur. Propheta ergo, in voce percussorum in melius mutatorum ait : O
- Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ; iratus es, et misertus es nobis.
Deus repulisti a malis, nos qui mali eramus, et destruxisti nos, male aedificatos, ut erigeres in bonum aedificium. Haec est civitas trinomia, quae prius dicta est Ierus, postea Salem, inde Ierusalem. Ierus conculcata ; Salem, pax : Ierusalem visio pacis interpretatur. Prius in nobis conculcantur vitia, inde in pace iustitia aedificium bonorum operum construit ; deinde ad visionem pacis ineffabilis rapiemur.
[Alcuin., Aug., Alcuin.] Haec tria notantur hic, per hoc quod dicit, destruxisti nos, misertus es nobis ; unde Dominus : Ecce hodie et cras daemonia eiicio, et sanitates perficio, et die tertio consummor. Haec sunt Pascha, Pentecostes, et Scenopegia. Et hi sunt tres dies Dominicae passionis, id est poenitentia, iustitia, gloria ; iratus es, et es misertus nobis. Non enim misereris, nisi irasceris. Ira est vetustas, ut pereat ; misericordia innovat hominem interiorem, et si exterior, corrumpitur. Vel ita, Deus repulisti nos, in Adam, a te ; et destruxisti nos ab immortalitate, quia iratus es nobis pro peccatis ; et tamen misertus es nobis per Filium, sic. Quia
- Commovisti terram et conturbasti eam ; sana contritiones eius, quia commota est.
Commovisti terram, [Aug., Gl. int., Aug.] ab errore ad poenitentiam, vibrato gladio spiritus, cum dixisti : Poenitemini, et credite Evangelio ; appropinquabit enim regnum caelorum. Et conturbasti eam ad poenitentiam, conscientia peccatorum accusante. Sicut ergo coepisti, perfice, scilicet sana contritiones eius, scilicet passionem et mortem, quia commota est. Aliter non est digna sanari, nisi commota sit. Sana, et necesse est, quia
- Ostendisti populo tuo dura ; potasti nos vino compunctionis.
Ostendisti dura, [Alcuin., Aug., Alcuin., Aug.] id est temporis miserias, quae nobis per charitatem sunt delectabiles, et si per infirmitatem carnis graves, populo iam tuo, postquam vicistis ; et si enim non mutatur, non mox est aeternus. Mutato namque homine in melius, sequitur quidquid in libro Iesu filii Syrach dicitur : Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia, et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Prior labor est peccata vincere, ut muteris ; secundus est pro eo quod mutatus es ferre adversa usque in finem. Et potasti nos vino, non illo in quo est luxuria ; sed compunctionis, id est tribulationis, qua purgatur patiens. ut vulnus scilicet purgatur vino. Vino scilicet spirituali potasti nos, unde non vitia, sed compunctio nascitur. Non enim est peremptio perdens, sed medicina urens. Et quare hoc facis ? quia per hoc
- Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus.
Dedisti metuentibus te significationem. [Aug., Alcuin., Cassiod.] Per praesentem tribulationem significasti illis qui metuunt, ut fugiant a facie arcus, id est, ab impugnatione futurae vindictae, scilicet iudicii futuri. Iste arcus quasi extensus, iam minatur, sed nondum ferit, quia iudicium nos terret, sed non damnat ; cuius nobis sit significatio per praesentia, quia si hic tam aspere punit nos Deus, quid in futuro iudicio faciet ? Bene autem iudicium arcus dicitur, quia arcus quanto plus retro tenditur, tanto impetuosius sagitta in priora fertur : ita et iudicium quanto magis differtur, tanto gravius venturum est. Vel significatio accipitur vexillum crucis, quod pro signo nobis datur, ut sequamur Christi passiones, per quod evademus faciem arcus, quia si socii passionum sumus, et resurrectionis erimus. Et est, dedisti metuentibus te significationem, id est vexillum crucis ad imitandum, ut per hoc fugiant a facie arcus, id est iudicii. Vel, dedisti metuentibus te significationem, id est Scripturas, ut per eas fugiant a facie arcus.
Pars II. Διάψαλμα.
- Ut liberentur dilecti tui, salvum fac populum tuum, et exaudi me.
Ut liberentur. [Cassiod., Gl. int., Aug.] Secunda pars, ubi agit de liberatione quam precatur et affirmat, pro qua gratae sunt percussiones. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant. Et ut in futuro liberentur ab aerumnis saeculi. Salvum me fac dicit generalis iustus, collocando in dextera tua, ubi est vera salus. Quasi dicat : Fac ut stemus ad dexteram tuam, de temporali salute, fiat ut vis. Saporem iste habet de valle Salinarum, qui aeterna petit. De his semper auditur iustus, ut de terrenis non nisi utiliter. Et exaudi me, quia iam peto quod dare vis. Et necesse est hoc, quia
- Deus locutus est in sancto suo, laetabor et partibor Sichimam ; et convallem tabernaculorum metibor.
Deus locutus est in sancto suo, [Aug.] id est in Christo promisit salutem. Dixit sancto, Unde salus. Unde scilicet ? quia, Deus locutus est, fiet istud, quod ego laetabor. Non verba Dei dicit, sed quae consequenter ex verbis Dei veniunt. Vox est Ecclesiae ista, scilicet laetabor. Vel ita, in hac fiducia oro, quia Deus locutus est in sancto suo, id est in Christo promisit. Quid ? quod ego laetabor, id est facerem quod laetitiae mihi cedat, sic, quia, partibor, vel dividam, sichimam. Sichima locus ubi Iacob rediens a Laban, fecit tabernacula propter oves et armenta, et vocavit Sochot, id est tabernacula, ubi etiam abscondit idola, quae habebat de Syria, ubi diu peregrinatus fuerat, infodiens ea subter terebinthum. Secundum historiam ergo per Sichimam significat gentes, quae divisae sunt, quia non omnium fides est. Alii enim credunt, alii non. Secundum interpretationem vero, Sichima sunt humeri qui dividuntur, id est onera quae sic partiuntur, ut alios peccata gravent, alii leve iugum Christi ferant ; et secundum hoc, per Sichimam accipiuntur generaliter omnia onera Christi, bona et mala, id est Christi et diaboli.
[Cassiod., Aug., Gl. int., Aug.] Vel per Sichimam, accipiuntur tantum boni humeri, id est onus Christi quod pro viribus Ecclesia distribuit singulis ; Et convallem tabernaculorum metibor. Convallis tabernaculorum propter oves Iacob, Iudaeos significat, qui etiam dividuntur, quia alii credunt, alii non. Et est, convallem tabernaculorum metibor, id est de Iudaeis non paucos habebo. Vel quia tabernacula militantium sunt, per convallem tabernaculorum intelliguntur omnes Deo militantes. Et est, convallem metibor, id est Deo humiliter militantes, metibor, cum mensura praedestinatorum. Galaad est mons, ubi comprehendit Laban Iacob fugientem, cum omnibus quae acquisierat Iacob in Mesopotamia, ibique post iurgia et rixas pacificati sunt, et foedus amicitiae inierunt ; collectisque lapidibus fecerunt tumulum, et comederunt super eum, quem vocavit Laban, Tumulus testis ; et Iacob, Acervus testimonii. Dixitque Laban ad Iacob : Tumulus iste testis erit inter me et te : si autem ego transibo illum pergens ad te, aut tu praeterieris malum mihi cogitans. Ideo appellatus est Galaad, id est Tumulus testis, vel Acervus testimonii, per quod intelliguntur martyres, in quibus acervus testimonii est, dum inter omnia opprobria Christiani nominis Christum constanter confiterentur.
- Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim fortitudo capitis mei.
Meus est Galaad, [Aug., Cassiod., Aug., Alcuin., Aug.] id est meus est acervus testimonii, scilicet mei sunt martyres veri, et meus est Manasses. Manasses fuit primogenitus Ioseph, qui hoc nomine vocavit eum dicens : Oblivisci me fecit Deus laborum meorum, et domus patris mei. Ideo interpretatur oblitus : per quod significantur fideles, qui sunt prioris confusionis obliti, quia iam honor est Christianum nomen. Unde Apostolus : Non enim erubescimus evangelium. Vel, Manasses, omnis ille est qui oblitus prioris vitae, in anteriora cum Apostolo se extendit. Vel per Manassem intelligitur Ecclesia gentium, quae prius sterilis maledictioni et opprobrio subiacebat ; sed modo, cum parit, iam oblita est opprobriorum et ignominiae. Unde Isaias : Laetare, sterilis quae non paris, quia plures sunt filii desertae quam eius quae habet virum. Confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis. Et meus est Ephraim. Ephraim fuit alter filius Ioseph, quem sic vocavit, dicens : Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae. Ideo interpretatur fructificatio, quam facit granum fructificans. Unde sequitur : Meus est Ephraim, id est fructificatio. Et haec fructificatio est fortitudo capitis mei, id est Christi, dicit Ecclesia. Granum enim moriens, virtutem in se habuit ut fructum faceret.
- Iuda rex meus ; Moab olla spei meae.
Iuda, [Hier., Aug., Alcuin.] id est Christus, rex meus. De Iuda enim natus est Christus, ideo per eum hic bene significatur. Unde Iacob ei benedicens, in figura Christi ait : Iuda, te laudabunt fratres tui, etc. Moab olla spei meae. Moab populus quidam est, qui descendit a Moab, quem genuit maior filia Loth, abutens patre ebrio, per quem intelligitur omnis abutens lege. Sicut enim filiae male utentes patre genuerunt Moabitas, sic qui male utitur lege, generat mala opera, ut qui bene, bona. A male autem utentibus lege oritur olla, id est tribulatio Ecclesiae. Haec est olla fervens ab aquilone, id est a diabolo. Unde Ieremias : Ollam succensam ego video, et faciem eius a facie aquilonis. Unde alibi idem Ieremias : Ab aquilone pandetur omne malum, id est a diabolo qui dixit : Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo. Ab illo ergo tribulationem olla ebullit in Ecclesia ; sed Christo duce olla iniquitatis ardens facta est, spei non consumptionis, quia tribulatio operatur patientiam ; patientia vero probationem ; probatio vero spem, cum charitatis flamma in cordibus diffusa ardet contra ollam iniquitatis. Et est sensus ; Iuda, id est Christus est rex meus. Quo regente, Moab, id est abutens lege est olla, quia infert tribulationem. Et haec tribulatio est spei meae, quia facit me plenius sperare, non deficere. Vel Moab ponitur pro gentibus, id est per Moab gentes intelliguntur. Per ollam intelligitur refectio. De gentibus vero, quidam sunt conversi, et hi usti sunt tribulatione ; alii non sunt conversi, qui alios urunt tribulatione. Utrique vero, scilicet urentes et usti sunt olla, id est refectio Christi et Ecclesiae, quia de ustis consolatur, de urentibus proficit. Et est sensus : Moab, id est gentes, scilicet vel urentes alios tribulatione ; vel usti sunt olla, id est refectio spei meae, unde mihi spes vitae est. Loquitur Ecclesia :
- In Idumaeam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenae subditi sunt.
In Idumaeam. [Cassiod., Gl. int., Aug., Hier.] Quasi dicat : Dixi : Laetabor, dividam, quia extendam calceamentum meum, id est Evangelium, quo munitur vita gradientium in mundo. Vel, calceamentum, id est humanitatem Christi, in qua latuit deitas. Vel per calceamentum, quod fit de mortuo animali, intelligitur passio Christi, quam praedicando extendam usque in Idumaeam, quae interpretatur terrena, id est usque ad terrenos. Quasi dicat : Et si ebulliat mundus scandalis, tamen usque ad terrenae vitae homines, extendam calceamentum meum. Et sic subditi sunt mihi alienigenae, vel Allophyli, qui ad genus meum pertinent. Multi enim Christum adorant, qui non sunt regnaturi cum eo, id est ficti Christiani. Vel per alienigenas intelligit gentes, quae prius alienae erant, sed modo subditae. Et est, alienigenae, id est gentiles prius alienigenae, subditi sunt, modo, mihi. Unde : vocabo non plebem meam, etc. Dico extendam, sed
- Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumaeam ?
Quis deducet me in civitatem munitam, [Aug., Cassiod.] vel circumstantiae ? alia littera, nisi Deus, id est in gentes circumfusas Iudaeae mediae. Haec civitas circumstantiae est orbis terrarum, quae alibi dicitur rota. Unde : Vox tonitrui tui in rota, id est in gentilitate. Quis deducet me in Idumaeam, ut regnem, scilicet in terrenis, qui etiam de me non sunt, nec de me proficere volunt. Vel ita, quis deducet me in civitatem munitam ? id est, in futuram Ierusalem, nisi tu Deus. Et, quis deducet me usque in Idumaeam ? id est usque ad terrenos, ad quos deduci desiderat, ut de eis impleto numero praedestinatorum, simul cum eis ad beatitudinem veniret. Dico, quis deducet.
- Nonne tu Deus, qui repulisti nos ; et non egredieris Deus in virtutibus nostris.
Nonne tu Deus, deduces qui repulisti nos, [Aug.] quia sinis tribulari. Hoc est quod in principio psalmi dixit. Et qui, o Deus, non egredieris in virtutibus nostris. Non contra eos apparebis qui dicunt : Ubi est Deus deorum, ut olim fecisti patribus, non ostendens potentiam tuam, qualem ostendisti in David, in Mose, in Iesu Nave, quibus gentes cesserunt, et magna strage facta terram promissam obtinuerunt. Sed nobis intus operaberis, et sic melius deduces, quia sic videntur non pro temporali vita pugnare, sed pro futura. Et quia deduces, ergo
- Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
Da nobis auxilium. [Gl. int., Aug.] Vel sic continua : Non egredieris, sed nec est curandum, quia sic maius est auxilium Dei, scilicet dum intus iuvat. Et ideo, o Deus, da nobis auxilium de tribulatione, inde subveni, unde putaris deserere. Hoc quaero, non temporalem salutem, et id est, quia vana est temporalis salus hominis. Haec est vana vetustas, scilicet Sobal. Salus hominis est vana, sed nos
- In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
Faciemus virtutem, [Cassiod., Aug., Cassiod., Gl. int.] vincendo diabolum in Deo non in gladio, non extra, sed intus, quia Deus erit exercitus et victoria nostra. Unde subdit : Et ipse deducet tribulantes nos, et si nullius momenti simus, ad nihilum delendo, scilicet de libro vitae, ubi ipsi scripti videntur sibi. Vel, deducet ad nihilum, in nostra reputatione, ut scilicet pro nihilo habeamus.
PSALMUS LX
PSALMI TITULUS : IN FINEM IN HYMNIS, PSALMUS DAVID.
Exaudi, Deus.
Titulus : in finem in hymnis, psalmus David.
[Aug., Cassiod., Aug.] In hoc psalmo vox est Ecclesiae laborantis in terra, quasi vox unius hominis, sed tamen non est unus homo, quia a finibus terrae clamat : quae, et si laboret inter impedimenta saeculi, Deum tamen laudare non desinit. Et hoc est, psalmus iste, dirigens nos in finem, id est in Christum, est in hymnis, id est in laudibus exhibitis David, id est Christo.
Intentio : Monet ad laudem.
Modus : Bipartitus est psalmus.
Primo Ecclesia undique pressa orat, et se perseveraturam, et per quid, indicat.
Secundo iam audita de haereditate habenda affirmat, unde laudes promittit, ibi, quoniam tu, Deus.
Ecclesia ergo de toto orbe quasi unus homo clamat :
- Exaudi, Deus, deprecationem meam ; intende orationi meae.
Exaudi, Deus, deprecationem meam, [Gl. int.] deprecatio est, quae assidua est, et hominibus etiam offertur, non tamen Deo. Intende orationi meae. Oratio est, quae Deo pure offertur. Ideo intende, quia
- A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ; in petra exaltasti me.
Clamavi ad te a finibus terrae, [Aug.] id est undique ab universo orbe terrarum, quia Ecclesia usque ad terminos terrae diffusa est. Quare clamas ? Ecce clamavi, dum anxiaretur cor meum, id est clamavi in anxietate. Cum enim anxius clamatur, scilicet in tentationibus, quae utique ad profectum sunt. Nemo enim sibi innotescit, nisi tentatus ; nec potest coronari, nisi vicerit ; nec vincere, nisi certaverit ; nec certare, nisi inimicos et tentationes habuerit. Deinde sequitur clamoris exauditio, in petra, etc. Quasi dicat : Anxiatur cor, sed non ideo vincor, quia in petra, id est Christo, de qua ipse dicit : Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, exaltasti me, de imo vitiorum. Per istius exemplum magna spes audiendi praestatur aliis. Exaltasti, et exaltatum.
- Deduxisti me, quia factus es spes mea ; turris fortitudinis a facie inimici.
Deduxisti me, per te viam, ad te veritatem et vitam. Qualiter deducis ? quia factus es spes mea qui sperantes exaltas. Aliter enim non esset nobis dux, nisi esset nobis spes factus. Speramus quod nos non perdet, propter quos suum Filium tradidit. Et tu es turris fortitudinis, quia suos defendit contra omnia scandala, dum cogitat homo quod ipse prior est passus, et quo fine passus. Turris, inquam, defensio suorum est, a facie inimici, id est diaboli, qui circuit quaerens quem devoret. Tu es turris, et ego hac turre munitus,
- Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula ; protegar in velamento alarum tuarum.
Inhabitabo, [Aug., Cassiod.] vel inquilinus ero, alia littera, id est mansionarius ad horam, in tabernaculo tuo. Quidquid agat inimicus de beneficiis Dei confidit iste, ut contra pericula mundi, in tabernaculo Dei perseveret tutus. Et hoc in saecula, scilicet usque dum peragantur saecula, ut semper natos suos colligat Ecclesia. Nota quia non est unus homo usque in saecula, sed una est Ecclesia, quae usque ad finem mundi accolit in terra, et nunquam eradicatur per adversa, quae a finibus terrae clamat, cui dicitur : Quae spes tibi est inter tot mala ? utique certa, quia, et si multi contra me sint, protegar contra aestus saeculi in velamento alarum tuarum, id est in munimine misericordiae et potentiae tuae, quae alis comparantur, quia nec onerant, et omnem avertunt laesionem. Vel ita iunge litteram, ut reddas singula singulis eodem sensu manente, quia exaltasti in petra et deduxisti. Ideo inhabitabo, vel inquilinus ero in tabernaculo tuo in saeculum. Et quia tu es turris fortitudinis, ideo protegar in velamento alarum tuarum.
Pars II. Διάψαλμα.
- Quoniam, tu Deus meus, exaudisti orationem meam ; dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
Quoniam tu es Deus, etc. [Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin., Gl. int.] Secunda pars, ubi iam audita Ecclesia de haereditate habita vel habenda, affirmat unde promittit laudes. Quasi dicat : A finibus terrae ad te clamavi. Et, tu, Deus, exaudisti orationem meam, de qua incepit in principio psalmi. Et vere quoniam dedisti haereditatem timentibus, id est futurum regnum. Ideo dicit, dedisti, praeteritum quia iam in quibusdam coeptum est. Vel praeteritum pro futuro ponit, pro nimia certitudine. Et est, dedisti, non dicam dabis, adeo enim certus sum quasi iam esset, haereditatem quibuscunque timentibus nomen tuum. Non est enim distinctio, quia in omni gente quicunque timet Deum, hic acceptus est illi.
- Dies super dies regis adiicies ; annos eius usque in diem generationis et generationis.
Dies super dies. [Gl. int., Alcuin., Aug., Alcuin., Aug.] Hic ostendit haereditatem quae sit in rege Christo, quia eadem est in milite. Haeredes quidem Dei erimus, cohaeredes vero Christi. Dum itaque dicit, quae sit haereditas regis, significat etiam quae sit militis. Quasi dicat : Dedisti haereditatem, quam ? quam quidem habet ipse rex. Et ipse quam habet ? Ecce tu adiicies regi dies aeternos super temporales dies regis. Per hoc aeternitatem Christi significat, qui est rex noster. Christo namque regi dedit Pater dies sine fine, super istos dies quibus in praesenti regnat Ecclesia, ut non solum in his diebus regnet in Ecclesia, sed et regnent cum illo sancti in aeternum. Deinde aliis verbis idem repetit dicens : Et adiicies, annos super annos eius, quibus in praesenti nobiscum est. Nota quia aeternitas Domini multis vocatur nominibus. Quidquid enim vis, dicis de aeternitate, anni dies, unus dies, quia quidquid dicis minus est, sed aliquid necesse est dici, ut sit unde cogites quod dici non potest. Vel ita : Et dicit dies regis, id est Christi, dies bonorum, quos hic egerunt imitando eum, et eosdem dicit annos, quia hic alii aliis diutius vixerunt. Et est, dabit haereditatem hanc, scilicet quia super dies regis, id est Christi, quos hic egerunt in bono, adiicies eis dies eius, quibus vivit Deo. Et quia vixerunt hic aliqui diutius, addit, annos eius. Quasi dicat : Tu adiicies eis, annos eius, quibus ipse vivit Deo, super annos, id est super longiorem quorumdam vitam. Et hi dies, et anni sunt usque in diem generationis huius praesentis, et futurae generationis, id est sunt unus dies, qui unus dies continet et transcendit saecula praesentis et futurae generationis. Hic dies est aeternitas. Dico adiicies annos, et dies regis, quod magnum est, quia rex ille
- Permanet in aeternum in conspectu Dei ; misericordiam et veritatem eius quis requiret ?
Permanet in aeternum. [Cassiod., Aug., Gl. int., Aug., Alcuin., Hier.] Sic et illi permanebunt. Ecce hic ostendit quae sit illa aeternitas, cum dicit, permanet in aeternum. Haec est altera generatio, scilicet aeterna. Dico permanet in conspectu Dei, ubi praesto est ad miserandum omnibus. Propter quid ibi manet ? propter misericordiam hic exhibendam nobis, et veritatem in futuro implendam. Sed, misericordiam et veritatem eius quis requiret ei ? alia littera, id est ad hoc, ut in his imitetur eum, quasi dicat : pauci. Ideo addidit ei, ut non quaereret aliquis discere in libris haec, et post sibi vivat, non illi. Misericordia eius est, quia non meritis, sed bonitate peccata dimittit, et vitam promittit. Veritas, quia non fallit, sed reddidit quod promisit. Misericordiam sequi debemus circa infirmos, et etiam inimicos ; veritatem servare debemus, non peccando, ut ita sit homo iustus. Vel ita, et est hic conclusio psalmi, et quia haereditatem regis habebit miles, ergo misericordiam et veritatem eius quis requiret in aeterna vita ? quasi dicat, nullus. In aeterno enim ita erit sufficiens beatitudo, ut nullus quaerat ibi misericordiam, ubi nullus erit miser ; nullus quaerit ibi veritatem, ubi omnes Deum videbunt. Unde Dominus in Evangelio : In illa die non rogabitis me quidquam. Et quia tunc erit, ideo quidquid alii faciant, ego
- Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.
Sic psalmum dicam nomini tuo, [Gl. int., Cassiod., Hier., Aug.] id est sic operabor ad honorem tuum, ita quicunque requirit, exemplo meo faciat. Et hoc in saeculum saeculi, id est quandiu hoc saeculum durat, quia non ad tempus hoc est agendum. Sic, inquam, psallam, ut reddam vota mea de die in diem, id est ut quod voveo, reddam assidue. Vel ita, ut partim de futuro, partim de praesenti accipiatur. Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, id est sic psallam tibi laudibus in aeternitate, ut, hic in praesenti, reddam tibi vota mea bonorum operum, donec veniam de die praesenti in diem futurum. Si ergo vis in aeternum psallere, redde vota in isto die, donec pervenias ad illum diem. Hic ergo vota, ibi laudes hilares reddam. Unde post omnia in officiis ecclesiasticis dicitur : Benedicamus Domino, quia de omnibus bonis, quae in praesenti agimus, Deum in futuro perenniter laudabimus. A pueris autem dicitur, quia tunc angelicae puritatis erimus consortes. Nullus enim in regno caelorum, nisi parvulus intrabit.
