Psalmi XLI-XLV — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS

Psalmi XLI-XLV

PSALMUS XL

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID

(vel sicut Hieronymus transfert :) IN FINEM INTELLECUS FILIIS CORE

 

Beatus qui intelligit. Titulus. In finem psalmus David, vel sicut Hier. transfert in finem intellectus piiis Core. Ista sententiola vel sicut Hier. transfert, etc., est adiectitia. Nam alium codicem manu descriptum vidimus in quo non habetur, cum etiam ipse Hier. neque tomo VIII, neque in versione iuxta Hebr. talem titulum ponat. Consimiliter nec LXX ; sed hic titulus habetur in Haymone : unde forsan quispiam posuit Hier., loco Haymonis. Idem habetur mendunt in glosa ordin. Core sicut legitur, in lib. Numeri XVI, cum Dathan et Abiron morit seditionem contra Mosen et Aaron. Unde Dathan et Abiron cum omni familia sua vivi absorpti sunt a terra. Core vero, et cum eo ccl, qui thuribula acceperant, ut adolerent incensum in conspectu homini, divino igne perempti sunt, quia officium Aaron et filiorum eius sibi usurpaverant. Fuerunt autem quidam filii Core qui patris nequitiam non sunt imitati. Unde et postea a David in ministerium domus Domini sunt assumpti, et a Domino aeterno gaudio benedicti. Propter quod etiam in titulis psalmorum saepe fit mentio eorum, maxime tamen propter nominis interpretationem, ex qua spiritualis intelligentia psalmi accipitur ut hic.

[Hier.] Core enim interpretatur calvaria, qui fuit locus Dominicae passionis. Unde per calvariam, Christi passio intelligilur. Legitur id in tomo IV in quadam expositione psalmi XLI, quae non tribuitur Hieronymo ; hoc etiam divus Augustinus in titulo sequentis psalmi, et idem habet Hieronymus infra psalm. LXXXVI. Filii ergo calvariae sunt filii passionis, filii crucis, qui in cruce Domini nostri Iesu Christi gloriantur cum Apostolo dicente : Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domitu nostri Iesu Christi. Et his talibus huius psalmi intellectus attribuitur, qui credunt Christum, et si pauperem et mortuum esse, tamen verum Deum. Et hoc est, intellectus psalmi huius, tendens in finem, id est in Christum, attribuitur filiis Core, id est filiis crucis. Intentio. Monet ut si Christus et pauper et passus, credatur tamen Deus.

[Cassiod.] Modus. Tripartitus est psalmus. Primo propbeta( inlelligentem super egenum et pauperem, divina laude concelebrat. Secundo Christus de sua passione agit, quae secundum egenum fuit, ibi : Inimici mei, etc. Tertio agit de resurrectione, quae est gloria egeni ad confirmandam spem fidelium, ibi : Tu autem Domine. Et notandum quia in hoc psalmo vox est totius Christi, id est capitis et corporis, quasi unius hominis. Quaedam enim verba huius psalmi, capiti conveniunt, quaedam membris, quaedam prophetae.

[Hier.] Prius Propheta loquitur a se in persona sua. Postea inducit Christum loquentem, et in membris et in se ; in membris, ibi : Ego dixi ; in se, ibi : Inimici mei, etc., ait ergo Propheta :

 

  1. Beatus qui inlelligit super egenum et pauperem ; in die mala liberabit eum Dominus.

Beatus qui intelligit,

[Aug.] quasi dicat : Irridetur qui pauperem mortuum colit, sed beatus est in aeternis qui intelligit Christum, et si videt eum egenum esse super egenum et pauperem,

[Hier.] quia et Deus est, qui sic credit hominem ut etiam intelligat eumdem Deum esse. Potest etiam hoc accipi de membris Christi.

[Aug.] Intendendum quippe est super egentes, ut eis detur, quod et ad eum pertinet. Et hoc est : Beatus qui inlelligit super egenum et pauperem. Et nota quod non ait, qui dat, sed qui inlelligit, ut etiam non petentibus detur.

[Cassiod.] Qui enim petenti dat, bene facit quidem ; qui vero tacentem inlelligit, beatus sine dubio est. Unde beatus qui praeoccupat vocem petituri ; in die exponit hic beatitudinem : in die mala, id est iudicii, liberabit eum Dominus.

 

  1. Dominus conservet eum, et vivificet eum et beatum faciat eum in terra ; et non tradat eum in animam inimicorum eius.

Dominus conservet eum et vivificet,

[Aug.] bene optat hic Propheta intelligenti super egenum et pauperem, quod est certa promissio ;

[Cassiod.] quasi dicat : In futuro liberabit, interim autem, Dominus conservet eum, inter mala saeculi,

[Hier.] ne ab hoc intellectu cadat ; sed in hoc manentem vivificet. Unde sequitur vivificet eum,

[Aug.] in futura vita, vel hic per iustificationem. Et ne putent sibi tantum in futuro dari, et hic negligi, subdit, et beatum faciat eum m terra, id est in hac vita. Et bene in praesenti et in futuro promittit bona,

[Gl. int.] quia pietas promissionem habet vitae quae nunc est et futurae ; et non tradat eum in animam, id est in voluntatem, et si in manus inimicorum eius,

[Aug.] id est diaboli et ministrorum eius.

 

  1. Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius ; universum stratura ejus versasti in infirmitate eius.

Dominus opem.

[Cassiod.] Ne putes hic beatum habere requiem, dolores eius mitigari precatur, ne hominis infirmitas duris superetur. Quasi dicat : Non tradat eum, sed potius Dominus opem ferat illi super lectum dolori eius. Quasi dicat : Lectus quietis, sunt ista bona temporalia, sed Deus facit haec doloribus plena, ne in eis spes habeatur. Et ideo hic dicit, super lectum doloris eius.

[Aug.] Cur ergo, Deo opem ferente, tanta patiuntur ? convertens iste sermonem ad Deum, exponit consilium medicinae eius dicens : Universum stratum, quasi dicat : Bene dixi, lectum doloris universum stratum eius, hominis, id est mundanam felicitatem, versasti in infirmitate eius, id est provide convertisti in angustias eius. Stratum enim est aliquod terrenum, quod infirmus, licet bonus, sibi eligit, in quo pauset, ut uxor, filii et caetera licita, cum laborem mentis in Deuro extensae non possit assidue tolerare, sed Deus volens nos non habere amorem nisi aeternae vitae, his delectationibus miscet amara, et vertit in infirmitatem nostram, ne via qua peregrinamur a Domino, stabulum ubi Samaritanus mandat vulneratum curandum qui incidit in latrones, amemus pro domo aeternae habitationis.

[Cassiod.] His autem trepidus iste misericordiam petit, quia qui se peccasse sciebat, his iure tradi timebat. Unde subdit :

 

  1. Ego dixi : Domine, miserere, mei : sana animam meam, quia peccavi tibi.

Ego dixi. Quasi dicat : Versasti, sed ego sciens me peccasse dixi ; Domine, miserere mei.

[Aug.] Hoc dicit Christus caput in membris. Miserere ita : Sana per flagella animam meam, quoniam nullo modo excuso peccatum, sed accuso dicens : Quia peccavi tibi, non accuso fortunam, non dico : Hoc mihi facit fatum ; non dico : Adulterum me fecit Venus, et latronem Mars, et avarum Saturnus. Nota quia versiculus iste cantatur in Tertia, quia fide et operatione Trinitatis sanatur anima a peccato.

[Cassiod.] Sed ne famuli Dei his afflicti ideo videantur a Deo deserti, cum ipse Dominus talia pertulerit, unde dicit : Inimici mei dixerunt, Et dicit hoc Christus in se. Vel aliter ab ilio loco, Dominut opem ferat illi.

[Aug.] Et dicitur lectus doloris, caro in qua peccatum est, in quo pius gemit tanquam paralyticus in leclo, impitis gaudet. Et est, non tradat, sed potius, super lectum doloris eius, id est super infirmitatem carnis, quae gravat animam.

[Hier.] Dominus opem ferat illi, ut quasi sanatus paralylicus portet lectum imperando, carni non serviendo. Sed unde dolor ? quia universum stratum eius.

[Alcuin.] Universum stratum dicit vegetationem et sensualitatem, quae in paradiso erat subiecta rationi, et lectus laetitiae et quietis, vel propter peccatum versavit Deus per contrarium, ut modo impugnet et dolores inferat. Et hoc est, universum stratum eius versasti, id est, sensualitatem rationi repugnare permisisti. Et hoc in infirmitate eius, hominis,

[Alcuin.] id est quando Adam infirmatus est praevaricando.

[Aug.] Sciens autem homo se pati hoc propter peccata, convertat se et dicat : Ego dixi, Domine miserere mei, sana animam meam quia peccavi tibi.

 

Pars II,

  1. Inimici mei dixerunt mala mihi : Quando morietur et peribit nomen eius ?

Inimici mei.

[Cassiod.] Secunda pars, ubi Deus agit ipse de passione sua, quae secundum egenum fuit. Quasi dicat : Beatus qui intetligit super egenum et pauperem. Sed, inimici mei, quando viderunt populum post Iesum ire, dixerunt mala,

[Aug.] id est falsa mihi, haec scilicet, quando morietur, et hoc dicunt, quia seditiosus erat eis, et gravis ad videndum. Timebant etiam ne ipsi perderent locum et gentem ; et peribit nomen eius, ut non sit de eo fama. Et nota quod dicunt morietur, et peribit nomen eius quia, videntes eum mori, scient se in eo falso sperasse populum, ut illi maledicunt. Haec specialiter dicta sunt de Christo, sed et de membris dici possunt. Nam hodie fit tribulatio, ut nomen Christi, exstinguatur, sed per mortem suam et tuorum magis crevit Ecclesia. Unde : Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet ; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Et alibi : Singulariter sum ego, donec transeam.

 

  1. Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ; cor eius congregavit iniquitatem sibi.

Et si ingrediebatur.

[Alcuin.] Quasi dicat : Non solum aperti inimici ; sed etiam qui simulabant se amicos esse dixerunt mala.

[Aug.] Et hoc est, et si ingrediebatur, aliquis ut Iudas, quod erat ut videret, id est exploraret, sic et de subintroductis falsis fratribus ait Apostolus : Qui subintroierunt explorare libertatem nostram, vana, id est ficta, loquebatur, et cor eius congregavit iniquitatem,

[Gl. int.] parans calumniam, quam ibi deberet deponere. Et hoc sibi,

[Aug.] id est malum suum, quia sibi nocet, mihi non. Et quia intravit ut videret.

 

  1. Egrediebatur foras ; et loquebatur in idipsum.

[Cassiod., Gl. int.] Egrediebatur a sinu veritatis, vel de amicitia quam simulabat, foras, id est ad contrarios, vel ut fleret apertus inimicus.

[Cassiod.] Ecce malus est ingressus, et malus agressos. Et loquebatur in idipsum,

[Gl. int.] scilicet vanitatis, id est falsa et vana.

 

  1. Adversum me susurrabant omnes inimici mei, adversum me cogitabant mala mihi.

Adversum me,

[Cassiod.] Quasi dicat : Non modo ingredientes, sed et omnes inimici mei, cum soleant pauci esse actores scelerum, adversum me narrabant, in auribus invicem murmurando. Non enim audent consilia delegere, qui socii sunt in scelere.

[Aug.] Vel ita distingue litteram : Egrediebatur foras et loquebatur. Hic distingue, nec mutatur sensus ; in idipsum, in uno consilio : Omnes inimici mei adversum me susurrabant, et adventu me cogitabant mala mihi.

[Gl. int.] Si quis amplius alio inveniret, mala dico mihi,

[Aug.] secundum quod intendunt, cum potius sibi mala essent tandem.

 

  1. Verbum iniquum constituerant adversum me : nunquid qui dormit non adiiciet ut resurgat ?

Verbum iniquum constituerunt adversum me,

[Cassiod.] scilicet expedit ut unus moriatur pro populo, etc. Si hunc dimittis, non es amictu Caesaris. Isti sunt mali coloni, qui occisis servis deliberant occidere filium patrisfamilias, dicentes : Occidamus eum, et habebimus haereditatem eius. Ipsi ita,

[Aug.] sed nunquid qui habet potestatem ponendi animam suam, nonne habet et resumendi eam ? Et hoc est, nunquid qui dormit, non quidem mortuus est necessitate, vel invitus ut putatis, sed sponte dormit, cito evigilaturus, non adiiciet ut resurgat. Et nota quod ait, dormit, quia sicut de latere dormientis Adae, qui erat forma futuri, assumpta est costa, de qua formata est Eva, ita dormivit Christus somno mortis, ut de latera dormientis, de quo profluxerunt sanguis et aqua, quae sunt nostrae redemptionis sacramenta, formetur ei sponsa Ecclesia.

 

  1. Etenim bomo pacis meae, in quo speravi ; qui edebat panes meos magnificarit super me supplantationem.

Etenim.

[Cassiod.] Quasi dicat : Et unde dormitio illa ? ex traditore. Etenim homo vel ita iunge, verbum iniquum constituerunt, quia etiam bono qui intingit mecum manum in paropside,

[Alcuin.] per quem eis illa opportunitas datur crucifigendi me. Et hoc est, etenim homo pacis meae, scilicet Iudas.

[Aug.] Ecce prophetia de osculo quo tradidit eum. in quo spera, ut visum est. Vel, speravi, secundum quod merueram.

[Cassiod.] Vel, in quo speravi, in membris,

[Gl. int.] quia alii fratres sperabant in illum aliquid, quia talis videbatur ut eseteri :

[Aug.] sic esurire in pauperibus dicit Christus se, et qui edebat panes meos. Ecce prophetia de buccella qua eum Dominus designavit.

[Cassiod.] Vel, edebat panes meos, id est, doctrinam cum aliis magnificant, id est magnificam fecit super me supplantationem, id est deceptionem.

[Ang.] Vel secundum litteram, ampliavit super me calcaneum, id est erexit pedem ut me conculcaret.

 

Pars III,

  1. Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita me ; et retribuam eis.

Tu autem, Domine, miserere mei.

[Cassiod.] Tertia pars, ubi agit de resurrectione quae est gloria egeni ad confirmandam spem fidelium. Quasi dicat : Illi ita ; tu autem, Domine, miserere mei,

[Aug.] qui sum egenus et pauper. Nota quia Christus petit, ut homo, qui, ut Deus, facit quod petit. Miserere, et in hoc resuscita me, et retribuam eis in praesenti, ut dispergantur in futuro, ut damnentur. Quod enim dispersi sunt per mundum, ad admonitionem est, nondum ad damnationem : quod vere facies.

 

  1. In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus mens super me.

In hoc cognovi quoniam,

[Gl. int.] id, est quod semper placui tibi, cognovi quoniam non gaudebit mimicus meus super me,

[Aug.] id est quod me resuscitabis, unde non gaudebunt. Gavisi sunt enim de morte, sed erubuerunt de resurrectione. Vel ita, in hoc cognovi quoniam non gaudebit inimicus meus super me,

[Cassiod.] id est quqniam resu$citasli me. Cognovi quoniam voluisti me, id est diligis me. In hoc enim quod resuscitat, apparet Patris dilectio.

 

  1. Me autem propter innocentiam suscepisti, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.

Me autem.

[Alcuin.] Hic affirmat quod oravit ; me autem propter innocentiam,

[Aug.] id est quia sine peccato sum, suscepisti in resurrectione.

[Hier.] Et confirmasti me gloria impassibililalis.

[Cassiod.] Unde dicitur : Mors illi non dominabitur. Confirmasti, etiam dando nomen, quod est super omne nomen. Confirmasti, dico, in conspectu tuo in ternum.

[Aug.] In conspectu hominum et ad tempus, me infirmasti prius.

 

  1. Benedicius Dominus Deus Israel a saeculo et in sacculum : Fiat, fiat.

Benedictus Dominus.

[Cassiod.] Hic est laudativa conclusio, exposita passione et resurrectione. Quasi dicat : Suscepisti, confirmasti, unde laus tibi.

[GI. int.] Et hoc est, benedictus, sit Dominus cui debetur dulia.

Deus, cui debetur latria. Deus dico, Israel, id est videntium se, qui non sunt Iudaei, sed nos qui sumus minor filius, id est minor populus, non fide sed tempore, cui servit maior, scilicet populas Iudaicus, maior tempore.

[Aug.] Iudaei enim sunt capsarii nostri, qui nobis codices portant ; nos autem Israel. Aliter putassem pagani ficta quae dicuntur de Christo et de Ecclesia, sed vincuntur testimonio inimicorum. Benedictus dico, a saeculo et in saeculum,

[Cassiod.] id est, ex quo omnia coepta sunt administrari usque in saeculum futurum, ubi iam omnia aeterna sunt. Fiat, fiat. Geminatio ista ostendit hoc ab omnibus esse faciendum.

[Hier.] Pro Fiat, fiat, in Hebraeo scribitur, amen, amen, quod Aquila vere, id est fideliter transtulit. Hic dicit Hieronymus primum librum Psalterii finiri.

 

 

PSALMUS XLI

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM INTELLECTUS, vel INTELLECTU FILUS CORE.

 

Quemadmodum, etc. Titulus, In finem intellectus, vel intellectu filiis Core. Core, sicut supra diximus, calvaria interpretatur,

qui fuit locus Dominicae passionis quae in Calvaria facta est. Filii ergo Core, sunt filii calvi, id est Christi in calvo Eliseo praesignati. Dum Eliseus ascenderet de Iericho in Bethel egressi sunt de Bethel XLII pueri, irridentes Eliseum, et dicentes : Ascende, calve, ascende, salve ! Te iussit Eliseas duos ursos exire de saltu, a quibus pueri interfecti sunt : ita et Christus, cum ascenderet in Betbel,

id est eum carne assumpta veniret ad Synagogam, qua prius erat domus Dei, quod sonat Bethel, irrisus est a parvulis : Ascende, calve, clamantibus, id est Iudaeis puerili fatuitate clamantibus : Tolle, tolle, crucifige eam ! qui devorantur a duobus ursis,

id est a diabolo et angelis eius, vel a Tito et Vespasiano, quos Deus ad destructionem Iudaeorum misit XLII anno post Christi resurrectionem, sicut ilii pueri quadraginta duo fuerunt a duabus bestiis devorati.

[Aug.] Filii ergo Core sunt qui trophaeum Christi, id est signum crucis in fronte cordis et corporis susceperunt, quibus attribuitur psalmus iste. Et est sensus tituli : Intellectus huius psalmi dirigens nos in finem, id est in Christum, convenit filiis Core, id est crucis quae in Calvaria fuit. Vel secundum aliam litteram, quae est in intellectu, et subauditur psalmus,

[Hier.] ita psalmus iste dirigens nos in finem, convenit filiis Core, id est Christi, in intellectu, id est ut spiritualiter intelligant. Convenit enim hic psalmus omni Christiano, qui flamma divinae charitatis accenditur, de qua re, id est de charitate Dei, hic psalmus primus est.

Sequuntur autem alii duo, scilicet octogesimus tertius et centesimus tricesimus tertius.

[Hier.] Et est psalmus iste contra tristitias saeculi, ne nos a Deo retrahant, ubi est vox fidelis Deum desiderantis, qui degerat in vitiis, et ad fbntem baptismi tendit ;

vel qui exhaustis vitiis ad contemplationem Dei ascendit, qui exquisito cervi exemplo desiderium suum ostendit, cui obviat malorum insultatio. Sed ne tristitia saeculi, animum in desperationem traheret, vel taedium, postea consolatur animam suam. Intentio. Monet ne saeculi tristitiae quemquam retrahant a sancto desiderio.

[Cassiod.] Modus. Bipartitus est psalmus.

Primo, omne desiderium huius fidelis dicitur esse ad Deum.

Secundo agit de perturbationibus,

[Aug.] contra quas ratio confortat sensualitatem spe Dei, ibi, quare tristis es, etc. Ostendens ergo desiderium suum, ait :

 

  1. Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.

Quemadmodum desiderat cervus.

[Aug., Alcuin., Hier., Gl. int.] Et convenit haec vox catechumenis, et etiam omnibus fidelibus adhuc peregrinanlibus. Quemadmodum desiderat cervus. Ecce exquisita cervi similitudo. Nam cum secundum multas alias proprietates, cervus fideli conferatur, ob hanc vehit excellentiorem et expressiorem, hic in comparationem adducitur. Cervus enim senio gravatus, excrescentibus pilis atque comibus, serpentem trahit. Quo tracto naribus veneno aestuat, unde fontem ad bibendum ardentissime desiderat. Quo hausto, cornua et pilos deponit : quod fideli recte convenit, et catechumeno et perfecto, sed diverso modo. Catechumeno enim haec de cervo adaptatur ita similitudo, quia sicut cervus tracto serpente aestuans fontem quaerit, ut aestum exstinguat, ita catechumenus veneno vitiorum a terra contractorum, se aestuare agnoscens, fontem baptismi quaerit et desiderat, ubi vitiorum pilos atque superbiae conti deponit, et sic reiuvenescit factus novus homo.

[Hier., Aug., Cassiod., Gl. int., Aug.] Perfecto autem hoc modo convenit, quia sicut cervus trahit serpentem, et tractum interimit, quo interempto, fontem causa bibendi quaerit : ita fidelis consumptis in se vitiis et peccatis, fontem comtemplationis desiderat, ubi reficiatur. Uterque tamen et perfectus et catechumenus, ad eumdem tendit fontem, scilicet Christum, qui est fons aquarum viventium. Et hoc est, quemadmodum cervus, tracto serpente, desiderat, venire ad fontes aquarum, ut reiuvenescat, ita desiderat anima mea ad te Deus, dixit catechumenus. Vel ita, ut perfecto conveniat, quemadmodum cervus, perempto serpente, desident venire ad fontes aquarum, ita consumptis vitiis, desiderat ardenti desiderio, amplius quam ante anima mea, venire ad te, Deus.

Nota quod quia hic agitur de catechumenis fontem baptismi petentibus, ideo hic psalmus in Sabbato Paschae et Pentecostes cantatur, cum sacramentum baptismi celebratur. Quia vero etiam de perfectis Deum videre cupientibus agitur, ideo ia exsequiis mortuorum cantatur. Quod enim ante desideraverant, tunc habent.

 

  1. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum ; quando veniam et apparebo ante faciem Dei ?

Sitivit. [Aug., Hier., Cassiod., Hier., Aug., Hier., Aug.] Hic determinat desiderium suum quia poterat cervus desiderare fontem, intellige, causa bibendi, vel lavandi. Et ostendit quia maxime causa bibendi fontem desiderat, quasi dicat, desident anima mea ad te. Sitivit, inquam, et olim, non modo primum, anima mea ad Deum fontem, vel forten, id est Christum, qui est fons aquarum irriguus, unde omnia bona fluunt ; vivum non ad mortua simulacra gentium. Et quid sitivit ? venire et apparere. Et hoc est, quando veniam. Quam dicat : Capio dissolvi, quia sitio in peregrinatione, sitio in cursu, satiabor in adventu ; sed veniam ? hoc ideo ait, quia quod citius est Deo, tardum est hominis desiderio, et apparebo, quia et tunc et nos apparebimus, qui modo latemus ante faciem Dei, quia tunc videbimus eum sicuti est. Talis autem cervus, dum currit patitur insultantes.

 

  1. Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?

Fuerunt mihi lacrymae meae. [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : In futuro apparebo ; in via autem, fuerunt mihi lacrymae meae die, id est in prosperis, quae iste despicit ; ac nocte, id est in adversis : et hae lacrymae non fuerunt mihi amaritudo, vel peremptio, sed pane, id est refectio, quia afflictionibus eruditur Christianus. Causa vero harum lacrymarum, id est insultatio iugis pravorum. Unde sequitur, dum dicitur, quasi dicat, inde sunt lacrymae, dum, id est quia dicitur mihi quotidie cum eorum Deus digito ostenditur, ubi est Deu tuus ?

 

  1. Haec recordatus sum et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi, usque ad domum Dei.

Haec recordatus sum, vel meditatus sum.

[Aug.] Quasi dicat : Ipsi quaerunt, ubi est Deus tuus ? et dum haec quaerunt, ego etiam sum meditatus, per omnia visibilia. Haec, scilicet, ubi est Deus meus, quasi visibilia mundi per fenestras sensuum collustravi, ut per ea invisibilem Creatorem cognoscerem, et non tantum per illa visibilia, sed etiam per ipsam animam meam quaesivi Deum, ut per ea, scilicet exteriora, et animam meam, invisibilia Dei inveniam. Et hoc est, et effudi animam meam, id est ad attingendum et inleiligendum Deum, dilatavi animam meam, quia relictis illis exterioribus instramentis sensuum corporalium subiacentibus, ad seipsum rediit animus meus, et coepit se contemplari ut videat se in se, ut noverit se apud se, ut intelligat an aliquid tale sit Deus ipsius. Ecce intellectus tituli. Sed quia nec in exterioribus, nec in anima Deum invenit, quia haec variabilia invariabilis Deus excedit, addit, super me, quasi dicat, dilatam animam meam, ad intelligendum super seipsam. Si enim anima in se maneret, se non excedens Deum non videret, qui ultra eat. Sed quare hoc fecit ? quoniam hoc modo transito, vel ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Tabernaculum Dei in terra fideles sunt, m quibus iste iam multa miratur, scilicet quod in corpore non regnet peccatum, sed potius arma iustitiae, et quod anima obedit Deo, et tolerat aspera, et tendit in altum, et huiusmodi. Transit etiam haec, et pervenit mente usque ad domum Dei caelestem, et stupet. Et hoc est, ideo effudi, quoniam hoc modo transibo, vel ingrediar per collustrationem et contemplationem.

[Cassiod., Aug.] In locum tabernaculi admirabilis, id est in praesentem Ecclesiam, quae est quaedam imago et species futurae Ierusalem, quae, dum videtur, amplius illa desideratur, et amplius in ista gemit. Ideo dicit ingrediar in locum tabernaculi, quia extra locum tabernaculi huius aliquis quaerens Deum, errat. Ego dico perveniens mente usque ad domum Dei, non captus desideriis saeculi. Quomodo ad secretum domus Dei pervenis ?

 

  1. In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.

In voce exsultationi. [Aug., Hier., Aug., Alcuin.] De aeterna enim festivitate sonat, nescio quid canorum et dulce cordi eius, unde rapitur sicut cervus ad fontes aquarum, et mulcetur ; et confessionis, id est laudis aeternae, quae ab angelis Deo decantatur, unde sonat ei mira suavitas. Et dicitur hoc a simili festa colentium, quibus mos erat ante domos symphonias constituere. Dico, in voce exsultationis et confessionis, id est sonus epulantis, id est sonantium et epulantium, id est de aeterna refectione gaudentium, vel, quae confessio est sonus epulantis sed non mutatur sensus.

[Hier., Alcuin.] Aliler ab illo loco ; haec recordatus sum. Quasi dicat : Ita mihi improperant, et haec improperia, recordatus sum et effudi animam meam, id est laetatus sum prae gaudio, liquefacta est anima mea. Et hoc, in me, non extra gestit, sed in se compuncta revertitur. Compunctio enim alia est laetitiae, alia est doloris. Quare ita gaudebam? Quoniam transibo ad locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, id est quia cogito quod, et si Deum modo visibiliter non videam, tamen per Ecclesiam, in qua sunt admirabiles sancti, ad Ierusalem caelestem perveniam. Ego dico, existens in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis, id est captus suavitate laudis angelicae, quae suscipitur in ente.

 

Pars II

  1. Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ?

Quare tristis es, etc. [Cassiod., Atig., Alcuin., Gl. int.] Secunda pars, ubi agit de conturbationibus, contra quas ratio confortat animam sensualem spe Dei. Quasi dicat : Transivi hinc usque ad domum Dei, sed quia perstrepit mundus et caro gravat animam, comparans haec tristia illis iocundis, ait : Quare tristis es ? Quasi dicat : Quia transivi usque ad domum, ergo, o anima mea, cura iocunda videas, cum de Deo non dubites quae prasentis, quare tristis es ? et quare conturbas me ? Quasi dicat : Rationem si investigas, nil est mundo quare hoc debeas.

 

  1. Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi ; salutare vultus mei, et Deus meus.

Spera in Deo, etc. [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Ne dicat anima, ideo conturbo te, quia ibi non sum, quo per transitum rapta sum ; quia et hic gravor, inquit, potius, spera interim in Deo. Ecce salutare remedium, spera, quoniam adhuc, et si non modo plene, tamen in futuro confitebor illi in re, nondum enim ex omni parte sum salvus, sed confitebor in spe, quid ? quod ipse est salutare, etc. Vel ita spera et sperare potes, quoniam adhuc in praesenti confitebor illi, id est de peccatis poenitentiam agam, ut tibi non obsistam. Illi, inquam, confitebor qui est salutare, a quo, scilicet, non a me, salus mihi. Salutare dico, vultus mei, id est ex forma nostra quam assumpsit ; qui est etiam Deus meus, id est Creator meus.

 

  1. Ad me ipsum anima mea conturbata est ; propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico.

Ad meipsum. [Alcuin., Cassiod., Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Iste conversus ad Deum dicit ex se conturbationes esse ; ex Deo autem finem earum. Unde in eo est ei spes. Et hoc est, ad meipsum vel a meipso anima mea conturbata est. Quasi dicat : Anima mea est tristis, sed ad meipsum, vel a meipso anima mea conturbata est. Ad me conturbatur anima quae ad Deum reficitur. Non est mihi firmitas, vel spes in me : ideo nunquam praesumam de me, sed sperabo in Deo. Ecce qui supra corrigebat animam ad conditionem hominis reversus, dicit hic animam a se conturbari : quae, nisi carnis vitia essent, tranquilla permaneret. Ecce ex qua diversitate constat homo : Propterea quasi dicat, quia ad me conturbatur anima. Propterea, id est propter conturbationes animae, memor ero tui, id est festino ad te, qui excludis omnia mala. Ecce remedium quo evadant tribulationes. Unde vero, id est pro quibus sit memor Dei, subdit, de terra Iordanis. In Iordane qui interpretatur descensio, Dominus baptisma consecravit, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera, quae reddit fructum tricesimum, sexagesimum, centesimum. Descende ergo ut eleveris. Et est, memor ero tui de terra Iordanis, id est de baptismo, ubi est peccatorum remissio, id est quia in baptismo peccata remisisti, et humiliasti, et terram fructiferam me fecisti. Horum memor malis non turbatur, et memor ero tui de terra Hermontim, scilicet a monte modico. Hermon parvus mons est iuxta Iordanem, et interpretatur anathematixatio. Anathematiza te ergo, displicendo tibi, ut placeas Deo, anathematiza etiam diabolum, abrenuntiando ei. Et est sensus : Memor ero tui de Hermoniim a monte modico, id est quia fecisti me mihi displicere, et diabolo abrenuntiare, et in virtutibus altum et tamen humilem, quia non in superbis, sed in humilibus memoria Dei est. Et nola congruam verborum coniunctionem, scilieet Iordanis et Hermoniim a monte modico. Nemo enim currit ad remissionem quasi ad Iordanem, nisi qui sibi displicet, et qui sibi fatetur se peccatorem : quod notat Hermoniim, et nemo confitetur se peccatorem, nisi se humiliet : quod notatur in modico.

 

  1. Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum.

Abyssus. [Hier., Alcuin.] Quasi dicat : Decet ut sim memor ; naro ad hoc abyssus abyssum invocat, id est Evangelium et lex in hoc concordant, et haec invocatio fit in voce cataractarum tuarum, id est per doctrinam prophetarum et apostolorum, a quibus fluenta Dei manant. Unde benedicuntur cataractae. Ad litteram enim cataractae sunt ostia fluviorum, unde aqua fluit. Et ideo etiam, memor ero tui, quia

 

  1. Omnia excelsa tua et fluctos tui super me transierunt.

Omnia excelsa tua et fluctus tui quae erant super me,

[Alcuin.] id est maior et minor poena, quae superabat me, sic transierunt, id est transibunt. Praeteritum pro futuro ponit prophetica certitudine. Ideo etiam memor ero tui, quia

 

  1. In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius.

In die, [Alcuin., Aug., Hier.] id est in prospecis mandavit dominus misericordiam suam, id est praecepit Deus ferre mala, quod est misericordia, qua flagellat omnem filium quem recipit, et in nocte, id est in adversis, mandavit canticum eius, id est praecepit exsultare in ipso Christo. Unde Apostolus : In tribulationibus gaudentes, et propter haec omnia oro in adversis. Et hoc est, apud me oratio. Vel ita ab illo loco, abyssus. Iste memor Dei, admiratis quomodo omnia invitent ad Deum etiam homines, alter alterum, dicit Deo : Quasi debeo esse memor, quia, abyssus abyssum invocat, id est homo hominem ad Deum vocat, dum aliquid veritatis praedicat : qui homo abyssus dicitur, quia neutrius illorum, scilicet vocantis, vel vocati, cor sciri potest : profundum est enim et inscrutabile cor hominis. Unde, accedet homo ad cor altum, et alibi : Homo est, et quis cognoscet eum ? vocat homo hominem. Et hoc, non in sua voce, sed cataractarum tuarum, id est in voco Spiritus sancti, ei divinitus immissa de quo profluunt aquae salientes in vitam aeternam. Vel, abyssus dicit duo iudicia Dei, id est primam et secundum, quibus iste terretur : Unde alibi : A iudiciis enim tuis timui. Quasi dicat : Turbata est anima mea, et humiliatus sum, quia abyssus, id est iudicium quod intulit Deus bomini peccanti, unde est nobis hic labor el mors, invocat abyssum, id est ostendit aliud iudicium, quo mali damnabuntur. Si enim ita severe eum punivit, quid in poenitentibus in futuro faciet ? Hoc timuit iste, dicens ad me : anima mea turbata est. Et ideo humilis est, quia timet iudicia. Haec duo iudicia turbant istum, et hoc, in voce cataractarum tuarum, id est per doctrinam tuorum praedicatorum, haec hominibus denuntiantium : quod inde patet, quia omnia excelsa tua, vel, omnes suspensiones tuae, alia littera, id est futura mala quae minaris : et fluctus tui, scilicet dolores quos sentio ; iam in re transierunt super me, id est modo me premunt. Quorum alterum de primo, alterum de futuro iudicio mihi est ; sed quo crebriora sunt mala ; eo dulcior erit misericordia, quia in die, id est in prosperis, mandavit Dominus misericordiam suam, id est docet misericordiam suam, hanc scilicet quas liberat de tribulatione. In quieto enim tempore discitur lex Domini, qui promittit misericordiam liberationis ; sed non declarat illam misericordiam, id est fructum eius, nisi in nocte adversitatis. Undo hic dicit, in nocte, id est in adversis. Declaravit, alia littera, id est in adversis fructus eius declaratur, tunc enim subvenit, et verum probat Deus, quod die mandavit. Unde speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis. Sicut nubes pluviae in tempore siccitatis. Ergo ut formica in prosperis debemus discere et colligere, unde vivamus in adversitate ; formica enim per aestatem colligit, quod per hiemem ei prosit, ita tu in prosperis disce misericordiam. Hoc, id est misericordia Dei, finit conturbationes.

 

  1. Apud me oratio Dei vitae meae ; dicam Deo : Susceptor meus es.

Apud me. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Et cum undique sint mala, quid ergo agis in hac peregrinatione ? dico tibi : Oratio est mihi in his conturbationibus. Et haec oratio est apud me, id est intus habeo quod offeram, non de longinquo afferam Deo thura et aromata, non de grege vitulum vel arietem, in me est unde Deum placem, non extra me quaero. Quae oratio fit Deo vitae meae, id est qui dat vitam. Oratio autem sine eleemosyna et ieiunio inanis est. Iustitia enim hominis est in hac vita ieiunium. Eleemosyna et oratio, quae his duabus aliis volat ad Deum. Dicam Deo meo : Susceptor meus es, quia per baptismum suscepisti me, in patria tua collocandum ergo.

 

  1. Quare oblitus es mei ? et quare constristatus incedo, dum affligit me inimicus ?

Quare oblitus es mei ?

[Cassiod., Aug.] dum differt promissa. Et hic est labor, oblitus videtur, et est ? Quare oblitus es mei ? Quare nunc pateris me his miseriis vexari ? Videbat iste quae sit dulcedo patriae, et pericula mundi horrebat. Et quare contristatus, secundum sensum carnis, quae horret has difficultates, incedo ad te, ideo contristatus, dum, id est quia affligit me tentando, tribulando, inimicus, scilicet diabolus. Quasi dicat : Tristis incedo, dum abundante iniquitate refrigescit charitas multorum.

 

  1. Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mibi qui tribulant me inimicim ei.

Dum confringuntur

[Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Ita affligit me inimicus, dum, id est quia confringuntur ossa mea, quia etiam fortes Ecclesiae cedunt scandalis ; nam quasi ossa franguntur, dum virtus patientiae affligitur et tepescit quod irrident mati. Et etiam exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei. Hoc modo exprobraverunt.

 

  1. Dum dicunt mihi per singulos dies : ubi est Deus tuus?

Dum dicunt mihi per singulos dies.

[Aug., Cassiod., Aug., Alcuin.] Hoc maxime in tentalionibus Ecclesiae dicitur fidelibus, Quid dicunt ? Ubi est Deus tuus ? Haec est exprobratio illa, ubi est Deus tuus ? quasi vel nullus est, vel de te non curat ; et si curat, liberet te, si potest. Ipsi ita. Sed tamen

 

  1. Quare tristis es anima mea ? et quare conturbas me ?

Quare tristis es, anima men

[Aug.] Vel ita continuat : Haec mihi dicunt, et quia propter haec anima mea turbata est ad me, quid ei suadeam, nisi quod et supra, scilicet, Quare tristis es anima mea ? et quare conturbas me ? Repetita confortatio est contra tribulationes frequentes. Sed ne dicas : Ideo turbor, quia hic mala patior potius.

 

  1. Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi ; salutare vultus mei, et Deus meus.

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi

[Gl. int., Aug.] in futuro, vel.nunc. Quid ? quod ipse est. Salutare vultus mei et Deus meus. Dicit hic ipsam confessionem, et repetit spei confirmationem.

 

 

PSALMUS XLII

 

PSALMI TITULUS. IN FINEM PSALMUS DAVID.

 

Iudica me. Titulus. In finem psalmus David.

[Aug., Cassiod.] Per David hic intelligitur Ecclesia, quae est corpus Christi, quod hic gemit inter zizania, id est inter malos, habens cum eis multa communia, scilicet nasci, mori, prospera et adversa, pacem, bellum, salutem, pestem, cum quibus tamen non habet communem causam meritorum. Et ideo petit in futuro ab eis separari. Et est psalmus iste, tendens in finem ; est David, id est corporis Christi, quod hic loquitur. Et est iste palmus contra pressuras saeculi, ne et ipsae retrahant nos a Deo. Intentio. Monet ne in pressuris deficiamus. Modus. Bipartitus est psalmus.

Primo conqueritur de coniunctione malorum, et precatur separari.

Secundo agit de iustitia finali, id est quae erit in fine, pro qua laudat in tribulatione. Ibi, et introibo. Videas ergo nunc bonos cum malis, corpore volens ab eis separari, nunc animo, in futuro etiam loco exclamat : O

 

  1. Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta ; ab homine iniquo et doloso erue me.

Deus, iudica me, in futuro separando a malis.

[Aug., Cassiod.] Iste videns misericordiam, non timet iudicium. Ideo ait, iudica. Quasi dicat : Non timeo iudicium, quia novi misericordiam tuam, non mdtoo ultorem , quia agnosco indultorem ; timere possem, si districte me cum ageres. Sed non intres in iudicium cum servo tuo, Domine, misericordia tua mihi opus est. Nam si iudicium vel iustitiam exhibueris sine misericordia, qou ibo ? Si iniquitates observaverit, quis sustinebit ? In misericordia ergo tua sperandam est, et humili confessioni instandum, unde iudicii metus tollitur, vel mitigatur, ut metum pene superet spes gloriae, omnis tamen homo iudicium horret. Quid enim faciet virgula deserti ubi concutitur cedrus paradisi ? Et hic interim discerne, si non locum, saltem causam meam, id est mea merita, quae sunt causa vitae ; de gente non sancta, cum qua est mihi par infirmitas, sed dispar conscientia et desiderium, scilicet ab homine iniquo et doloso : haec est gens non sancta. Iniquus est qui aperte mala facit. Dolosus qui occulte. Erue me hic in praesenti, ne ab eis cornunpar. Vel de futuro totum accipi potest, sic : Iudica me Deus, haec dicendo, non petit peccata sua discuti : quod periculosum est, quia astra non sunt munda in conspectu eius, et in angelis reperit pravitatem, sed causam suae retributionis quaerit ab impiis separari, ut haedis positis ad sinistram ipse cum electis sit in dextera. Unde addit : Et discerne causam meam de gente non sancta, quod exponendo subdit, scilicet ab homine doloso et iniquo erue me in iudicio, gens non sancta, est iniquus et dolosus, a quibus in iudicio separatur.

 

  1. Quia tu es, Deus, fortitudo mea : quare me repulisti ? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?

Quia tu es. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Erue, quia tu es, Deus, fortitudo mea ; non mihi arrogo fortitudinem, qua opus est inter haec scandala. Quare ergo me repulisti secundum quod videtur. Miratur cum Deus sit eius fortitudo, quare modo videtur repelli desiderans enim putat se repulsum, quia non statim habet quod optat : Et quare tristis : ideo tristis, quia et si non vincitur, vel id est saltem periclitatur, id est pericula patitur ; incedo, causam tristitiae quaerit iste, quae est peccatum, sicut causa laetitiae est iustitia. Unde Isaias ait : Omnem flatum ego feci, propter peccatum, modicum quid contristavi illum. Sic enim, id est pro peccato punit Deus, ideo tristis dum, id est qui affligit me lentationibus hic in praesenti, quod non ibi faciet, id est in futuro inimicus. Ut autem scindatur inimicus.

 

  1. Emitte lucem tuam et veritatem ; ipsa me deduxerunt ex adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.

Emitte ad iudicandum.

[Cassiod., Aug.] Hoc ideo orat, quia Christo veniente ad iudicium tolletur omnis tristitia sanctis ; lucem tuam et veritatem tuam, id est Christum. Lux enim mundi et veritas Patris est Christus, qui veniens in primo adventu, modo discernit causam meritorum, et in secundo, eruet iniquo et doloso, quia mittet angelos separatores, qui separabunt triticum a paleis et a zizaniis, ut colligant de regno eius omnia scandala. Emitte : et ita erit, quia certi iam pignus habemus, quia iam ipsa, id est lux et veritas, me deduxerunt a peccatis, et adduxerunt in montem sanctum tuum, id est in Ecclesiam praesentem, quae eadem est et tabernaculum. Unde sequitur, et in tabernacula tua quae sunt peregrinantium et militantium ; quandiu enim sumus in corpore peregrinamur a Domino adversus diabolum militantes.

 

Pars II

  1. Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat iuventutem meam.

Et introibo. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Secunda pars, ubi agit de laetitia finali, pro qua laudat Deum in tribulatione, quod supra tristis erat. Unde et se confortat. Quasi dicat : Deduxisti me in tabernacula, ubi nos positi hoc speramus quod etiam introibo de monte sancto eius, scilicet de sancta Ecclesia, ad altare Dei, scilicet ad illud invisibile altare caelesti Ierusalem, quo non accedit aliquis iniustus ; qui vero accedit, sumitur in holocaustum, divino igne lotus accensus, ad quod introibo. Sicut pontifex ad Sancta sanctorum solus intrabat.

[Alcuin., Aug.] Nota quod ad altare missam celebraturus sacerdos ascendens, ait : Introibo, etc. Desiderio enim et amore superioris et invisibilis altaris, hoc visibile cum modestia adire debet, aeterna non caduca petiturus, ut Christi celsitudinem humilis sequatur. Quod sit illud altare, exponit dicens ad Deum, scilicet qui laetificat iuventutem meam, id est novitatem, qui ante contristavit vetustatem. Et ideo

 

  1. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus : quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me ?

Confitebor tibi m cithara.

[Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Cithara ab inferiori sonat, sicut psalterium a superiori. Qui ergo praecepta Dei facit, et non patitur, in psalterio confitetur. Qui vero facit et, patitur, quod est ex inferiori natura, in cithara confitetur. Et est sensus : Confitebor tibi in cithara, Deus Deus meus, id est gratias agam tibi in tribulatione. Unde supra dixit, tristis incedo. Ecce iste supra tristis de malis saeculi, de bono intellectu sibi gaudium facit ; sed quare tristis, etc. Vel ita iunge : Quia confitebor, ergo, quare tristis est anima mea ? Hoc dicit, quia vult eam erigere ad meliora ; vel forsan quia non potest vitare omnia peccata, timet. Difficile enim purgata vita invenitur, cum ille iudicat qui novit ad liquidum et purum iudicare, quia et si probabilis iam vita est inter homines ut habeant quid iam reprehendant, iuste invenit tamen in homine quid reprehendat Deus : quod nec ille ipse qui iudicandus est, forte videt. Haec timens anima contuebatur. Unde subdit : Et quare conturbas me ? rationem ? frequenter et vehementer persuadet tristitiam huius saeculi fugiendam, quae patientiam et charitatem, et spem exstinguit, et totam vitam confundit potius.

 

  1. Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi ; salutare vultus mei, et Deus meus.

Spera in Deo, non in te.

[Aug., Gl. Int., Aug.] Quid enim es in te ? quid enim es de te ? ille sit sanitas in te, qui suscepit vulnera propter te. Et potes sperare, quoniam adhuc confitebor illi. Quid illi confiteberis ? hoc, tu es salutare vultus mei quia tu me sanabis, et Deus meus, quia creasti. Aeger ad te loquor, agnosco medicum vel morbum, non me iacto sanum. Unde alibi : Ego dixi : Domine, miserere mei, sana animam meam, etc. Haec vox, fratres, tota est, sed vigilate in operibus bonis, tangite psalterium obediendo, et tangite citharam passiones tolerando, frange esurienti panem tuum. Et, inquit Isaias, ne putes sufficere ieiunium sine eleemosyna et oratione. Ieiunium te castigat, sed alterum non reficit ; fructuosae erunt angustiae tuae si alteri praestiteris latitudinem. Aliis ergo da quod tibi denegasti. Quam multos enim pauperes saginare potest intermissum hodie prandium ! Ita ergo ieiuna, ut alio manducante, prandisse te gaudeas : Hilarem enim datorem diligit Deus. Si panem dederis tristis, et panem et meritum perdidisti. Ergo ex animo fac, insta orationibus. Quam celeriter accipiuntur orationes bene operantium ! Et haec est iustitia hominis in hac vita ieiunium, eleemosyna et oratio. Vis orationem tuam volare ad Deum, fac illi duas alas, ieiunium et eleemosynam, quibus volet ad Deum ; tales nos inveniat ut secures inveniat lux et veritas Dei, cum venerit liberare nos a morte, qui iam venit pro nobis subire mortem.

 

 

PSALMUS XLIII

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS FILIIS CORE AD INTELLECTUM

 

Deus auribus nostris.

[Cassiod., Alcuin., Aug., Alcuin., Cassiod., Aug.] In finem psalmus filiis Core ad intellectum. Sciendum est quod in veteri testamento multis et abundanter contulit Deus bona temporalia, tanquam rudibus et ad serviendum alliciendis, et paucos affligi permisit. In novo autem testamento Ecclesia paucis fidelium flores mundialium rerum apponit, et multis subtrahit et affligi permittit, castigans eos tanquam filios, ut sint filii Core, id est passionis, et discant alia, bona esse quaerenda, quae non sunt communia malis, id est spiritualia aeterna, quae figurantur per temporalia quae populo rudi data sunt. Unde in titulo bene ponitur ad intellectum. Et est sensus tituli : Psalmus iste, dirigens nos in finem, scilicet in Christum ; cantatur vel attribuitur filiis Core, id est passionis, id est sanctis martyribus quorum vox est hic, ad intellectum, id est ut intelliganl cur martyres Deus videtur relinquere, subtrahendo temporalia, et affligi permittendo, cum Patres antiquos iuvent in manu valida, et eis apposuerit temporalia : quod ideo facit Deus, id est ad temporalia non audit, ut ab eo desiderentur aeterna, et haec non amentur. Hoc ergo intelligentes ne sic quaerant sibi fieri, sicut rudibus factum est, illis concessit prospera Deus ut crederent, istis adversa infert ut futura quaerant. Sed sciant per temporalia illorum figurari sua spiritualia. Et est iste psalmus confortatio infirmorum. Intentio. Monet ad contemptum terrenorum, et ad appetitum caelestium. Modus.

Tripartitus est psalmus. Primo, distinguit beneficia Dei, ostendens quae incipientibus data sunt in mundo, quae perfectis dabuntur in caelo.

Secuudo enumerat mala quae hic ferunt boni, ibi, nunc autem.

Tertio, precatur auxilium, ut hic afflictis tempore resurrectionis Christus subveniat, ibi, exsurge quare. Propheta ergo in persona martyrum, ut magis sit mirum relinqui praesentes sanctos, recolit praedicta dicens :

 

  1. Deus, auribus nostris audivimus ; patres nostri annuntiaverunt nobis. Deus.

[Cassiod., Gl. int.] Primum dicit Deus, quod facere solet aliquis laetus, vel graviter afflictu, auribus nostris audivimus, id est discretione rationis intelleximus, cum patres docerent nos. Ideo dicit, audivimus, ut maior fides sit rei, ne putetur ambigua. A quibus audistis patres, non iuvenes, ut videantur veri, nostri, qui suis non nisi certa dicerent, annuntiaverunt nobis, id est retulerunt, quid ?

 

  1. Opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.

Opus quod operatus es.

[Gassiod., Aug.] Etsi per operetur Deus, tamen operari dicitur, quando aliquod signum novitatis ostendit. Ideo dicit hic, opus quod operatus es, ut est inductio de Aegypto, et in terram promissionis inductio, in diebus eorum, scilicet in diebus antiquis. Operatus es opus hoc, scilicet

 

  1. Manos tua gentes disperdidit ; et plantasti eos, afflixisti populos et expulisti eos.

Manus vel opus, quod operatus est in diebus eorum. Hoc non mutatur.

[Gl. int., Cassiod., Aug.] Et etiam quod operatus es in diebus antiquis, sicut est creatio caeli et terrae, quae omnia spiritualiter implentur in nobis. Manus. Exsequitur opus quod fecit in diebus patrum. Manus tua, id est potestas disperdidit morte, et aliis modis, gentes terrae promissionis, scilicet Amorrhaeum, Hevaum, Etheum, et alios, et plantasti eos, scilicet patres. Et hoc non facile afflixisti populos, qui ibi erant, qui aliter non crederent, quia fortes erant ; et expulisti eos a terra promissionis. Tu fecisti haec.

 

  1. Nec enim in gladio suo possederunt terram ; et brachium eorum non salvavit eos.

Nec enim ipsi in gladio tuo possederunt terram,

[Aug., Cassiod.] Hoc ideo dicit, quia forsitan putarentur fortes ; et brachium, id est robur, eorum non salvavit eos, quasi dicat : Nec per se habuerunt terram, nec per se sunt salvati.

 

  1. Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.

Sed dextera,

[Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] id est potentia tua salvavit eos, et brachium tuum, id est filius, et illuminatio vultus tui, id est propitiatio praesentiae tuae. Ideo enim talibus signis eis affuit Deus, ut praesens intelligeretur, quia nobis hic non ostendit praesentiam suam, nisi effectu miraculi : praesentiam quippe eius facie ad faciem videre nequimus. Et haec non merito suo, sed quoniam complacuisti in eis, aliis, id est sic egesti cum eis, ut aliis placeres in eis, ut qui eos attenderet diceret : Deus cum illis est. Vel secundum aliam litteram, quae est, complacuit tibi in illis, id est placuit tibi, ut illis solis haec faceres. Aliter ab illo loco, sed dextera tua, id est bonus successus, quem eis dedisti ; et brachium tuum, id est fortitudo, quam eis dedisti ; et illuminatio vultus tui, id est sapiens consilium tuum a te eis datum, salvavit tot. Quod tota fecisti, quoniam complacuisti in eis, id est ex benevolentia tua.

 

  1. Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Iacob.

Tu ipse, [Aug., Cassiod., Aug.], qui haec illis fecisti es rex meus, qui soles me regere, et Deus meus, qui soles subvenire. Ideo dicit Deus, ne dubites de Deo Christo, id est quin Christus de quo loquatur sit Deus. Et nota quod idem Deus noster est et illorum. Tempora enim variata sunt ; auctor vero non mutatur. Tu dico qui mandas, quasi dicat, per alium non per te, salutet corporales, Iacob, fid est illis antiquis. Per creaturam enim subiectam, visus es illis, non per te, id est per lui essentiam, quod servatur in resurrectione iustis.

 

  1. In te inimicos nostros ventilabimus cornu ; et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.

In te inimicos, [Cassiod., Aug., Gl. int., Aug., Cassiod., Gl. int.] quasi dicat : Quae illis tunc temporaliter fecisti, haec nobis in iudicio spiritualiter facies, unde afflicti se consolantur et resumunt animum. Et hoc est in te inimicos nostros, quasi dicat : Sicut illos iuvisti, eodem modo et nos. In te inimicos nostros ventilabimus sicut, paleam a granis separantes cerun, id est fortitudine ; et in nomine tuo, id est, per hoc quod dicimur de tuo regno, spernemus in faturo, quia non valebunt nos laedere mali spiritus insurgentes nunc in nobis. Benedico in te.

 

  1. Non enim in arcu meo sperabo ; et gladius meus non salvabit me.

Non enim, etc. [Aug., Cassiod.] Vel merito haec nobis facies. Nam enim in arcu meo sperabo, ut nec patres speraverunt in suo, et gladius meus non salvabit. Arcus qui minus valet in bello, minor virtus hominis intelligitur. Gladius qui in bello plus valere creditur, maior virtus hominis est. Iste vero in neutro sperat.

 

  1. Salvasti enim nos de affligentibus nos ; et obedientes nos confudisti.

Salvasti enim nos,

[Aug., Cassiod.] id est, salvabis, praeteritum pro futuro ponit. Adeo enim certum est, quasi factum sit, ut quod fuit non potest non fuisse, de affligentibus nos, id est ab immundis spiritibus, qui hic affligunt, et odientes nos confudisti, id est confundes, quando damnabuntur. Et tunc

 

  1. In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saecula.

In Deo laudabimur

[Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Alcuin.]. Non arrogant isti sibi de gloria per futura quae miscet. Nota et praeterita dicta pro futuris accipienda. Laudabimur dico tota die, id est, in perpetuitate quae non est interpolata noctibus, sed tota dies est, et confitebimur, id est laudabimus te, quae est gloria eorum, in saecula, id est sine fine, unde, in saecula saeculorum laudabunt te. Et hoc in nomine tuo, quod est Iesus, scilicet Salvator, scilicet quia ex omnibus eruisti me. Vel ita ab illo loco, salvasti enim, et legitur hoc de praesenti. Quasi dicat : Gladius meus non salvabit me, sed tu, quia in hoc saeculo, salvasti nos de affligentibus nos, ne nos traherent post se ; et odientes nos confudisti, id est eos qui nos odiunt, pudere fecisti tunc, in Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saecula. Haec non mutantur.

 

Pars II,

  1. Nunc autem repulisti et c confudisti nos ; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.

Nunc autem. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Secunda pars ubi enumerat mala quae hic ferunt boni, non tamen obliti Dei. Quasi dicat : Haec vere futura sunt, et illa a patribus audita, nunc autem, scilicet in medio temporis, quod est inter illorum praeteritum et nostrum futurum, repulisti nos. Haec dicunt quia differtur promissio, dum hic iniqui habentur opprobrio ; et confudisti nos, non in conscientia, sed in facie hominum. Et nota quod exaggerat hic mala sua, ut benevolentia iudicis impetret. Hoc ideo fecit Deus, ut doceret haec spernere, et aeterna quaerere. Hoc est intellectus tituli, at quem mittuntur filii Core. Et ideo etiam fecit ut appareat an gratis colatur Deus, a quo gratis est homo salvatus. Non est pro terrenis colendus Deus. Et quia similia bis in aeternum sit daturus, sed pro terrenis. Sed cogites aeterna carnaliter, forte dices : Ideo colo eum, quia dabit mihi villam. Non tamen temporaliter corruptam adhuc geris mentem. Amore enim casto non colis, eam mercedem non vis habere in futuro saeculo quam hic necesse est relinquas, mutare vis voluptatem carnalem, non amputare. Noli ergo talia sperare a Deo danda, qualia hic iubet contemnere. Haec sperabant Iudaei, qui in futuro haec tempora multiplicata sibi exspectant recidi, ut ierusalem aurea, et huiusmodi. Qui vero ita Deum colit, laudabilis non est, sicut non laudatur in illo ieiunium, qui ad luxuriosam coenam servat ventrem suum. Hoc est enim ieiunium non continentiae, sed luxuriae. Gratis itaque Deus coli debet, non propter aliud ab eo ; et non egredieris Deus evidenter. Non egredieris dico ulterius, o Deus, sicut olim Iudaeis faciebas, in virtutibus, id est, in exercitibus nostris. Et per hoc invalidi sumus contra inimicos.

 

  1. Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros ; et qui oderunt nos, diripiebant sibi.

Avertisti. [Aug.,GI. int.] Exsequitur qualiter confusi et repulsi fuerunt. Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, quia illic victores et nos victi ; et dicit hoc pro deficientibus a fide. Unde sequitur : Et qui oderunt nos diripiebant sibi, id est ad castra iniquitatis suae attrahebant.

 

  1. Dedisti nos tanquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.

Dedisti. [Cassiod., Gl. int., Aug., Cassiod., Alcuin.] Hoc dicit quia omnia potestate Dei fiunt, id est quam Deus dat tanquam oves escarum non fetus, id est quae ad escas sunt, non ad fetus spiritualium operum, plangit eos qui sic sunt passi ut in corpus gentium verterentur, quasi ab eis manducati ; et ingentibus dispersisti. Vel ita ab illo loco. Avertisti, et agit de persistentibus, qui tamen furori persecutorum fugiendo quandoque cedunt. Et hoc est : Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros. Averti est hostem fugere, secundum illud : Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam. Et qui oderunt nos, diripiebant sibi. Hoc fugatis contingit, ut cadant in praedam, quia hostibus nequeunt resistere. Dedisti nos, persistentes in fide, tanquam oves escarum. Hoc diversi martyres notantur, id est diversa martyrum genera, alii enim fuerunt esca feris, alii traditi gentibus in servitutem. Unde dicit, tanquam oves escarum, ubi notatur quorumdam mactatio. Et in gentibus dispersit nos. Hic persecutio notatur.

 

  1. Vendidisti populum tuum sine pretio ; et non fuit multitudo in commutationibus eorum.

Vendidisti populum tuum, [Aug., Cassiod., Alcuin.] id est martyres dum dantur alienigenis, et hoc sine pretio. Videmus enim quos dedisti, sed non quos accepisti, quia nullus acquiritur : quod fit ad probationem vel ad correctionem. Unde sequitur : Et non fuit multitudo in commutationibus eorum, quia vel nullus pro eis acquiritur. Vel si quis quaerat, pauci tamen sunt.

Vel secundum aliam litteram, scilicet et non fuit multitudo in iubilationibus eorum, quin tempore persecutionis non congregabantur, ut iubilarent Deo, ut fit in pace.

 

  1. Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

Posuisti, [Gl. int., Cassiod., Gl. int., Cassiod., Gl. int. Cassiod.] quasi dicat : Praeter dura etiam turpa patiatur, quia potuisti hos, quasi fixos in hoc opprobrium vicinis nostris, iam iam convertendis. Gravis afflictio est, quae a vicinis ingeritur, quia non transitorie dicitur, quod a circumstantibus irrogatur, et posuisti nos subsannationem, quae fit contracto naso, vel contemptum. Alia littera, st derisum qui fit ore. Derisus vox confusa laetitiae, insultationem immoderata hilaritate denuntians. Contemptus est, abiecta vilitas his qui in circuitu nostro sunt, et unquam nobiscum snnt.

 

  1. Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.

Potuisti nos gentibus in similitudinem [Aug., Cassiod., Aug.] ut de nobis formam maledictionis super alios sumant dicentes : Sic pereas ut Laurentius et huiusmodi. Vel posuisti nos, id est apposuisti in gentibus in similitudinem Christi. In similitudinem Christi appositi sunt gentibus, quando eos comparibus poenis affecerunt, et posuisti nos in populis commotionem capitis, id est ad insultandum nobis, ut et Christo insultaverunt in passione, moventes capita sua.

 

  1. Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me.

Tota die verecundia mea contra me est, vel coram me est. [Cassiod., Gl. int., Cassiod., Gl. int., Cassiod.] Gravis verecundia ostenditur, quae permanet tota die. Et haec erat contra sanctos, vel oram sanctis, id est ante oculos sanctorum, quando quos impios sciebant sibi insultare videbant, vel contra se dicit esse, id est contra hoc quod bonus erat, quia non fecerat unde verecundari deberet. Describens autem verecundiam subdit : Et confusio faciai mem cooperuit me. Quodam enim pallio confusionis vultum dicit opertum, dum nube sanguinea facies inflammata rutilat. Sed cum dicit, cooperuit me, non vultum, non solum vultus, sed etiam totius corporis indicavit horrorem. Et hec confusio procedit

 

  1. A voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.

A voce exprobrantis, [Aug., Cassiod.] id est insultantis et obloquentis, id est crimen imponentis. Exprobrare enim est in faciem maledicere ; obloqui est absenti detrahere, et dolose mordere. Quis autem sit exprobrans et obloquens subdit, a facie, id est ab instantia inimici odio habentis, et persequentis in actu. Et

 

  1. Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sudus te ; et inique non egimus in testamento tuo.

Haec omnia, [Cassiod., Alcuin., Aug., Cassiod., Aug., Gl. int.] quasi dicat : Non separatim, sed simul venerunt super nos, quia non erant in nobis, per culpam. Venerunt dico, ut fera vel torrens ; nec obliti sumus te, quia intelligimus gratis colendum te propter te. Ecce quanta firmitas martyrum. Et inique. Quasi dicat : Quomodo non obligati sumus ? quia inique non egimus in testamento luo, id est in lege, cuius praecepta servamus. Vel in testamento tuo, id est in pacto quod pepigimus tecum in baptismo.

 

  1. Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua.

Et cor nostrum, [Gl. int., Cassiod., Alcuin., Aug.] id est ratio nostra non recessit, ita quod retro iret, scilicet desperando de bonitate Dei. Et si enim aliquando descendit a contemplatione veritatis, non tamen retroit. Et ideo non dixit simpliciter, non recessit ; sed addidit, retro. Et dum sic in angusta via ambulamus, tu declinasti, id est tulisti, semitas nostras a via tua. Semitae enim nostrae erant in prosperitatibus, et voluptatibus saeculi. Sed tulisti eas de via tua, et ostendisti arctam viam tuam, quae ducit ad vitam. Ideo declinasti.

 

  1. Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis ; et cooperuit nos umbra mortis.

Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, [Gl. int. Hier., Alcuin., Gl. int., Aug.] id est in mundo unde nascitur compunctio et poenitudo. Exaltabis autem in loco fortitudinis, scilicet in futuro. Vel ita : Et declinasti semitas nostras a via tua, id est, opera nostra de lege tua pendere fecisti, alia non mutantur. Vel ita, ut legatur, et non declinasti, id est non permisisti declinare et deviare semitas nostras, id est opera ; a via tua, id est a lege. Ideo non declinasti, quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, hoc non mutatur. Ei cooperuit nos umbra mortis, id est homines per ignorantiam veritatis morientes, et alios ad sum mortis tenebras trahentes. Vel haec mortalitas umbra mortis est. Vera autem mors est damnatio cum diabolo.

 

  1. Si obliti sumus nomen Dei nostri ; et si expandimus manus nostras ad Deum alienum.

Si obliti sumus. [Aug., Cassiod., Gl. int.] Ecce iste est intellectus filiorum Core, qui propter haec omnia mala non obliviscuntur Deum, scientes quia Deus requiret ista. Quasi dicat : Non sumus obliti te, quia si obliti sumus, etc. Vel sic iunge, non sumus obliti, sed si sumus obliti nomen Dei, et si expandimus manus nostras. Ad litteram. Descriptio orantis ostenditur, qui tensis manibus crucem efficit, qam fronte recepit. Vel per manus opera intelliguntur. Et est : Si expandimus manus nostras ad Deum alienum, id est si nos cum operibus idolo vovimus.

 

  1. Nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis.

Nonne Deus requiret ista, [Cassiod., Aug.] scilicet manifesta faciet. Quasi dicat : Grave est apud Deum in sua religione peccare, quod pondere acutae pronuntiationis ostenditur. Vere haec manifesta requiret, quia etiam occulta ipse enim novit abscondita cordis. Quae, scilicet corde, magis religio geritur, quam devotione corporis. Et nota quod ait novit. Noscere dicitur Deus, quod te facit noscere. Unde Abrahae ait : Nunc cognovi quod timeas Dominum, id est te et alios cognoscere feci. Novit ergo Deus quomodo requirit, id est ita noscere dicitur, quomodo requirere, scilicet non modo pro se, sed etiam pro te, scilicet quando facit, ut tu invenias te, et ut ei gratias agas qui fecit te, ut in Petro actum est, qui probavit quid posset. Et

 

  1. Quoniam propter te mortificamur tota die ; aestimati sumus sicut oves occisionis.

Quoniam propter te. [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] Quasi dicat : Quae sunt illa abscondita ? ecce quoniam mortificamur tota die longis passionibus. Et hoc propter te, non pro criminibus nostris, sed ut fides tua gentibus augeatur, et hoc quod pro te mortificamur, et de illis absconditis. Quod enim morimur, videt homo ; sed causam non nisi Deus. Aestimati sumus sicut oves occisionis, id est sine aliqua reluctatione sumus occisi. Vel ita lege litteram versus huius. Quoniam propter te : Hactenus dixerunt quod non sunt obliti, hic petunt perseverare, quod non furnus obliti. Et ut perseveremus, Exsurge, et debes. Quoniam propter te mortificamur tota die ; aestimati sumus sicut oves occisionis. Non mutatur sensus horum verborum.

 

Pars III,

  1. Exsurge, quare obdormis, Domine ? exsurge ; et ne repellas in finem.

Exsurge. [Cassiod., Alcuin., Gl. int., Cassiod., Alcuin., Gl. int., Cassiod.] Tertia pars ubi precatur auxilium, ut hic afflictis tempore resurrectionis subveniat, quasi dicat : Nos tanta patimur, sed ut non deficiamus, exsurge, id est conforta stantes. Ideo dico exsurge, quia obdormis, Domine, id est negligere videris. Hoc videtur dum differt quod exspectatur. Et quare ? hoc etsi nescimus, tu scis quare. Nam vel pro culpa est, vel pro utilitate. Quod si pro culpa est, utinam abesset ! si vero pro utilitate, utinam adesset ! Et exsurge reducendo deficientes, et ne repellas in finem. Et si hic repellis, non in finem hoc facias.

 

  1. Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopis nostrae, et tribulationis nostrae ?

Quare. [Alcuin., Gl. int.] Duobus praedictis duo alia reddit, quasi dicat : Quosdam repellis, quia faciem tuam avertis, id est cognitionem tuam eis subtrahis, obdormis quibusdam qui gemunt de malis, quia oblivisceris inopia nostra, id est non das spiritum fortitudinis sine quo inopes sumus, et tribulationis nostra, quia eam non mitigas. Et hoc, quare ? Quasi dicat : Nos nescimus, sed inquiramus, quia non nisi iuste et pie facis. Et nota quia hoc dicere non est quaerela, sed pia supplicatio puri ordis.

 

  1. Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.

Quoniam. [Alcuin.] Avertis faciem tuam, quoniam, subtracta cognitione tua, anima nostra humiliata est in pulvere, id est in cogitatione mundanorum, quae pulveri comparanda sunt. Et venter noster, id est sensualitas, conglutinatus est in terra, id est terrenis inhaeret. Et cum ita sit necesse, id est cum ita indigeamus auxilio.

 

  1. Exsurge, Domine, adiuva nos ; et i redime nos propter nomen tuum.

Exsurge, [Alcuin., Hier.] id est fac nos surgere a terrenis ad caelestia ; et adiuva nos erectos, et redime nos, id est libera nos adiutos ut sine metu simus ; et hoc totum propter nomen tuum, id est gratis, non pro merito nostro.

[Cassiod., Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod.] Vel ita ab illo loco, quoniam humiliata. Sancti martyres quorum hic vox est, supra oraverant, et licet Deus exaudire differat, tamen post moram auditionis non desperant, sed continuant orationem, et cinere super se asperso animam peccatorum memoria cruciant, secundum morem poenitentium. Cinis namque et silicium sunt arma poenitentium. Unde tempore quadragesimali cinis aspergitur super capita poenitentium ob humilitatem, et fragilis conditionis memoriam. Et hoc non debes oblivisci, quoniam anima nostra humiliata est in pulvere, id est cinere supra nos sparso, ad poenitentiam compuncti sumus. Et conglutinatus est in terra venter noster, id est adhaesit terrae venter, ut fit prostratis, qui tota corporis effusione tenduntur. Hoc autem dicendo summam humilitatem ostendit. Qui enim genua terrae affligit, habet quo plus humilietur. Qui vero sic humiliatur ut etiam venter haereat terrae, non habet ultra quo plus humilietur. Exprimit ergo iste nimiam humiliationem, ut quia venit ad summum, jam adsit Dei miseratio. Vel ita, ideo ne obliviscaris, quoniam anima nostra humiliata est in pulvere, id est pro his qui sunt pulvis, quasi non solum pro nobis oremus, sed et pro his qui facile cedunt illicitis moribus, et haerent terrenis : et conglutinatus est in terra venter noster, id est carnales haeserunt terrenis, et pro his humiliamur et oramus. Exsurge, Domine, adiuva nos, hic sine dormitionis verbo ponitur, exsurge, quod pertinet ad Christi resurrectionem, in qua est spes omnium fidelium, in qua humana destruitur captivitas, per quam etiam sumus adiuti et liberati. Quasi dicat : Quia ita humiliati sumus, exsurge a morte, o Domine Christe, et per hoc, adiuva nos, et redime nos a captivitate. Et hoc propter nomen tuum.

[Aug., Cassiod., Aug.] Aliter totum ab illo loco. Exsurge quare, ubi sancti martyres precatur ut Christus resurgat per fidem in gentibus, quia et sciunt Christum non dormire, et sibi resurrexisse. Precantur tamen resurgere per fidem, non tibi, sed gentibus quae putant mortuum. Si enim et illi crederent resurrexisse, credentes in eum non persequerentur ; sed et ipsi crederent. Quasi dicat : Tote die mortificamur, et ut haec liniantur, exsurge, per fidem ingentibus, quia, tu, o Domine, obdormit, non nobis sed gentibus, quae non credunt. Et hoc, Quare ? Exsurge, repetit ex affectu. Et ne repellas in finem. Si enim surgit Christus in gentibus, cessat persecutio. Quare enim avertis faciem tuam ? Quasi dicat : Non assis sicut videris, dum differs subvenire. Et quare oblivisceris, quasi oblitus sis nostri, inopia nostra, cui consuevisti subvenire, et tribulationis nostra, cuius semper est clemens inspector. Ideo ne obliviscaris, quoniam anima nostra humiliata est, ut te invocemus in auxilium, in pulvere, id est inter manus pulveris ; pulvis enim nos persequitur, id est mali, de quibus dicitur : Non sic impii non sic, sed tanquam pulvis quem proiicit ventus a facie terra. Et conglutinatus est in terra venter noster, plangit hic eos qui sunt venter, id est carnales, et haeserunt, id est consenserunt iniquis. Sed ut haec finiantur, exsurge, gentibus per fidem, quibus a persecutione cessantibus etiam qui terra haeserant eruti et poenitentes, redduntur corpori Christi, unde sequitur, et sic adiuva nos, et redime nos de manu gentium, propter nomen tuum, non propter meritum nostrum.

 

 

PSALMUS XLIV

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR FILIIS CORE AD INTELLECTUM, CANTICUM PRO DILECTO.

 

Eructavit cor nurum titulus : In finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto. [Aug., Cassiod., Gl. int., Aug.]. Agitur hic de sanctis nuptiis sponsi et sponsae, id est Christi ct Ecclesiae, scilicet regis et plebis, Salvatoris et salvandorum. Unde et hoc carmen dicitur epithalamium, id est laus thalami, quia laus sponsi et sponsae hic cantatur. Solent enim in nuptiis ad honorem sponsi et sponsae quaedam carmina cantari, quae dicuntur epithalamia, id est laudes thalami. Similia cantat in his nuptiis Propheta. In nuptiis namque istis prophetae, apostoli, et omnes sancti tympanis, citharis, et aliis modis cum exsultatione sancta conclamant : unde pascitur auditor. Harunt nuptiarum copulam in thalamo Virginis fecit Dei gratia, quando Verbum caro factum est, et humana natura divinae unita, et sponso sponsa, nunc charitate, post etiam immortalitate coniuncta. Et est sensus tituli : Psalmus hic subaudi, tendens in fine, id est in consummationem, scriptus est filiis Core, id est Christi, ad inteltectum tanti mysterii, tanti decoris, scilicet coniunctionis Christi et Ecclesiae. Et est canticum.

Quia hic est exsultatio pro aeternis. [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.i Psalmus dico habitus pro his qui commutabuntur de veteri homine in novum, et pro dilecto Christo, de quo Pater : Hic est Filius meus dilectus. Hic enim describit per quem commutabuntur. Laus sponsi et sponsae hic cantatur. Vel ita, ut non subaudiatur psalmus, sic : Canticum, istud tendens, in finem, id est in Christum ; Vel in consummationem aeternae beatitudinis habitum, pro his qui commutabuntur, id est pro commutandis, et pro dilecto, id est commutante, scilicet sponso et sponsa, scribitur, filiis Core ad intellectum, id est ut intelligant et venerentur tantum mysterium. Intentione monet ad laudem sponsi et sponsae. Modus. Tripartitus est psalmus.

Primo Propheta caelestibus epulis saginatus, praeconia Dei se eructaturum promittit.

Secundo incipit de laude sponsi, laudans eum quadriformiter, a forma, a potestate, a iudicio, ab ornatu, ibi, speciosus.

Tertio, laus sponsae cantatur submissius. Item quadriformiter, a forma, a gloria, ab amicabus, a prole, ibi, audi filia. Propheta ergo, quasi ad has nuptias intromitti desiderans, ut sibi aperiatur se velle sponso cantare, ait :

 

  1. Eructavit cor meum verbum bonum ; Dico ego opera mea regi.

Cor meum, [Cass.] id est mens mea plena intus eructavit, quasi de pleno verbum bonum, id est hymnum Deo. Sicut qui blasphemat, malum verbum eructat, [Aug., Hier., Cassiod.] intus enim Propheta satis laudem Deo eructat, et illum hymnum regi cantare volebat. Unde sequitur : Ego dico, id est dicere gestio opera mea regi, id est ad laudem eius, quia ex eo habeo, opera dicit hunc psalmum. Hanc enim operationem quam mente conceperat, regi dicere gestiebat. Ne vero eum aliquid a se putes dicere, calamo scribae se comparat, a Spiritu enim sancio regitur. Et hoc est

 

  1. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.

Lingua mea est calamus scribit, id est Spiritus sancti, velociter scribentis. [Hier., Cassiod., Aug.] Quia dixit, et facta sunt. Vel ideo dicit, velociter scribentis, ut notetur virtus prophetiae, quae non sub cruciatu humano cogitat, quod de arcano Divinitatis aliis divulgat. Vel calamo comparat, ut per hoc intelligat scripsisse quae dicit. Et est lingua mea calamus scribae,

quia quod dico et scribo, velociter scribentis, quia cito ventura sunt quae scribo.

 

Pars II,

  1. Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis : propterea benedixit te Deus in aeternum.

Speciosus. [Cassiod., Hier., Aug., Alcuin.] Secunda pars, ubi incipit de laude sponsi quam promiserat, prius laudans eum a forma. Quasi ergo intromissus ad sponsum, de laude eius cantat, speciosus es forma, quia immunis apeccato prae filiis hominum. Est utique homo, et cum ipse sit homo, non est tamen ut quilibet bomo. Et ideo ut eum a suo genere commendaret, non ait hic, prae angelis, quos etiam excellit ; sed dicit, prae filiis hominum, contra illos qui putantes eum purum hominem, dicunt in Isaia propheta : Vidimus eum non habentem speciem neque decorem. Et quia non sufficit pulchritudo sine sapientia et eloquentia, addit : Et diffusa est gratia in labiis tuis, quia lex per Moysem quidem data est, sed per Iesum Cbrislum gratia et veritas facta est quae gratia peccata solvit. In labiis dicit, quia eo loquente, mundus gratiam reconciliationis accepit. Propterea, quae a principio psalmi usque huc dicta sunt, in persona Prophetae leguntur, sicut et sequentia.

Augustinus tamen et Hieronymus dicunt quod quidam putant personam Patris haec dicere, licet magis superstitiose quam vere, non considerantes textum totum, ubi sunt quaedam quae non conveniunt Patri ; arbitrantur autem illi, ex persona Patris haec intelligi sic : Commendat Pater Christum, secundum utraque naturam ; et prius secundum divinam naturam, dicens : Cor meum eructavit verbum bonum, quasi non de extrinseco coniugio genui, sed de corde, sicut homo generat consilium suum de corde, antequam sit quod facturus est, consilium est. Concilium vero Patris, Filius est, quem ante omnia creata et se Pater genuit.

[Alcuin., Cassiod.] Et est sensus : Cor meum eructavit verbum bonum, id est, ex plenitudine mea, et secreta essentia genui Verbum, id est Filium, qui dicitur Verbum, quia per eum Pater notus est, quod Verbum dicitur bonum, quia Dei Filius in natura sui solus bonus est cura Patre et Spiritu sancto. Unde nemo bonus nisi solus Deus. Est etiam bonum hoc Verbum, quia per eum omnia bona facta sunt. Sequitur : Dico, id est verbum profero. Idem hic dicit, quod prius dixerat ; sed addit : Opera mea regi, ubi in ipso Verbo omnia opera Dei esse dicit. Unde alibi : Quod factum est, scilicet in tempore, in ipso vita erat ; ut nihil sit in opere, quod prius non fuerit in consilio. Et est sensus : Dico ego opera mea regi, id est Verbum aeternaliter gigno, cum quo et in quo omnia dispono antequam sint in opere. De hoc verbo alibi dicitur : Semel locutus est Deus, etc. Item verbum vocat et linguam dicens : Lingua mea, quasi dicat : Non solum dispono omnia cum eo, sed etiam per eum loquor. Et hoc est, ipse est lingua mea, hic est etiam calamus mei scriba, apta comparatio est. Ut enim scriba nil sine calamo, nec calamus sine scriba operatur, sic cooperatur Pater et Filius. Et nota quia non sono, qui transit, comparat verbum, sed scripto, quod manet ; ut ostendat Filium coaeternum Patri. Scribae dico, velociter scribentis, quia non unum post aliud, sed omnia simul in uno verbo aeterno Pater disposuit. Speciosus, supra Pater commendavit Filium, secundum divinam naturam, hic secundum humanam. Quasi dicat : Genitus est Filius secundum quod Deus de mea essentia, et ipse secundum quod homo est, Speciosus forma prae filiis hominum, et diffusa est gratia in labiis tuis. Haec non mutantur. Propterva benedixit te, Priora dixit Propheta ex persona Dei Patris, haec ex sua ; accommodatius enim videtur hoc accipi ex persona Prophetae, quam ex persona Patris et mutationes personarum repentinae, et omnino ex improviso inveniuntur in sanctis Scripturarum libris. Dicit ergo Propheta in sua persona : Propterea, id est propter gratiam, qua regnum caelorum datur, cum olim terra daretur, benedixit te hominem, Deus in aeternum, dando tibi regnum, cuius regni non erit finis.

 

  1. Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.

Accingere. [Hier., Aug., Hier., Cassiod.] Hic laudet eum a potestate. Quasi dicat : Et, tu talis, accingere, a simili pugnaturi. Accingimur enim pugnaturi, praecingimur ministraturi, succingimur ituri, gladio tuo quo ipse dividit etiam filium a patre, et nurum a socru, id est verbo Dei, quo hostes stravit, sicut Samson mandibula asini inimicos superavit. De hoc gladio dicit Dominus in Evangelio : Non veni pacem mittere, sed gladium. Super femur tuum, id est super carnem. Fmur enim humanae propaginis est seminarium, per quod congrue caro accipitur, o potentissime, subdit, ut etiam secundum carnem, quae per femur accipitur, reverendum habeas. Potentissime dico :

 

  1. Specie tua et pulchritudine tua intende prospere, procede, et regna.

Specie tua et pulchritudine tua. [Cassiod., Hier., Aug., Cassiod.] Hic distingue, id est secundum humanitatem et divinitatem. Species enim refertur at humanitatem, in qua mundo apparuit ; pulchritudo ad deitatem, qua omnia decora sunt, Intende, id est hominem pereuntem miseratus respice. Vel ita. Et accipitur pro eodem species et pulchritudo, scilicet pro iustitia Dei. Quasi dicat : Accingere, et accinctus intende, id est hominem misericorditer respice. Et hoc, specie tua et pulchritudine tua, id est ex iustitia tua, qua speciosus es et pulcher, prospere, id est liberans homines, procede de utero Virginis, ut sponsus de thalamo. Vel, prospere, procede, scilicet ab his victis, et alios vincendos ; et reges, id est, in fide hominum tuam potentiam ostende, qui semper in te regnavisti. Dico procede et regne. Et hoc :

 

  1. Propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam ; et deducet te mirabiliter dextera tua.

Propter veritatem, [Hier., Aug., Cassiod., Alcuin., Aug.] id est, propter hoc quia per te et per tuos veritatem doces, quae falsitatem nostram destruit ; et propter mansuetudinem, id est quia mansuetus es, ferendo malos, ut et quando pro inimicis oravit et adulterae dixit : Nec ego te condemnabo, sic et sui. Et propter iustitiam, quia iustitiam vitae ostendit, et hoc totum ideo quia deducet te inoffense per cursus totius vitae, vel de populo ad populum, mirabiliter, quia omnes mirabuntur, vel quia miracula faciet dextera tua, id est potentia verbi. Aliur ab illo : Prospere procede et regna. Vel ita, prospere procede et regna, id est ita prospere procede, ut regnes per fidem in gentibus, quod iam factum est. Et hoc propter veritatem promissionum implendam, et iam sunt impletae promissiones. Et propter mansuetudinem implendam in te et in tuis : et ita factum est, quia passi sunt martyres, unde regnum crevit, ut et ipse prior passus est. Et propter iustitiam implendam, et ita erit, quia veniet ut iudicet secundam opera cuiusque. Et hoc potes, quia deducet te mirabiliter dextera tua. Hoc non mutatur. Et

 

  1. Sagitto tuae acutae, populi sub te cadent ; in corda inimicorum regis

Sagitta tua sunt acutae, [Ang., Cassiod., Aug.] id est verba tua, quae corda hominum penetrant, et velociter quo vult, perveniunt, et longe dirigunt. Et nota quia supra gladius positus est, qui prope ferit : hic sagitta, quae eminus, et sic incomprehensibilis potentia Christi ostenditur. Et populi per eas sagittas vulnerati, sub te cadent in corde, vel corda. Ubi se erigebant contra Christum, ibi cadunt ante eum. Corda dico inimicorum regis, id est inimicorum tuorum, qui es magnus rex, ut scilicet de inimicis sint amici, sicut Saulus, prius erectus contra Christum, caelitus emissa sagitta corde percussus est, et cecidit per humilitatem dicens : Domine, quid me iube faceret ? Vel ita, populi inimicorum regis, id est multi de inimicis tuis, sub te cadent, id est supponent se tibi. Et hoc, in corde, id est ex ratione, vel voluntate. Hoc est quod titulus dixit, pro hi qui commutabuntur et filii Core.

 

  1. Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi ; virga directionis virga regni tui.

Sede tua. [Aug., Cassiod.] Hic a iudicio commendat Christum. Sedes enim ad iudicium pertinet. Quasi dicat : Benedixit te Deus in aeternum, quia sedes tua, scilicet sedes regni, id est iudiciaria et regalis potestas, o Deu, est in saeculum saeculi, quia quidquid constituit, non mutatur, quod te decet, quia virga, id est sceptrum et gubernatio, regni tui est virga directioni, quae distortes dirigit. Haec est regula divinae aequitatis, quae vere recta est et nunquam curvatur. Haec iustos regit, iniquos percutit. Nemo ergo sibi de misericordia Christi multum blandiatur, quia virga directionis est ei, si alios regit, alios conterit ; regit spirituales, conterit carnales, sic dilige misericordem, ut velis esse veracem. Vere est virga directionis, quia

 

  1. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, prae consortibus tuis.

Dilexisti iustitiam. [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] Quia non solum in te iustus es, sed in aliis diligis iustitiam ; et odisti non homines, sed iniquitatem. Aliter perfecte non diligitur iustitia, nisi odiatur iniquitas. Si ergo homo iniquitatem in se odit, cura Deo facit. Odit Deus iniquitatem, oderis et tu, ut unam rem ambo oderitis. Eris enim Deo amicus, si displiceat in teipso iniquitas tua, et placeat creatura ipsius. Propterea, scilicet ut diligeres iustitiam, et oderes iniquitatem, unxit te. Vel sic continua. Propterea, scilicet quia dilexisti iustitiam ei odisti iniquitatem, reddita sunt tibi haec praemia, scilicet unxit, secundum hominem, te, o Deus, Fli, Deus tuus, scilicet Pater, id est, fecit te regem, dando tibi nomen, qnod est super omne nomen.

[Aug., Cassiod., Hier.] Et nota quod ait : Unxit te Deus, cum tamen divinitas ungi non indiguerit ; sed hoc dicit, quia homo ille Deus est, qui secundum quod homo unctus est, secundum quod Deus ungens. Bis ponitur Deus pro Patre et Filio, et in Graeco aperte alter vocativas est, alter nominativus est. Iste vero unctus est ille lapis, id est per illum lapidem significatus, quem Iacob unxit erigens in titulum, et effundens oleum desuper. Per hoc autem quod dicit eum unctum, regem et sacerdotem eum esse significat, in cuius figura in Veteri Testamento reges et sacerdos ungebantur. Unxit dico oleo spirituali. Oleo dico laetitiae pro puritate conscientiae et plenitudine gratiae. Et hoc prae consortibus tui, id est apostolis et aliis sanctis, in quos ab eo unctio gratias efflueret. Ei namque spiritus non est datus ad mensuram, in quo habitat plenitudo divinitatis corporaliter, et de plenitudine eius nos omnes accepimus.

 

  1. Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo.

Myrrha et gutta. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Alcuin., Cassiod., Hier., Gl. int.] Hic laudat Propheta sponsum ab uxore et ornatu, et prius ab ornatu, quasi dicat : Non modo haec praedicta habes ; sed etiam myrrha et gutta et casia spirabunt a vestimentis tui. Boni odores virtutum his aromatibus signantur. Unde Apostolus ait : Christi bonus odor sumus Deo. Qui odores bene adhibentur nuptiali gaudio ut in nuptiis solet fieri. Est autem gutta, quae et amoniaca dicitur. Casia quae et fistula dicitur. Per quae significantur diversa virtutum odoramenta. Myrrha, quas est amara species, vermes arcens, est caruis amaritudo, quas pellit vermes malorum desideriorum et malae conscientiae, et servat a putredine vitiorum. Gutta pellit omnes inflaturas et tumores, id est humilitas, quae curat duritias cordium. Casia in aquosis locis nascitur, et crescit in immensum et reddit odorem : haec est fides quae per baptismum crescit. Vestis autem Christi, a qua haec fluunt, Ecclesia est, quam Christus sanguine abluit a macula, extendit in cruce a ruga duplicitatis. Et est sensus : myrrha, scilicet carnis mortificatio ; et gutta, scilicet humilitas ; et casia, scilicet fides, spirabunt aliis per bonum exemplum, a vestimentis tuis, id est a sanctis tuis, ab Ecclesia tua.

A domibus. [Rem., Cassiod., Hier., Aug., Cassiod., Aug.] Eosdem dicit domos quos antea dixerat vestimenta, scilicet sanctos, qui tamen propter aliud vestimenta, propter aliud domus dicuntur, quae ipsae sunt eburneae. Vestimenta Christi dicuntur, quia ornant ipsum vita et doctrina : domus quia in eis habitat Christus ; eburneae, quia ipsi sunt casti, ut elephas a quibusdam castum animal dicitur. Ebur enim frigidae naturae est. Ideo in ebore castitas significatur : et sicut ebur prius obscurum limis et serris, vel sculpulis lucidum fit, ita et sancti perfectiones et attritiones diversorum suppliciorum elimati virtutum varietate fiunt lucidi. Et hoc est, dico a vestimentis tuis spirabunt haec, scilicet a domibus, id est a cordibus sanctorum, in quibus habitat Deus ; eburneis, propter castitatem, vel virtutum decorem. Aliter ab illo loco, myrrha et gutta, et accipitur vestis corpus Christi, qua celatur deitas. Ab hoc venit myrrha, quia mortuus est pro omnibus hominibus ; gutta fluxit, quin duritiam cordium sua praedicatione solvit. Casia prodiit, id est redemptio per aquam baptismi. Et hoc est. Myrrha et gutta et casia, spirabunt, a vestimentis tuis, id est a corpore Christi, quo quasi veste celatur deitas. Et non tantum a corpore Christi, haec veniunt : sed etiam, a domibus eburneis, id est a sanctis. Hic non mutatur sensus. His odoribus filiae regum terrenorum allectae Christum sequuntur, post habito honore Patrum, et hoc est, a vestimentis tuis, spirant haec odoramenta, ex quibus odoramentis virtutum delectaverunt te, id est, delectabilem te habuerunt filiae regum terrenorum, ad litteram. Et hoc, in honore tuo, scilicet non curantes honorem Patrum, sed Christi. Et reges dicit apostolos, qui se et alios virtutibus regunt, quorum filiae sunt omnes per eos in fide geniti, quos in honore Christi, non in suo genuerunt, a Christo enim Christiani, non a Petro Petrini, vel a Paulo Paulini dicuntur. Et est hoc tractum a veteri lege. In lege enim scriptum est : Si mortuus fuerit frater sine semine, accipiat uxorem frater eius vel alius propinquior de cognatione, ut suscitet semen, non sibi sed fratri suo et habeat natus nomen defuncti. Hoc spiritualiter Christo convenit, qui est primus frater et primogenitus in multis fratribus, qui per Prophetam dicit : Narrabo nomen tuum fratribus meis. Et in Evangelio : Vade, et dic fratribus meis, qui mortuus est sine semine, quia pendens in cruce vix unum latronem solum comedit. Unde ait : Singulariter sum ego, donec transeam. Et alibi : Tota die expandi manne meas ad populum non credentem. Sed suscitatur ei semen a fratre, qui accipit uxorem eius, id est ab apostolis, qui sponsam Christi, scilicet Ecclesiam regendam suscipiunt, qui non sunt sponsi, sed amici sponsi. Qui enim habet sponsam, sponsus est, quorum praedicatione gentium multitudo intravit ad Christum. Et habet natus nomen defuncti, id est conversi ad fidem habent nomen Christi crucifixi, a quo Christiani dicuntur. Et hoc est, ex quibus, scilicet odoramentis, delectaverunt te filiae regum, scilicet apostolorum. Filiae dico, tamen, in honore tuo ; quies primus frater, a quo nomen habent, cui gloriam quaerunt.

 

  1. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.

Astitit. [Cassiod., Ang., Gl. int., Aug., Cassiod.] Hic ab uxore commendat sponsum. Quasi dicat : Tu talis es, et sponsa talis astitit etiam non timore curva, sed spe erecta, regina, quae sub rege regit, scilicet sponsa Ecclesia, a dextris tuis, id est in aeternis spe. Qui autem a sinistris est, ubi erunt haedi, non est regina, sed ancilla quae de domo eiiciatur cum filio suo, quando dicetur : Ite, maledicti, in ignem te ternum. Reginae autem dicetur : Venite, benedicti Patris mei, possidete, etc. Astitit dico in vestitu deaurato, id est, in doctrina sapientiae, circumdata varietate, id est omnibus linguis variata. Tamen vestis Catholicae doctrinae una est, quia sine scissura. Unde sanctus Spiritus igneis et dispertitis fingtus super apostolos descendit. Vel ita, ut per vestitum opera intelligantur, qui dicitur deauratos, non aureus. In auro intelligitur charitas. Quod vero aureum est, totum de auro est : quod est deauratum, aurum habet et aliud. Et est : Astitit regina in restitu bonorum operum ; deaurato, non aureo, ne sola sit charitas, sed adsint caetera quae charitas ornat. Ipsa dico circumdata varietate meritorum ; et si sit unitas in charitate, tamen auro, id est doctrina apostolorum, et cocco, id est confessione martyrum, et gemmis, id est in puritate virginum, et purpura, id est lamento poenitentiam ornatur regina. Unde in Veteri Testamento cortinae tabernaculi contextae sunt de quatuor pretiosis coloribus, scilicet de bisso retorta et cocco bis tincto, hyacintho et purpura.

 

Pars III,

  1. Audi, filia, et vide ; et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.

Audi filia et vide. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Tertia pars, ubi laus sponsae cantatur, sed submissius, id est minus excellenter, quam supra laus sponsi. Et laudat eam quadriformiter, scilicet a forma, a gloria, ab adole scentulis, a prole. Alloquitur autem Propheta reginam tanquam unus de Patribus, id est de apostolis, quos supradixit Patres. Quasi dicat : Astitit regina a dextris tuis. Et, o regina, filia mea, id est mea praedicatione genita, audi intus, et vide Deum ipsum. Quasi dicat : Iudaei viderunt et occiderunt, tu audi Evangelium et credendo videbis Deum : hic per imaginem ; in futuro, per speciem. Vel, audi prophetias, quae Incarnationem Christi praedixerunt. Et vide impletas, et inclina aurem tuam, ut humiliter audias. Parum enim est audire, nisi humiliter audiaris, et obliviscere populum tuum, scilicet populum Babyloniae, unde venit Ecclesia, scilicet obliviscere ritus legis, vel idololatriae, per quos servis regi Babylonis. Et domum, id est conversationem , et consortium patris tui diaboli, id est Babyloniam, quae est contra Ierusalem. Et haec est praecedentis expositio. Et sic fides decora.

 

  1. Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.

Et concupiscet rex decorem tuum quem ipse in te. [Aug., Cassiod., Hier., Aug., Cassiod., Aug.] Hic laudat eam a forma. Concupiscet dico, quod est magnum, quoniam ipse, non prior patet, scilicet diabolus, est, non qualiscunque rex, sed Dominus Deus tuus, non modo sponsus ; et adorabunt omnes populi, de quibus facta es, eum, scilicet regem tuum.

 

  1. Et filiae Tyri in muneribus ; vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis.

Et etiam filiae Tyri, [Aug., Hier., Aug., Cassiod., Aug.] id est gentium : a parte totum. Per tyrum enim vicinam Iudaeae, gentes designat Christo credituras. Unde mulier Chananaea a finibus illis egressa, Ecclesiae figura est. Hae, inquam, filiae Tyri, id est gentes venient ad illum regem tuum, in muneribus, scilicet, ut se offerant, vel ut eleemosynas faciant, quibus mercentur regnum caelorum. Ideo ait, in muneribus, quia vult ut in caelum thesaurizemus, largiendo temporalia. Filiae Tyri, scilicet omnes divites plebis, nobiles, sapientes, et huiusmodi. Hae sunt filiae Tyri. Vel secundum interpretationem nominis : Tyrus enim interpretatur angustia. Et est, filiae Tyri, id est angustiae, scilicet peccatorum, id est gentes quae sunt in angustia peccatorum, in muneribus venient, scilicet divites plebis omnes. Haec non mutantur a priori sensu. Et hi adorando in muneribus deprecabuntur vultum tuum, o regina, id est conformitatem tuam, ne extra positi faciant sed in vultu sponsae, id est unitate Ecclesiae. Vultus namque Ecclesiae prodest eleemosynas facientibus, ne extra nidum Ecclesiae faciant, ut sit gloria Dei, et non sua.

 

  1. Omnis gloria filiae regis ab intus ; in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus.

Omnis gloria. [Cassiod., Aug., Hier., Aug., Cassiod., Gl. int., Hier.] Hic est laus sponsae a gloria, ut supra a potestate sponsi. Quasi dicat : Dico concupiscet rex decorem tuum : qui decor non est nisi intus, quia omnis gloria eius, scilicet filiae regis, est ab intus, vel intrinsecus, id est in conscientia tua. Sit ergo eleemosyna tua in occulto ubi Deus videt qui internam pulchritudinem amat quam videt. Vel, intrinsecus, id est non in circumcisione manufacta, sicut in veteri lege, sed in spiritualibus. Reginae dico existentis in fimbriis aureis, id est in doctrina sapientiae, quae regina est circumamictu varietatibus, id est diversarum linguarum. Varietas linguarum decus est doctrinae, sed non prodest, nisi sit intus gloria. Vel fimbriae, quae sunt finis vestis, significent finem mundi, vel hominis. Aureis dicit non deauratis, ut supra, sed aureis, quia in fine tota perfectio est, ubi invenitur charitas plena ; et est, gloria reginae est, ab intus, et haec gloria est, in fimbriis aureis, id est in fine saeculi. Vel cuiusque hominis, quando perfecta erit charitas, quae regina est, circumamicta varietatibus, virtutum vel gentium.

 

  1. Adducentur regi virgines post eam ; proximae eius afferentur tibi.

Adducentur. [Cassiod., Aug., Alcuin., Cassiod.] Hic laudat sponsam ab amicabus ut supra sponsum a iudicio. Quasi dicat : Regina domum patris oblita venit ad regem. Et post eam primam quae est generalis mater fidelium, virgines, id est pudicae mentes, adducentur gratia Dei. Non enim a se hoc habent regi, et hae virgines sunt proximae eius reginae, id est non alienae ab ea, sed ad eam pertinentes, et convertens verba ad regem ait : Et iste afferentur tibi, o rex ! Nota verborum differentias, adducentur, opportuna praedicatione venientes ; afferentur, importuna praedicatione conversi. Vel ita ut per virgines robusti accipiantur, et per proximas infirmi. Et est : Post eam, reginam, adducantur regi virgines, ut robusti et fortes ; et proximae eius, scilicet viduae et castae, quae sunt in gradu secundo, et alii infirmi quasi imbecillitate fatigati, afferentur tibi. Et nota quod prius unitas Ecclesiae dicitur, cum dicit, eam ; post enumeratio partium est distincta, cum dicitur, virgines, et proximae, addit :

 

  1. Afferentur in laetitia et exsultatione ; adducentur in templum regis.

Afferentur, [Cassiod., Aug.] etiam ministeriis angelorum, in laetitia et exsultatione, quia sexus ille fragilis vicit graves passiones corporis, quo adducentur tanquam vivi lapides, in templum regis, non solum ad conspectum, sed in penetralibus regis, id est in Ierusalem futuram. Vel, in templum regis, id est in Ecclesiam praesentem. Non est satis quod sunt virgines, nisi adducantur in hoc templum, quia sunt et haereticae virgines extra hoc templum, cuius iunctura est charitas.

 

  1. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii : constitues eo6 principes super omnem terram.

Pro patribus. [Cassiod., Hier., Aug.] Ille dicit quanto incremento sponsa profecerit, et a prole commendat. Quasi dicat : Adducentur ; nam pro patribus tuis, scilicet pro antiquis patribus, idolorum cultoribus nati sunt tibi filii, id est apostoli, principes praedicationis. Vel post prophetas apostoli, et post apostolos et pro apostolis episcopi et alii, quos Ecclesia genuit, et in sede constituit. Unde sequitur : Constitues eos principes super omnem terram. Non in uno loco Ecclesiae.

 

  1. Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem.

Memores erunt nominis tui, Domine. [Hier., Cassiod.] Vel, memor ero, alia littera, secundum quam populus Christianus loquitur sic : Constitues eos principes, et per eorum praedicationem memor ero nominis tui, Domine, id est Christianus populus qui in eorum praedicationibus per omnes successiones perseverat. Vel, memores erant ipsi principes, nominis tui, Domine, in omni generatione et generationem.

 

  1. Propterea populi confitebuntur tibi in elemum, et in saeculum saeculi.

Propterea. [Hier., Aug., Alcuin.] Quia constitues eos principes, populi una confessione confitebuntur tibi peccata vel laudes ; haec confessio unitatis valet. Et ideo Deo placet ; et hoc in ternum praesentis saeculi, in saeculum saeculi, id est in futuro, ubi est aeterna laus. Notandum quod psalmus iste in natali Domini cantatur, quia agit de laude sponsi et sponsae, et de nuptiis Christi et Ecclesiae, quarum desponsatio facta est in Verbi incarnatione. Cantatur etiam in festo beatae Virginis, quia quae de Ecclesia generali hic dicuntur, ad Mariam specialiter referri possunt. Cantatur etiam pro virginibus, quia dicitur ibi, adducemur regi virgines ; et pro apostolis, quia ibi dicitur nati sunt tibi filii.

 

 

PSALMUS XLV

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID PRO ARCANIS.

 

Deus noster refugium. [Hier., Alcuin., Aug., Alcuin., Aug., Cassiod.] Titulus : In finem psalmus David pro arcanis. Psalmus iste agit de arcanis divinae dispositionis, quae sunt, quod si Deus homo, quod salus promissa utrique populo, quod caecitas ex parte contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret, quod apostoli transierunt ad gentes, quod nimia pax fuit in terra, tempore Dominicae nativitates. Unde Isaias : Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Et est sensos : Psalmus iste tendens in finem, id est in Christum, est David, id est alicuius fidelis de Iudaea, ut sit certius testimonium. Psalmus dico habitus, pro arcanis, id est agens de manifestatione arcanorum. Vel secundum aliam translationem, quae habet : In fine psalmus, filiis Core pro arcanis. Filii Core sunt filii crucis, qui de arcanis, id est de adventu Christi et aliis praedictis loquitur. Et est, psalmus hic tendens in finem attribuitur filiis Core, qui hic loquuntur. Psalmus dico, habitus, pro arcanis. Intentione monet ad fidem. Modus. Tripartitus est psalmus.

Primo, in adventa Domini omnis spes habenda ostenditur, et in transitu apostolorum ad gentes.

Secundo dicit quod Ecclesia fundatur in Christo, cui gentes et regna subiiciuntur, ibi, fluminis impetus.

Tertio narrat magnalia tempore Incarnationis facta, ibi, venite et videte. Propheta ergo in Christi adventu, videns multas exsurgere tribulationes contra eas praemittens consolationem in persona filiorum Core, vel alicuius fidelis de Iudaea, ait :

 

  1. Deus, noster refugium et virtus, adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis.

Deus noster refugium. |Gl. int., Aug., Alcuin., Cassiod.]. Quasi dicat : Alii dii non sunt refugium, sed Deus noster, id est nobis communis carne assumpta est refugium, dum de periculo liberat, et virtus. Hoc ideo addit, quia est refugium ubi plus timetur : quo si quis aliquando ad haec confugerit, magis infirmatur. Hic vero confirmatur, ideo ad te fugiendum, quia es adiutor in tribulationibus, quia iuvas vincere eas. Et non solum in a iis vincendis es adiutor, sed etiam in iis quae sunt nimis, id est in conscientia, quae enim intus sunt a nobis nimis suant. Nulla enim hic maior est tribulatio, quam deliciorum conscientia ; sed et hic adiuvat Deus noster, quia peccata dimittit. Et hae tribulationes invenerunt nos, non nos eas, ut per nos poeniteremus, ubi tamen et ille rogandus est, sed ipsae tribulationes invenerunt nos aliis monentibus poenitere. Aliquando ergo homo invenit tribulationem peccatorum, quando sine admonitione alicuius considerat sua errata, et sic poenitet, dicens : Tribulationem et dolorem inveni. Aliquando tribulatio invenit hominem, quando adterius persuasione poenitet, cognoscens peccatum : utrobique autem rogandus est Deus. Vel ita, ut per tribulationes accipiamus poenas, et legitur littera seriatim sic : Adiutor est in tribulationibus ; quae tribulationes invenerunt nos. Nos enim fugiebamus eas. Vel, invenerunt nos, expositos eis per Adam. Invenerunt dico nimis, quia hic perimus sub mole poenarum. Tanto potentier est ille qui liberat.

 

  1. Propterea non timebimus, dum turbabiter terra ; et transferentur montes in cor maris.

Propterea. [Cassiod., Aug.] Quia talis est securitas non timebimus nos qui montibus, id est apostolis consentimus : timeant contrarii, dum conturbabitur de novitate miraculi in adventu Christi terra ; id est Iudaea, quasi arida, sine idololatria, amaritudine gentium circumdata tanquam mari terra, et transfetentur montes, id est apostoli, secundum illud : Quia repulistis verbum Dei, ecce convertimus ad gentes. In cor maris, id est in fidem gentium, quia gentes credunt eis. Vel, mare est hoc saeculum ; cor maris, immanitas gentium. Ad gentes enim immanes et barbaras transierunt, in qua translatione

 

  1. Sonuerunt et turbatas sunt aquae eorun ; conturbati sunt montes in fortitudinem eius.

Sonuerunt contradicentes et turbatae aquae eorum rei eius, alia littera, id est maris.

[Aug., Gl. int., Alcuin., Gl. int.] Conturbati sunt etiam montes, id est potestates saeculi, in fortitudine eius, id est Dei qui est refugium et virtus. Vel ita ab illo loco, sonuerunt, quasi transferrentur montes, in qua translatione, tonuerant montes, ipsi apostoli praedicando, et turbatas sunt aquae eorum ; ad sensum fit relatio, non ad vocem, id est aquae maris, scilicet populi gentium, vel doctrinae eorum, quae infatuatae coruscante doctrina Salvatoris, unde : Absorpti sunt, iuncti petrae iudices eorum. Haec est virga Moysi, quae devoravit virgas magorum Pharaonis. Stultam enim fecit Deus sapientiam huius mundi. Ubi sapiens, ubi scriba ? ubi inquisitor huius saeculi ? Unde Abdias propheta : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Conturbati sunt montes, id est exterius apostoli turbati sunt ; in fortitudine eius, id est in nimia persecutione eius, maris.

 

Pars II, Διαψαλμα.

  1. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei ; sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.

Fluminis impetus. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Secunda pars, ubi dicit Ecclesia in Christo fundatur, cui gentes et regna subiiciuntur. Quasi dicat : Ita saevit mare, sed inter hos fluctus et sonitus non liment, qui ad illud refugium fugerunt, quia fluminis impetus, id est Spiritus sancti inundatio, laetificat civitatem Dei, scilicet Ecclesiam. Et sanctiflcavit tabernaculum suum, id est Ecclesiam vel corpus ; quod assumpsit de Virgine Allissimus. Et

 

  1. Deus in medio eius non commovebitur ; adiuvabit eam Deus mane diluculo.

Deus manet in medio eius civitatis, [Aug., Cassiod., Alcuin., Cassiod.] quia aeque omnibus consulit, non accipit personas. Quomodo quod in medio est paria habet spatia ad omnes fines, ita Deus medius esse dicitur, aequaliter omnibus consulens. Et ideo non commovebitur illa civitas, unde portae inferi non praevalebunt adversus eam ; adiuvabit eam Deus in labore saeculi mane, id est in ipso boni operis principio. Et hoc diluculo, id est per illuminationem sancti Spiritus, qui est lux quasi diei. Vel alia littera, adiuvabit eam Deus vultu suo, id est praesentia Incarnationis. Vel vultu suo, id est demonstratione auxilii sui, id est cum adiuvando se indicat. Et sic :

 

  1. Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna ; dedit vocem suam, mota est terra.

Conturbata sunt gentes [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] salubriter. Et etiam regna inclinata sunt, ut adorent, non erecta per superbiam, quia dedit ; non ait protulit, sed dedit, quasi magnum praemium vocem suam, id est praedicationem, quando tonuit de nubibus, id est praedicatoribus, qui dicuntur nubes et montes. Montes propter altitudinem et firmitatem ; nubes propter pluviam et ubertatem. Unde terra mota est, id est terrenus tremit metu iudicis. Quis dedit vocem ?

 

  1. Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Iacob.

Dominus virtutum caelestium, [Hier., Cassiod, Aug., Cassiod.] qui est nobiscum carne assumpta, ac si diceret : Emmanuel, proprium nomen supponendo. (Emmanuel enim interpretatur nobiscum Deus.) In his verbis breviter diffinit quid sit Christus, dum dicit, Dominus virtutum, nobiscum. Quasi dicat : Qui misit olim angelos, iam ipse venit. Et est nobiscum, et per hoc susceptor est. Nulla ergo terreat infirmitas noster non nisi filiorum crucis. Ipse dico, Deus Iacob, id est significatorum per Iacob. Quasi dicat : Qui tanta nobis dabit, quanta dedit Iacob ; non enim tantum illius Deus.

 

Pars III. Διαψαλμα.

  1. Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram : auferens bella usque ad finem terrae.

Venite et videte. [Cassiod., Aug., Alcuin., Hier., Aug., Hier., Cassiod.] Tertia pars, ubi narrat magnalia tempore Incarnationis facta. Quam dicat : Quid fecit susceptor ? magna opera, et venite fide, et videte, id est intelligile opera Domini. Vel ita continua, quia nobiscum est et susceptor, ergo venite fide, quasi dicat : Iam securus vos invito. Et videte, id est intelligile, opera Domini, quae tempore Incarnationis fecit, ut de pace nimia. Et huiusmodi qua posuit super totam terram, et illa opera erant prodigia, quia aliquid portendebant. Quid ? hoc scilicet pro ipse est, auferens bella spiritualia, scilicet bella malae voluntatis, usque ad finem terrae. Hoc iam factum est in quibusdam non repugnantibus Deo, quia per Christi adventum idololatria et superstitio totius orbis periit. Et hoc significabat illa pax actualis, quae toto mundo tempore Dominicae nativitatis fuit. Unde tunc primum decantatum est ab angelis canticum pacis : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bona voluntatis. Natus quippe erat ille qui est pax, qui facit utraque unum, qui ait : Pacem meam do vobis, pacem reliquo vobis. Vere afert bella, quia

 

  1. Arcum conteret, et confringet arma ; et scuta comburet igni.

Arcum, [Aug.] id est insidias conteret, et confringet arma, id est publicam impugnationem, et scuta, id est vanae praesumptionis protectionem. Unde ait Iob : Cucurrit adversus Deum, in crassa cervice scuti stat. Comburet igni Spiritus sancti, ut armemur evangelicis armis, quae describit Apostolus.

 

  1. Vacate, et videte quoniam ego sum Deus ; exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.

Vacate et videte. [Aug., Cass., Hier., Rem., Aug.] Quasi dicat : Dedit vocem. Quam ? Vacate ab armis diaboli, scilicet a vitiis, a tumultibus contentiosis, ut attendalis infirmitatem vestram. Infirmaris enim de te, id est infirmari debes ut fortis sis de Deo. Vel ita ab illo loco, Venite, et est ibi vox Domini ; et agit de his ad litteram, quae in adventu Christi acta sunt. Quasi dicat : Dedit vocem. Et est illa vox : Venite et videte opera Domini, horum verborum non mutatur sensus. Qua posuit super terram, quasi signa ad convocandum errantem populum ad viam veritatis, quae erant prodigia, quasi porrodicia, id est futurae novitatis indicia, ut de partu Virginis, et de stella, et de pace nimia, et de meteris ; auferens. Ecce opera et prodigia, quod ipse est, auferens bella, ad litteram, usque ad finem terrae, quia tunc temporis pro praesentia eius orbis pacatus fuit, quia arcum conteret et confringet arma, et scuta comburet igni, hac omnia in adventu Christi ad litteram fuerunt ; secundum illud : Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Si ergo combusta sunt arma, vacate, o homines, a bellis, non habentes unde pugnetis. Et videte, id est intelligite quoniam ego sum Deus, non ille qui vos deludebat ; non etiam vos ipsi, sed ego qui feci et reficio vos. Non ergo de vestris operibus extollamini, quia exaltabor in gentibus quando convertentur ad fidem, et postquam plenitudo gentium intraverit, exaltabor in terra, id est in Iudaea. Gentes sunt mare propter idololatriam. Ergo licet dicere quod

  1. Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Iacob.

Dominus virtutum nobiscum est, et susceptor noster est Deus Iacob, scilicet qui facit vincere Christianum populum per Iacob signatum, licet sit posterior.