Psalmi CXXXVI-CXL — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS

Psalmi CXXXVI-CXL

PSALMUS CXXXVI

 

PSALMI TITULUS : PSALMUS DAVID PROPTER IEREMIAM.

 

Super flumina Babylonis.

Titulus : Psalmus David propter Ieremiam.

[Cassiod.] Tertius psalmus de lamentatione Ierusalem est hic de hoc, quia a Babyloniis destructa est. Praecedunt alii duo, scilicet : Ut quid, Deus, repulisti, ubi agitur de captivitate facta a Romanis ; et : Deus, venerunt gentes, ubi agitur de vastatione facta sub Antiocho. Hic autem agitur de captivitate facta a Nabuchodonosor, quam Ieremias quadruplici alphabeto deploravit, propter quod titulus huius psalmi nomen eius continet.

Et est sensus : Psalmus iste est David prophetae [Aug.] ens vel compositus, propter, id est iuxta, Ieremiam, quia agit de captivitate Iudaeorum, quam deflevit Ieremias in figura nostri, qui spiritualiter captivi tenemur. Sicut enim duae fuerunt civitates, Ierusalem et Babylonia, quarum altera afflixit alteram, atque captivavit, ita modo duae civitates sunt, una bonorum, altera malorum, permistae corpore, separatae corde, scilicet Ierusalem et Babylonia. Tenetur ergo Ierusalem captiva in Babylonia, sed non tota. Cives enim eius sunt angeli, omnis miseriae exsortes, sed tenetur captiva secundum homines praedestinatos ad gloriam, qui per peccatum captivi sunt, et a patria peregrini. De ea igitur captiva per peccatum hic agitur : de reditu supra egit, in psalmo illo : Te decet hymnus, Deus, in Sion ; hic : Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus. Si enim cives sumus de Sion, in atriis Ierusalem stamus spe ; sed hic in ista Babylonia, id est in confusione huius saeculi, non cives habitamus, sed captivi tenemur et sedemus humiles, poenitendo, confitendo. Sunt autem et alii futuri Ierusalem cives mente, qui iam sunt praedestinatione ; sed adhuc corpore et corde sunt cives Babyloniae, eique serviunt. Habet enim Babylonia amatores suos consulentes paci temporali, et nihil ultra sperantes, totumque gaudium suum ibi figentes, et videmus eos pro republica terrena plurimum laborantes. Sed quicunque in ea non superbe, sed fideliter versantur, ut quantum intelligunt, fidem exhibeant, quam possunt, et quibus possunt, eos non sinit Deus perire in Babylonia praedestinavit enim eos cives Ierusalem. Intelligit enim captivitatem eorum, et ostendit eis aliam civitatem pro qua laborent, cui suspirent, ad quam et alios adhortentur. Unde dicit Iesus : Qui in modico fidelis est, et in magno fidelis est. Et rursus : Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis ? de talibus tamen non agit hic psalmus, sed de illis qui mente et desiderio sunt cives Ierusalem.

Intentio. Monet non conformari Babyloniae, sed in supernam Ierusalem suspirare.

Modus. Bipartitus est psalmus.

[Cassiod.] Primo captivandos longe post per Nabuchodonosor quos deflevit Ieremias) hic sua mala flere, nec inter mala oblivisci Ierusalem, inducit in figura nostri.

Secundo contra hostes ad Deum fit conversio, ibi, memor esto. Propheta ergo in persona captivi qui quasi laudibus stantium in domo excitatus est, lamentationem hanc profundit desiderio patriae, dicens :

 

  1. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion.

Super flumina Babylonis illic, [Aug.] scilicet in tam notabili loco, sedimus humiliati, non erecti per superbiam, non iacentes per ruinam. Flumina Babylonis sunt omnia quae hic amantur et transeunt. Quod attendentes sancti, non se eis amore immiscent, sed supra sedent contemnendo et flent vel eos qui rapiuntur, vel se qui captivi ibi sunt. Unde sequitur : Et flevimus, scilicet incolatum nostrum. Sedimus dico et flevimus, dum recordaremur tui, Sion, ubi nihil fluit. Non de alia re flevimus nisi pro Sion, ut multi faciunt. Multi enim flent fletu Babylonio, qui et gaudent gaudio Babylonio, quia gaudent lucris et flent pro damnis temporalibus. Utrumque de Babylonia est.

[Cassiod.] Flere utique debet quisque, sed recordando Sion. In hostili enim terra dulcis est recordatio patriae. Et

 

  1. In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra.

In salicibus [Aug.], id est in malis quae sunt, in medio eius Babylonis, quae scilicet rigantur fluminibus Babylonis, sed steriles sunt in bono opere, et sunt in medio Babylonis, id est multum mali, scilicet cupidi et avari. Sunt enim aliqui in exterioribus partibus Babylonis, id est non sic concupiscentiis obruti. In illis, inquam, salicibus, quae sunt in medio Babylonis, id est ab illis valde malis, suspendimus, id est distulimus et subtraximus, organa nostra, id est Scripturas et promissa Dei. Ab his enim porcis et canibus Scripturas avertimus, non eis inferendo alligamus, sed differendo suspendimus.

[Cassiod.] Et sciendum quod vis doloris exaggeratur, quando delectatio qua se consolari solebant, suspenditur. Et quia suspendimus organa,

 

  1. Quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos, verba cantionum.

Quia illic, [Aug.] id est in Babylonia, interrogaverunt nos, tentantes, non proficientes, qui captivos duxerunt nos, scilicet diabolus et angeli eius, qui interrogare dicuntur, dum illi interrogant in quibus operantur. Quid interrogaverunt ? Verba cantionum, vel canticorum, id est rationes aggratulationis et professionis nostrae, ut cum quaerunt huiusmodi : Quid prodest Christus ? vel quae est alia vita ? Nonne ex quo venit Christus, peiora sunt in rebus mundanis, quam fuerunt antea ? et feliciores erant tunc humanae res quam modo ? Dicant nobis Christiani : Quid boni attulit Christus ? Quare mihi imperas ut credam de Christo, et de alia vita quam non video ?

 

  1. Et qui abduxerunt nos, hymnum cantate nobis de canticis Sion.

Et qui abduxerunt nos, [Aug.] a societate angelorum scilicet, vel adduxerunt, alia littera, ad has miserias, subaudi interrogaverunt nos verba cantionum dicentes : hymnum cantate nobis de canticis Sion. Cantate nobis, sed his respondemus : Babylonia vos portat, Babylonia vos continet, Babylonia vos nutrit : non nostis capere, nisi quod fulget in tempore ; aeterna meditari ignoratis, pleni estis cupiditatibus malis. His autem qui sunt malis pleni, non debemus organum percutere ut sonet, sed suspendere. Diabolus enim astute quaerit per suos ut irrideat. Unde est respondendum eis sic :

 

  1. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ?

Quomodo cantabimus. [Aug.] Quasi dicat : Ita ipsi dicunt. Sed nos respondemus eis : Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ? Cavendum est ne quis timens talibus displicere, affectet amicitias eorum et incipiat delectari in Babylonia. Passus autem iste undique interrogatores adulantes, irrisores, reprehensores, quasi inter eos periclitans, animum erexit ad recordationem Sion, et constrinxit se iuramento, dicens :

 

  1. Si oblitus fuero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera mea.

Si oblitus fuero. [Aug.] Quasi dicat : Illis non cantavi, sed si, inter verba illorum, oblitus fuero tui, Ierusalem, ut illis placere velim, oblivioni detur, vel obliviscatur me, alia littera, dextera mea, id est vita aeterna, quae est dextera nostra. Unde alibi : Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Sinistra nostra est vita temporalis. Quidquid ergo facis pro vita aeterna, dextera operatur ; si et alio intendis, sinistra se immiscuit, et in ea delectatus, quasi in dextera perdit aeterna. Nota quod conditionem ponit, quam necesse est fieri, ut scilicet oblitus Ierusalem detur oblivioni. Item ait :

 

  1. Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui.

Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, [Aug.] id est obmutescam et mutus fiam in laudibus Dei, si non fuero tui memor, quod est consolatio fletus et miseriarum : sic contingit ut pronuntiat. Mutus enim fit qui memor eius non est, quia ut quid sonat, ut quid loquitur, qui canticum Sion non sonat ? Canticum Ierusalem nostra lingua est, scilicet lingua fidelium ; canticum delectationis saeculi huius, lingua barbara est. Mutus est Deo qui oblitus est Ierusalem. Unde bene ait : Si non meminero tui, scilicet cum amore. Unde subdit :

 

  1. Si non proposuero tui, Ierusalem, in principio laetitiae meae.

Si non proposuero tui vel te, o Ierusalem, in principio laetitiae meae, [Hilar., Haym.] id est si non est mihi praecipua laetitia de te et in te, o Ierusalem. Ibi est enim summa laetitia, ubi Deo perfruemur, ubi de fraternitate cohaerente securi sumus vel erimus.

[Aug.] Nihil enim ibi delectabit nisi bonum. Morietur omnis necessitas et orietur summa felicitas.

 

Pars II.

  1. Memor esto, Domine, filiorum Edom ; in die Ierusalem.

Memor esto. [Cassiod., Gl. int.] Secunda pars, ubi contra hostes ad Deum fit conversio. Quasi dicat : Ego ita me habeo, sed, o Domine, memor esto filiorum Edom ; in die Ierusalem. Edom idem est qui et Esau. Dictus enim Edom, Esau et Seir. Filii autem Edom,

[Alcuin.] id est Idumaei, impedimento fuerunt Iudaeis reaedificantibus Ierusalem post reditum de Babylonia, vel in destructione Ierusalem fuerunt coniuncti Babyloniis. Unde postea dicit : Filia Babylonis. Et est sensus : Memor ero illorum, id est puniam eos, pro eo quod fecerunt, in die restitutionis, Ierusalem, quam impediunt. Vel in die quo evertere volunt Ierusalem, adiuncti Babyloniis. Ecce qui faciunt :

 

  1. Qui dicunt : Exinanite, exinanite, usque ad fundamentum in ea.

Qui dicunt : Exinanite, exinanite, [Gl. int.] quidquid est in ea usque ad fundamentum, id est nec unus remaneat in Ierusalem.

 

  1. Filia Babylonis misera ; beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuet nobis.

Filia Babylonis. [Gl. int., Aug., Alcuin.] Quasi dicat : Illi ita, sed, o filia Babylonis, vel, tu etiam filia Babylonis, misera es in tua exsultatione et praesumptione. Et dicit filiam Babylonis, Idumaeam, quae Babyloniis se addidit ; sed beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. Deus scilicet retribuet. Quam retributionem ?

 

  1. Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram.

Beatus, [Aug.] scilicet qui tenebit et allidet parvulos suos vel tuos ad petram.

[Aug.] Vel mystice potest legi. Esau enim omnes carnales significat, Iacob spirituales. Esau autem appellatus est Edom a cibo quodam lenticulae rubro, pro quo vendidit primogenita sua minori fratri suo Iacob. Ille autem concessit cibum voluptatis et sumpsit honorem dignitatis. Ita factus est ille maior dignitate, qui erat minor tempore. Maior itaque est carnalis homo ; minor spiritualis, quia prius est quod animale est, postea quod est spirituale. Omnis enim homo qui nascitur, carnalis et animalis incipit esse. Si autem a captivitate convertitur, in reditu Ierusalem renovatur, et fit renovatio quaedam secundum interiorem hominem. Et sicut ille maior frater Esau inimicus fuit Iacob, ita omnes carnales inimici sunt spiritualibus. Unde ait : Memor ero, Domine, filiorum Edom, id est carnalium qui sunt inimici sanctorum, id est libera nos ab illis, in die, sequestrationis, Ierusalem, id est quando sequestrabuntur a Ierusalem, id est ut ipsi mali puniantur et boni coronentur. Qui dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Ierusalem, scilicet in Ecclesia. Dicitur hoc a simili cisternae. Unde si aqua hauritur, ad fundamentum pervenitur ; sed quid prodest etiam vitam talibus tollere, quibus in fundamento, quod est Christus, vita aeterna est ? Dum putant mali nocere, coronas dant.

[Aug.] Deinde convertens sermonem ad ipsam civitatem malorum ait : Sed, o filia Babylonis, misera es ipsa exsultatione tua et ipsa praesumptione tua et inimicitiis tuis. Nota quod civitas malorum Babylon dicitur et filia Babylonis ; quomodo Dei Ecclesia Sion et filia Sion ? sed per successionem et immutationem facta est filia Babylonis, sicut per successionem Ecclesia fit filia Sion. Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, scilicet allisionem spiritualem pro allisione carnali, quam retribuisti nobis, scilicet odium pro dilectione nostra. Quam retributionem ? Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram, id est Christum, qui reducet ad viam veritatis cives tuos, qui, dum parvuli sunt, possunt reduci, non omnino in malitia obdurati. Vel secundum moralem sensum totum potest accipi. Edom enim qui interpretatur terrenus vel sanguineus carnalitas est, quae per illicitos motus tanquam per illicitos suos nos seducit. Et est : Memor esto, Domine, filiorum Edom,

[Hilar.] id est illicitorum motuum carnis, ut allidas eos in die Ierusalem, id est in bonis, qui sunt dies Ecclesiae. Unde : Dies diei eructat verbum. Qui dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Coacervatione enim vitiorum subrepit diffidentia, sed filia Babylonis misera. Filia Babylonis est caro quae confusionem peccatorum ingerit, cui digna compensatio datur, ut sicut concitat ad vitia, ita repressa subdatur virtutibus. Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. Quod carni retribuere, beatorum est, qui etiam parvulos qui ex carne nascuntur, id est malos motus, antequam crescant, retinent, ne sint liberi, et allidunt ad petram Christum, ut confracti dispereant. Beatus qui tenebit parvulos tuos, vel suos, ad petram.

[Aug.] Ecce digna retributio. Ut enim Babylonia natos in mundo dum parvi sunt, parentum et saeculi huius suffocat erroribus, ita qui iam iuvenes sunt, data agnitione Dei parvulos Babylonis allidunt, nascentes cupiditates, antequam robur accipiant ; sic facilius vincuntur, scilicet dum parvulae sunt, sed et ad petram maiores occidendae sunt.

 

 

PSALMUS CXXXVII

 

PSALMI TITULUS : PSALMUS IPSI DAVID.

 

Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.

Titulus : Psalmus ipsi David.

[Alcuin.] Captivus qui supra fleverat, sedens super flumina Babylonis, iam quasi reaedificata Ierusalem, et templo restituto, et quasi factus concivis illi parti Ierusalem, quae non fuit captiva, id est angelis exsultat et laudat Christum, cui fit hic psalmus. Et hoc est : Psalmus iste fit ipsi David, id est Christo, cui fit huius psalmi tota confessio. Intentio.

[Cassiod.] Monet ad laudem, Modus. Bipartitus est psalmus. Primo commendat beneficia sibi data.

[Aug.] Secundo dicit quomodo haec ad omnes dilatentur, ibi, confiteantur, etc. Ex voce igitur Ecclesiae quae in superioribus est spe, exspectans ibi esse in re, ait :

 

  1. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti omnia verba oris mei.

Confitebor tibi, Domine, [Aug.] id est laudabo te, in toto corde meo. Totum cor in aram tuae confessionis impono, totum accende flamma tui amoris. Ideo confitebor, quoniam audisti verba oris mei interioris, cui prope est Deus. Longe a Deo non facit, nisi iniquitas sola, cui adhaerens intus non clamat ad Deum, etsi extra vociferetur.

 

  1. In conspectu angelorum psallam tibi ; adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.

In conspectu angelorum psallam tibi. [Aug., Alcuin.] Coram angelis enim psalterium et gaudium mecum est, quod est de superioribus, non coram hominibus, qui de inferioribus gaudentes nesciunt gaudium iusti, sed putant miserum quem vident flagellari. Vel ita : In conspectu angelorum psallam tibi, id est laudando propono mihi angelos ut imiter eos, quibus aequari sicut laude nunc, ita dignitate post exspecto. Hi autem in laude Dei nihil aliud sibi proponunt quam ipsum Deum. In conspectu ergo angelorum, id est in ea puritate qua te angeli conspiciunt et laudant, scilicet ut in te solo sibi acquiescant, ego psallam tibi. Inde et Moses iubetur construere tabernaculum Domino, secundum exemplum quod ei monstratum est in monte. Et adorabo ad templum sanctum tuum, id est in templo sancto tuo. Intra nos enim est quo adoremus. Unde Apostolus : Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Templum enim Dei est sedes Dei. Porro sedes Dei est anima iusti. Tamen et angeli templum Dei possunt intelligi,

[Aug.] quia et in angelis habitat Deus : angeli sursum, fideles deorsum sunt. Ecclesia ergo sursum, Ecclesia deorsum. Sed si gaudent de spiritualibus, non de terrenis, ad illud templum angelicum, ubi angeli sunt, adorant futuri socii eorum, pro quibus venit Dominus angelorum. Et est, adorabo ad templum sanctum tuum, id est adorabo pro aeternis, scilicet ut sim socius angelorum. Et confitebor nomini tuo, id est laudabo te.

 

  1. Super misericordia tua et veritate tua, quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum.

Super, [Aug.] id est de misericordia tua qua vocas, qua peccatorem respicis ; et veritate tua qua remuneras, qua promissiones reddis. Hae sunt universae viae Domini, misericordia scilicet et veritas, quia non sunt aliae viae quibus ad nos venit ; non sunt aliae, quibus ad eum veniamus. Has ergo Deo reddamus, misericordiam in subveniendo, veritatem in iudicando. His duobus adiuvamur, his promeremur Deum. Deinde quare confiteatur subdit.

[Haym.] Ideo scilicet, quoniam magnificasti sanctum, id est Christum, super omne nomen caelestium, terrestrium et infernorum.

[Cassiod.] Vel, magnificasti super nos, alia littera, nomen sanctum tuum, quando nobis cultura tua innotuit. Et quia ita fecisti, ergo

 

  1. In quacunque die invocavero te, exaudi me, multiplicabis in anima mea virtutem.

In quacunque die, [Cassiod., Aug.] id est in quocunque tempore, vel quando sine nube cupiditatis, invocavero te, exaudi me, quia iam non terrena peto, Novo instructus Testamento. Sed hoc quod sequitur, scilicet multiplicabis, id est multiplica, in anima mea, non in carne peto, sed in anima. Et quia in anima potest fieri carnalis multiplicatio, addit virtutem, quasi dicat : nihil aliud peto in anima, nisi virtutem, in quo plene exprimit sanctum desiderium. Si enim diceret simpliciter, multiplicabis me, de terrena possessione posset intelligi cogitasse. Ideo addit, in anima. Rursus ne in anima vitia cogitares, addit virtutem.

 

Pars II.

  1. Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae, quia audierunt omnia verba oris mei.

Confiteantur. [Cassiod., Hilar., Aug.] Secunda pars, ubi dicit quomodo haec bona ad omnes sint dilatanda, quasi meo exemplo. Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae, id est moderati viri, qui carnem regunt et spiritui subdunt. Hoc iam fit quotidie et ita fiet. Iam ostenditur non frustra praedictum, cur debent confiteri, quia audierunt obedienter omnia verba oris tui, quae prius erant abscondita in una gente Iudaeorum, quibus credita sunt eloquia Dei ; sed modo ubique revelata sunt, et ad omnes gentes missa, quod significatum est in vellere Gedeonis, qui iturus contra Madianitas petiit signum a Domino, scilicet ut vellus irrigaretur, sicca manente area. Deinde petiit ut siccato vellere complueretur area. Area est orbis terrarum ; vellus, gens Iudaeorum in medio orbis terrarum, habens gratiae sacramentum, non in manifesto, sed in nube secreti, tanquam pluviam in vellere circa vellus area existente sicca, id est toto orbe circa Iudaeorum gentem, sed expresso vellere, id est revelato figurarum secreto, pluvia in area, id est in toto orbe manifestata est, non operta. Solus Christus suavitas pluviae est, id est gratiae. Hunc solum ergo nescis in Scripturis, o Iudaee, per quem factae sunt quem orbis terrarum recipit, quo irrigata est area. Et ita vellere siccato, omnes reges terrae audient omnia verba oris tui. Dico confiteantur reges,

 

  1. Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini.

Et cantent reges terrae, [Aug.] ut viatores cantent, et quo tendunt pervenire festinant. Cantent dico, in viis Domini, quae sunt misericordia et veritas. Quid cantent ? hoc : quoniam magna est gloria Domini, non regum. Si humiles sunt, hoc amant, hic cantant ; nam etsi extulerint, timeant quod sequitur :

 

  1. Quoniam excelsus Dominus et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.

Quoniam excelsus Dominus. [Aug., Cassiod., Aug.] Et licet sit excelsus, tamen humilia respicit oculo misericordiae. Si ergo volunt respici, sint humiles. Non enim est hic humana conditio, ubi humilis despicitur, superbus respicitur, sed Dominus humiles respicit. Si autem aliqui superbi sunt, non eum latent, sed a longe videntur. Unde subdit et alta, id est superbos, a longe vel longe, cognoscit, quia per gratiam non est cum eis, quos tamen perfecte videt. Non ergo hoc agit superbus, ut minus perfecte videatur a Deo ; sed ut non sit cum illo a quo videtur. Alta a longe cognoscit.

[Cassiod.] Sed si contingit iustis tribulatio, adest Deus vivificator. Et hoc est quod ait, conversus ad Dominum :

 

  1. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me ; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.

Si ambulavero in medio tribulationis, [Aug.] quae semper instat, saltem a diabolo, vivificabis me. Vel ita : et alta longe, alia littera, id est valde superbos, cognoscit. Dicit hoc a simili superborum, qui ex nimia superbia non conspiciunt ad pedes suos elata fronte incedentes. Alta longe ergo sunt, id est valde superbi, qui non vere invenerunt tribulationem et dolorem huius saeculi peregrinationis, aestimantes hic esse patriam et beatitudinem, quia nesciunt vel non amant veram patriam. His ergo quasi nescientibus evenit tribulatio, quia eam non agnoscunt. Econtrario in medio tribulationis sunt, qui in hac vita degentes, eam totam tribulationem esse et miseriam agnoscunt, legentes hunc incolatum. Si ambulavero. Quasi dicat : Illos ita, sed si ego ambulavero in medio tribulationis, id est si in hac vita fuero quasi in medio tribulationis, eam totam miseriam reputans et veram patriam quaerens, vivificabis me. Aliter vero non vivificat aliquem, nisi sit in medio tribulationis. Unde : Beati qui lugent ; et : Vae ridentibus. Et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, id est super id quod possunt inimici est manus tua. Possunt enim ut plus occidere, sed non a te separare. Vel ita : Super iram inimicorum tuorum extendisti manum tuam, id est amplius vindicas inimicos meos, non diutius licet eis conterere me, quia vel moriuntur, vel convertuntur, ut pauci iam aperte impugnent nomen Christianum. Quanta ira inimicorum saeviebat, quando sanguis martyrum fundebatur ! sed ecce illi qui martyres persequebantur, memorias martyrum inquirunt.

[Alcuin.] Vel ita : Et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, id est hoc ipsum quod irascuntur mihi. Tua est in illis animadversio, id est punitio. Est enim irasci eis poena, non tantum culpa. Dum ergo hoc promittis, super eos vindictae manum extendis. Et salvum me fecit dextera tua, non sinistra, quae temporaliter salvat.

[Aug.] Et est quaedam salus in dextera, est alia in sinistra. Salus temporalis in sinistra est, salus aeterna in dextera. Non habet Deus in se dexteram vel sinistram, sed dextera Dei dicitur felicitas aeterna, sinistra felicitas temporalis. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos, sed semper salvat eos in dextera ; impios autem plerumque salvat in sinistra, non autem in dextera. Et quasi quis diceret : Quare tu non vindicas ? respondet :

 

  1. Dominus retribuet pro me, Domine, misericordia tua in saeculum : opera manuum tuarum ne despicias.

Dominus retribuet, [Aug.] vel retribues, vel retribue, alia littera. Quasi dicat : Ego non retribuo, sed Dominus retribuet pro me, quia ego non possum, nec debeo. Unde Apostolus : Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Unde : Mihi vindictam et ego retribuam, dicit Dominus. Vel hic est alius intellectus non negligendus, et forte magis est intelligendus ; tangit illud quod in Evangelio legitur de Christo, qui cum vellet solvere censum pro se et pro Petro, illis qui tributum exigebant, dixit Petro : Vade, et mitte hamum in mare, et piscem qui primo ascenderit tolle, et aperi os eius, et invenies staterem, id est duas drachmas. Stater enim genus est ponderis habens quatuor drachmas. Et addidit : Da illis pro me et pro te. Hoc specialiter fecit Christus, qui quod non rapuit, pro nobis solvit. Christus ergo primus piscis, hamo mortis captus, primus surgens de mari, quia primogenitus a mortuis, in cuius ore invenimus duas didrachmas, id est quatuor drachmas, scilicet quatuor Evangelia, quibus a vexationibus huius saeculi liberamur, ne iam debitores remaneamus. Ibi enim omnia peccata nostra solvuntur. Pro nobis ergo reddidit, qui pro se nihil debuit, in quo princeps mundi peccatum non invenit quare occideret. Ideo iste humiliter ait : Domine, retribue, etc., quasi dicat : Salvasti me, et hoc gratia tua, qua retribues pro me pretium redemptionis. Et, o Domine, misericordia tua est in saeculum, id est in aeternum. Et ideo nolo diem hominis, qui temporalis est ; sed aeternum per misericordiam tuam. Et, o Domine, ne despicias opera manuum tuarum, id est ne despicias nos quod homines sumus, quod creati a te sumus, vel quod iustificati a te sumus, et creati in bonis operibus. Opera ergo tua in nobis videas, quia opera nostra si videris, damnas ; tua si videris, coronas.

 

 

PSALMUS CXXXVIII

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID.

 

Domine, probasti me et cognovisti me.

Titulus : In finem psalmus David.

[Aug.] Iste psalmus profunditate mysteriorum plenus est. Unde et obscurissimus est. Haec autem obscuritas mysteriorum ex peccato primi parentis accessit, cui dictum est : In labore et sudore vultus tui vesceris pane tuo. Ex primo igitur peccato, hanc poenam subimus, quod in sudore vultus nostri et labore manducamus panem, qui est Christus, qui ait : Ego sum panis vivus qui de caelo descendi. Hic panis in prophetis est velatus, in Evangelio revelatus. Subest tamen labor, etiam nunc ad percipienda mysteria eius. Loquitur autem in hoc psalmo totus Christus, tanquam unus et integer vir, propter nimiam unionem capitis et corporis, quae unio significata est in primorum parentum conditione, quia et femina de viro facta est, et dictum est : Erunt duo in carne una. Quod exponens Apostolus dicit magnum sacramentum hoc esse in Christo et in Ecclesia. Unde vere dicitur, quod iam non duo sunt Christus et Ecclesia, sed una caro, quia Christus de nobis carnem suscepit, non una divinitas nobiscum est, quia ille Creator, nos creatura. Quidquid ergo hic loquitur ex persona susceptae carnis, et ad caput pertinet, quod iam ascendit in caelum, et ad membra, quae adhuc peregrinantur in terra, ut sint duo in voce una, sicut sunt duo in carne una. Quantum vero ad membra, loquitur in persona superioris captivi, qui iam spe in Ierusalem restitutus, memor discessionis suae, in qua Deum latere non potuit, in qua et eum secuta est manus Domini. Deliberat non esse ulterius ab eo fugiendum, sed ad eum per eum, et ab irato ad placatum. Unde sibi magna bona dicit esse, et quod non nocent sibi mala saeculi. Et hoc dicit ex persona totius humanae naturae revertentis ad Deum, tanquam ex voce prodigi filii de longinqua regione redeuntis ad Patrem. Sensus tituli talis est : Psalmus iste dirigens nos in finem, id est Christum, attribuitur David, id est toti Christo, in cuius persona loquitur hic Propheta.

Intentio. Monet non fugere a Deo, sed ad eum per eum.

Modus. Quatuor sunt partitiones.

Primo agit de notitia Dei, quae comprehendit omnia opera, et reversi, et exsulantis, quae cogit eum qui latere non potest reverti, maxime cum manus Dei ibi eum tetigerit.

Secundo dicit non esse a Deo fugiendum, sed ad ipsum, ibi, quo ibo.

Tertio quanta sit exsultatio revertenti ad Deum dicit, ibi, confitebor tibi.

Quarto quomodo ei mali non noceant, aperit, ibi, si occideris.

Ait ergo Propheta ex persona capitis loquentis ad Patrem : O

 

  1. Domine, probasti me et cognovisti me ; tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.

Domine. [Aug.] Quasi dicat : Hoc dicit Christus Patri secundum quod homo. Non enim Dominus eius est Pater eius, nisi quia dignatus est nasci secundum carnem : Pater est Dei, Dominus est hominis. Ergo quia Pater et Dominus est, Pater est formae Dei, Dominus est formae servi : unus tamen et idem Dei et hominis filius. Qui secundum quod homo, ad Patrem ait : Domine, probasti me experimentis ut in passione, et cognovisti me, ut in resurrectione. Non dicit eum novisse tunc, quod ante non noverat ; sed aliis tunc notum fecit, quem ante non fecerat ; ita et probatum aliis ostendit. Et tu, Domine, cognovisti, id est voluisti, approbasti, secundum voluntatem tuam factum est. Quid cognovisti ? sessionem meam, id est humilitatem in passione, et resurrectionem meam, id est glorificationem in resurrectione. Potest et hoc accipi ex voce membrorum. Ut enim Christus caput sedit et resurrexit, sic et sui sedent. Humiles in patientia, surgent erecti in spe vitae aeternae. Item, sedent confitentes peccata sua ; surgent iustificati gratia. Dicamus ergo et nos : Domine probasti me et cognovisti me, quod postea exponit, scilicet tu cognovisti sessionem meam, quod in humilitate patientiam habeo, et peccata confiteor. Et resurrectionem meam, scilicet quod per gratiam iustificatus surgo, et in spem vitae aeternae erigor.

 

  1. Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti.

Intellexisti. [Aug.] Hoc prius ex persona membrorum, ubi incipit agere de exsilio suo, sub similitudine prodigi filii. Quasi dicat : Probasti me, et cognovisti me, et etiam, intellexisti cogitationes meas de longe, vel de longinquo, cum adhuc in peregrinatione sum, antequam ad patriam veniam, ut filio minori redeunti occurrit pater, quia intellexit eius cogitationes de longinquo, qui apud se dixerat egestate confectus : Surgam, et ibo ad patrem. Hanc cognitionem praecognoscens, pater ei occurrit. Et intellexisti semitam meam, scilicet malam, quam tanquam occultus ivi, patrem meum deserens, et investigasti funiculum meum, vel limitem, scilicet quousque perveni, longe quidem ieram : sed tu ibi eras, a cuius oculis longe non eram, ut deprehensus fugitivus loquitur sequente se legitima vindicta Dei vindicantis.

 

  1. Et omnes vias meas praevidisti, quia non est sermo in lingua mea.

Et omnes vias meas, [Aug.] id est opera, praevidisti ; et hoc antequam irem eas ; et permisisti ire in laborem, ut redirem si nollem laborare. Hoc modo fateor, quia non est sermo, sine veritate scilicet ; vel, dolus, alia littera, in lingua mea, id est in lingua mei, iam gratia tua iustificati. Et vere praevidisti omnes vias meas, quia

 

  1. Ecce tu, Domine, cognovisti omnia, novisima et antiqua ; tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

Ecce tu, Domine, cognovisti omnia, scilicet novissima mea, quando porcos pavi, et antiqua, quando partem substantiae petii. Hoc secundum parabolam, sed mystice antiqua nostra fuerunt, quando per antiquum peccatum lapsi sumus. Novissima est haec poena, scilicet quando in hanc mortalitatem venimus, scilicet quae est ultima, si redire velimus, alioquin restat aeterna, tu formasti me ad istos labores, ad quos omnes nati sumus. Et posuisti vel gravasti, super me manum tuam, vindicem gravantem, superbum, salubriter ut erigat humilem, et in gravata manu,

 

  1. Mirabilis facta est scientia tua ex me, conforta est, et non potero ad eam.

Mirabilis facta est scientia tua ex me, [Aug.] id est ex peccato meo, mira et incomprehensibilis facta est mihi scientia tua. Mihi enim non facile est contemplari te, quem superbus reliqui, ut prius erat, cum essem apud te, quando dixi : Da mihi portionem substantiae meae. Confortata est vel invaluit, adeo quod, et ego non potero ad eam attingere ex me. Ecce in his verbis gentilis populus suae caecitatis recordatur, quae non solum super Iudaeos, sed etiam super gentes olim invaluit, unde et eadem verba, quae in Exodo Iudaeorum caecitatem significant, ponit hic, scilicet, posuisti super me manum tuam. In Exodo enim legitur Dominus dixisse Moysi : Non poteris videre faciem meam, sed ponam te in foramine petrae, et protegam te dextera mea, donec transeam, tollamque manum meam ; et cum transiero, posteriora mea videbis. Moses est Iudaicus populus ; manus Domini super eum, ut non videat faciem transeuntis, caecitas est in Iudaeis, ut non cognoscant divinitatem Christi, donec per passionem pertransiit de hoc mundo ad Patrem ; post transitum tollit Dominus manum suam, et vidit Moses posteriora sua, quia post resurrectionem ablata est caecitas eorum qui crucifixerant Dominum. Sicut ergo super gentilem populum posita manu Dei, incomprehensibilis facta est scientia Dei, ita gravata manu super Mosen, id est Iudaeos, non potuerunt videre Christum esse Deum, donec transiit ad Patrem Tunc enim praedicante Petro multi de illis conversi sunt. Conclusit ergo Deus omnia in infidelitate, ut omnium misereatur.

 

  1. Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam.

Quo ibo ? [Aug.] Secunda pars, ubi iam deliberat non esse a Deo fugiendum, sed ad eum, ab irato, ad placatum, quod erit per ipsum. Quasi dicat : Et cum fugitivus te non lateo, cuius limitem vides, Quo ibo a spiritu tuo, quo plenus est mundus ? Spiritus enim Domini replevit orbem terrarum, sicut legitur in libro qui Sapientia Salomonis inscribitur. Et quo a facie tua, id est ab ira tua vel praesentia, fugiam ? Se vertit hac et illac, quasi quaerens locum fugae, et dicens :

 

  1. Si ascendero in caelum, tu illic es, si descendero ad infernum, ades.

Si ascendero. [Aug.] Quasi dicat : Quo fugiam te iratum ? nusquam, quia si ascendero in caelum, tu illic es, id est, si me superbiendo extulero, invenio te repressorem ; si iustitia mea superbiero, tu ibi es ad percutiendum, cuius est vera iustitia. Item : Si descendero ad infernum, id est si peccando venero in profundum malorum, et nolens confiteri dicam : Quis me videt ? etiam illic ades ut vindices. Quo ergo iturus sum, ut faciem tuam fugiam ? id est te iratum non sentiam ? invenit iste consilium.

 

  1. Si sumpsero pennas meas diluculo ; et habitavero in extremis maris.

Si sumpsero pennas meas. [Aug.] Quasi dicat : Quaero quo fugiam, sed sic potero fugere iratum, scilicet si sumpsero pennas meas, id est duas alas charitatis, quas perdideram. Et hoc in diluculo virtutum, vel in directum, alia littera, scilicet ut nec erigar superba praesumptione, nec mergar desperatione. Et si habitavero mente, non in medio, ubi mergerer, sed in extremis maris, id est in fine saeculi, non ut saeculum amem, sed eius finem, in quo sit mihi requies. Illuc ergo iam volemus spe et desiderio, habentes alas geminae charitatis ; sed et ipse illuc nos ducit. Unde subdit :

 

  1. Etenim illic manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

Etenim illuc. [Aug.] Quasi dicat : Et potero habitare, etenim illuc manus tua deducet me, ut erigar, quasi in aere, non tangens caelum per elationem, nec terram per desperationem. Et tenebit me, ne recidam, sed perseverem, dextera tua, id est gratia tua. Considerans autem longinquitatem viae, et qualiter abundante iniquitate refrigescit charitas, subdit :

 

  1. Et dixi : Forsitan tenebrae conculcabunt me ; et nox illuminatio mea in deliciis meis.

Et dixi : Forsitan. [Aug.] Quasi dicat : Ita cogitavi volare, etc. Et cum cogitarem, dixi mihi : Forsitan tenebrae, scilicet tot mala saeculi, conculcabunt me. Abundat enim iniquitas saeculi, qua pennae charitatis refrigescere possunt. Et quia in nocte desperavi transire mare, id est per me, ideo et nox facta est illuminatio mea, id est haec tota misera vita facta est mihi illuminatio. Et hoc, in deliciis meis, id est per delicias meas. Nostrae deliciae Christus est, de quo exsultamus. Venit enim mulier, scilicet sapientia Dei, quae drachmam, ubi est imago regis, id est hominem factum ad imaginem Dei, perdiderat, et accendit de se lucernam, quae de luto est, id est carnem luce divinitatis replevit, noctemque illuminavit, et nocte illuminata invenit drachmam. Vel ita : Nox, quae prius erat horror, est illuminatio mea in deliciis meis, id est illuminata est, deliciae meae. Et bene dico quod a te est illuminata,

 

  1. Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur ; sicut tenebrae eius, ita et lumen eius.

Quia tenebrae, [Aug.] id est peccata et homines mali, qui cum peccant, utique sunt tenebrae, non obscurabuntur a te, sed flagellando erudis homines, ut confiteantur peccata, et confitentes vera luce illuminas. Qui enim non confitetur peccata, tenebras suas tenebrat ; sed si confitetur, Deus illuminat, et, o Domine, nox huius noctis illuminabitur a te, sicut et dies eius noctis. Notandum quod nox illa quam supra posuit, id est haec vita misera, et noctem habet et diem. Huius enim nostrae noctis, id est humanae vitae miserae nox, est saeculi adversitas, dies eiusdem prosperitas. Sed si Deus inhabitat in anima promittens aliam lucem, illuminat noctem huius noctis, sicut diem docens, scilicet non laetari prosperis, vel frangi adversis. Et tunc incipit homo his indifferenter uti. Et sic est ei nox huius noctis, ut dies eius ; et in omni tempore benedicit Deum, ut Iob. Sicut tenebrae, etc. Quasi dicat : et cum hoc sit, sicut tenebrae eius noctis sunt mihi, id est adversa, ita indifferenter, et lumen eius, id est prospera. Et si hoc est, tenebrae non conculcabunt me, quem lumen non extollit. Et quasi quis diceret : Unde in haec differentia est tibi ? respondet,

 

  1. Quoniam tu possedisti renes meos, suscepisti me de utero matris meae.

Quoniam tu, o Domine, possedisti renes meos. [Aug., Gl. int.] Quasi dicat : haec indifferentia est mihi, quia interior possessor non solum cor, id est cogitationes, tenet, sed etiam renes, id est delectationes, ut non delectet me lux noctis, sed lux sapientiae. Dico, possedisti, et suscepisti me. Praepostere hic dicit. Prius enim est suscipere quam possidere. Suscepisti, inquam, de utero matris meae,

[Aug.] id est consuetudine civitatis meae Babyloniae, in qua prius sum natus, sum captivus ; ubi non indifferenter habebam lucem et tenebras noctis

 

Aliter ab illo loco : Si ascendero. Et legitur similiter in persona membrorum, quasi dicat : Nescio quo fugiam a facie tua, quia, si ascendero mente in caelum, id est ad supercaelestes angelos, tu illic es, quia quod perstitit angelus, tuum est. Et, si descendero ad infernum, id est ad eos angelos qui non perstiterunt, illic etiam ades, per vindictam ; et si sumpsero pennas meas, id est, bona facere volo, in diluculo, virtutum ; et si habitavero in extremis maris. Hoc non mutatur, scilicet ades. Quasi dicat : Non sine te possum hoc facere, et vere : Etenim illic manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua, hoc non mutatur. Et dixi, id est deliberavi, etiam sic : Forsitan tenebrae conculcabunt me. Tenebras dicit illam inferiorem partem rationalis creaturae, nobis contrariam insistentem, scilicet iniquos homines, vel carnem, unde timet. Et est, tenebrae conculcabunt me, id est inferior rationalis creatura, tenens sinistram viam, forsitan conculcabunt me. Ita timebam, sed, et nox facta, illuminatio mea, erit in deliciis meis, id est illi etiam qui prius nox erant illuminati, erunt in deliciis meis. Bene dico illuminati, quia tenebrae, id est peccatores, nec obscurabuntur a te, sed illuminabuntur ; et nox, id est peccator de gentibus, illuminabitur a te sicut dies, id est sicut sancti de Iudaeis. Dico quod nox illuminabitur a Deo. Et sicut sunt tenebrae eius, noctis, ita et lumen eius, Dei. Quatenus namque agnoscis tenebras tuas, eatenus Deus ignoscit. Sed unde haec praedicta mihi ? Quia tu possedisti renes meos, suscepisti me de utero matris meae. Haec non mutantur.

 

  1. Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua ; et anima mea cognoscet nimis.

Confitebor tibi. [Aug.] Tertia pars, ubi dicit quanta est exsultatio et multiplicatio revolanti ad Deum, Deo illuminante et renes possidente. Quasi dicat : Quia suscepisti me, ideo confitebor tibi, id est laudabo te, quia terribiliter magnificatus es, vel mirificatus es, id est eo ipso quo te miramur terribilis es, et ita cum tremore gaudemus, quia timemus ne superbi perdamus quod humiles percipimus. Et mirabilia sunt opera tua, non modo tu es mirabilis ; et anima mea non cognoscet nimis, vel valde. Iam cognoscit anima mea valde, ante erat mira scientia tua ex me, nec poteram ad eam, sed modo possum, quia noctem illuminasti, renes possides, de utero suscepisti, id est quia venit mihi gratia tua et illuminavit me. Et merito cognoscit, quia

 

  1. Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto ; et substantia mea in inferioribus terrae.

Os meum quod fecisti in occulto, non est occultatum a te [Aug.] Os hic dicitur ab osse, non ab ore. Est ergo quaedam firmitas interior, quae est abscondita hominibus ; sed tu qui fecisti eam, vides quae frangi non potest. Occidi enim possunt sancti, sed flecti nequeunt. Unde hominibus tristes esse extra videbantur ; Deo autem, qui intus videt, gaudent. Unde Apostolus : Quasi tristes, semper autem gaudentes et substantia mea et in inferioribus terrae, id est ego subsisto in carne corruptibili, et tamen os non cedit malis huius regionis inferioris. Non ita mirum est si angelus est fortis, quoniam si caro est fortis, quod est ex osse occulto.

 

  1. Imperfectum meum viderunt oculi tui ; et in libro tuo omnes scribentur, dies formabuntur et nemo in eis.

Imperfectum meum. [Aug.] Qui hucusque locutus est ex persona corporis, hic iam loquitur in persona capitis in eadem voce. Quasi dicat : Mihi fecisti os occultum, sed quid de his fiet in quibus non est haec fortitudo ? Christus qui ab initio psalmi coepit loqui, post interposita membrorum verba, item dicit Patri ex persona sua : Et imperfectum meum viderunt oculi tui, quia etiam titubantes respicit Deus misericorditer, ut Petrum, ne pereant. Et in libro tuo, scilicet in me, quem dedisti formam iustitiae hominibus, scribentur, id est instruentur, et nominabuntur, omnes, non modo perfecti, sed et imperfecti. Non ergo desperent.

 

[Hilar.] Aliter ab illo loco : Intellexisti, et legitur ex persona capitis, scilicet Christi, qui secundum quod homo loquitur Patrem, sicut in primo versu coepit. Quasi dicat : Probasti me et cognovisti me, intellexisti etiam cogitationes meas de longe, praescientia deitatis hic ostenditur, quae de longe intelligit, non loco, sed tempore, quia omnia antequam sint videt. Intellexisti cogitationes meas, semitam meam et funiculum meum investigasti. Semita ad tacitas cogitationes pertinet, directio ad iusta iudicia.

[Cassiod., Gl. int.] Vel semitam dicit arctiora praecepta, quae servare docuit ; funiculum haereditatem aeternam, quam pro illis observatis promisit. Et omnes vias meas praevidisti.

[Hilar.] Viae pertinent ad humanos actus, quibus in mundo conversatus est. Haec omnia dico te novisse, quia dolus non est in lingua mea, ut in lingua Adae et filiorum eius : ego autem non nisi veritatem loquor, quamvis dixerim quaedam quae videntur sibi adversa, ut illud : Pater maior me est, et illud : Ego et Pater unum sumus, quae non esse contraria ei advertit, qui quid secundum quid dicatur, animadvertit. Secundum humanitatem namque Pater maior Filio ; secundum divinitatem aequalis est Patri Filius, et cum eo unum. Et vere non est dolus, quia ecce, Domine, tu cognovisti omnia novissima, de incarnatione, et antiqua, scilicet quae sunt de aeterna divinitate. Novissimum est Verbum caro factum, scilicet puer natus est nobis ; antiquum, in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum.

[Alcuin.] Haec sunt nova et vetustissima, de quibus in Levitico Moses ait : Vetustissima veterum comedetis, et novis supervenientibus vetera abiicietis. Alia sunt vetera, alia sunt nova, alia vetustissima.

[Hilar., Cassiod.] Vetera sunt promissiones legis et prophetarum de venturo tunc Christo. Nova sunt promissionum impletio, veritatis exhibitio. Vetustissima, quae ad divinitatis aeternitatem pertinent.

[Alcuin.] Novis ergo supervenientibus vetera sunt proiicienda, sed vetustissima servanda, quia exhibita veritate Dominici adventus, figura et promissio cessare debent. Inde est quod tres missae in natali celebrantur. In prima de aeterna Filii genitura cantatur : Dominus dixit ad me ; in secunda, de promissione adventus : Lux fulgebit, etc. ; in tertia, de impletione promissionis : Puer natus est nobis. Et quia idem ille qui est Dei Filius, factus est hominis filius, ideo in illo missae officio ubi cantatur de aeterna genitura, Dominus dixit ad me, etc., legitur evangelium de temporalis Christi nativitate : Liber generationis ; et in missa ubi cantatur de temporali Christi nativitate, legitur evangelium agens de aeterna Verbi genitura. Cantatur enim : Puer natus est nobis ; et legitur : In principio erat Verbum. Et quia veritate exhibita figurae cessare debent, ideo officium missae ad promissionem pertinens sequentibus diebus non repetitur, sed illud quod pertinet ad promissionis completionem, scilicet Puer natus est nobis.

 

Haec ergo sunt novissima Christi et antiqua, quae novit Pater et cui Filius revelat, quae abscondit a sapientibus et prudentibus, id est de scientia intumescentibus, Scribis scilicet et Pharisaeis omnibusque haereticis,

[Hilar.] qui novissima et antiqua in Christo recipere refugiunt. Tu formasti me, secundum hominem, et posuisti super me manum tuam, ut iuvares me. Unde : Manus enim mea auxiliabitur eum. Quam manum non posuisti super primum hominem. Et scientia tua ex me,

[Cassiod., Gl. int.] id est per meam praedicationem facta est mirabilis, hominibus. Scientia enim Patris per Christum praedicata facta est mirabilis hominibus, quibus tot arcana patuerunt. Per illum vero, scilicet per primum hominem, despicabilis fuit. Et confortata est, in pectoribus hominum, cum firmiter crediderunt ; sed per illum, scilicet Adam, infirmata est. Et tamen non potero ad eam,

[Hilar., Cassiod.] ex eo quod homo, veritas humanae conditionis ostenditur, cum ait, non potero ad eam, quia homo assumptus divinae substantiae non potest aequari in scientia vel in alio. Deinde ostendit praesentiam Dei nihil posse latere, subdens : Quo ibo a spiritu tuo et quo fugiam a facie tua ? id est a praesentia tua fugiam ? nusquam. Quia si ascendero in caelum, ut in ascensione fecit, tu illic es, ubi sum locandus ad dexteram tuam. Et si descendero ad infernum, ut fecit cum expiravit, ades, cuius virtute debellavit aereas potestates. Et si sumpsero pennas meas, quae potestatis meae sunt, id est efficaciam deitatis, qua corpus de sepulcro levavit, et hoc diluculo, id est ante lucem, et habitavero in extremis maris, id est super finem saeculi, tu ades. Has utique pennas sumpsit Christus ante lucem, id est tempore resurrectionis, et habitavit in extremis maris, super saeculi amplissimum finem. Et vere ades ; etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua, id est Filius tuus, scilicet Verbum mihi unitum. Et dixi hoc : Forsitan tenebrae conculcabunt me. Ironia est, et irrisio opinantium haec, quod ipse qui est lux mundi conculcetur a tenebris. Non ergo dubitative hoc dicit, sed ad irrisionem illorum qui haec opinantur. Ac si diceret : Vtique hoc non facient, sed ego potius eas conculcabo, quia auferam caecitatem. Et, id est quia, et nox erit illuminatio mea, id est illi qui prius erant nox, illuminabuntur a me, et illuminati erunt, in deliciis meis. Et vere nox est illuminatio, quia tenebrae, id est mystica Scripturarum, non obscurabuntur a te, et nox,

[Cassiod.] id est tenebrosus et obscurus sermo, illuminabitur sicut dies, id est patebit sicut apertus sermo, et sicut sunt tenebrae eius, Scripturae, ita et lumen eius, quia in utrisque, scilicet in apertis et in opertis, similis veritas est, et utraque per Christum revelata sunt.

[Hilar., Cassiod.] Ideo tenebrae non conculcabunt me, quia tu possedisti renes meos, ut sine peccato fieret conceptus meus et ortus ; et suscepisti me de utero matris meae, virginis ; tua enim operatione totum factum est hoc. Ideo confitebor tibi, id est laudabo te, quia terribiliter per me magnificatus es, per illum, scilicet Adam, decidit homo. Per me eminuit quam sis magnificus. Et mirabilia sunt opera tua, circa me, ut patuit in passione et in resurrectione et in caeteris. Et anima mea cognoscet nimis, quia nemo novit Patrem nisi Filius.

[Gl. int.] Et non est occultatum os meum, id est divinitas, a te, quod fecisti in occulto, id est fecisti malis occultum : et substantia mea, secundum hominem est, in inferioribus terrae, id est de fragili terra.

[Aug.] Ille primus homo inter angelos creatus fuit, nec tamen stetit. Ego inter peccatores natus non peccavi. Et ideo, scilicet propter praedicta, oculi tui viderunt, misericorditer imperfectum meum, id est imperfectos, non modo perfectos,

[Gl. int., Haym.] et in libro, scilicet in me, omnes scribentur, hoc non mutatur. Et dies, id est maiores, ut apostoli, scilicet de quibus dicitur : Dies diei eructat verbum, formabuntur, in me, a quo perfectionem gratiae sumunt ; et nemo, meorum formabitur, in eis, quia non dicuntur esse Petri vel Pauli, sed Christi, a quo Christiani dicuntur. Sed tamen

 

  1. Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum.

Mihi autem nimis, [Gl. int.] id est valde honorificati sunt, quia sunt amici tui, o Deus, et principatus eorum confortatus est nimis, ultra quam dici possit.

[Aug.] Vel nimis, ponit pro valde. Vel ita, ubi habetur : Dies formabuntur, secundum aliorum editionem legitur alia littera, scilicet, per diem errabunt, et nemo in eis. Dies hic manens adhuc Christus erat, unde dicebat : Ambulate, dum lucem habetis, qui inter suos multa mira fecerat, et tamen imperfecti trepidabant, ut Petrus, ne in morte eum perderent. Et hoc est quod hic ait, omnes scribentur, sed tamen per diem errabunt. Imperfecti adhuc, id est de Christo non recte sentientes, errabunt. Et nemo prorsus fuit in eis, qui non erraret, nec etiam ille qui dixerat : Tecum ero usque ad mortem ; scilicet Petrus, qui illum confessus fuerat Dei Filium, sed tunc timuit, ne sicut hominis filius moreretur, et non resurgeret ut Dei Filius. Erat utique Filius Dei, erat et filius hominis. Filius Dei erat in forma Dei, Patri aequalis ; filius hominis in forma servi, in qua Patre minor est. Timuit ergo Petrus, ne in forma servi periret forma Dei, et non potius praesumpsit, quia forma Dei revivisceret ex forma servi. Per diem ergo erraverunt, cum hic positum Dominum non intellexerunt ; sed non perierunt, quia imperfectum meum viderunt oculi tui. Et scilicet errabunt, mihi tamen nimis honorificati sunt. Idem ipsi qui errabunt, et ipsi in quibus nemo fuit, qui non erraret. Amici tui facti sunt, o Deus, et mihi honorificati sunt nimis, quia factum est in illis os in occulto post resurrectionem, quando sunt induti virtute ex alto. Quo confirmati verbum Dei ubique praedicaverunt, et pro eius nomine passi sunt, in cuius passione trepidaverunt. Et nimis confortatus est principatus eorum, quia facti sunt apostoli duces, et greges, et pastores Ecclesiae.

 

  1. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur ; et surrexi, et adhuc sum tecum.

Dinumerabo eos. [Aug.] Quasi dicat : Merito eos confortavi, quia ego, non aliquis homo, dinumerabo eos, quos in fide genuerunt. Et ipsi enumerati super arenam multiplicabuntur. Quasi dicat : Tam innumerabiles sunt nati per illos qui per diem erraverunt, quam innumerabilis est arena. Dum ait dinumerabo, ostendit quod Deo numerabiles sunt ; subdens vero, super arenam multiplicabuntur, ostendit nobis innumerabiles esse. Vel ita dico : Confortatus est principatus eorum, et putasne paucos bonos per eos esse natos ?

[Hilar.] Ne putes, quia dinumerabo eos, qui sunt stellae, scilicet bonos. Et multiplicabuntur super arenam, id est super Iudaeos, qui propter sterilitatem arena dicuntur. Unde in promissione dictum est Abrahae : Multiplicabo semen tuum, sicut stellas caeli, et sicut arenas maris. Per stellas populus Christianorum intelligitur, qui numerosior est populus Iudaeorum, qui arenae comparantur propter sterilitatem. Et hoc totum ideo, et, id est quia, surrexi a morte et adhuc sum tecum,

[Aug.] nondum cum ipsis per notitiam, quia nondum agnoscunt, quia non mox post resurrectionem Christum agnoverunt, sicut in Evangelio legitur. Vel ita : surrexi, et adhuc, id est toto tempore vitae praesentis, tecum sum, id est occultus ad dexteram tuam, donec omnibus videar in iudicio. Toto enim hoc tempore Christus in occulto est ad dexteram Patris antequam reveletur in ea claritate in qua venturus est. Vel ita, surrexi, a morte. Hoc non mutatur.

[Alcuin.] Et adhuc, id est post mortem, sum tecum, sicut ante mortem. Quod putaverunt se tulisse Iudaei. Vel ita, et adhuc, scilicet in ipsa morte, sum tecum : quod non videtur de mortuo. Vel ita, ego surrexi, et licet resurrectio sit signum divinitatis, tamen adhuc sum occultus pluribus, tecum, id est ut tu. Deinde subdit ex persona membrorum quid interea patitur, per commistionem malorum in Ecclesia, et per separationem haereticorum, dicens :

 

Pars II.

  1. Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me.

Si occideris. [Aug.] Quarta pars, ubi dicit quomodo a malis non noceatur ei. Ordo verborum talis est : Quasi dicat : Tecum sum, sed tamen adhuc patior ab haereticis in corpore meo, quod est Ecclesia, quia, o Deus, si, id est quando, occideris peccatores, id est haereticos, qui fastu superbiae se ab aliis corporaliter dividunt, qui occiduntur, cum per superbiam qua tumescunt, amittunt gratiam. Accipiant, vel accipient, ipsi occisi in vanitate, civitates suas, id est populos suos vanos, eorum vanitatem sectantes, qui ipsos nomine iustitiae inflatos sequuntur, dirupta unitate. Est autem occasio inflatis haereticis, seducentibus populos, separandi se et illos ab unitate, talis scilicet quia mali ibi, id est in Ecclesia sunt, quibus nolunt misceri. Et sunt vere in Ecclesia, non modo boni quos infamant, sed et certe mali. Et hac occasione, se et alios a bonis dividunt corporaliter. Et etiam ideo, quia Deus monet bonos, ut a malis se separent. Ideoque interponit, viri sanguinum, declinate a me.

 

  1. Quia dicitis in cogitatione : Accipiant in vanitate civitates suas.

Quoniam dices alia littera in cogitatione. [Aug.] Quasi dicat : Ideo accipient haeretici in vanitate civitates suas, id est, ideo seducent in separatione propria populos, quia tu, o Deus, dices, id est immittes, in cogitatione, iusti, ut dicat malis hoc : Viri sanguinum, declinate a me, id est, quia mones bonos ut a malis se separent, non utique loco, non corpore, sed mente, non aperte adhuc, ne et bonos deserant ; sed puritate vitae. Quod autem modo dicit Deus malis in cogitatione bonorum, in iudicio dicet aperte : Amen dico vobis, non novi vos. Haeretici ergo qui innocentes saepe infamant, quos tanquam malos se fugere simulant, videntes malos inter quos triticum gemit, usurpant hanc auctoritatem, et dicunt imperitis ut separent se a malis corporaliter, qui cum bonis sunt ; quia Deus monet iustos, ut dicant, viri sanguinum, declinate a me. Et ideo nisi id fecerint quod Deus monet eos, non esse iustos dicunt ; sed non sicut haeretici putant, illud monet Deus. Non enim monet ut ante novissimam ventilationem, ut putant haeretici, se corporaliter dividant a malis, sed per vitae dissimilitudinem se seiungant a viris sanguinum. Viri autem sanguinum sunt qui oderunt fratres, sicut Ioannes dicit : Qui odit fratrem suum, homicida est.

 

  1. Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam ?

Nonne qui oderunt te. [Aug.] Quasi dicat : Haeretici non intelligentes accusant in bonis communionem malorum. Sed quid mihi calumniantur, dicit corpus Christi de commistione malorum ? Nonne etiam misti illis separati sumus ab illis ? quod ita ait : Nonne, o Domine, oderam illos qui oderunt te ? Cur exigunt a me corporalem a malis ante tempus messis separationem, ut ante tempus ventilationis perdam tolerantiam sustinendi paleam ? ut antequam omnia genera piscium ad finem saeculi, tanquam ad littus separanda perveniant, retia pacis unitatisque dirumpam ? Et nonne super inimicos tuos quos videbam praeterire legem tuam tabescebam ? utique zelo domus tuae vidi insensatos. Et tabescebam. Quasi dicat : Sacramentis malorum, non factis communico. Et zelo domus tuae super eos tabesco, sed tamen

 

  1. Perfecto odio oderam illos ; inimici facti sunt mihi.

Perfecto odio oderam illos, [Aug.] id est, iniquitates eorum odi, non naturam. Hoc est perfecto odio odisse, ut nec propter vitia homines oderis, nec propter homines vitia diligas. Quomodo ergo commistione malorum contaminor, sicut calumniantur mihi haeretici ? de quibus adiungit : Et inimici facti sunt mihi, non tantum Dei, sed et mei inimici sunt in quo illos odio habeo.

 

  1. Proba me Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas.

Proba me, Deus. [Aug.] Hucusque egit de haereticis et aliis eos sequentibus ab Ecclesia separatis, nunc etiam agit de malis vel fictis sibi coniunctis, quos patitur Ecclesia et gemit. Quasi dicat : Haeretici se et alios separant. Ergo cum separatis haereticis, et suis sequacibus restent mali inseparati, inter quos gemit Ecclesia, quos et patitur, quid ait ipsa ? Vide quid, o tu Deus, proba me, et, pro id est, scito cor meum, quia non consentio factis malorum, tu Deus, proba, tu scito quod non potest homo non haereticus, qui nec probare novit, nec scire cor meum ; sed tu solus qui rimaris occulta cordium. Ecce quid ait proxima Christi inter filias. Hae sunt voces eius : proba me, Deus, et scito cor meum. Haec conscientia munda est, et species filiae regis intrinsecus est, quae est inter filias, ut lilium inter spinas. Quasi dicat : Illi sunt inimici ; tu vero, Deus, proba me, et scito cor meum. Interroga me, ut negare non possim. Quasi dicat : Quaestionibus interrogatus, non potest negare quae gesta sunt ; et cognosce semitas meas, id est perscrutare consilia et cogitationes. Ut quid ? ecce :

 

  1. Et vide si via iniquitatis in me est ; et deduc me in via aeterna.

Et vide si via iniquitatis in me est, [Aug.] faciendo vel consentiendo. Si quid autem inveneris in via mea, quod oculis tuis displiceat, quia via mea mortalis est. Tu deduc me in via aeterna, quae est Christus. Christus enim aeternus est, qui dixit : Ego sum via, veritas et vita. In hac ergo via nulla est iniquitas, quia si quis peccat, advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum.

 

Vel ex persona capitis potest accipi ab illo loco : Si occideris. [Haym., Gl., int.] Quasi dicat : Et quia surrexi et tecum sum, ideo, o Deus Pater, si occideris peccatores, in futuro dicens, viri sanguinum, declinate a me, ideo, quia dicitis de praeconibus meis, in cogitatione, quod peius est quam dicere ore. Hoc, inquam, dicitis : Accipiant in vanitate civitates, non quidem in aeternitate civitates suas, id est populos suos. Si, inquam, occideris, nonne qui oderunt te, Domine, oderam ? Utique, id est si occideris, et ego occidam. Et nonne super inimicos tuos tabescebam ? irascendo peccatis eorum ? utique. Et perfecto odio oderam illos ; non mutatur sensus. Et inimici facti sunt mihi. Nec hoc mutat. Proba me, Deus,

[Hier., Cassiod.] quam libere cuncta egerim ; et scito cor meum ; interroga me et cognosce semitas meas, quibus mundum pertransivi. Et vide si via iniquitatis in me est. Hoc secure dicit, in quo princeps mundi nihil invenit, vel habuit. Et deduc me, hominem, ad dexteram tuam, in via aeterna, id est per Verbum tibi coaeternum.

 

 

PSALMUS CXXXIX

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID.

 

Eripe me.

Titulus : In finem psalmus David.

[Aug.] Per David hic intelligitur Ecclesia, quae est corpus Christi. Et est hic conquestio et gemitus et oratio corporis Christi, inter malos constituti, nondum habentis in re, sed in spe bonum, ubi est plena exsultatio. In hoc ergo psalmo sonat vox corporis Christi : Haec est vox nostra, si tamen sumus in corpore Christi ubi quisquis non fuerit in eis erit, inter quos illud corpus gemit, aut membrum Christi, aut hostis Christi erit. Et est sensus tituli : Psalmus hic dirigens nos in finem, id est in Christum, est David, id est Ecclesiae, quae hic loquitur.

Intentio : [Cassiod.] Monet ut contra mala saeculi ad Deum oremus.

Modus : Tripartitus est psalmus.

Prius proponit qui hostes, quae mala movent, opponens eis preces.

Secundo dicit quod auxilium habeat contra mala, ibi, dixi Domino.

Tertio quae sint mala inimicorum aperit, ibi, caput circumitus, etc.

Ecclesia ergo inter malos laborans, clamat : O

 

  1. Eripe me, Domine, ab homine malo ; a viro iniquo eripe me.

Domine, eripe me ab homine malo, [Aug.] non ab uno, sed a toto genere malorum, cum principe suo diabolo, qui et homo dicitur in figura. Unde : Inimicus homo hoc fecit qui superseminavit zizania ; et vir dicitur, quia fortis ad nocendum, unde subdit : A viro iniquo eripe me. Vir iniquus est qui nocet, omnis autem malus nocet. Unde cum dixisset, ab homine malo, quasi exponens subiunxit, a viro iniquo, volens significare quod omnis malus iniquus sit qui nocet sibi vel alii. Alii quidem nocet, vel mox ut malus est vel postea. Sunt enim quidam mali, qui non videntur iniqui, quia non sunt saevi, non sunt asperi, non sunt persequentes, et pressuras hominibus non facientes ; sed tamen luxuriosi, ebriosi, voluptatibus dediti : qui etsi aliis nocere non videantur, sibi tamen nocent, et ita non sunt innocentes. Innocens enim est, qui nec sibi, nec aliis nocet. Si quis tamen alte consideret, etiam aliis nocet, saltem exemplo, quia vivit tecum, et ad id quod agit te invitat, postea vero nocebit, et opere. Cum enim quod habet voluptuose vivendo consumpserit ; postea rapit aliis, quod effundere possit. Ex voluptate ergo et luxuria, quibus aliis nocere non videbatur, procedit quo te pungit, sicut spinae in radice sunt lenes, sed inde procedit quod pungit. Incendatur ergo radix, et non est unde procedat spina. Ita dum aliquis voluptuose vivit, nulli nocere videtur, sed post rapit, quod effundit. Corrigatur ergo voluptas tanquam radix, et non nascetur rapina quae pungat velut spina. Deinde qualiter mali persequuntur, exsequitur.

[Alcuin.] Impugnant tribus modis, scilicet lingua, manu, corde, et de corde praemittit dicens :

 

  1. Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant praelia.

Qui cogitaverunt. [Aug.] Quasi dicat : Eripe me a populo malorum, qui etsi in labiis plerumque bona praetendant, tamen cogitaverunt iniquitates in corde, ab his maxime eripe, facilius enim vitaretur aperta inimicitia quam occulta. Ille enim difficile vitatur, qui in labiis bona portat, et in corde mala occultat, quia nulla pestis efficacior quam familiaris inimicus et hi tales tota die, id est continue constituebant praelia, id est schismata et haereses, contra quae pugna[Rem De cordibus enim talium, bella semper perveniunt, etsi verba sint pacata. Per hoc quod ait, tota die,

[Cassiod.] continua eorum nequitia ostenditur, non lassata per moram, deinde qualiter lingua persequantur, ostendit :

 

  1. Acuerunt linguam suam sicut serpentes ; venenum aspidum sub labiis eorum.

Acuerunt linguas suas, [Cassiod.] id est verba nequitiae suae polluerunt, addit sicut serpentes.

[Aug.] Congrue comparat eos serpentibus. In serpente enim astutia et dolus nocendi est. Ideo et serpit, non habens pedes ut audiatur dum venit. In itinere lenis est tractus, sed non rectus. Sic ergo mali serpunt ad nocendum, sub leni contactu verborum habentes occultum venenum. Venenum aspidum, id est venenum insanabile, est sub labiis eorum. In labiis alia habent.

[Hilar.] Deinde de persecutione quae fit manu, id est opere, subdit dicens :

 

  1. Custodi me, Domine, de manu peccatoris ; et ab hominibus iniquis eripe me.

Custodi me, Domine, de manu peccatoris, [Cassiod.] id est diaboli, quia validus est ad nocendum, unde princeps mundi dicitur. Ideo, iste petit custodiri ab eo, quia per multa diabolus fallit, quae iste per se nequit praecavere ; et ab hominibus iniquis, id est a membris eius, per quos conatur, quod per se nequit, eripe me, ut non noceant. Non dico in causis saeculi, sed in via Domini. Unde subdit :

 

  1. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos : absconderunt superbi laqueum mihi.

Qui cogitaverunt supplantare gressus meos, [Cassiod., Aug.] id est decipere a via Dei, scilicet retrahere, per hoc quod ait, supplantare : nota quod vicinas viae Dei foveas parant. Deinde qui sunt inimici ostendens subdit, absconderunt superbi laqueum, vel, muscipulam mihi ; superbi hoc nomine breviter totum corpus diaboli ostendit et explicavit. Inde scilicet ex superbia est, quod et iustos plerumque se dicunt, cum sint iniqui. Inde est quod nolunt confiteri peccata. Inde etiam est quod invident veris iustis. Omnis enim superbus et invidus est, sicut diabolus qui invidit homini quod perdidit. Quia enim amisit regnum, hominem illuc pervenire noluit, et non vult ; et id agit nunc, ut homo illuc non perveniat, unde ille eiectus est.

 

  1. Et funes extenderunt in laqueum ; iuxta iter scandalum posuerunt mihi.

Et illi superbi quid fecerunt ? Ecce extenderunt funes vel restes in laqueum mihi, [Aug.] id est peccata sua, quae mihi suadent facere, de quibus dicit Isaias : Vae his qui trahunt peccata, sicut restem longam. Restes dicuntur peccata, quia in peccatis perseverantes addunt peccata peccatis ; et cum deberent accusatione peccati sui corrigi, defensione duplicant, ut qui defendit quod male egit, et plerumque aliis peccatis vult esse munitus propter illa quae commisit ; fecit adulterium : et ne occidatur parat homicidium ; addit peccato peccatum, scilicet adulterio addit homicidium, et pro illo rursus forte veneficium, et ita producitur restis, non utique de rectis, sed de tortis filiis, ut sit ei unde in fine ligentur manus et pedes, et mittatur in tenebras exteriores. Hos igitur funes, extenderunt mihi, dicit vir iste iustus : ubi extenderunt ? ecce : Iuxta iter, vel, semitas scandalum posuerunt mihi. Iuxta dicit iter, non in itinere. Iter sunt praecepta Dei. Non ergo exeas a via Dei, id est a praeceptis Dei, et non ruis in scandala.

 

Pars II. Διάψαλμα.

  1. Dixi Domino : Deus meus es tu ; exaudi, Domine, vocem deprecationis meae.

Dixi Domino. [Aug.] Secunda pars, ubi dicit quod auxilium sit contra praedicta mala : quasi dicat : Tot modis mali impugnant, et quod remedium est tibi inter tot mala, quid restat in his periculis ? Clamare ad Dominum. Ideoque ego clamans, dixi Domino : Deus meus es tu. Illi homines sunt, et non mei ; tu vero es Deus et meus. Magna fiducia hoc dicit. Et si omnium sit Deus, per recreationem, proprie tamen est Deus eorum qui eo fruuntur, deinde petit dicens : Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae. Non aliud quaero. Vocem deprecationis meae, non simpliciter dicit deprecationem meam, sed quasi evidentius exprimens, affectum animi sui, ait, vocem deprecationis meae. Sunt enim deprecationes malorum sine voce, quia ex bono cordis affectu non proveniunt ; deprecatio iustorum vero vocem habet, quia ex medulla dilectionis procedens digna est auditu. Vox enim proprie hominum est et animatorum. Sonus vero caeterorum est. Qui ergo precantur Deum, et non de Deo bene sentiunt, sonum habent et non vocem, quia et ibi vita non est, id est affectus charitatis. Qui vero de Deo bene sentiunt eorum deprecatio habet vocem, quae est vita et anima deprecationis. Talis itaque dicit : O

 

  1. Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli.

Domine, Domine, [Aug.] id est verissime Domine, non ut homines domini sunt, qui emunt sacello, tu vero sanguine tuo. Tu, inquam, exaudi, qui es virtus salutis meae, id est qui das vires saluti meae, id est perseverantiam, qua sim salvus. Hoc dicit iste, quia videbat pericula, videbat mala abundantia, pro quibus refrigescit charitas et abundat iniquitas, sed et vidit solatium, scilicet quod qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit. Perseverantia igitur ad virtutem pertinet. Quia ergo difficile est in longinqua via perseverare, ait : Tu es virtus salutis meae, id est tu das vires perseverandi, ut perseverando sim salvus. Et unde spero quod est virtus, quia in die belli, scilicet dum pugno contra filios et contra legem membrorum, obumbrasti super caput meum, id est in pugna qua luctor foris contra fictos, et intus contra legem membrorum gratia tua me refrigerat. Ad hoc autem valebit mihi hoc obumbraculum, ut

 

  1. Non tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori, cogitaverunt contra me, ne derelinquas me, ne forte exaltentur.

Non tradas me, Domine, peccatori, [Aug.] id est diabolo a desiderio meo, id est ut aestum non patiar a me ipso, a desiderio meo, quo locus fit diabolo, sine quo nihil facit quantumcunque saeviat hostis. Quod ut exemplo clarius fiat : ecce diabolus proponit lucrum, ut trahat te ad fraudem. Non habebit lucrum, nisi fraudes. Lucrum esca est ; fraus laqueus est, quo capiaris, si fraudem feceris. Quem ergo vicit desiderium, cadit in laqueum, sed aestum desiderii, contemperat umbraculum Dei, et nusquam est locus diabolo, nisi ex tuo desiderio. Ideo iste ait : Non tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori, id est non sinas me tradi per meum desiderium diabolo.

[Cassiod.] Taliter dicitur hic tradere qualiter Apostolus dicit : Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. Tradidit quidem relinquendo, sinendo tradi, non malitiam impertiendo. Hoc autem ne fiat, scilicet ne tradatur a desiderio suo peccatori, probabilis res sequitur, ut sicut illi faciunt in malum consilium, ita virtus Dei det auxilium. Cogitaverunt inimici contra me, et tu, o Domine, ne derelinquas me, ne forte illi exaltentur,

[Aug.] id est ne de me victo triumphent et gaudeant. Seducto enim homine, gaudet et triumphat diabolus et sui. Unde alibi : Exsultabunt, si motus fuero.

 

Pars III. Διάψαλμα.

  1. Caput circumitus eorum ; labor labiorum ipsorum operiet eos.

Caput circuitus. [Aug.] Tertia pars ubi dicit quae sint mala inimicorum, quasi dicat : Me tegit umbra tua in die belli, sed illos tegit caput circuitus eorum, id est superbia, mali eunt in gyrum erroris, ubi est iter sine fine. Huius circuitus superbia est caput, quia initium omnis peccati superbia est. Et quia omnis superbus fictus est, et omnis fictus mendax, ideo subdit : Labor labiorum ipsorum, id est mendacium, operiet eos, id est proteget eos et defendet. Mendacium recte dicitur labor ; laborat enim qui fingit quid dicat : veritas autem facile dicitur. Vel, labor labiorum ipsorum, id est falsa et mendax assertio eorum, operiet eos,

[Cassiod.] quia de sua falsa assertione superantur. Vel ita : Tu, Domine, es mihi umbraculum, sed caput eorum, scilicet qui cogitant contra me mala, est circuitus, id est diabolus qui nunquam recte incedit, et error et temporalia. Et, labor labiorum ipsorum operiet eos : hoc non mutatur, et praeterea

 

  1. Cadent super eos carbones, in ignem deiicies eos, in miseriis non subsistent.

Cadent super eos. [Haym.] Hic in terra, antequam veniat ignis aeternus carbones, scilicet ignis concupiscentiae, irae et luxuriae. Et in ignem, id est in illos carbones, deiicies eos, id est permittes deiici. Et dicit idem carbones et ignem.

[Aug.] Vel secundum aliam litteram, cadent super eos carbones ignis in terra, et deiicies eos, id est in hac vita, antequam veniat ignis aeternus. Cadent super eos carbones ignis, scilicet sancti qui ex mortuis revixerunt : qui cum essent tenebrae aliquando, nunc sunt autem lux in Domino ; qui cum alios accendunt, alios deiiciunt. Et deiicies eos, scilicet malos. Cum enim vident mali sanctos lucere invident eis, et sic sancti super eos cadunt, quia ex bona vita et praedicatione ipsorum, mali ruinas incurrunt. Unde Apostolus : Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. Et hi tales in miseriis huius saeculi non subsistent, quia in his miseriis impatientes cadunt, id est deficiunt, quas boni patienter transeunt. Vere non subsistent, quia

 

  1. Vir linguosus non dirigetur in terra ; virum iniustum mala capient in interitu.

Vir linguosus, [Aug.] cui voluptas est loqui, nec attendit quid dicat : non dirigetur in terra hac, id est in hac vita. Vir linguosus namque amat mendacia, non cavens quid loquatur. Ideoque non potest fieri ut dirigatur. Quisquis ergo vult dirigi, magis oportet audire quam loqui, sicut Iacobus ait : Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Nam si quis vera dicat, sed praeter necessitatem, vir linguosus est. Perfectius igitur esset omnes audire sponsum, ut Ioannes qui non tantum gaudebat quod docebat, quantum quia audiebat, ait : Amicus sponsi stat, et audit, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Sed propter imperitos necesse est loqui aliquando ut doceantur. Qui ergo semper vult docere, semper vult imperitos habere quos doceat.

[Aug.] Gaudium ergo sit taciturnitatis, et sponsum audiendi in voluntate vox doctrinae sit in necessitate, et ita non erit vir linguosus, qui nunquam dirigitur. Intus audiendum est a veritate, ut intremus in gaudium Domini, sicut dictum est servo fideli : Intra in gaudium Domini tui. Quem vero delectat loquendo foras exire tumidus est : et quia foris est quod amat, mittetur in tenebras exteriores. De interioribus ergo sit gaudium, de exterioribus necessitas, non voluntas. Virum iniustum ; quasi dicat : Non modo non dirigetur vir linguosus, sed et mala capiet virum iniustum etiam et iustum. Sed iniustum capient in interitu ; quasi dicat : Omnes volunt se abscondere a malo, quod etiam et boni fugiunt ; sed malum capit omnes bonos, non ad interitum, quia modo et anima coronatur, et in posterum caro reparabitur. Malos vero capit ad interitum, quia in miseriis non subsistent ; quod non fit inopi, qui etsi capitur malis, non tamen in interitum. Flagellat enim Deus omnem filium quem recipit. Haec mala modo sunt malis, sed et de futuro.

 

  1. Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis, et vindictam pauperum.

Cognovi ego quod illi non praevident, [Cassiod.] scilicet quia Dominus tandem faciet, etsi non modo facit. Faciet dico iudicium inopis qui esurit iustitiam, quaerit et pulsat ; et faciet vindictam,

[Aug.] vel, causas, alia littera, pauperum spiritu.

 

  1. Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo ; et habitabunt recti cum vultu tuo.

Verumtamen iusti. [Aug.] Hic est conclusio psalmi, ubi dicit, quod si boni liberati sunt, et de inimicis vindicati, non sibi dant, sed Deo. Unde et habitabunt cum eo ;

[Cassiod.] quasi dicat : Et licet boni modo sint afflicti, verumtamen iusti confitebuntur, hic inter gravia, quod laudabilius est ; et maxime in futuro, dum et causas eorum et iudicium facies. Confitebuntur, dico, nomini tuo,

[Aug.] quia meritis suis nihil tribuent, sed tuae misericordiae. Vel ita sunt, recti : qui enim ad se flectit cor, torquet ; qui vero intendit in Duem, dirigit. Et ideo ibi in eis requies, ubi cor habent. Unde addit : Et habitabunt. Hi quibus male erat in vultu suo, in cuius sudore pacem ederunt. Habitabunt cum vultu tuo, quia Deum trinum, prout est, videbunt, et tunc deterso sudore finitisque laboribus, perenni laetitia implebuntur. Et ideo nihil timetur ab eis in mundo.

 

 

PSALMUS CXL

 

PSALMI TITULUS : PSALMUS DAVID.

 

Domine, clamavi.

Titulus. Psalmus David.

[Aug.] Psalmus iste subobscurus est. Sunt enim in Scripturis sanctis profunda mysteria, quae ad hoc absconduntur, ne vilescant ; ad hoc quaeruntur, ut exerceant ; ad hoc aperiuntur, ut pascant. Scriptura enim sacra si nusquam aperta esset, non te pasceret ; si nusquam occulta, non te exerceret. Hic tamen non alia dicuntur quam in aliis psalmis dicta sunt, sed eadem, licet diverso modo. Ideo eadem, quia oportet saepius commemorari quod cogit mundus oblivisci. Ideo etiam divina multipliciter dicta sunt, ut varietas locutionis, fastidium tolleret veritatis. Illud autem de quo hic et in aliis psalmis tractatur, est charitas ; charitas vero et amor est, sed non quilibet. Est enim amor aethereus ; est et amor tartareus. Amant enim se invicem mali ; sed iste amor tartareus est. Alia est charitas Christianorum qua Deum propter se, et proximos propter Deum diligunt, quam Paulus diffinit dicens : Finis praecepti est charitas, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. Alibi vero quasi scientibus loquens dicit : Finis legis est charitas : et non dicit ibi quae charitas, quia alibi dixit. Non enim omnia ubique dici, aut possunt, aut debent. Ideoque ibi non dixit, qualis charitas sed ibi determinavit ubi addidit, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Purum autem cor in charitate habes secundum Deum, quando diligis hominem qualiter et te ipsum debes diligere ; quod non est inter malos. Haec autem charitas nos Christo compaginat. Per charitatem namque, quasi unus homo est caput et corpus ; proprium vero capitis est loqui pro omnibus membris, sicut lingua nostra personam omnium membrorum suscipit. Ipsa enim pro omnibus verbo fungitur, dicens pro pede : Calcas me ; et pro manu : Vulnerasti me. Ita et Christus, qui est caput pro membris loquitur, cum quibus est unum. Charitas enim unum facit nos cum Christo. Sive ergo caput loquatur sive membra, sive quod dicitur capiti conveniat, sive membris Christus loquitur ; sed in voce eius quisque agnoscat suam, tanquam haerens in Christi corpore. Aliquando enim dicit quod sibi soli competit, non tamen separat se a verbis nostris ; sed a suis propriis ad nostra redit, et a nostris, interdum ad sua propria transit. Christus ergo per totum hunc psalmum loquitur sive in sua, sive in persona membrorum

[Cassiod]. Intentio : Monet ad Deum clamare.

Modus : Bipartitus est psalmus.

Primo sciens Propheta hominem implicari peccatis, orat ut audiatur subdens a quibus maxime vult liberari.

Secundo dicit quod a iusto correptus, spernet falsos laudatores, ibi, corripiet, etc. In persona ergo hominis peccatis circumventi, ait : O

 

  1. Domine, clamavi ad te, exaudi me ; intende voci meae, cum clamavero ad te.

Domine, clamavi, [Cassiod., Aug.] iam diu ad te : quid clamavi ? Exaudi me, et item adhuc clamo intende voci meae ; quando ? Cum clamavero ad te intentione cordis. Nondum enim finitus est clamor, quia nondum finita est tribulatio. Si finita est tribulatio, finitus sit et clamor. Si vero manet usque ad finem saeculi, nunquam cessit clamor, o Domine,

 

  1. Dirigatur oratio mea sicut incessum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Oratio mea, [Cassiod.] igne charitatis incensa dirigatur in conspectu tuo sicut incensum, id est sit tibi incensum, id est bonus odor, in cuius figura in veteri lege incensum dicebatur offerri in odorem suavitatis Deo. Et elevatio manuum mearum,

[Alcuin.] id est operatio mea bona, quae fit pro aeternis, sit tibi sacrificium vespertinum, id est placeat tibi, ut sacrificium quod in veteri lege offerebatur, quod erat acceptabilius, quia figura erat illius veteri sacrificii, quod in fine mundi in cruce est oblatum.

[Cassiod.] In lege namque sacerdos iugiter et mane et vespere offerebat, scilicet quod in vespere offerebatur dignius erat ; vel quia vespera nostra finis est vitae, potest sacrificium dici vespertinum poenitentia, quia in fine mundamur. Et est elevatio manuum mearum sit tibi sacrificium vespertinum, id est opera mea bona sic tibi sint accepta, ut poenitentia quae agitur in vesperam, scilicet in fine vitae, in quo si perfecte offerimus recte purgamur. Hoc dicit, ut nemo desperet, qui in fine poenitet.

[Aug.] Vel de Christo potest accipi hoc. Hoc enim de capite omnes intelligunt, qui ad vesperam animam posuit recepturus, non amisit invitus ; sed tamen nos ibi figurati sumus. Quod enim illius pependit in ligno, de nobis accepit. Vespertinum ergo sacrificium est passio Christi, oblatio victimae salutaris, quod fecit in resurrectione munus matutinum. Oratio ergo pure directa de corde fideli, tanquam de ara sancta incensum surgit. Et elevatio manuum mearum in cruce expansarum est sacrificium vespertinum, quia tunc animam deposuit. Deinde subdit ex voce corporis : Et o

 

  1. Pone, Domine, custodiam ori meo : et ostium circumstantiae labiis meis.

Domine, pone custodiam ori, [Cassiod.] vel, cordi meo, ne iniqua cogitet, et pone ostium circumstantiae labiis meis, ne stulta promat.

[Alcuin.] Et dicitur hoc a simili illius qui circumstat ostium, ut non intret vel exeat, cui non licet. Dicit enim Ieremias : Mors intravit per fenestras nostras. Et Petrus ait : Adversarius noster diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret.

[Cassiod.] Et nota quod et cordi et ori petit apponi custodiam. Duplici enim munimine opus est, ut nec cogitatio iniqua sapiat, nec prava voluntas in fatua verba erumpat. Vel ita : Pone custodiam ori meo, ne incongrua verba exeant, et ostium continentiae, alia littera, labiis meis, non dixit claustrum continentiae, sed ostium. Ostium et clauditur et aperitur : ita et ostium labiorum aperiatur ad confessionem peccati, et claudatur ad excusationem, et ita erit ostium continentiae non ruinae. Ad quid prodest hoc ostium ? ad hoc, ut

 

  1. Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis.

Non declines cor meum, o Deus. Hoc Christus dicit ex persona Ecclesiae. [Aug.] Cum enim unum ex membris hoc orat, ipse orat, ut cum alibi dicit in persona membrorum : Saule, Saule, quid me persequeris ? Et item : Esurivi et non dedistis mihi manducare. Ita et hic, non declines cor meum, id est meae Ecclesiae, cor utique cor poris mei, in verba malitiae, scilicet ad excusandas excusationes in peccatis, quasi omnia casu agantur.

 

  1. Cum hominibus operantibus iniquitatem : et non communicabo cum electis eorum.

Cum hominibus operantibus iniquitatem, [Cassiod.] id est sicut excusant homines qui operantur iniquitatem. Et est sensus : Ad hoc pone ostium ut non excusem peccatum meum, quod summum vitium dominatur hominibus, unde tardius poenitent. Unde in libro Regum dicitur : Quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae est nolle acquiescere. Nota quod ait, ad excusandas excusationes in peccatis.

[Aug.] Haec est consuetudo imprudentium, ut deprehensi primum per aliqua falsa se excusent, et inde convicti alia quaerant, tempori, vel necessitati mala imputantes, nequando veritati cedant. Et non communicabo ; quasi dicat : Non declines cor meum. Et si hoc fuerit, ego non communicabo, vel, combinabor cum electis eorum, non Dei, id est non ero socius eorum. Electi eorum sunt, qui se iustificant caeterosque despiciunt, ut Pharisaeus qui dicebat : Non sum sicut caeteri hominum, etc., qui peccata defendunt, quibuscunque modis. Cum talibus non vult iste combinari, id est sociari, ne impediatur ab eis.

[Cassiod.] Combinari enim proprie dicuntur, quando duo rei simul uno vinculo ligantur, ut alter alterum impediat, ne sit fuga libera.

 

Pars II.

  1. Corripiet me iustus in misericordia et increpabit me ; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.

Corripiet me. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi fidelis iste iam econtra a iusto correctus, spernit falsos laudatores, malis verbo et moribus profuturus, in qua parte etiam custodiri petit ; quasi dicat : Non communicabo cum illis, ut defendam peccata ; sed potius iustus corripiet me, et increpabit me in misericordia. Non enim odit qui arguit, et eo magis arguit quia non odit. Iustus iste Christus est vel quilibet frater, vel ipse idem secundum interiorem hominem corripit se secundum carnem quasi uxorem Oleum autem peccatoris, id est falsa laus adulatoris et simulata dilectio, quae mentes a rigore veritatis emollit ad noxia, non impinguet, vel, impinguabit, caput meum, id est mentem meam ; id non crescit caput meum de adulatione falsa, non me delectat oleum peccatoris. Inde est quod et homines cum falsa laude aliquem irriserint, de illo dicunt : Unxi illi caput. Amet ergo fidelis argui a viro iusto in misericordia, et non laudari a peccatore cum irrisione. Habeat secum conscientiae oleum, quod ille prudentes virgines secum portabant: non quaerat oleum peccatoris.

 

  1. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum ; absorpti sunt iuncti petrae iudices eorum.

Quoniam adhuc ; [Rem.] quasi dicat : Non impinguet caput meum, et ita vere erit, quoniam adhuc futurum est hoc quod dicam, et quid est illud ? Ecce, et oratio mea erit in beneplacitis eorum, id est illi peccatores orabunt pro aeternis ut ego.

[Aug.] Vel ita coniunge : Non communicabo cum malis, corripiet me iustus, quoniam adhuc, exspecta, et oratio mea, erit in beneplacitis eorum. Primis temporibus vituperabantur Christiani, sed adhuc exspecta. Et oratio mea, erit in beneplacitis eorum, id est veniet tempus, quo placebit eis oratio mea, ut dicant : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et item : Habemus apud Patrem advocatum Iesum. Et oratio mea, id est mei capitis, scilicet oratio quam ipse docuit, vel qua ipse interpellat pro nobis, erit in beneplacitis eorum, id est beneplacebit eis. Et etiam iudices eorum, id est potentes, docti, qui de moribus iudicant, ut Plato, Aristoteles, Pythagoras absorpti sunt iuncti petrae, id est comparati Christo crucifixo. Vel absorpti sunt iuxta petram, alia littera. Idem sensus est, id est iuxta Christum, id est comparati Christo, per se videntur aliquid dicere, sed iunge, id est compara illos Christo, et nihil sunt ; mortui iacent ; stulta sapientia eorum est exit enim Christus, et omnes eum colunt. Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat, in cuius rei figura serpens Moysis dracones magorum devoravit, quia sapientia Christi stultam fecit sapientiam huius mundi.

[Aug.] Quid ergo de eis erit ? Ecce ipsi tandem

 

  1. Audient verba mea quoniam potuerunt ; sicut crassitudo terrae erupta est super terram.

Audient verba mea. Quare audient ? quoniam ipsa verba potuerunt, [Aug.] vel praevaluerunt, id est potentiam habent, et praevaluerunt verba mea verbis eorum. Si enim illi locuti sunt diserte, ego vere. Aliud est laudare loquacem, aliud commendare veracem. Praeterea verba mea praedicant, qui pro eis nec mori timent, secundum illud : Ecce ego mitto vos sicut oves in medium luporum ; et : Nolite timere eos qui occidunt corpus, etc. ; ac si diceret : Nolite timere mortem. Quid ergo mortes illorum fecerunt ? Ecce sicut crassitudo terrae, etc. ; quasi dicat : Prosunt verba mea eis ; prosunt etiam mortes. Et hoc per simile ostendit, quia sicut crassitudo terrae erupta est, vel dirupta est super terram. Unde proventus fertilitatis evenit, licet vilis sit res, ita

 

  1. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum, quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.

Ossa nostra, id est corpora testium Christi dissipata sunt, [Aug.] id est ex dissipatione ossium nostrorum summa utilitas venit. Et est congrua comparatio. Crassitudo enim terrae est quaedam contemptibilia, unde terra tamen accipit pinguedinem : sic ex eo quod contempsit mundus, accepit pinguedinem, unde seges Ecclesiae feracius pullularet. Haec est mors sanctorum, quae contemptibilis est saeculo, sed pretiosa agricolae, id est Christo, qui novit ibi utilitatem, et uberem succum, unde crevit Ecclesia. Contemptibilia enim mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt evacuentur ex illis. Modo iam saginata est terra, exsurgente segete Ecclesiae. Vide sane quomodo nobile et praecipuum mundi humiliatum est. Imperator venit Romam, quo festinat ? Ad palatium imperatoris, an ad memoriam piscatoris ? Utique piscatori hominum supplicat. Secus infernum ;

[Gl. int.] quasi dicat : Dissipata sunt ossa nostra, et hoc, secus infernum, id est pro velle profundorum, id est pro voluntate eorum qui sunt infernus, id est profundi in vitiis. Vel secus infernum dicit, non in inferno, quia etsi communi forte moriuntur, non tamen descendunt in infernum ut mali, sed vita aeterna datur illis. Vel ita ab illo loco : Absorpti, ubi agit de contradicentibus Christo et Ecclesiae, scilicet de haereticis et schismaticis ; quasi dicat : Oratio mea placebit eis, quod si qui sunt qui contradicant absorbentur. Et hoc est quod ait, iudices eorum, scilicet doctores haeretici, absorpti sunt a profundo vitiorum, entes iuxta petram, id est iuxta Christum, et non super petram, quia communicant sacramentis, non tamen in Christo sunt. Et ideo merguntur in profundum peccati. Et merito, quia audient verba mea, nec corrigentur : quod mirum est, quoniam ipsa verba, potuerunt, vel praevaluerunt, omnibus aliis verbis. Et ideo magis rei sunt, quia contendunt. Et sicut crassitudo terrae erupta est super terram, unde sit morbus in corporibus ; sic tabe malitiae eorum dissipata sunt ossa nostra, id est corpora martyrum Christi. Crassitudo enim terrae quando eructat, aerem corrumpit, et tunc lues in hominibus late diffunditur ; sic superbia eorum tabe malitiae suae corpora martyrum sauciat, qui sunt ossa et firmamenta fidelium.

[Alcuin.] Vel ita ab illo loco : Audient, aliis quae praecedunt non mutatis, quasi adhuc placebit illis oratio mea, et vere quia ipsi verba mea audient aure obedientiae, non sicut Adam qui audivit Dominum dicentem : De ligno scientiae boni et mali ne comedas ; sed non obedivit. Praedestinati autem ad vitam audient aure audiendi verba mea. Quoniam ipsa verba mea potuerunt, id est potentiam habent ut penetrent corda. Et ideo audient ea, et recurrentes ad Adam, eiusque excessum recolentes, dicent : Adam fuit perditio nostra, qui non stetit ; stemus nos, ut repatriemus, et dicent : Adam est sicut crassitudo terrae erupta est super terram, quia sicut crassa terra prae abundantiam germinat spinas, ita Adam prae divitiis liberi arbitrii, quasi luxurians terra, lignum vetitum usurpavit : sed sicut agricola eam proscindit, ne ultra luxuriet, ita dissipata sunt ossa nostra a Deo, id est Deus dissipavit interiora nostra, ubi osseos, id est firmos nos esse oportuit, id est infirmos et inconstantes nos fecit Deus. Nos dico proiectos, secus infernum,

[Cassiod.] id est maledictioni proximos, quia ad te, dicta fragilitate hominis, ad divina remedia confugit. Quasi dicat : Haec praedicta sunt in nobis, sed, o Domine, non auferas, id est non auferri sinas a bonis tuis, animam meam, et si corpus perimitur.

[Aug., Cassiod.] Hoc ideo petit, quia sciebat multos cedere adversis. Ideo non auferas, quia oculi mei sunt, ad te, Domine, non ad minas persecutorum. Novi enim quid pro me passus sis, quid promiseris, et per hoc secure speravi in te, et ideo non auferas a me a bonis tuis, sed spes mea semper sit in te, et oculi mei semper te intendant. Non enim petit iste contra hoc quod sancti volunt, scilicet de saeculo eripi, et esse cum Christo.

 

  1. Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi ; et a scandalis operantium iniquitatem.

Custodi me, [Aug., Cassiod.] quasi dicat : Non auferas animam, sed potius custodi me a laqueo, vel muscipula, quem, vel quam statuerunt mihi mali a deceptione, ubi esca ducit ad laqueum ; et a scandalis operantium iniquitatem, id est a manifestis perturbationibus inquietorum. Per laqueos et scandala totius mundi mala breviter notat. Laquei enim sunt blandi nexus decipere volentium, et carnis desideria. Si per hos diabolus non perficit nititur scandalis, quae per inquietos movet.

 

  1. Cadent in retiaculo eius peccatores ; singulariter sum ego, donec transeam.

Cadent, [Cassiod.] quasi dicat : Me custodi, sed peccatores ruentes de vitio in vitium, cadent in retiaculum, vel, retiaculo eius iniquitatis. Dicendo, cadent in retiaculum peccatores, aperta verba comparationi ponit. Nam quasi quadam circuitione peccatorum clauduntur, dum de vitio in vitium corruunt, cum istis talibus non vult iste combinari. Unde addit, singulariter sum, quasi dicat : Illi cadent, sed ego singulariter, vel singularis sum, quia cum pessimis non ambulat, neque consensum cum eis habet. Singulariter sum dico, donec, ut viator, transeam viam huius mundi, quam inoffenso gressu transit, quia nulla voluptate capitur.

 

[Aug.] Vel aliter ab illo loco : Custodi me. Et dicit statuentes laqueum persecutores manifestos, operantes autem iniquitatem, consentientes illis, qui timore persecutionis deficiunt. Et est, ne auferas animam meam, sed potius custodi me a laqueo persecutionis, quem statuerunt mihi. Hoc faciunt persecutores, qui escam vitae huius quasi in muscipulam ponunt. Si amat avis hanc escam, cadit in muscipulam, quia timore mortis persecutioni succumbit. Et custodi me a scandalis operantium iniquitatem, id est a scandalo eorum, qui illis consentiendo labuntur, et ita iniquitatem operantur. Hoc ergo de eis dicitur qui consenserunt illis qui apostataverunt. Ex utrisque vult iste custodiri, id est a terrentibus et a lapsis ; ac si diceret : Custodi me a persecutoribus qui terrent, et a lapsis, qui territi sunt, ut nec illos timeam, nec istos imiter. Et non modo alii operantur iniquitatem ; sed etiam ipsi primi, scilicet apostoli haerentes ori eius defecerunt. Et hoc est : Cadent in retiaculum eius, scilicet iniquitatis, peccatores, id est apostoli, qui usque eo fuerunt peccatores, ut sic amarent vitam istam, ut eam praeponerent aeternae. Nondum enim eis factum erat quod in alio psalmo dicitur : Ego confirmavi columnas eius. Deinde ex persona capitis subditur, singulariter sum, etc. Nec mutatur vox propter unitatem capitis et corporis. Quasi dicat : Quare est hoc, scilicet quod defecerunt ? Quia singulariter, vel singularis sum ego, id est quia solus sum in tempore passionis, quia nullus cum ea vel ante eum pro nomine eius passus est, et apostoli defecerunt, et in cruce pendens unum solum latronem comedit. Singularis sum dico, donec transeam de mundo ad Pat[Rem Tunc confirmabo columnas, quia in resurrectione Christi didicerunt mortem non timere. Singularis ego sum, donec transeam : cum vero transiero, multiplicabor. Hoc est illud idem quod in Evangelio ait : Nisi granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit, ipsum solum manet ; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Et item : Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me. Ergo solus erat antequam esset mortificatus, et a terra exaltatus. Propterea nondum habebant apostoli tales vires. Accepturi erant vires sequendi, quia non habebant vires praecedendi. Nemo enim ante Christum occiditur propter Christum, id est propter confessionem nominis Christi, ne pro nomine Christi moriendo antecederet Christum. Etsi enim multi mortui sunt, martyres sunt. Et licet prophetae multi talia passi sunt, non tamen ideo moriebantur, quia praenuntiabant Christum ; sed quia peccata hominum dicebant in eos, et eorum iniquitatibus resistebant, et habentur eorum quidam inter martyres. Nec etiam Ioannes, quo maior non surrexit inter natos mulierum, pro Christi testimonio occisus est ; sed pro Herodis adulterio, quia dicebat : Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Pro lege veritatis vero mortuus est, pro iustitia martyr fuit, non pro nomine Christi. Sic et alii antiqui, proprie tamen martyres dicuntur, qui pro confessione nominis Christi patiuntur.