Psalmi XXXI-XXXV — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS
PSALMUS XXXI
PSALMI TITULUS : INTELLECTUS DAVID.
Beati quorum remissae sunt iniquitates. Titulus, intellectus David.
[Aug.] Psalmus iste agit de gratia et misericordia Dei, qua Christiani sumus. Unde Apost. in Epistola ad Romanos, ex hoc psalmo argumentum gratiae sumit, contra illos qui de operibus legis gloriantur, et merita sua iactant, dicens, beatitudinem esse illius hominis, cui Deus accepto fert iustitiam, sicut ait Propheta : Beati quorum, etc.
[Alcuin.] Et agit iste Psalmus maxime contra vitia hominum, qui vel peccata sua nesciunt, vel agnita defendunt et merita iactant ;
[Aug.] econtra docens ut peccatores nos agnoscamus, et peccata accusemus, et bona gratiae Dei attribuamus. Contra vitia ergo hominum hic psalmus opponitur, ne quis putet Deo absconditum, quod in conscientia habet occultum. Et est sensus tituli :
[Gl. int.] Hic est intellectus David, id est, poenitentis, in cuius persona hic loquitur David,
[Cassiod.] id est hic docetur quid intelligere debeas, si vere poenitens es, vel poenitere vis.
[Aug.] Primo, intelligas te peccatorem esse, post si coeperis bonum facere, ne viribus tuis tribuas, verbo te iustificans, sed gratiae Dei, ut non sit dolus in corde. Et est iste psalmus secundus poenitentialium, diversus a primo. In primo enim poenitens timore iudicii plorat. In isto peccata quae tacuerat, graviter afflictus cogitur confiteri.
Intentio. Monet ad poenitentiam.
[Cassiod., Alcuin.] Modus. Quatuor sunt partes : primo, dicit initium boni esse per indulgentiam Dei, se vero sequentem illud vitium hominum fuisse miserum, sed per misericordiam Dei conversum fuisse ad verum intellectum, ad quem opportunius expertus casum alios deceptos revocat, in quo et stantes confirmat. Secundo agit de confessione, unde est venia, ibi, delictum meum cognitum.
[Cassiod.] Tertio poenitentiam commendat, ibi, pro hac orabit. Quarto, ponitur laetus finis, ubi dicitur Deus dare intellectum, ibi, intellectum tibi dabo. Gratiam itaque commendans Propheta initium boni per indulgentiam Dei esse ostendit, dicens :
- Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Beati quorum remissae sunt iniquitates.
[Aug.] Non dicit in quibus non invenit peccatum, nam in omnibus invenit, sed quibus remittuntur. Nihil boni fecisti et datur remissio peccatorum. Tibi debebat vindictam ex culpa tua, dat indulgentiam ex gratia sua. Malis enim operibus tuis debetur damnatio, sicut bonis operibus debetur regnum caelorum. Si reddatur ergo tibi quod debetur, puniendus es, non tibi reddit Deus debitam poenam, sed donat et indebitam gratiam. Nemo ergo iactet opera sua ante fidem, nemo sit piger in operibus bonis accepta fide. Dat enim Deus indulgentiam impiis, et eos iustificat ex fide. Incipitur ergo iustificatio fidei per indulgentiam.
[Alcuin.] Iniquitates autem dicit, fomitem peccati, scilicet concupiscibilitatem, quae ante baptismum non tantum poena, sed et culpa est, non utique actualis sed et originalis ; post baptismum vero poena est et non culpa. In baptismo enim deletur originale peccatum : non ut non sit, sed ut peccatum ultra non sit. Ideoque congrue dicit : Beati quorum remissae sunt iniquitates, id est, mitigatae per gratiam, ut non regnent in mortali corpore. Cuius rei causa est, quod in baptismo tecta sunt peccata. Unde subdit, et quorum peccata, scilicet originalia, et si qua sunt actualia, tecta sunt,
[Aug.] id est, cooperta et abolita. Si enim Deus texit peccata, noluit advertere. Si noluit advertere, noluit animadvertere, id est punire ; noluit agnoscere, sed ignoscere. Non ergo dicit tecta peccata, tanquam ibi sint et vivant, sed ita deleta ut Deus non videat, id est puniat aeternaliter. Videre enim Dei est peccata punire. Unde alibi : Averte faciem tuam a peccatis meis. Et dicitur hoc a simili.
[Gl. int.] Ita enim teguntur peccata in baptismo, sicut Aegyptii insequentes Israel, tecti sunt in mari Rubro. Ne hoc sufficit quod in baptismo tegantur peccata, nisi inde caveatur ab eo quod Deus imputat, id est a criminali. Unde subdit :
- Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum : nec est in spiritu eius dolus.
Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, qui sibi cavet a criminali peccato, quod imputatur ad poenam aeternam.
[Cassiod.] Vel et si remissis iniquitatibus et tectis peccatis sit aliquod levius peccatum, ut Iob et Nathanaeli, quos laudat Dominus, non imputavit Dominus peccatum. Vel iniquitatem dicit peccata quae ante fidem vel baptismum sunt ; peccata, quae post fidem vel baptismum sunt. Et est, beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata, id est quibus Deus peccata ante fidem remittit. Non enim per se beati sunt, in quibus tegit peccata post fidem, ne in iudicio revelentur. Et sic non imputabitur eis peccatum aliquod ad poenam.
[Alcuin.] Unde subdit : Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, aliis enim qui gravia habent Deus imputat, aliis per misericordiam non imputat et si habent aliqua, his scilicet qui non iustos se praedicant cum sint mali, sed se agnoscentes satisfaciunt. Unde ait, nec est in spiritu eius dolus,
[Aug., Cassiod.] hic ostendit cui non imputet, illi, scilicet, in quo non est dolus. Quia se accusat cum sit peccator, corde tenet quod ore fatetur. Dolus est, ut cum sit peccator, iustum qui se praedicet. Qui vero se accusat, dolo caret : talis erat Nathanael, de quo Dominus dixit : Ecce verus Israelita, in quo dolus non est ; et publicanus ille humilis, qui dicebat : Propitius esto, Deus, mihi peccatori.
- Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea : dum clamarem tota die.
Quoniam tacui.
[Hier.] Quasi dicat : Hoc modo profiteor, sed olim quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea ; vel ita iunge : Hic est beatus in cuius spiritu non est dolus,
[Aug.] quia ego non confitens Deo olim, veni in peccatum. Et hoc est quod ait, quoniam tacui, quod non esset tacendum, scilicet confessionem peccati. Inveteraverunt ossa mea, id est interior fortitudo defecit, si contra fecisset, innovaretur virtus robusta in Domino. Si enim clamassem peccata, inveniretur in se infirmus ; sed fieret in Domino firmus. Nunc autem perverse tacuit peccata, et clamavit merita. Unde subdit : Dum clamarem tota die. Dixi enim quod non esse dicendum de iustitia mea, ergo non est contrarium quod ait, tacui dum clama[Rem Tacuit enim quaedam, non tacuit quaedam ; tacuit unde proficeret, non tacuit unde deficeret ; tacuit confessionem, clamavit de meritis praesumptionem. Sana membra medico ostendebat, vulnerata tegebat. Ideo non fuit curatus, non fuit sanatus, sed inveteratus, id est remansit in vetustate, quia confitendo non amavit novitatem. Qui enim non vult confiteri peccata, laborat sine causa in defensione peccatorum, in quo cum iactet merita, amplius deficit eius fortitudo. Exaggerat enim culpam, dum defendit : propellit gratiam, dum merita iactat. Ergo etiam si non sit sibi quis conscius, non tamen iustum se praedicet, quia delicta quis intelligit ? aut, quis gloriatur castum se habere cor ? Qui dicit se peccatum non habere, mendax est. Unde Apostolus : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustus sum. Et Salomon : Est iustus qui perit in sua iustitia. Ille, scilicet, qui praesumit de iustitia, ut pharisaeus, qui dicebat : Non sum sicut caeteri homines, etc. Vel ita, tacui, voce peccatum, dum clamarem tota die, affectu me fore peccatorem, quia poena peccati vel interior excaecatio me peccatorem ostendebat.
- Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua ; conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
Quoniam die. Quasi dicat : Peccata tacens et merita iactans inveteravi, sed, o Domine, quoniam manus tua gravata est super me ad humiliandum me superbum,
[Aug.] quia vindicta tua me tetigit, et hoc die ac nocte, id est assidue, conversus sum in aerumna mea, id est cognovi me miserum, dum confringitur, vel configitur spina, id est, dum compuncta est conscientia. Tunc enim sensi dolorem, et inveni meam infirmitatem.
[Cassiod.] Vel cognovi me miserum ; dum confringitur spina scilicet quae totum corpus erigit, scilicet superbia, quae fracta non eiicit ad interitum, sed erigit ad salutem. Vel ita lege litteram, quasi dicat : Clamavi et tacui, quod non debui, et ideo, manus tua gravata est super me die ac nocte, non mutatur sensus horum verborum, quasi dicat : Me assidue percussisti, et non immerito, quoniam conversus sum in aerumna mea,
[Aug.] id est factus sum miser. Et vere est aerumna mea et miseria, dum, id est quia, spina, id est peccatum configitur, id est usque ad consensum, et consuetudinem, et opus ducitur.
[Alcuin.] De his spinis dictum est primo homini peccanti : Terra tua germinabit tibi spinas et tribulos. Et alibi : Spinae et tribuli nascuntur in manibus temulenti. Vel spina, id est ratio ; confringitur, id est fracta ad terrena curvatur, quae sursum erigi debet, sicut spina dorsi hominem erigit.
Pars II. Διάψαλμα.
- Delictum meum cognitum tibi feci ; et iniustitiam meam non abscondi.
Delictum meum, etc.
[Cassiod., Alcuin.] Secunda pars, ubi commendatur confessio peccati, unde venia est, sicut supra dixit, quod de tectione inveteratio processit. Quasi dicat : Conversus sum in aerumna, puncta est conscientia mea, et sic ego feci per me cognitum tibi confitendo, scilicet delictum meum, scilicet quod commisi facienda, scilicet quod tacui peccata ; et iniustitiam meam, scilicet quod non facienda feci, id est quod clamavi merita, non abscondi,
[Aug., Gl. int.] id est, non operui, sed aperui, ut operires tu ; detexi, ut tegeres tu. Nam quando homo detegit, Deus tegit : cum homo tegit, Deus denudat ; si homo agnoscit, Deus ignoscit.
- Dixi : Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.
Dixi : Confitebor,
[Gl. int.] quasi dicat, feci cognitum, et vere. Dixi enim prius,
[Alcuin.] id est, deliberavi apud me, hoc, scilicet, quod ego confitebor vel pronuntiabo, iniustitiam meam Domino, agens adversum me iniustitiam,
[Gl. int.] id est agens contra priora. Prius enim tacueram, modo pronuntiabo. Vel ita, confitebor iniustitiam meam Domino,
[Aug.] dicens eam esse adversum me, id est mihi eam dando, non Deo vel naturae, quod iterum est dare Deo ; modo ergo confitebor adversum me,
[Gl. int.] qui prius contra Deum.
[Aug.] Multi enim confitentur iniquitatem suam, sed adversus Deum. Quando enim inveniuntur in peccatis, dicunt : Non hoc feci, aut non est hoc peccatum, sed Deus voluit. Alii dicunt : Fatum mihi fecit, stellae mihi fecerunt. Et ita per circuitum volunt pervenire ad Deum accusandum, non de compendio ad Deum placandum. Stellas enim ipse fecit et ordinavit. Et ita per eas volunt ostendere quod Deus fecit ut peccarent. Dicant ergo illi potius : Domine, miserere mei, et sana animam meam, quia peccavi tibi. Ita clamet aeger ad medicum, et dicat : Cum libero arbitrio creavit me Deus : ideoque si peccavi, ego peccavi non fatum, non fortuna, non diabolus me coegit : sed ego persuadenti consensi. Et tu remisisti,
[Gl. int.] quasi dicat, ita dixi, et ita proposui. Et tu remisisti etiam impietatem peccati mei, quae est quod tacere decrevi culpam, et male clamavi merita. Magna pietas Dei hic ostenditur,
[Cassiod.] ut scilicet ad solam promissionem dimiserit peccatum. Votum enim pro operatione iudicatur.
[Aug.] Magnum est ergo quod ait, dixi : Confitebor vel pronuntiabo, alia littera. Nondum pronuntiat, promittit se pronuntiaturum. Et Deus iam dimittit, quia hoc ipsum dicere, scilicet pronuntiabo vel confitebor, quodammodo pronuntiare est, non ore, sed corde ; nondum est vox in ore, ut homo audiat confessionem, et Deus audit.
Pars III. Διάψαλμα.
- Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno.
Pro hac orabit.
[Cassiod.] Tertia pars, ubi plenitudinem commendans omnibus sanctis dicit eam esse communem, quam variae sectae respuunt : contra quas ad Deum refugit,
[Alcuin.] quasi dicat, remisisti impietatem peccati mei.
[Aug.] Et, pro hac, remissione facta, orabit ad te omnis sanctus. Inde enim est sanctus, et inde oratur, quia dimisisti, quia aliter non esset sanctus, nec adoraret, quia omnes sunt peccatores, et egent gloria Dei. Et quando orabit ? In tempore opportuno. Tempus opportunum est tempus gratiae, quod novum tibi manifestatum est et gratia Christi revelata est. De quo Apostolus : Quando venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege essent redimeret. Unde redimeret ? a diabolo, a perditione, a peccatis, ab onere legis, quae eos premebat, et reos convincebat ; non iuvabat spinam peccati, ostendens, non consumens.
[Alcuin.] Et ita quasi coegit eos clamare ad gratiam et ad medicum, gratia autem sanat.
- Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
Verumtamen.
[Alcuin.] Quasi dicat : Licet sanctus oret, licet tempus opportunum sit,
[Aug.] verumtamen illi qui sunt in diluvio aquarum multarum, id est defluentes in carnalibus concupiscentiis. Vel qui sunt in diluvio aquarum multarum,
[Alcuin.] id est qui sunt in erroribus diversarum sectarum, et in multiplicitate vanarum doctrinarum, ut philosophi qui libero arbitrio, et Iudaei, qui carnalibus observantiis salutem ascribunt,
[Aug.] et alii qui fato vel fortunae peccata, vel aliis huiusmodi imputant, cum una sit doctrina Dei, quae est de humiliatione cordis et confessione peccati. Ii, inquam, omnes non approximabunt ad eum, id est, ad Deum, mutat enim hic personam, ut saepe facit, ut ibi : Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. Non enim appropriant ad Deum qui sunt in diluvio variarum doctrinarum, ut qui dicunt, fatum me peccare fecit, vel fortuna, quae omnia regit, vel gens tenebrarum, quae Deo rebellat. Diversae sunt hae aquae et amarae ; sed illa est vera et dulcis aqua, quae de intimo fonte purae veritatis emanat : haec est aqua confessionis peccatorum, et humiliationis cordis, vitae hominis salutaris abiicientis se, et nihil de se praesumentis, et nil suae potentiae superbiaeque tribuentis. Haec aqua ab illo emanat, qui cum esset altus, pro nobis factus est humilis, id est a Christo. Vel, non approximabunt ad eum, id est ad sanctum, illi tales secundum imitationem. Sed in hoc diluvio quod undique perstrepit.
- Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me : exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
Tu es refugium, etc.
[Greg.] Ego enim ens in hoc diluvio, ambulans in hoc saeculo, non audio tales, sed ad te refugio.
[Hier.] Vel ita, pro hac, scilicet impietate tollenda, orabit ad te omnis sanctus, quia nullus est sine peccato. Etiam orabit dico, in tempore opportuno, in hac vita ubi licet. Verumtamen, quasi dicat, dico, sanctus orat, in quo notatur habere peccata, sed tamen in diluvio aquarum multarum, id est dum poenae et angustiae inundabunt in iudicio,
[Alcuin.] ipsae poenae non approximabunt ad eum, sanctum, sicut nec aquae ad Noe in diluvio appropinquaverunt, tu es, quasi dicat, sanctus orabit, dicens ita, o Domine, tu es refugium meum non mea vis, vel alius Deus : sed, tu solus, es refugium meum,
[Aug.] a tribulatione huius saeculi, vel peccatorum, quae circumdedit me, et tu es exsultatio mea. Gaudeo enim spe futuri boni quod promittis, et quod parcis. Et ideo, o tu Domine, erue me a circumdantibus me, quia quamvis gaudeam in spe, tamen adhuc sum in malis.
Pars IV. Διάψαλμα.
- Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris : firmabo super te oculos meos.
Intellectum tibi, etc.
[Alcuin.] Quarta pars, ubi ostenditur laetus finis. Et dicitur quod Deus dat intellectum. Unde iste alios hortatur ad idem quasi dicat : Tu, erue me, qui promisisti mihi hoc, intellectum tibi dabo.
[Cassiod.] Vel respondet Christus poenitenti qui petierat erui ; cui respondetur a Domino : Intellectum tibi dabo,
[Aug.] ut scilicet te cognoscat et scias. Quod omnia sunt ex gratia, et gaudeas in spe. Ecce quare dicitur psalmus intelligentiae, sicut titulus monstrat, quia scilicet hic dicitur dari intellectus poenitenti,
[Alcuin.] ne putetur supplicans negligi, teste Deo, et instruam te ne aberres quasi dicat inermem gladio.
[Aug., Cassiod.] Et hoc in via hac scilicet Dei qua gradioris non errore, non ut haereas ibi firmabo super te oculos ne quis tibi noceat, id est non auferam a te postea oculos meos,
[Aug.] quia tu semper levas oculos tuos ad me,
[Cassiod.] iam iustificatus. Ecce quanta est gloria poenitentis.
- Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus.
Nolite fieri, etc.
[Aug.] Accepto intellectu convertit se iste poenitens ad superbos peccata defendentes, et ostendit nobis quid sit intellectus.
[Alcuin.] Quasi dicat : Ita Dominus mihi fecit : ergo o vos quos invito, nolite fieri sicut equus, non dicit sicut bos qui est humilis, sed equus, qui erecta cervice incedit, per quem significantur superbi : sicut per mulum stolidi et pigri. Et est, nolite fieri sicut equus et mulus, id est superbi et stolidi, quia talibus non est intellectus.
[Hier.] Vel per equum et mulum, duo populi intelliguntur. Per equum intelligitur gentilis indomitus ; per mulum Iudaeus piger ad credendum. Et est, nolite fieri sicut equus et mulus, id est nolite fieri sicut gentiles, vel sicut Iudaei, quibus non est intellectus. Quid enim tales patiuntur ? Ecce, in camo, etc. Vel ita, nolite fieri sicut equus. Equus sine discretione sessorem, mulus quaelibet onera accipit.
[Cassiod.] Et ita neutri est intellectus, vel illi sessorum, vel huic onerum.
Prohibet ergo homines a diabolo insideri et vitiis onerari, alioquin equus freno, mulus camo arceatur. Et est, nolite fieri sicut equus et mulus, id est nolite diabolum sessorem recipere, vel onus vitiorum subire, quia talibus non est intellectus, sicut equo et mulo. Unde subdit, quibus non est intellectus :
[Aug.] quod si noluit acquiescere, o Deus, fac eis quod mihi fecisti, dicit poenitens, scilicet,
- In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
In camo et freno, id est in maiori et minori tribulatione constringe, vel confringe,
[Alcuin.] vel confringes, id est reconde et coarcta maxillas eorum, id est iactantiam de viribus suis et meritis.
[Aug.] Si enim non habes Christum sessorem, os quo iactas merita, et taces peccata, confringetur. Si ergo non vis confringi os tuum, noli esse sicut equus et mulus, sed sicut bos qui cognovit possessorem suum. Vel, in camo et freno maxillas eorum, quibus mandunt. Confringe,
[Cassiod.] id est parcius da victualia, ut saltem necessitate coacti redeant sicut animalia donec viam teneant, frena patiuntur et flagella. Maxillas eorum, dico, qui non approximabunt ad te humiliando se, quia sunt quidam qui si peccant carnis imbecillitate, tamen a piis precibus non recedunt.
Possunt etiam haec esse verba Christi : Nolite, etc., qui supra poenitenti respondit dicens : Intellectum, etc., et hoc ad alios loquitur, monens eos ad idem, dicens, Nolite, etc. Postea verba ad Patrem convertit, dum ait, constringe, etc. Nec mutatur verborum sententia.
- Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Multa etiam cum freno sunt flagella peccatoris.
[Aug., Alcuin.] Ecce post frenum adduntur flagella ad domandum, ne sit de illis impunitis quibus modo datur vaga licentia suae viae : sic iste supra se dixit domitum, ubi ait : Gravata est super, etc.
[Aug., Hier.] Non est ergo mirum si adhibito freno sequuntur flagella. Indomitum enim animal iste esse cupiebat : nec Dei voluntate, sed proprio motu se regere volebat, et effrenis in luxuriam prolabi. Ideoque domatur freno et flagello ; atque utinam perdometur! Videndum est enim ne nimium resistendo, indomitus relinqui mereatur et ire in vagam viam quae ducit ad mortem. Vel de futuro potest hoc accipi sic : Hic constringes, et in futuro.
[Hier. et Alcuin.] Multa, erunt, flagella peccatoris. Vel de praesenti simul et de futuro potest accipi, sic : Nolite fieri sicut equus et mulus, quia, multa sunt flagella peccatoris, hic et in futuro ; sperante autem in Domino,
[Gl. int.] qui omnia gratis dat circumdabit undique,
[Cassiod.] ne sit locus hosti misericordia,
[Aug.] quae est in consolationibus. Lex vero in flagellis, Evangelium in consolatione. Et quia misericordia circumdat, ergo vos olim impii et superbi.
- Laetamini in Domino et exsultate, iusti, et gloriamini, omnes recti corde.
Laetamini in Domino,
[Gl. int.] qui prius in vobis laetabamini, et exsultate in Domino, quia iam iusti estis, non meritis vestris, sed gratia qui prius eratis peccatores. Distingue. Laetari est tacita suavitate gaudere ; exsultare, est concitati animi fervore gaudere, et gloriamini quod estis ei subditi, et hoc facite etiam in tribulationibus,
[Aug.] omnes vos, qui estis recti corde, id est non resistentes Deo. Pravi corde sunt qui dicunt Deum vel non esse, vel non iustum esse, vel non regere haec, cum videant malos florere et bonos pati. Recti corde sunt qui dirigunt cor secundum voluntatem Dei, quam suae praeponunt, ut et Christus docuit, dicens, Non sicut ego volo, sed, etc., transfigurans in se suos, ut et ibi : Saule, Saule, quid me persequeris ?
PSALMUS XXXII
PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID.
[Cassiod.] Exsultate, iusti, in Domino. Titulus. In finem, psalmus David. Titulus iste patet, hic autem Propheta misericordiam et potentiam Dei commendat, et facta eius enumerat, agens de operibus creationis et recreationis, ut timeatur potentia, qua creat, et ametur misericordia qua recreat. Intentio. Ad laudem invitat ostendens qui et quem, et quomodo, et quare laudare debeant. Modus. Tripartitus est psalmus. Primo iustos vel rectos laudare monet. Secundo, beatum dicit illum qui ad cultum Dei pervenit, ibi, beata gens. Tertio, quid de praedictis sentiat, subdit, ibi, anima nostra. Ostendens ergo Propheta qui laudare debeant, iustos ad laudem monet, dicens, o
- Exsultate, iusti, in Domino, rectos decet collaudatio.
Iusti, exsultate etiam in adversis, non in vobis,
[Aug.] non in saeculo quod perit, sicut iniusti faciunt, quorum exsultatio finitur cum saeculo ; sed in Domino in quo nihil displicet eis. Placet autem Deo, cui placet Deus, quo permanente permanebit iustorum exsultatio. Et quia exsultare in illo non possumus nisi laudando, inquit, rectos decet collaudatio. Laudat qui rectus est, id est subditus Deo aliter est distortus, curvus laudat Deum quando sibi bene est ; blasphemat, quando male ; rectus vero semper, id est in prosperis et in adversis, ut Iob ; recti ergo sunt qui dirigunt cor suum secundum voluntatem Dei, quae est regula, et praeponunt voluntatem melioris suae voluntati, id est voluntatem omnipotentis Dei voluntati infirmi, voluntatem Dei voluntati hominis. Quantum enim distat Deus ab homine, tantum voluntas Dei a voluntate hominis. Unde hominem gerens Christus, et regulam proponens nobis, et docens, et praestans nobis vivere, ostendit nobis privatam quamdam hominis voluntatem, in qua suam et nostram figuravit, qui caput nostrum est, et ad eum sicut membra pertitinemus. Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste. Haec humana voluntas erat proprium aliquid, et tanquam privatum volens. Sed quia rectum vult hominem esse, et ad illum dirigi, qui semper est rectus, subdit : Non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater, ac si diceret homini : Vide te in me, quia potes aliquid proprium velle, quamvis Deus aliud velit, conceditur hoc humanae fragilitati scilicet aliquid proprium velle, sed statim cogita quid sit supra te, id est Deus, illum supra te, te infra ; illum Creatorem, te creaturam cogita ; illum Dominum, te servum ; illum Omnipotentem, te infirmum : subiiciesque tuam voluntatem eius voluntati, erisque rectus.
[Cassiod.] Ideoque ait, rectos decet collaudatio, non dicit laudatio, sed collaudatio, propter unitatem Ecclesiae.
- Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite ei.
Confitemini. Dixit, qui et quem laudare debeant, hic dicit qualiter, hoc modo, scilicet laudandus est. Confitemini Domino in cithara. Cithara ab inferiori sonat, et ex terra est.
[Aug.] Unde laudare debemus, id est terrena prosperitas et adversitas, quae ab eo sunt nobis. Et est, confitemini Domino in cithara, id est laudate Dominum, sive abundent prospera ; sive occurrant adversa, et in psalterio decem chordarum psallite ei vel illi. Psalterium a superiori reddit sonum, et est decachordum, per quod significatur doctrina caelestis quae de sursum est, et ad caelum te vocat, quae in decem praeceptis breviter ostensa est. Et est, psallite illi in psalterio decem chordarum, id est laudate eum dum attenditis quae superiora vobis dedit scilicet caelestem doctrinam. Vel per citharam intelligitur caro, quae est inferior natura hominis.
[Hier.] Per psalterium intelligitur charitas, quae continetur in duobus mandatis dilectionis Dei et proximi, ad quem pertinent decem mandata legis, tria in prima tabula ad Deum, septem in secunda ad proximum. Et est, confitemini in Domino et cithara,
[Aug.] id est exhibete corpora vestra hostiam vivam mortificando carnem cum vitiis et concupiscentiis. Et, psallite illi in psalterio decem chordarum, id est serviant membra vestra charitati, ubi tria et septem praecepta complentur, in quibus tota lex pendet et prophetae.
[Alcuin.] Et quia non sufficit nisi abundet iustitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, subdit,
- Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione
Cantate ei,
[Aug.] non tantum lingua, sed vita canticum novum, scilicet canticum gratiae, canticum fidei et charitatis,
[Cassiod.] canticum de incarnatione, de qua mundus exsultat, de qua et angeli cantaverunt. Hoc est canticum novum, quod novus attulit homo. Novus enim rex, nova lex. Nova ecce facta sunt omnia.
[Hier., Aug.] Hoc canticum non cantant, nisi homines novi, renovati per gratiam, pertinentes ad Novun Testamentum. Cantate ergo ei canticum novum, et exuite vetustatem et induite novitatem, quia non nisi ad novos pertinet Novum Testamentum.
[Cassiod.] Et bene, non male, psallite ei bonis operibus. Si quaeris quomodo bene, ecce, psallite ei in vociferatione, vel iubilatione, id est in laetitia vel exsultatione ineffabili, ut non possit dici verbis quod intelligitur, et de quo gaudetur,
[Aug.] hoc decet ineffabilem, quem fari non vales, et tacere non debes. Nil ergo restat nisi ut iubiles, id est ut gaudeas corde, et si non verbis, et immensa latitudo gaudiorum metas non habeat syllabarum.
- Quia rectum est verbum Domini ; et omnia opera eius in fide.
Quia rectum est.
[Alcuin.] Hic dicit cur sit laudandus, supra modum laudandi exposuit ; nunc causam, id est cur laudandus sit Deus. Quasi dicat : Ideo laudare debetis, quia verbum Domini rectum est,
[Aug.] id est promissio eius vera est in omnibus et nullum fallit. Unde et fidelis dicitur Deus, sed aliter homo fidelis dicitur. Fidelis enim est Deus, dans homini quod promisit, fidelis est homo credens promittenti Deo, ex promisso vero, Deus est nobis debitor, non ex commisso, quia nihil ei commendavimus, ut debitorem teneamus, cum ab illo habeamus omnia quibus gaudemus. Teneamus ergo fidelissimum debitorem, quia tenemus fidelissimum promissorem ; Et omnia opera eius in fide sunt, id est fidelia. Nihil non promittit, et non reddit, quia.
- Diligit misericordiam et iudicium : misericordia Domini plena est terra.
Diligit misericordiam,
[Aug.] quae est in promittendo et iudicium quod est in reddendo. Vel per verbum intelligitur lex Dei, scilicet. lex Evangelii.
[Gl. int.] Quasi dicat. Ideo laudate, quia est rectum verbum Domini,
[Aug.] id est recta est lex Dei, vel, rectus est sermo Domini, scilicet ad faciendos vos rectos, quod per vos fieri non potestis ; rectus est ergo in se, et rectus in effectu. Et omnia opera eius sunt in fide,
[Cassiod.] quia non nisi in fidelibus operatur ad salutem. Unde in Evangelio : Fides tua te salvum fecit. Vel ita : Verbum Domini rectum est, hoc non mutatur. Et, omnia opera eius, subaudi, sunt recta. Hic distingue,
[Alcuin.] id est quaecunque praecepit operari, sunt recta in se, quod patet positis, in fide. Vel omnia opera quae diligit et aeternaliter remunerat, ex fide procedunt : quae fides quia a Deo est, et omnia opera, bona sunt a Deo. Hoc ideo dicit, ne quis putet se meritis operum ad fidem venisse, cum in fide sint omnia opera quae Deus diligit, id est remunerat. Ideoque laudate, qui non modo praedicta facit ; sed etiam, diligit, quia saepe facit ; misericordiam quae est haec,
[Aug., Alcuin.] id est ex dilectione nostri facit misericordiam, quam nunc praerogat in via, vocando et iustificando. Et iudicium, quod erit in futuro, quo exiget praerogata, quia et ibi bonis et malis secundum merita retribuet, cum usura exigens talenta nobis credita. Vide quia Dominus diligit misericordiam et iudicium, et tu quoque utrumque servare debes, quia utrumque ad te pertinet : alioqui non argueret Pharisaeos Dominus dicens : Relinquitis graviora legis, scilicet misericordiam et iudicium. Cave ergo ne amisso iudicio sis pauperi in mala causa misericors, quia ait tibi Deus tuus : Non accipias personam pauperis in iudicio, ut malam eius causam foveas, et iniquitatem eius contegas. Cuius si parcis saccello, percutis cor, quia remanet iniquum, et ideo fit nequior, quia iustum sibi favere videt. Misericordia Domini, quasi dicat, vere misericordiam diligit, quia misericordia Domini plena est terra, ubique enim peccata dimittuntur hominibus, ubique Evangelium praedicatur. Ideo ait, misericordia Domini, plena est terra. Terram dicit, non caeli, quia caeli non indigent misericordia, ubi nulla est miseria. In terra hominis abundat miseria et superabundat Domini misericordia. Miseria hominis et misericordia Domini, plena est terra ; non caeli, qui non indigent misericordia, indigent tamen regente Domino. Omnia enim indigent Domino, et misera et felicia, quia sine illo miser non sublevatur, felix non regitur, ergo et caeli indigent Domino. Non enim propriam firmitatem sibi ipsi praestiterunt, sed
- Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Firmati sunt caeli
[Aug.] non a se, sed verbo Domini, id est Filio Patris, et spiritu oris eius, id est Spiritu sancto, qui procedit a Filio, qui est os Patris, est solidata virtus eorum, et omnis, non pars tantum, quia nihil a se habuerunt, quasi a Deo fieret supplementum. Nota unum esse opus Verbi, id est Filii et Spiritus sancti. Idem est enim, omnis virtus eorum, et quod firmati sunt. Hoc ergo facit Filius et Spiritus sanctus. Sed nunquid sine Patre ? imo vero Pater per Verbum, et per Spiritum sanctum operatur. Trinitas ergo haec, unus Deus est.
- Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.
Congregans. Adhuc exsequitur de operibus naturalibus ad potentiam pertinentibus,
[Hier.] dicens : et ipse est congregans aquas maris sicut in utre, ad litteram littoribus mare claudit. Et est, ponens in thesauris suis abyssos, secundum illud : Qui producit ventos de thesauris suis. Ergo
- Timeat Dominum omnis terra, ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
Timeat Dominum omnis terra,
[Aug.] id est peccator, ut desinat peccare ; et si non amore, saltem timore. Vel mystice possunt accipi terra, caeli, etc.
[Hier., Aug.] quasi dicat : vere misericordiam diligit, quia terra, id est Ecclesia ubique terrarum, plena est misericordia Domini,
[Aug.] quia ubique Ecclesiae Evangelium praedicatur, remissio peccatorum praestatur, salus ubique annuntiatur. Sed quomodo hoc ? quia caeli, id est apostoli, qui nos conpluunt doctrinis, ut seges Ecclesiae per totum mundum pullulet, Verbo Domini, id est sapientia Patris, firmati sunt, id est plene instructi sunt, cum eo etiam corporaliter conversando, qui est verbum Patris, qui interiori inspiratione et exteriori praedicatione eos docuit. Et post, virtus eorum, quam habebant, est roborata, spiritu oris eius, id est Spiritu Filii, a quo data erat, et non pars, sed omnis, et doctrina eorum et miracula a Spiritu sancto data sunt et confirmata, a quo adeo confirmata sunt, ut cum fiducia inter lupos irent, et cum essent inter eos viverent. Unde tantam virtutem acceperunt, nisi ab eo qui eos misit ? Ecce, inquit, mitto vos sicut oves in medio luporum. Vide quos mittit, et quo mittit. Oves utique mittit, et in medium luporum eas mittit. Unus lupus si mittatur in medium innumerabilium ovium, quae ei resistent ? Quid non turbat ? Omnes devorat, nisi forte quod cito satiatur. Misit vero Chistus infirmos inter saevos, qui eos tenuerunt et tradiderunt potestatibus, atque pressuras intulerunt : sed virtute non sua, sed Spiritus in eis loquentis non defecerunt, sed oves lupos vicerunt ; et mundum lupis plenum, ovibus impleverunt. Saeviebat tunc mare persequentium ingentibus fluctibus, sitiebat terra caelum Dei, modo vero per passionem illorum qui aciem ruperunt glorificatum est nomen Christi, et elevatum est super capita tumentium gurgitum. Unde salsa maris aqua, quae remansit in Christianis, modo saevire non audet ; occultum vero murmur rugit in eis, et intra mortalem pellem fremit conclusa salsugo. Unde subdit, congregans, etc., quasi dicat : Virtus apostolorum firmata est Spiritu Dei, et ea firmata, postea etiam Dominus est congregans aquas, etc. ; quia si postea amaritudo est tecta in pelle, mortalis pestis contegit amaram cogitationen. Modo enim pelli suae mali timentes, tenent intus mala, quae non audent emittere, de quibus profert Dominus : Unde vos emendet qui secreta omnium novit corda. Unde subdit : ponens abyssos, id est valde malos, in thesauris suis, quia tribuit eis ad tempus potestatem qua ea faciant et dicant quibus boni erudiuntur. Et quia adhuc est aqua in utre licet inclusa, ergo timeat Dominum omnis terra, non sit secura et torpens laetitia ; et si gaudet de misericordia, qua plena est terra, timeat ne sit superba laetitia. Ideo, quia aqua est in utre, et in thesauris abyssi. Vel ita, congregans, quasi dicat : firmavit caelos, id est apostolos, et per caelos firmatos est congregans aquas maris sicut in utre,
[Cassiod., Alcuin.] id est congregat et consolidat fluctuantes populos in unitate fidei, spei, et charitatis ; id est in Ecclesia, in qua est caro mortua. Et etiam abyssos, id est profundos tenebris vitiorum, est ponens in thesauris,
[Alcuin.] id est ponit inter eos qui sunt thesaurus, de quibus alios ditat sapientia. Talis fuit Paulus, qui de abysso factus est thesaurus, id est de persecutore apostolus, de cristallo bucella. Et ideo, timeat Dominum, etc. , id est Ecclesia de mari, id est de fluctuanti populo, facta. Vel, thesauris, sapientiae et scientiae suae,
[Cassiod.] id est Scripturis eius, sapientiam eius continentibus, pones abyssos, id est profundas altitudines, ut probet quis pietatis studio scripturas inquirat.
[Hier., Alcuin.] Vel ita, congregans, quasi dicat, caeli, id est apostoli, firmati sunt verbo Dei, et non modo est ipse potens super hos quos diligit et firmat ; sed est etiam congregans aquas maris sicut in utre, id est manifestos Ecclesiae persecutores habet sicut in utre, quia nil nisi permissi faciunt, et ponit sibi eos in thesauris, ut ex eis donet milites suos, dum sinit eos flagellare filios quos recipit. Ergo non eos, sed Dominum timeat omnis terra.
Et differt haec sententia a secunda, quia ibi per aquas maris agit de Christianis malis et haereticis, hic vero de manifestis persecutoribus, ut sunt Iudaei et gentes. Vel ita : Ipse est, congregans aquas maris sicut in utre, id est congregat populos saeculi, in confessione mortificati peccati, ne libere defluant. Et est ponens in thesauris abyssos, quia eis occulta sua servat ad divitias, quae nec oculus vidit, nec auris audivit. Ergo timeat Dominum, non aliud omnis terra. Id est omnis homo. Dico timeat, imo, commoveatur, quasi manu misericordiae Dei.
[Alcuin.] Et dicitur hoc a simili dormientis, qui commovetur ut evigilet, ita et gratia Dei movet ut vigilent, timori admiscendo amorem : quasi dicat :
[Gl. int.] Omnes profecto, inhabitantes orbem, scilicet universam Ecclesiam, id est omnes in perfectione caeterorum fidelium stantes. Commoveantur dico, non ab alio, sed ab eo tantum.
[Cassiod.] Hoc ideo dicit, quia et a diabolo aliquid commovetur ; sed quod a Deo, utiliter commovetur : quod a diabolo, inutiliter.
[Aug.] Ab eo ergo commoveantur, non terroribus hominum, vel cuiusquam creaturae, scilicet leonis, serpentis, diaboli et huiusmodi : si haec saeviunt, Deum time, non ista, quia sub eo sunt omnia. Quid autem de omnibus his timendum est ? nihil.
- Quoniam ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt.
Quoniam ipse dixit et facta sunt,
[Aug.] quasi dicat : Ideo nihil possunt, nisi quod permittit : cupiditatem nocendi per te habes ; potestatem autem nocendi si ille non dat, non habes, quia non est potestas nisi a Deo, sed est mala cupiditas quae non est a Deo : sed illa nihil nocet si ille non permittit a quo est omnis potestas. Ideo Deus homo stans ante hominem, ait : Non haberes in me potestatem, nisi datum tibi esset desuper. Homo enim non habet tantam potestatem, nisi cum acceperit desuper. Nec etiam ipse diabolus, vel unam oviculam potuit tollere sancto viro Iob, nisi prius diceret : Mitte manum tuam, hoc est, da potestatem. Ideo eruditus ipse Iob non ait : Dominus dedit, et diabolus abstulit : sed, Dominus dedit, et Dominus abstulit. Ab eo ergo commoveantur omnes. Ideo ab eo, quia non ea quae timeant alius fecit, sed ipse solus creavit. Quoniam ipse dixit,
[Gl. int.] id est voluit, et facta sunt, id est formata de informi materia ; ipse mandavit
[Alcuin.], id est verbo suo praecepit, et creata sunt informia de nihilo. Et notat in his verbis creationem rerum et formationem. Vel notat creationem et formationem simul et recreationem. Creationem et formationem, primo, cum ait : ipse dixit et facta sunt, id est creata et formata. Deinde recreationem cum ait : ipse mandavit, legem
[Cassiod.] scilicet per prophetas. Et creata sunt, id est creati sunt fideles per eam in bonis operibus.
- Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum : et reprobat consilia principum.
Dominus dissipat
[Cassiod., Alcuin.], quasi dicat : Non tantum malos, quando vult nocere permittit, sed malos quando vult nocere, cessare facit. Et hoc est quod ait : Dominus dissipat, ne habeant effectum consilia contra se facta, et contra suos. Consilia dico, gentium,
[Aug.] id est Iudaeorum, qui non eius, sed suum quaerunt regnum. Et non solum dissipat, sed etiam reprobat cogitationes populorum, id est Iudaeorum qui cogitant de terrenis. Etsi enim multa machinarentur Iudaei ut tollerent nomen Christianum de terra, tamen crevit Ecclesia. Vel distingue inter gentes et populos, ut per gentes intelligas gentilem populum, et populos, Iudaicum. Et est, dissipat consilia gentium, id est gentilis populi,
[Cassiod.] dum idololatriam destruxit. Reprobat autem cogitationes populorum,
[Aug.] id est Iudaeorum, quorum etsi sit completa voluntas occidendo Christum, tamen in resurrectione est reprobata ; et reprobat consilia etiam principum, id est tyrannorum eius saeculi, vel daemonum qui talibus populis quaerunt dominari.
- Consilium autem Domini in aeternum manet ; cogitationes cordis eius in generatione et in generationem.
Consilium autem Domini,
[Aug.] quasi dicat : Illorum consilia reprobat ; sed consilium Domini, quo beatum non facit nisi subditum sibi, manet in aeternum,
[Cassiod.] quia nullo dissolvitur tempore. Et cogitationes cordis eius,
[Aug.] id est cogitationes sapientiae eius, sunt in generatione et generationem, id est non sunt mutabiles, sed aeternae. Vel, consilium Domini manet in aeternum.
[Cassiod.] Incarnationis arcanum, in quo consulit homini, manet in aeternum, ad aeternam salutem obtinendam nobis valet. Et cogitationes cordis eius sunt in generatione et generationem,
[Aug.] id est praedestinatio eius immutabilis est, in qua omnia reposita sunt : quae et sic permanent ut praevisa sunt.
- Beata gens, cuius est Dominus Deus eius ; populus quem elegit in haereditatem sibi.
Beata gens.
[Cassiod.] Secunda pars, in qua dicit beatum illum qui ad cultum Dei pervenit, quod fit temporibus Christianis, in quibus gentes conversae sunt. Hi sunt iusti et recti, quos decet laudatio. Quasi dicat : Consilium Domini in aeternum manet, hoc est consilium Dei, quod beata est gens, etc., id est quod solum illud beatificat, qui ei obedit. Vel ita continua : et quia consilium Domini est in aeternum, ergo haec sola gens de omnibus gentibus est beata, cuius Dominus est Deus eius,
[Aug.] id est quae sibi dominum non elegit, nisi Deum suum, de quo vivit, quem colit. Et ita Deus est eius possessio et haereditas, neque, hoc est a se, sed a Deo est electa, ut ipsa sit Dei haereditas, et inde beata. Unde subdit : et beatus est populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi, quam colit, ut possidendo eam, non sinat esse incultam et miseram. Ecce egens possidet Deum, et eadem possidetur ab eo ; et ita Deus est possessor, et possessio : possessio, quia ex eo vivimus tanquam de pane nostro : possessor, quia excolit nos, ut terram suam, et prava exstirpat, et in utroque non Deus, sed homo proficit. Beata est enim gens, de Deo possessione ; beatus est populus de Deo possessore ; quia non est homo beatus nisi per illud, quod eo melius est, quo se ipse homo melior sit. Si ergo melior te vis esse, quaere quod te melius est, et inde efficieris melior te, et beatus. Illud autem non quaeras extra te, quia in teipso est quod quaeris si beatus esse cupis. Non illud quaeras in corpore tuo, sed in ipso animo tuo quaere quid sit melius, quia beatitudo omnis in animo tuo est, quia animus naturaliter est capax beatitudinis, valens ea frui, et per illuminationem gratiae, quae sit vera beatitudo intelligit, eamque meretur : per cuius illuminationem meretur etiam corpus ei subiectum incorruptionem, ut fiat inferioris reparatio, id est corporis per meliorem, id est per animum. Fit enim corpus melius et gloriosum per animum, qui est melior corpore, et nunquam est homo beatus, per id quod est eo inferius. Ergo per nihil terrenum, nec etiam per aequale, ut per angelos quibus aequabitur humana natura, cum fuerit incorruptubilis facta, sed per id quo melius est animo, quod supra ipsum est. Hic est Deus qui eum fecit, et ipse est beatitudo. Ipsum visurus, ipsum habiturus es, erige ergo te ad illum, quem, cum volueris, habebis, quia ad te venit reformator animi tui, qui ante erat eius formator. Nec fit animus per corpus melior, sed per iustum animum fiet corpus immortale. Iustus vero est animus ex Deo, cuius imago est in eo per quam similis est angelis. Deus ergo hominis summum bonum est.
- De caelo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum.
[Aug.] De caelo ostendit quomodo elegit Deus populum in haereditatem, ita, scilicet, de caelo, id est de Christo homine, Dominus respexit in adventu Filii,
[Cassiod.] et vidit misericorditer non peccata a quibus avertit faciem,
[Aug.] sed omnes filios hominum, id est omnes qui in novam vitam volunt renasci, pertinentes ad filium hominis. Et
- De praeparato habitaculo suo, respexit super omnes qui habitant terram.
De praeparato habitaculo suo.
[Aug.] Id est de habitaculo susceptionis humanae, quod sibi Deus praeparavit,
[Alcuin.] quia non nisi praeparante Patre factum est. Vel praeparato,
[Cassiod.] id est praeviso ad salutem mundi ; respexit Deus,
[Aug.] id est misericorditer vidit, super omnes, ut praesit illis ad regendum eos qui habitant terram, id est per omnes terras. Vel, qui habitant terram, id est carnem excolendo eam respexit. Et vere, quia ipse est
- Qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum.
Qui finxit,
[Aug.] id est, manu gratiae formavit. Et sigillatim corda eorum, singulis singula quaedam dona dans, quia corda singulorum propria dona tribuit.
[Gl. int.] Unde tamen unitas corporis, id est Ecclesiae fiat et ipse est qui intelligit omnia opera eorum, id est, scit quomodo unusquisque utatur eis donis. Vel per caelum et habitaculum possunt intelligi sancti angeli. Et hoc est, de caelo,
[Aug., Alcuin.] id est, de anima iusta et mente angelica, respexit Dominus misericorditer. Et vidit omnes filios hominum. Hoc non mutatur. De praeparato habitaculo. Habitaculum Dei sunt angeli, et omnes quos mittit ad praedicandum, et praecipue apostoli doctrina et gratia sancti Spiritus praeparati ad vocationem aliorum qua misertus est omnium. Et hoc est, de praeparato habitaculo suo, de angelis et omnibus quos mittit ; respexit super omnes qui habitant terram, id est misertus est omnium terram carnis excolentium, quos per eos vocavit ad vitam, et non solum per eos vocavit, sed etiam ipse est qui finxit sigillatim, id est singula corda eorum,
[Cassiod.] id est, qui inspiravit eis omnem bonam voluntatem eorum : et ipse est qui intelligit,
[Aug.] id est secretius et interius videt omnia opera eorum, quo fine fiant, quia apud illum intellectus sunt opera eorum, id est ita noscit intentiones eorum operum, sicut opera ipsa. Vel ad litteram, finxit corda,
[Hier.] id est creavit animas, sigillatim, id est singulas per se ex nihilo, non ex Adam, ut quidam dicunt, putantes animam esse ex anima. Et ipse est qui intelligit omnia opera eius, id est insimul omnes animas agnoscit, et earum actus.
- Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.
Non salvatur.
[Alcum.] Dixit spiritualia esse a Deo, hic subdit quod etiam corporalia a Deo sunt, scilicet corporalis salus, et alia quae continentur in his tribus, scilicet in potentia, in fortitudine corporis, et in divitiis. Quae tria notat per tria verba quae ponit, scilicet rex, gigas, equus. Quasi dicat : Non modo Deus spiritualia dat, sed etiam exteriorem salutem. Nemo enim habet nisi ab eo, quia potens ut rex. Non salvatur, corporali salute, per multam virtutem, id est potentiam suam, gigas, id est superbus aliquis, extollens se contra Deum, et fortis viribus corporis ut gigas, non salvabitur in multitudine virtutis suae, nec etiam dives salvabitur in divitiis suis, quod in equo notatur. Unde subdit :
- Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.
Fallax equus.
[Aug.] Equus est animal in cuius velocitate et virtute confiditur, per quem figurate quaelibet amplitudo saeculi accipitur, unde superbitur : sed quanto in ea altius erigeris, tanto gravius cadis.
[Cassiod.] Ideoque congrue equus humana felicitas dicitur, quae homines vehit, et dum nimis properat cadit, ut equus, et sessorem perdit. Lege litteram, et ab inferiori assume autem [f. altiorem.], quasi dicat : Non modo in potentia vel viribus non est salus, sed etiam equus fallax ad salutem, id est superba potentia mundanae felicitatis fallit et mentitur homini de salute exteriori. Nam sessor eius non salvatur in mult. virt. suae,
[Hier.] id est insessor eius non salvatur per eam. Et equus est corpus hominis, quod quantumcunque sit speciosum et formatum bene, tamen fallax est ad salutem, spiritualem, vel corporalem. Vel ita : Non salvatur, agit hic de spiritualibus. Sicut enim supra dixit, quomodo fiant iusti a Deo per gratiam, ita et hic dicit quod plus quam facti sunt, ab eodem adiuvantur, et in bono conservantur. Quasi sic dicat : Fiunt iusti, sed nec facti, sua virtute salvantur, quia, non salvatur rex, etc. Vel ita continua, quandoquidem bona voluntas, et omnia bona sunt a Deo.
[Aug.] Ergo quicunque, rex scilicet, qui carnem suam regit, mortificans vitia, concupiscentias eius, non salvatur per multam virtutem suam, id est si virtute sua praesumit, imputans sibi et non Deo, quia non consequetur praemium ex sua virtute. Et gigas, scilicet quisquis militat contra diabolum, vel concupiscentiam suam, non salvabitur in multitudine virtutis suae, id est si fortitudini suae tribuit, et non Deo : fallax, quasi dicat : non salvabitur in virtute sua, sed potius si ascendit in equum, id est in superbam opinionem, quasi sua virtute salvetur, fallitur ; quia equus, id est superba opinio, est fallax ad salutem ; fallitur enim quisquis qui per se vel per hominem putat salvari, quia non salvabitur : etiam si sit non dico in parte, sed, in abundantia virtutis suae, ita ut eam sibi tribuat. Unde ergo salvi ?
- Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia eius.
Ecce oculi Domini. Vel ita iunge : in sua virtute nullus salvatur,
[Cassiod.] sed ecce unde est salus : Oculi Domini, id est dilectio Dei, scilicet respectus deitatis, quae protegit, sunt super metuentes eum, non super de se praesumentes, et in eis qui sperant, non in virtutibus suis, vel meritis, sed in misericordia eius. Nota quod timere Deum et sperare semper coniuncta sunt. Ad hoc autem sunt oculi Domini super timentes et sperantes,
- Ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
Ut tandem eruat a morte animas eorum, dans eis vitam aeternam, et hic interim alat eos verbo et aeterna veritate, qui sunt in fame iustitiae, id est, esuriunt et sitiunt iustitiam.
[Cassiod.] Haec sunt duo vota fidelis, quae hic notantur, scilicet, ut in iudicio eripiatur a morte aeterna : et hic spiritualibus alatur, ubi est indigentia bonorum. Vel de praesenti totum accipitur, ut eruat a morte, hic, animas eorum, et non corpora ; et alat eos in fame. Haec non mutantur.
PARS. II.
- Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est.
Anima nostra.
[Alcuin.] Tertia pars, ubi ostendit quid de praedictis sentiat. Et est hic quasi conclusio praedictorum.
[Aug.] Quasi dicat : Modo alit nos in fame, ut autem post perfecte saginetur, anima nostra escis incorruptibilibus, sustinet Dominum. Vel ita continua, eruat a morte, hoc exspectans anima nostra sustinet Dominum : vel ita dico, eruat animam ; nam ideo anima nostra interim sustinet Dominum, id est patiens est. Et potest sustinere quoniam ipse est adiutor noster, dum conamur ad Deum, et protector, dum hosti resistimus.
- Quia in eo laetabitur cor nostrum ; et in nomine sancto eius speravimus.
Quia in eo, etc.
[Gl. int.] Quasi dicat ideo sustinendum quia cor nostrum laetabitur tunc piene in eo,
[Aug.] non in nobis, ubi est inopia ; et speravimus nunc nos venturos ad Deum in futuro, non meritis nostris, sed in nomine sancto eius, id est quia nobis absentibus per fidem misit nomen suum, id est Filium. Deinde subdit orationem :
- Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
Fiat misericordia tua. Quasi dicat : Et sicut speravimus fiat misericordia tua, Domine, super nos, id est, per misericordiam tuam impleatur in nobis, scilicet ut in futuro laetemur in te. Quo merito ? Ecce quemadmodum speravimus in te, spes enim non confundit. Vel ita :
[Cassiod.] quia in eo, quia dixerat nos sustinere, ne quis mussitet de patientia, subiicit munus, scilicet quod laetatur hic in Domino ; quasi dicat ideo sustinendum, quia cor nostrum, dum sustinemus, laetabitur in eo,
[Aug.] non in nobis, ubi magna inopia est sine illo ; et speravimus in nomine sancto eius,
[Cassiod.] scilicet in nomine Christi, quem patienter Propheta laetus venturum sustinuit. Per hoc autem quod speravimus notat continuum tempus spei, qua antiqui iusti adventum Christi desideraverunt, donec venit : quia non est fas desinere a spe, donec impleatur. Sequitur : Fiat, quasi dicat : sicut speravimus, ita fiat misericordia tua, Domine super nos. Christi incarnationem impleri desiderat Propheta, ut perfectus possit esse. Quo merito ? Quemadmodum, quasi ita fiat, et per hoc fiat, quia speravimus non in alio, sed in te. Hoc ideo dicit, ut omnis superstitio et pravitas excludatur.
PSALMUS XXXIII
PSALMI TITULUS : PSALMUS DAVID CUM MUTAVIT VULTUM SUUM CORAM ABIMELECH, ET DIMISIT EUM, ET ABIIT.
Benedicam Dominum. Titulus. Psalmus David cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit.
[Aug.] Titulus iste attentos facit, et pulsantes desiderat. Et est tractus de historia libri Regum, ubi scriptum est quod cum fugeret David Saulem persecutorem suum, contulit se ad Achis regem Gech, id est cuiusdam gentis vicinae regno Iudaeorum, ibique latitabat ut persecutorem Saul evitaret. Suggestum est autem illi regni quod illum apud se haberet, qui magnam receperat gloriam in populo Iudaeorum. Et dictum est illi : Iste est David cui chorum fecerunt mulieres Israelitae, dicentes : Saul percussit mille, et David decem millia. Quibus auditis David sensit invidiam, et timuit regem. Cum enim propter hanc gloriam invidere coeperit illi Saul, valde metuendum erat David ne et ille rex ad quem confugerat vellet opprimere eum quem posset de vicino hostem habere, si salvum servaret.
[Hier.] Ad quem etiam Saul nuntios miserat, quibus Achis traderet David, ut ad se ducerent eum, quem volebat occidere ; sed misericordia Dei providente, et viam evadendi monstrante, per figurationem furoris evasit
[Aug.] Mutavit enim vultum suum coram Achis, et affectabat et tympanizabat ad ostia civitatis, etiam ferebatur manibus suis, et procidebat ad ostia portae, et salivae decurrebant super barbam eius. Quem cum vidisset rex Achis, ait servis : Ut quid mihi istum abreptitium adduxistis ? Nunquid intraturus est domum meam ? Et sic illum dimisit, proiiciens illum, et abiit inde David incolumis. Ad hanc historiam videtur pertinere titulus : nec discordat, nisi quod qui hic dicitur Abimelech, idem proprie Achis vocabatur, sicut in historia legitur.
[Alcuin.] Sed Esdras propter sacramentum nomen mutavit, nec putetur sola historia narrari. Omnia enim in figura contingebant illis.
[Aug.] Sciendum ergo quod David Christum, et vultus mutatio mutationem veteris sacrificii in novum significat.
[Alcuin.] Vetus autem sacrificium dicitur vultus, quia indicabat voluntatem Dei, in signo. Abimelech interpretatur patris mei regnum Luc. I), et significat Iudaeos, qui erant regnum patris sui, scilicet David, qui fuit pater Christi, secundum carnem, iuxta illud : Et dabit illi Deus sedem David patris sui.
[Aug.] Ecclesia est regnum non David patris sui, sed Dei Patris. Achis vero interpretatur quomodo est, per quod significantur tardi illi discipuli, quibus cum diceret Dominus : Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis ; aestimaverunt illi quod particulatim carnem daret ad manducandum, dicentes : Quomodo hic potest nobis carnem suam dare ad manducandum ? Durus est hic sermo. In hac quoque mutatione vultus affectabat Christus, id est affectu compassionis plenus erat, quia compassus est nobis usque ad mortem, et tympanizabat, quia extensus in cruce sicut corium in ligno. Et hoc ad ostia civitatis, id est ad corda Deo clausa, ut ea per crucem aperiret, ferebatur manibus suis, quod non ad litteram potest accipi ; sed tunc manibus ferebatur, cum corpus et sanguinem suum in Coena apostolis porrexit, in quo humilitatem hominibus commendavit. Salivae decurrebant in barbam, id est verba infantilia, et infirma dicentis : Hoc est corpus meum, tegebant virtutem eius, quae per barbam intelligitur. Et per haec omnia procidebat ad ostia portae, id est humiliabat se ad initium fidei nostrae ; ostium enim portae initium est fidei, unde incipit Ecclesia, et pervenit ad speciem.
Et est sensus tituli :
[Gl. int.] Psalmus iste attribuitur David, id est Christo, quia loquitur et in eo Christianus. Verba enim huius psalmi, et membris et capiti conveniunt. Psalmus dico agens de hoc quod fecit, cum mutavit vultum suum,
[Aug.] id est, vetus sacrificium in novum, quam mutationem in Coena ostendit, dum in Coena corpus suum et sanguinem discipulis docens humilitatem commendavit. Mutavit dico coram Abimelech, id est coram Iudaeis ; et dimisit eum, David Abimelech, id est Christus dimisit Iudaeos, et abiit ad gentes, ita etiam coram Achis mutavit, id est coram ignaris discipulis. Et Achis, vel Abimelech, dimisit eum, David. Et abiit, id est illi ignari discipuli dimiserunt Christum, pro mutato sacrificio, et abierunt retro. Vel Christus abiit ab illorum cordibus ; ad litteram, et patet de David. Quod mutavit vultum suum coram Abimelech, et Abimelech dimisit eum, et David abiit incolumis. Et est iste psalmus secundus eorum qui per imperfectum scribuntur alphabetum. Intentio.
[Cassiod.] Monet ad novum sacrificium accedere mente, non pede.
[Cassiod.] Modus. Quatuor sunt partitiones : Prius Propheta summatim laudem praemittit, monens mansuetos ad idem. Secundo, ad communionem novi sacrificii fideles hortatur, ibi, accedite. Tertio, incipientes monet a quibus abstineant, ibi, venite. Quarto, agit de retributionibus bonorum et malorum, ibi, oculi Domini. A laude itaque incipiens, ait Christus, et in eo Christianus.
- Benedicam Dominum in omni tempore : semper laus eius in ore meo.
Benedicam,
[Hier.] id est laudabo, Dominum
[Aug.] corde, ore, opere ; et hoc non tantum in prosperis,
[Gl. int.] sed in omni tempore, prosperitatis et adversitatis, quod non tempore prioris vultus, id est veteris sacrificii fiebat, quando carnales pro carnalibus serviebant.
Nota quod hunc versiculum cantat Ecclesia in sexta, qua hora passus est Christus, et levatus in cruce ; et sol fervet, quia Christi passio ex fervore charitatis prodiens, nobis causa est et materia laudandi Dominum dilectione intentissima,
[Cassiod.] et laus eius erit in ore meo ut alios instruam.
[Aug.] Et hoc semper, quia omnia quae cogitat vel dicit, sine culpa sunt ; et ita laus Dei semper in eo est. Sed quia hoc nequit nisi humilis humilitatem commendans, subdit : et
- In Domino laudabitur anima mea ; audiant mansueti, et laetentur.
Anima mea laudabitur,
[Cassiod.] hic non in me, vel in exterioribus,
[Aug.] sed in Domino : sua enim laus est praedicatio Domini sui, ut bonus famulus de bona fama domini gloriatur.
[Gl. int.] Qui in Domino non vult laudari, non est mansuetus, sed superbus. Vel de futuro potest accipi, quasi dicat : benedicam, unde in futuro, in Domino laudabitur anima mea, hoc autem audiant mansueti,
[Cassiod.] non docti, non ieiunantes, quia sunt superbi ;
[Aug.] sed mansueti, qui temperantiam habent omnium rerum, qui sunt leni animo, qui enim non mansuetus est irascitur.
[Gl. int.] Audiant dico et non tristentur de hac mutatione, sed laetentur, quia res iucunda est animae.
[Cassiod.] Et quia spiritualis gratia non vult sola facere quod multis proficit : ideo vocat alios, dicens : Et, o vos mansueti,
- Magnificate Dominum mecum ; et exaltemus nomen eius in idipsum.
Magnificate Dominum.
[Aug.] Ex fervore charitatis hoc dicit. Magnificate dico mecum, non enim arcta res est, omnibus ipse sufficit, et exaltemus omnes nomen eius in idipsum, id est in unum, ut ab omnibus fiat unum.
[Cassiod.] Ut omnes invitatos traheret, dicit quae bona sibi inde evenerunt, subdens :
- Exquisivi Dominum, et exaudivit me ; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
[Aug.] Exquisivi intus munda conscientia, non aurum, non aliud, sed Dominum ipsum, et exaudivit me, per quod patet quod qui non auditur, ipsum non quaesivit, et ex omnibus tribulationibus meis : hoc ideo dicit, quod post mundum cor, et mundam conscientiam restant tribulationes ; sed ex omnibus, dicit iste sanctus, eripuit me, id est futuro eripiet, cum mortale hoc induerit immortalitatem.
[Cassiod.] Ideo dici ex omnibus universaliter, quia non possunt dici particulariter, id est singillatim, quanta impetravit, id est de quantis eripi impetraverit, qui non aliud quam Deum quaesivit.
Pars II.
- Accedite ad eum, et illuminamini ; et facies vestrae non confundentur.
Accedite.
[Cassiod.] Secunda pars, praemissis laudibus iam particulatim de novo vultu admonet sanctos,
[Alcuin.] quos ad communionem veri sacrificii hortatur,
[Cassiod.] quasi dicat : Dico magnificate, et si in primis iniucundum videtur, accedite propius ad eum. Hortatur alios dicens, quod ipse probavit.
[Aug.] Vel ita iunge, dico, magnificate : et quo ordine ?
[Alcuin.] Ecce. Accedite ad eum,
[Aug.] fide inhaerendo, et duobus pedibus geminae charitatis currendo ; et percipiendo illum, illuminamini, ne fiatis caeci sicut Iudaei, qui de Crucifixo tenebrati sunt : nos manducando Crucifixum et bibendo, illuminamur. Et post lumen facies vestrae,
[Cassiod.] id est mentes, non confundentur in futuro iudicio, et non frustrabuntur mente, decepti enim erubescunt, vos autem impetrabitis. Vel hic etiam in praesenti, mentes vestrae, non confundentur, in adversis.
[Aug.] Quidquid enim hic fiat iusto, non erubescit, quia etsi apud homines iudicatur inferior inimico, tamen semper est superior apud Deum. Superbus vero in adversis erubescit, quia ad Dominum non accessit.
[Gl. int.] Vel si accesseritis fide, mentes vestrae non confundentur, sicut eorum qui cum audissent Christum daturum carnem suam ad manducandum, dixerunt : Durus est hic sermo Ioan. VI), et confusi retro abierunt.
- Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum ; et ex omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
Iste pauper,
[Hier.] quasi dicat : Vere accedentes non confundentur, quia iste pauper, id est spiritualis pauper, scilicet, ego David, vel Christus, vel Ecclesia clamavit, et Dominus exaudivit eum.
[Aug.] Hic ostendit quomodo exaudiaris, scilicet si fueris pauper spiritu ; dives non auditur. Sed hoc modo fit exauditio, scilicet si quis pauper sit spiritualis :
[Cassiod.] hinc est qui accedit ad Deum, et illuminatur : nec erubescit, quia quando clamat, liberatur ab omnibus angustiis saeculi, dum iam transit ad Deum, et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum, in obitu transeuntem ad se. Sed quomodo hoc ? Ecce :
- Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
Immittet angelus Domini. Vel ita continua.
[Alcuin.] Dico accedite, et sicut iste pauper clamavit et exauditus est, eodem modo angelus Domini,
[Aug.] id est Christus, qui est angelus magni consilii, vel aliquis angelus de caelo, qui est Ecclesiae vallum,
[Hier.] vel homo, qui est minister volutatis Dei, immittet,
[Cassiod.] id est, immissionem faciet in circuitu pure, timentium eum, ut muniat hic eos ; et in futuro eripiet eos.
[Alcuin.] Alii interpretes qui concordant huic sensui transtulerunt sic : circumdat angelus Domini in gyro timentium eum.
[Aug.] Aliqui vero mendosi codices habent : immittit angelum Dominus, etc.
- Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus ; beatus vir qui sperat in eo.
Gustate.
[Aug.] Hic aperte agit de sacramento quod ferebatur manibus.
[Gl. int.] Quasi dicat : Non solum accedite, ut credatis, sed gustate carnem et sanguinem Christi, et sic videte,
[Cassiod.] id est intelligite quoniam suavis est Deus,
[Alcuin.] id est dulcis cibus, qui est vita sumenti, pellens omnes molestias in futuro.
[Cassiod.] Deus enim vita est, et veritas.
[Aug.] Et quia Deus est vita, et caro, quam sibi univit, est vivificatrix. Si autem haec nondum intelligis, regnat in te Achis, id est ignorantia, et abiit a te David, id est Christus, veritas. Beatus, etc., quasi dicat : dico gustate, et sperate in eo quod gustatis, quia beatus erit vir qui sperat in eo quod gustat ; per hoc sperate, id est vitam aeternam, in futuro. Vel ita : beatus, quasi dicat suavis est Dominus, et sperate in eo, quia, beatus est, etiam nunc, vir qui sperat in eo ; miser qui sperat in se, vel in aliis hominibus.
[Gl. int.] Sed qui sperat in eo, iam beatus est, quia eum iam habet in spe qui est omne bonum. Et quia vult omnes sollicitos esse, addit : Et, o vos,
- Timete Dominum, omnes sancti eius, quoniam non est inopia timentibus eum.
[Gl. int.] Omnes sancti eius, timete Dominum,
[Cassiod.] ut qui stat, videat ne cadat.
[Hier.] Et addit omnes, ut nullus, licet bene meritus, abhoc desistat, non securitatem praesumat. Ideo, timete Dominum, quoniam non est inopia temporalium timentibus eum. Alii aliquo indigent, sed non sui, quibus ipse ait : Primum quaerite regnum Dei et haec omnia adiicientur vobis Matth. VI).
[Aug.] Pascebat Dominus contemnentem se, et deseret timentem se ? ne ergo deseras Deum, ne famem patiaris. Multi enim ideo deserunt Deum, ne inopes sint.
[Alcuin.] Sed promittit, non superflua sed necessaria, quia timentibus Deum nihil deest, sed
- Divites eguerunt et esurierunt : inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
Divites saeculi,
[Gl. int.] id est superbi, eguerunt et esurierunt, quia etiam pane temporali egent, et inediam patiuntur interdum. Vel potius de spiritualibus bonis hic accipiendum est.
[Cassiod.] Quasi dicat : Ideo timete, quoniam non est inopia, spiritualis, et veri boni, timentibus eum ; sed divites saeculi, scilicet superbi, eguerunt bonis interioribus : Non enim putare debes hoc dici de terrenis quae nullius pretii sunt, sed de spiritualibus.
[Aug.] Respice enim multos divites iniquos mori in divitiis suis, nec factos fuisse pauperes cum viverent ; sed inter magnas copias divitiarum usque ad ultimum vitae perduci, et exspirare in lectis eburneis circumfluente familia, et magnificam celebrari pompam funeris, ac pompato funere ad tumulum deduci a suis. Ne ergo te fallat hic Scriptura : de spiritualibus hic accipe quod ait : divites eguerunt,
[Cassiod.] quia fidem non habent quae est substantia sperandarum rerum. Et esurierunt,
[Alcuin.] quia corpore Domini non satiantur. Quid enim habent, qui Deum non habent ? Vel, divites eguerunt, id est carebunt in futuro summo bono, id est Deo, licet esuriant, id est desiderent.
[Gl. int.] Unde subdit, et tamen esurierunt, id est desideraverunt, dote naturae. Inquirentes autem.
[Cassiod.] Quasi dicat : divites eguerunt, sed, inquirentes, id est toto studio quaerentes, Dominum, non aliud, non minuetur omni bono, id est sine minutione habebunt bonum quod est omne bonum, quia in Deo sunt omnia bona, quia omnium auctor est et plena sufficientia.
Pars III, διάψαλμα,
- Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos.
Venite.
[Cassiod.] Tertia pars. Tractatis supra Ecclesiae sacramentis, admonet iam eos, quasi qui extra sunt, id est incipientes qui prima fidei rudimenta accipiunt, a quibus abstineant. Quasi dicat : Dico timete, ut autem sciatis timere, o filii, scilicet discentes. Mos enim propheticus est, discipulos vocare filios. Venite,
[Hier.] fide audite me, id est discite a me, et ne nomen timoris horreatur, addit, docebo vos filios,
[Cassiod., Gl. int.] quos non docerem nisi rem utilem, scilicet timorem Domini, qui est initium sapientiae.
[Hier., Gl. int.] Quasi dicat : Discite timorem, et debetis, quia in hoc est vita, quod ita ait :
- Quis est homo qui vult vitam ? diligit dies videre bonos ?
Quis est homo qui vult vitam aeternam ? et qui diligit videre dies bonos qui nunquam sunt in hoc saeculo ?
[Aug.] Hoc omnes fatentur se velle, bonam rem volunt, sed non in regione eius quaerunt illam. Velut si aliquem iustum quaereres, sed non in patria ubi habitaret, diceretur tibi : Bonum virum et magnum quaeris, sed noli quaerere hic, ubi non invenies eum ; ita quaeramus et nos vitam, sed non hic. Et quasi dicat aliquis : quare hoc quaeris ? respondet :
- Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
Prohibe linguam, ostendens quomodo debent timere.
[Alcuin.] Quasi dicat : tu quicunque es, qui vitam aeternam cupis, hoc modo time, scilicet prohibe linquam tuam, de qua Salomon ait in Proverbiis : Mors et vita in manibus linguae, amalo omni,
[Hier.] ne mala loquaris aperte prohibe labia tua ne loquantur dolum, id est ne bona dolose loquantur.
[Gl. int.] Nota quod dicit prius cohibe linguam quam labia,
[Cassiod.] quia cum loqui volumus ante commovemus linguam, et post labia linguae motum sequuntur.
- Diverte a malo et fac bonum, inquire paoem, et persequere eam.
Diverte a malo et fac bonum,
[Aug.] id est nulli noceas facto. Et quia hoc non sufficit, addit, et fac bonum. Parum enim est ut non exspolies vestitum, sed vesti nudum. Si non exspoliaveris, declinasti a malo ; sed non facies bonum, nisi nudum vestieris, et peregrinum in domo tua susceperis.
[Cassiod.] Duo ergo bona sunt, diverte a malo et fac bonum. Illud vitat culpam ; hoc meretur palmam.
Et nota quod est quidam declinandi a malo modus, quo tantum poena vitatur ; et est quidam quo etiam vita aequiritur. Si enim quis nulla occasione provocatus ad malum, a malo opere declinat, vitavit utique poenam quam incurrisset, si illud amisisset. Si vero ab inimico invisibili vel visibili provocatus vel laesus malum non reddit, vel malo non consentit, a malo declinavit, et palmam promeruit. Vel ita : Diverte a malo,
[Hier.] id est destrue vitia in te ; et fac bonum, id est aedifica virtutes ; et sic inquire pacem,
[Cassiod.] id est desidera, ut pax sit spiritui tuo cum carne. Ideo autem dicit inquire, quia hic nunquam est iusto plena pax cum corpore suo, sed semper pugna est cum vitiis. Ideo praecipit hic pacem semper inquiri, etsi hic plene haberi non possit. Unde subdit : Et persequere eam fugientem, id est persevera inquirendo. Aliter enim in futuro non capietur. Vel, inquire pacem,
[Aug.] id est Deum ipsum, qui est pax nostra. Et quia hic non habebis, persequere eam, in caelum quo praecessit.
Pars IV.
- Oculi Domini super iustos ; et aures eius in preces eorum.
Oculi Domini.
[Cassiod.] Quarta pars, ubi agit de tribulationibus bonorum et malorum, ne in periculis iustus aliqua dubietate mollescat. Quasi dicat : Dico, diverte a malo, inquire pacem, et ne ex infirmitate tua dissidas, quia oculi Domini,
[Aug.] id est respectus misericordiae Dei, sunt super iustos, etsi ut medicus secat et urit, per quod videtur non exaudire, sed hoc facit ut sanet, et pariat in sempiternum ; et aures eius sunt in preces eorum, ut quod petunt det,
[Gl. int.] scilicet gratiam pro gratia. Et nota quod non ait ad preces ; sed in preces,
[Cassiod.] in quo notatur celeritas audiendi dum in ipsis auditor habitat.
[Aug.] Sed forte dicit malus : Secure facio mala, quia non super me sunt oculi Domini ; ad iustos Deus attendit, me non videt. Ideo subdit :
- Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
Vultus autem.
[Cassiod.] Quasi dicat : Iustos respicit Deus, sed nec malus putet se nesciri, quia vultus Domini, id est cognitio Dei, est super facientes mala ; non tamen respicit eos misericorditer, scilicet ut exaudiat, sed cognoscit ut puniat. Unde subdit : ut perdat de terra viventium memoriam eorum,
[Alcuin.] scilicet ut nec mentio, id est intercessio, fiat pro eis inter bonos. Adeo placet eis iustitia Dei. Unde in Evangelio ait Abraham ad divitem : Chaos firmatum est inter nos et vos, ut boni non possint transire ad eos cum passione aliqua propter confusionem peccatorum quae admiserunt. Et vere oculi Domini super iustos, quia
- Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos ; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Iusti antiqui,
[Gl. int.] sicut Abraham et caeteri, clamaverunt pro liberatione sua ad Dominum, et Dominus, id est Christus, exaudivit eos in sua resurrectione ; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos, quando captivam duxit captivitatem Ephes. IV), vel corporaliter liberavit,
[Aug.] ut tres pueros in camino flamma laedere non potuit, in quorum laudibus ignes friguerunt ; sic et alios liberavit.
- Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
Iuxta est Dominus.
[Alcuin.] Quasi dicat : Sicut in Veteri Testamento exaudivit Dominus iustos, sic etiam et in Novo Testamento iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, non omnibus tribulatis corpore, sed tribulatis corde, scilicet qui terunt duritiam cordis, et humiles spiritu, non verbis salvabit : quod necesse est, quia
- Multae tribulationes iustorum ; et de omnibus his liberabit eos Dominus.
Multae tribulationes. Vel de modernis iustis potest accipi, et de spirituali liberatione qua liberati sunt,
[Cassiod.] non ut tribulationes non sentirent, sed ut fortiter tolerando non succumberent. Et hoc est, clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos :
[Aug., Alcuin.] sic exaudivit, quod liberavit eos, non corporaliter, sed dando eis patientiam. Et hoc est quod subdit, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos, saltem spiritualiter. Et vere liberavit ; nam pronus est ad hoc. Et hoc est quod ait, iuxta est Dominus, vel allusio est ad hoc quod dixerat, clamaverunt, quasi dicat illi : Clamaverunt. et Dominus iuxta est his qui tribulato sunt corde.
[Aug.] Altus quidem est Dominus, sed vicinatur humili, et non se erigenti. Unde subdit : Et humiles spiritu salvabit, hoc non mutatur. Multae tribulationes, quasi dicat : Humiles salvabit, non utique sic ut nihil patiantur, quia tribulationes iustorum
[Cassiod.] multae sunt, quia a diabolo et invidis hominibus, et a seipsis. Qui ergo non patitur non est iustus, quia multae sunt tribulationes iustorum :
[Aug.] econtra pauciores iniquorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus in futuro. Dominus, potens liberator : interim vero
- Custodit Dominus omnia ossa eorum ; unum ex his non conteretur.
Dominus custodit omnia ossa eorum, id est firmamenta fidei, scilicet patientiam et alias virtutes ; et unum ex his non conteretur,
[Aug.] id est nec etiam patientia peribit : quod signatum est in agno paschali, de quo dicitur in Exodo : Os non frangetis ex eo Exod. XII) : quod impletum est in Domino nostro Iesu Christo, cuius crura non sunt fracta in cruce, et impletur in sanctis suis, quorum patientia in tribulationibus exercetur, sed non vincitur.
- Mors peccatorum pessima ; et qui oderunt iustum delinquent.
Mors peccatorum, quasi dicat : Iustos custodit Dominus, et liberabit,
[Aug.] sed mors peccatorum non solum est mala, sed et pessima, quia rapit ad gehennam. Etsi enim in divitiis, et odoribus et lamentis hominum finiatur, tamen pessima est, quia in peccatis est, et ad infernum trahit. Et dicit hoc contra illud quod de bonis dixerat, liberabit eos. Et quia omnes sunt peccatores, determinat quorum peccatorum mors est pessima, dicens : et qui oderunt, etc. Et quasi quis diceret : Quorum peccatorum mors est pessima ? respondetur : Non omnium, quia omnes sunt peccatores ; sed eorum qui oderunt iustum, id est Christum, qui iustificat, per quem qui non reconciliatur, perit ; illi enim delinquent, id est Dominum derelinquent, odiendo bonum, et est contra illud quod supra dixit de bonis, scilicet custodit Dominus omnia ossa eorum.
- Redimet Dominus animas servorum suorum ; et non delinquent omnes qui sperant in eo.
Redimet Dominus.
[Cassiod.] Quasi dicat : Mors peccatorum est pessima, sed redimet Dominus pretio mortis animas, non libertorum, id est eorum qui de servis Dei facti sunt liberi sui, sed servorum suorum sibi obedientium, et omnes qui sperant in eo, quamvis sine peccato non sint, tamen non delinquent,
[Rem.] id est non peccabunt ad mortem. Iste est enim modus iustitiae humanae, ut vita mortalis quantumlibet proficiens, quia sine peccato esse non potest, in hoc non delinquat id est per hoc mortale delictum caveat, dum, id est quia sperat in eo in quo est remissio peccatorum.
PSALMUS XXXIV
PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS IPSI DAVID.
Iudica, Domine. Titulus. In finem, psalmus ipsi David.
[Aug.] Per David qui interpretatur manu fortis, vel desiderabilis aspectu, intelligitur Christus, qui vincendo diabolum est manu fortis : vitam aeternam promittendo, est visu desiderabilis. Quid enim fortius illa manu, quae hostem stravit, non armata ; sed in ligno clavis transfixa ? Quid desiderabilius eo, in quem angeli desiderant prospicere ? quem et martyres non videntes voluerunt mori, ut ad illum videndum mererentur pervenire ? Ipse ergo vere desiderabilis est, dum vitam promittit, quod in hoc psalmo agitur. Hic enim Christus invocat Deum contra tribulatores capitis et corporis, et per tribulationes omnibus vitam promittit. Et est sensus : Psalmus iste dirigens nos in finem attribuitur ipsi David, id est Christo, qui hic loquitur, nunc in persona sua, nunc in persona corporis.
[Cassiod.] Et est iste psalmus secundus eorum qui late agunt de passione Christi. Intentio. Monet ut adversa feramus. Modus. Tripartitus est psalmus. Primo incipit ab oratione, pro utraque parte orans, id est pro se, et pro adversariis cum commemoratione culpae eorum. Secundo praemittens de spe boni et gaudio, narrat quam maligne erga Christum fecerint, ibi, anima autem. Tertio de fructu passionis agit, promittens confessionem totius Ecclesiae, ibi, confitebor tibi. Incipiens itaque ab oratione in persona sua et suorum membrorum, ait : O
- Iudica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me.
Domine, iudica,
[Cassiod.] condemna nocentes me voto ; et expugna,
[Aug.] id est vince, impugnantes me actu. Ecce Deus pro nobis pugnat. Si Deus pro nobis, quis contra nos ?
- Apprehende arma et scutum ; et exsurge in adiutorium mihi.
Apprehende.
[Gl. int.] Hoc prius ex persona menbrorum legitur. Quasi dicat : Dico, expugna, sed quomodo hoc ages ? Apprehende pro me arma et scutum. Magnum spectaculum est videre Deum armatum pro te.
[Aug.] Qui habet arma et scutum armis hostes percutit, scuto nos protegit. Sed quid est scutum Dei, et quae sunt arma eius ? Scutum est protectio bonae voluntatis Dei, qua nos defendit. Unde alibi : Ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Arma Dei nos sumus, quia ut nos ab eo, ita ipse armatur de nobis, quibus percutit inimicos. Et est, apprehende arma et scutum,
[Cassiod.] id est ita adiuva et muni nos tua bona voluntate, ut et inimicos percutiamus, et ab eorum iaculis protegamur. Vel arma Dei dicit animam iusti, vel Christi,
[Alcuin.] qua hostes debellavit, quae nil agit, nisi Deus pugnet de ea. Ideo ait, apprehende arma et scutum, id est animam Christi sic rege et defende, ut per eam adversarios debelles, et nos protegas. Et exsurge in adiutorium mihi.
[Aug.] Dicit Deus dormire, dum nos dormimus ; et exsurgere, dum nos vigilamus et excitamur. Unde alibi : Exsurge, quare obdormis, Domine ? Unde in Evangelio legitur quod dormiebat Iesus in navi, et tunc fluctuabat navis : si vigilaret, non fluctuaret. Navis cor tuum est, aliquando ergo dormit Deus in navi, id est fides in corde tuo tepescit ; et tunc fluctuat navis. Observa naufragium, et excita Christum dormientem, id est fidem : quae si vigilaverit fiet tranquillitas. Recedent enim tentationes omnes, aut certe nihil valebunt, quando Christus, id est fides tua, vigilaverit in corde tuo. Dic ergo : Exsurge, id est innotesce, appare, sentire in adiutorium mihi, et in alios
- Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me : dic animae meae : Salus tua ego sum.
Effunde frameam,
[Hier.] id est multiplica vindictam, et adversus eos qui persequuntur me, id est visibiles et invisibiles hostes, conclude, id est fac conclusionem, ne evagentur tibi nocendo.
[Aug.] Vel framea idem est quod arma, id est anima iusti. Haec framea effunditur, dum abundantibus iustis vita bona coruscat. Unde et concluditur hostis, non habens de nobis male loqui. Et quia suggerunt invisibiles hostes animae meae, non est salus ipsi in Deo eius. Tu contra eos dic animae meae in re ipsa, ut audiam in te, quid ? salus tua ego sum, utroque modo, scilicet in praesenti et in futuro, in temporalibus et aeternis, ut praeter te nullum quaeram. Vel in propria persona dicit Christus, apprehende arma quasi inimicos iudica.
[Alcuin.] Pro me autem fac quod oro, scilicet apprehende arma, id est fac me habere arma, scilicet doctrinam et miracula. Et scutum, id est constantiam, et exsurge in adiutorium mihi, id est fac me uti acceptis, scilicet armis et scuto. Et effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me, id est qui modo sum in obscuro clarifica, ita evidenter ut concludas et convincas inimicos, ne habeant quid oblatrent ; et dic animae meae, ita ut omnes sciant : Salus tua ego sum.
- Confundantur et revereantur quaerentes animam meam.
Confundantur et revereantur. Hic praedicit mala inimicorum.
[Aug.] Et est prophetia, non optatio. Quasi dicat : Salva animam meam, ita ut quaerentes eam perdere confundantur. Et hoc est quod subdit, confundantur et revereantur, id est timeant poenas, quaerentes animam meam perdere, non imitari. Et
- Avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
[Hier.] Avertantur a Deo, ut sint retrorsum ; et confundantur mortifera confusione cogitantes mihi mala. Vel potius de convertendis dicit hoc, pro quibus orat.
[Aug.] Quasi dicat : Animam meam salva, et confundantur, etiam salubriter ad poenitentiam ; et revereantur, id est timeant poenas quaerentes animam meam. Et avertantur retrorsum, id est sequantur et non praecedant ; non dent consilium, sed accipiant. Petrus enim praecedendo, Satanas sequendo discipulus fuit. Et confundantur salubriter cogitantes mihi mala, id est sequentes iam deliberabunt bona ; pertinaces autem in malitia
- Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.
Fiant tanquam, etc.
[Aug.] Prophetia hic est qua praedicit mala iniquorum ; non optatio, ut optet sic evenire. Vel propheta in spiritu Dei eo modo ea dicit quo Deus facit ea, id est fieri sinit certo iudicio, iusto et sancto, atque tranquillo, non perturbata ira, non animo exercendarum inimicitiarum, sed iustitia vitiorum puniendorum. Quam Propheta servari optat ei quod congaudet, non delectatus malo creaturae. Verumtamen et sic prophetia est. Ait ergo :
[Aug., Gl. int.] Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, id est tentationis, id est facile cedant tentationi, vel suggestioni etiam minimae, quasi non exspectent. Faciem venti, id est praesentiam gravioris tentationis, sed antecedant minori, et angelus Domini, scilicet malus, sit coarctans eos, scilicet affligens eos cum ipsa suggestione. Et siquando per rationem resistant,
- Fiat via illorum tenebrae et lubricum ; et angelus Domini persequens eos.
Fiat via illorum, id est ratio, tenebrae et lubricum, id est obscura et lubricosa, id est inconstans.
[Cassiod., Aug.] Vel tenebrae, id est ignorantia, et lubricum, id est luxuria ; fiat via illorum, ut in his vitiis tanquam in barathrum mortis descendant. Horrenda via est haec, quis non horreat lubricum et tenebras ? Quis non caveat ibi figere pedes ? Sunt ista duo mala magna et poenae hominum. Et angelus Domini sit persequens eos, qui non sinat eos stare, donec luceat ante pedes. Hoc dicit a simili illius qui in tenebris et lubrico facile impellitur, cum non viderit ubi pedem moveat. Vel hoc forte facit ut exspectet, donec luceat.
[Gl. int.] Sed hos non sinit angelus Domini stare, donec lux gratiae oriatur eis, sed in varia mala praecipitat.
- Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui ; supervacue exprobraverunt animam meam.
Quoniam gratis. Hic commemorat culpam inimicorum. Et quasi quis quaereret : Quo merito sunt tanta mala eis ? respondet : Audi quo merito.
[Aug.] Quoniam gratis, quia eis non nocui, absconderunt Iudaei, ut putabant, cum eorum tamen corda cognoscerem mihi Christo interitum laquei sui,
[Gl. int.] id est consilia et insidias, quibus me occiderent ; sed tamen fuit eis in interitum laqueus suus, et non mihi. Ille enim laqueus non morientis,
[Cassiod.] sed peccantis erit interitus.
[Aug.] Unde alia editio habet, absconderunt mihi muscipulam corruptionis suae, et exprobraverunt, id est accusaverunt animam meam : et hoc supervacue, id est inutiliter, falsa scilicet dicentes, non probantes. Et ideo
- Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum ; et in laqueum cadat, in ipsum.
Veniat illi laqueus quem ignorat,
[Aug.] ipse suus laqueus teneat illos. Ecce digna retributio. Nil enim iustius quam illa evenire quae absconderunt. Inde enim decipiuntur, unde decipere voluerunt ; inde nocetur eis, unde nocere voluerunt. Unde subdit, et captio quam abscondit apprehendat eum, ut funiculis suorum peccatorum constringantur, quae contulerunt occulte tractantes quomodo caperent Christum et pertimerent, et in laqueum cadat, non in alium, sed in ipsum, qui mihi tetenderunt, tanquam si quisquam veneni calicem praeparet alicui, et oblitus biberet. Ita factum est Iudaeis, qui laqueum paraverunt ipsi Christo : in quem inciderunt. Nemo enim malus est, qui non prius sibi noceat. Sic enim putato malitiam esse, quomodo ignem. Si incendere vis aliquid, illud quod admoves igni, prius ardet : nisi ardeat, non incendit aliud. Verbi gratia, cum faculam apponis igni, prius ardet ut aliud possit incendere : ita ergo malitia procedit ex te, et quem vastat antequam te, quo profundit ramum, laedit ; ubi radicem habet, non laedit. Equidem dico, quod malitia tua ut alteri non noceat, fleri potest ; ut autem tibi non noceat, non potest. Vel secundum aliam litteram, in laqueum cadat in ipsum, neutraliter,
[Hier., Gl. int.] id est ex hoc ipso quod mihi parant laqueum, cadant interius. Vel de poena exteriori potest accipi, qua puniti sunt Iudaei, pro peccato mortis Christi, hoc modo : Veniat illi laqueus captivitatis, quem ignorat, et captio quam abscondit mihi apprehendat eum, id est similiter capiatur a Tito et Vespasiano, ex improviso, sicut me ceperunt ; et in laqueum mortis cadat in ipsum, scilicet quem mihi paraverunt. Eodem modo interficiantur, sicut me interficiunt. Et ita evenit. Quidam enim fuerunt capti, et quidam interfecti. Vel in bono potest accipi laqueus, et captio.
[Cassiod., Gl. int.] Et dicit haec optando bonum eis de morte Christi provenire. Quasi dicat : Paraverunt mihi mortem, et ex ea veniat ille laqueus quem ignorat, id est laqueus veritatis quam peccator ignorat, astringat eos, cuius nexu diabolo adhaerentes, Deo adhaereant ; et captio quam abscondit,
[Cassiod., Alcuin.] id est abscondita captio, mors Christi, apprehendat eum, non suis sceleribus relinquatur. Et in laqueum cadat, bonum, quo a malis cohibeant. Et hoc in ipso, id est ex ipsa morte
Pars II.
- Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.
Anima mea, etc.
[Alcuin.] Secunda pars ubi praemissa spe boni et gaudio enarrat quam maligne erga benignum agunt. Et loquitur hic prius Christus, quasi dicat : Haec praedicta illis fient, anima autem mea exsultabit, ut quae audit salus tua ego sum, exsultabit, dico, in Domino, non quaerens alias extrinsecus divitias, non quaerens circumfluere voluptatibus bonisque terrenis, sed ipsum solum sibi proponens, quo nil suavius est : non deficit qui omnia fecit. Ipsum ergo pete, et in illo habebis omnia, et delectabitur, quasi dicat, anima autem mea exsultabit in Domino. Unde hoc sequitur, quod etiam delectabitur in salutari suo,
[Gl. int.] id est super salvatione sua, quae facta est ei in resurrectione. Qua scilicet resurrectione
- Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tui ?
Omnia ossa mea,
[Hier.] id est discipuli mei roborati sunt, et dicent, gratias agentes : Domine, etc. Et hoc dicent illi qui sunt ossa mea, id est firmi. Etsi enim caro cedat ; tamen ossa,
[Aug.] id est iusti, verbis laudant. Carnes enim,
[Alcuin.] id est carnales et infirmi non habent verba laudis et confessionis, quia infirma apud te silent penitus, sed fortia te magnum laudant et timent. Vel ex persona Ecclesiae potest dici :
[Aug.] Anima autem mea exsultabit in Domino, non mutatur. Et delectabitur super salutari, etc., id est Christo, de quo alibi dicitur : Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. Et omnia ossa mea dicent, id est omnis fortitudo mentis meae dicet,
[Aug.] quia hoc alius dicere nequit, scilicet quod sequitur, scilicet : O Domine, quis similis sit tibi, vel tui ? nullus. Nihil enim in diis vel creaturis simile est illi,
[Aug.] quia ipse solus eripuit hominem de manu forti. Unde subdit : Tu es
- Eripiens inopem de manu fortiorum eius ; egenum et pauperem a diripientibus eum.
Eripiens incarnationem Verbi in opere,
[Cassiod.] id est genus humanum, de manu fortiorum eius, id est diaboli qui tenebat eum ; sed manu fortis alligavit diabolum,
[Aug.] qui erat fortior homine, quem ipse vicit egenum et pauperem a diripientibus eum, id est a diabolo et membris eius. Idem accipitur per inopem, egenum et pauperem,
[Cassiod.] scilicet genus humanum, quod est quasi unus inops, et egenus et pauper : Inops, quia mortalis ; egenus, quia in sudore vultus sui quaerit panem ; pauper, quia de pura sapientia deiectus, tenuem et umbratilem habet rationem.
- Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me.
Sergentes testes iniqui.
[Cassiod.] Dictis calamitatibus hominis, ne ipse Christus ab his alienus videatur, passionem suam exponit, quasi dicat : Non modo alii calamitates passi sunt, sed etiam ego, quia surgentes, quasi subito et immoderate testes iniqui, iniqui, quia contra aequum testabantur, interrogabant me, non convincebant ea, scilicet quae ignorabam actu, peccata sunt ea quae Christus ignoravit facere, sicut usu dicitur de aliquo : Non novit benefacere, quia non benefacit
[Aug.] Ita et Christus, qui est cognitor iniquitatum quas iudicat, dicitur ignorare peccatum, non quasi non videndo, et non iudicando, sed non committendo. Alienum est enim ab opere, et a conscientia eius. Et ideo dicit, ignorabam, quo modo ars dicitur nescire vitium, quod tamen per artem cognitum devitatur. Ideo ait : Quae ignorabam interrogabant me, quasi dicat : De iniquitatibus interrogabant me cum vincere volebant, sed non poterant,
[Gl. int.] quia ego sum ars ipsa, in qua quisque non discit nisi facere bonum. Et cum venissem salvare eos, et curassem infirmos eorum, pro iis bonis
- Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae.
Retribuebant mihi mala pro bonis, scilicet sterilitatem animae meae : cum ego attulissem fecunditatem,
[Aug.] ipsi retribuebant sterilitatem. Ego attuli vitam, ipsi mortem retribuerunt ; ego honores, ipsi contumelias ; ego medicinam, ipsi vulnera. Hanc sterilitatem in ficu maledixit Dominus, ubi cum quaereret non invenit, folia erant in ea et fructus non erant, id est verba erant in Synagoga, et facta non erant. Vide enim in verbis numerositatem, et in factis sterilitatem. Ait enim Apostolus : Qui praedicas non furandum, furaris, etc.
- Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio.
Ego autem. Quasi dicat : Illi ita ; ego autem* cum mihi molesti essent,
[Aug.] et cum saevirent in me, induebar cilicio, id est sub carne mortali latebam secundum divinitatem, quia non exercui potentiam, ideo ignotus eis fui. Caro enim Christi dicitur cilicium, propter similitudinem carnis peccati. Cilicium enim fit de pilis caprarum, quae in veteri lege offerebantur pro peccatis. Et etiam
- Humiliabam in ieiunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
Humiliabam, id est affligebam, animam meam in ieiunio.
[Aug.] Quale fuit illud Christi ieiunium, corporale an spirituale ? Manducare quidem volebat Christus, quando poma in arbore quaerebat ; bibere etiam volebat, quando mulieri Samaritanae dixit : Da mihi bibere. Sed non de hac siti, non de hoc ieiunio hic agitur, sed de alio ieiunio in illo significato. Esurivit enim et sitivit Christus salutem nostram, bona nostra. Ieiunabat ergo, quia nulla bona opera in Iudaeis invenit, et apostoli eum fugerant et in turba se absconderant ; et Petrus qui se usque ad mortem perseveraturum promiserat, iam ter negaverat : vix invenit unum latronem, quem in cruce gustavit. Ideoque in huius rei memoria passionis die arctissimum ieiunium observat sancta Ecclesia. Et oratio mea, quasi dicat : Humiliabam me in ieiunio, et etiam orabam, et oratio mea convertetur in sinu meo vel meum,
[Aug.] id est non alium orabam, quam illum qui mihi personaliter unitus est, dicit Christus secundum quod homo, secundum quod orat ; sed oratio ad sinum convertitur, id est ad verbum in quo erat Pater. Sinus enim est secretum in quo orare iubemur, ubi oravit Susanna. Secretum vero Christi est divinitas ad quam orat humanitas.
[Aug]. Christus enim secundum quod Verbum est non orat, sed exaudit. Et non sibi subvenire quaerit, sed omnibus subvenit cum Patre. Et est, oratio mea in sinu meo convertetur, id est in me ipso homo interpellat divinitatem. Vel, oratio mea convertetur in sinu meo ; vel, verbum meum,
[Gl. int.] id est non proderit nisi his qui sunt praedestinati, qui sunt familiares futuri, et sani, in sinu sanctae Ecclesiae, a quo exierant leprosi facti, ut manus Moysi, quae extra sinum apparebat leprosa, sana in sinu est facta.
- Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam ; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
Quasi proximum, etc.
[Cassiod.] Casus pro casu ponitur, accusativus pro ablativo. Et est : et si mihi molesti essent Iudaei, ego tamen sic complacebam mihi in eis, quasi proximum et quasi fratrem nostrum, id est quasi de proximo, et quasi de fratre nostro. Ita mihi complacebam in eis, id est de eorum affinitate gaudebam, qui me insequebantur.
[Gl. int.] Ecce gratia pro odio ; beneficium pro laesione. Vel, complacebam Patri meo habendo eos, subaudi sic, quasi proximum, et quasi fratrem nostrum. Et cum haec omnia facerem,
[Cassiod., Alcuin.] tamen nolebant converti ; et cum nollent converti, ego sic humiliabar, id est dolebam quasi pater lugens filium, constristatus de morte filii. Alii interpretes dicunt, quasi lugens mater incurvabar super eos. Vel in persona membrorum potest dici : Et oratio, quasi dicat : Humiliabam animam, dicit Christus in persona membrorum, et etiam orabam pro Iudaeis, et oratio mea in sinu meo convertetur,
[Hier.] id etsi eis non profuerit, ego tamen non sum frustratus mea mercede, ut Dominus dicit in Evangelio : In quamcunque domum intraveritis, dicite : Pax huic domui ; et si illi qui in ea sunt non receperint, pax vestra in sinu vestro et ad vos revertetur, vel reducetur, id est,
[Cassiod.] si non eis, tamen vobis proderit. Ita eius oratio, qua in membris oravit, a Iudaeis non accepta ad eum rediit quasi proximum. Item hic loquitur in membris, in quibus sunt quidam valde proximi Deo, qui criminali macula nunquam sunt polluti ; alii sunt qui per peccatum longe sunt. Illis ergo gaudium est, istis luctus et tristitia. De illis qui proximi sunt prius agit, ponens casum pro casu. Et hoc est, ego sic complacebam, Deo, quasi proximum et quasi fratrem nostrum, id est quasi proximo et fratri. Hoc dicere convenit propinquanti ad Deum, gaudenti, qui placet Deo, quasi fratri et proximo : cui non appropinquatur locis, sed actionibus.
[Aug.] Deo enim, qui ubique est, et nullo continetur loco non ut per loca appropinquamus, vel ab illo removemur ; sed propinquare illi est similem ei fieri, longinquare ab illo dissimilem illi fieri, ut cum videris duas res prope similes, dicis : Propinqua haec est illi ; et quando dissimiles, quamvis uno loco, una manu teneantur, tamen dicis : Longe est haec species, vel res ab illa. Et sicut qui similis est gaudet, ita qui dissimilis est gemit. Unde iste subdit, quasi lugens et contristatus sic, etc. Hoc convenit non longinquo, ut sic proximet.
- Et adversum me laetati sunt, et convenerunt ; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
Et adversum me.
[Cassiod.] Loquitur hic Christus exponens quam impie egerint Iudaei contra ipsum, quasi dicat : Ego tristabar de perditione eorum, et ipsi adversum me laetati sunt,
[Aug., Cassiod.] quasi dicat : Illi sunt laeti, ego tristis ; cum enim pie contristor, Iudaei impie laetantur : Et convenerunt in concilium, et congregata super me sunt flagella,
[Gl. int.] id est tormenta parabant, et ignoravi secundum opinionem eorum. Vel ignoraverunt alia littera,
[Cassiod.] scilicet cui facerent, et cur, vel quod in eos essent reditura.
- Dissipati sunt nec compuncti ; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis.
Dissipati sunt,
[Cassiod.] id est dissoluti, vel stupefacti visis miraculis in passione, nec tamen prae duritia cordium compuncti sunt per poenitentiam. Vel, dissipati,
[Alcuin.] id est dispersi sunt per totum orbem a Romanis. Nec tamen, compuncti sunt, id est non poenituerunt. Vel dissipati sunt, id est divisi : Alii enim dicunt quod bonus est, alii non ; sed seducit turbas. Nec compuncti sunt, et tentaverunt me, dicentes : Dic nobis si tu es Christus Filius Dei vivi et subsannaverunt me,
[Aug.] dicentes : Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere ibid.). Subsannaverunt, dico subsannatione : Hoc genus locutionis, scilicet ubi est geminatio, ponitur, cum res copiose facta videtur ut dicitur : Ut benedicens benedicam te, et gaudens gaudebo. Et frenduerunt super me dentibus suis,
[Cassiod., Alcuin.] ut ferae mos saevitiae est, quod quando ratio deficit dentibus frendit, et quod vult tacens ostendit.
[Aug.] Haec autem quae capti in cruce referuntur facta hic, corpori ubique fiunt. Haec autem in oratione finit, subdens :
- Domine, quando respicies ? restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
Domine, etc. Quasi dicat : Hic mihi faciunt mali, dicit Christus, sed, o Domine, quando respicies, ut me resuscites ?
[Cassiod.] Quasi dicat : Ne diu differas, sed restitue amimam meam corpori die tertio : animam dico erutam a malignitate eorum, et a leonibus, id est a potestatibus saevientibus, erue unicam meam, id est Ecclesiam, vel carnem meam, quae sine peccato fuit. Vel ex persona nostra dicit quibus tardum est : Domine, quando respicies ?
[Aug.] id est quando videbimus vindictam de eis qui nobis insultant, quando illam viduam iudex taedio victus exaudiet, cum iudex noster non taedio, sed amore differt salutem nostram, ratione, non inopia, ut scilicet magis desideremus et numerus omnium nostrum impleatur usque in finem ; et tamen nos ex desiderio dicimus : Domine, quando respicies ? restitue animam meam, etc., id est Ecclesiam.
Pars III.
- Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo gravi laudabo te.
Confitebor. Tertia pars.
[Cassiod., Alcuin.] Iam de fructu passionis agit, et permittit confessionem totius Ecclesiae. Inde precatur cum commemoratione culpae suae confusione persecutorum, et exsultatione fidelium. Quasi dicat :
[Gl. int.] Dico, restitue, et si hoc feceris confitebor tibi in Ecclesia, haec est unica. Et addit magna, quia est de omnibus gentibus ; et in populo gravi, quem scilicet non aufert ventus tentationis, laudabo te in omni multitudine,
[Aug.] scilicet granorum et palearum confessio est, sed laus in gravibus est et granis, non in palea. Palea volat, frumentum remanet, quia grave est. Bona est haec gravitas, longe distans ab illa de qua alibi : Uusquoque gravi corde ? Haec confirmat, illa deprimit, et in profundum submergit, scilicet saeculi, unde subiecti non sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. Et ut ego confitear illi,
- Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis
Qui adversantur mihi inique, non supergaudeant mihi.
[Aug.] Insultant enim de palea mea qui etiam oderunt me,
[Gl. int.] quod non omnes adversi faciunt ; et gratis, quia eis non nocui. Repetit hic Christus de passione sua,
[Hier.] ut de poena eorum addat. Dico adversantur et odiunt, et tamen annuunt oculis,
[Aug.] sicut hypocritae et simulati, pronuntiantes vultu quod in corde non habent.
[Cassiod.] Vel, annuunt oculis, quando vicissim se tacitis nutibus admonent ad decipiendum et tentandum. Et vere annuunt mihi ut hypocritae.
- Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ; et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.
Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur, dicentes : Scimus quia verax es, magister, et in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Caesari, an non ?
[Aug.] Hi sunt annuentes qui talia loquebantur, et ipsi loquentes taliter,
[Cassiod.] id est dum loquerentur pacifice, cogitabant dolos. Et hoc in iracundia, id est exitialiter. Cogitat enim quis dolum, qui non vult occidere, quae iracundia erat terrae,
[Gl. int.] id est pro terra, scilicet ne perderent locum et gentem.
- Et dilataverunt super me os suum ; dixerunt : Euge, euge, viderunt oculi nostri.
Et ipsi qui prius erant annuentes et dolos cogitantes, post aperte dilataverunt super me os suum, libera et aperta voce mortem inclamantes : Crucifige, crucifige eum. Et in ipsa morte dixerunt : Euge, euge, bene est nobis ; viderunt oculi nostri de te quod voluimus, quod desiderabamus. Vel, dixerunt insultando, euge, euge.
[Aug.] Vox irrisoria est et insultatoria ; iam viderunt oculi nostri facta tua, et mirabilia tua. Hic est Christus, et si ipse est Christus rex Israel, descendat de cruce, et credimus ei.
- Vidisti, Domine, ne sileas ; Domine, ne discedas a me.
Vidisti. Quasi dicat illi ita :
[Gl. int.] Sed, o tu Domine, vidisti, obedientiam meam et iniquitatem illorum.
[Cassiod.] Hoc dicitur, quando in memoriam revocare volumus aliquid. Ac si diceret : Vidisti quam crudeles sunt illi, et quam patiens ego. Et ideo ne sileas,
[Aug.] id est ne differas dare sententiam,
[Hier.] sed iudica ; Domine ne discedas a me, in passione, sed, o
- Exsurge et intende iudicio meo ; Deus meus, et Dominus meus, in causam meam.
Domine,
[Cassiod., Gl. int.] qui videris iacere, exsurge ad reddendum mihi et adversariis, et intende iudicium, vel iudicio, meum, vel meo,
[Alcuin.] reddendo mihi nomen, quod est super omne nomen, ut ego intensus sum, et merito intende in causam meam,
[Aug.] passionis scilicet et mortis, scilicet quod pro redemptione humani generis patior et morior. Tu dico, intende, qui es Deus meus et Dominus meus, vel ex persona membrorum dicit : Domine ne discedas a me, donec veniat iudicium, sicut promisisti mihi : Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Sed exsurge, Domine, in auxilium meum, et ad remunerandum. Et intende iudicio meo, quod tribulatus sum, quod laboribus et doloribus cruciatus sum. Sed quia et ista multi mali patiuntur, addit, intende in causam meam, pro qua patior. Poena enim similis est sceleratis et bonis, sed non causa ; martyrem facit itaque non poena, sed causa. Ideo
- Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus ; et non supergaudeant mihi.
Domine, iudica me,
[Gl. int., Aug.] quem illi iudicant iniuste, non secundum poenam, sed secundum iustitiam tuam, quam mihi dedisti. Vel, meam, quae in me est. Haec est causa mea,
[Aug.] iudica, dico, o Domine, tu qui es Deus meus, et secundum hoc me iudica, scilicet quo tu es Deus meus.
[Gl. int.] Dico ut me iudices secundum iustitiam tuam, et secundum eamdem iustitiam iudica illos qui me persequuntur ; et non supergaudeant mihi,
[Cassiod.] id est magis defleant quam gaudeant implesse mala sua.
- Non dicant in cordibus suis. Euge, euge animae nostrae ; nec dicant : Devorabimus eum.
Non dicant in cordibus suis,
[Gl. int.] et si in ore : euge, euge, est animae nostrae,
[Aug.] id est bene est nobis, quia fecimus quod voluimus. Sensus talis est : Ostende eis quia nihil fecerunt, et ut non gaudeant, nec dicant : devorabimus eum,
[Gl. int.] ut non resurgeret, sed potius
- Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis.
Erubescant in clarificatione resurrectionis meae, et revereantur, id est simul omnes timeant poenas qui gratulantur malis meis,
[Hier.] non solum facientes. Vel de membris, vel in membris hoc dicit, non dicant ; et agit de persecutoribus Ecclesiae, ut sunt Iudaei et gentes, quasi dicat, non gaudeant ; et ut hoc sit, ne dicant, devorabimus eum, vel, absorbebimus eum.
[Aug.] Iustum devorant illi qui sunt incorporati malis. Sicut enim illi reviviscunt quos mactat vel manducat Petrus, ita illi absorbentur, qui in corpus malorum transformantur. Erubescant. Quasi dicat : illi non dicant hoc, sed potius erubescant de peccatis ut nos absorbeamus eos, ut Israel absorpsit vitulum comminutum, quem Aaron in ignem conflavit. Moyses vero de monte descendens in ignem misit, et confudit formam, et deinde comminuit, et misit in aquam, et dedit populo bibere. Quo significatur corpus impiorum cuius malitiae characterem sancti praedicatores confundunt igne caelesti, et per aquam baptismi mundatum in societatem Ecclesiae traiiciunt. Quod ut fiat hic precatur dicens : Erubescant.
[Cassiod.] Qui erubescit actus suos, propria aestimatione damnat, sed quia potest erubescere qui non habet reverentiam, ideo addit : et revereantur simul, ut conversionem notet, quia reverentia est timor Domini cum amore. Et quos erubescere velit, addit, qui gratulantur malis meis. Deinde quod dixerat evidentius determinat dicens :
- Induantur confusione et reverentia, qui maligna loquuntur super me.
Induantur plene confusione, vel pudore,
[Cassiod.] quasi cilicia poenitentiae et veste lugubri et reverentia : pudor est contra audaciam quam habuerunt furentes ; reverentia, contra impudentiam falsitatis. Hoc debent habere, ut his illa curent. Vel in malo potest accipi, induantur, quasi dicat, erubescant hic ad salutem ; et revereantur. Quod si noluerint,
[Hier.] induantur tandem in inferno confusione mala ; et reverentia, illi scilicet, qui maligna, vel magna, id est superba, loquuntur super me.
- Exsultent et laetentur qui volunt iustitiam meam, et dicant : Semper magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius.
Exsultent
[Cassiod.] In spe magna fidelium finit, sicut alii psalmi de passione. Quasi dicat : Illi erubescant et confundantur, exsultent autem et laetentur qui volunt, non suam iustitiam statuere,
[Gl. int.] sed iustitiam meam imitari et qui ex ea volunt pacem servi eius,
[Hier.] id est Christi,
[Gl. int.] id est pacem meam, quam veni mittere in terram ad Deum et ad proximum ; et exsultantes dicant : Semper magnificetur Dominus, id est ita usque in finem saeculi magnificetur, sicut iam est magnificatus in conversione quorumdam. Multum distat inter hos laetantes et praedictos. Illi enim maledicunt : Euge, euge animae suae,
[Cassiod.] quae laetitia cito fugit ; isti vero non animae suae hoc dicunt, sed vota ad Deum convertunt, et in eius laudibus, non in se, suam laetitiam ponunt, quae est perpetua.
- Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.
Et lingua. Quasi dicat : Confitebor, laudabo, et lingua mea meditabitur iustitiam tuam : meditatio cordis est non linguae, sed ita Christi vox consonat cordi, ut quod est cordis detur ori, cum ait, lingua mea meditabitur iustitiam tuam. Lingua eius meditata est iustitiam Dei,
[Cassiod.] quando Novum Testamentum populis praedicavit. Et tota die laudem tuam,
[Aug.] quia in omnibus verbis et factis Deum laudavit. Tota die enim laudat qui bene omnia agit. Non desinit laudare qui non desinit bene agere ; non desinit bene agere qui non desinit iustus esse. Omnia ergo bona age, et Dominum laudasti tota die. Vel, lingua interior,
[Hier.] scilicet lingua mentis et non corporis ; mea, id est meorum fidelium, dixit Christus, meditabitur iustitiam tuam. Unde alibi : Lex tua meditatio mea est.
[Alcuin.] Vel, lingua, Christi accipiuntur praedicatores, per quos alios docet. Quasi dicat : Hoc fiat quod dixi, et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, id est praedicatores mei ex studio annuntiabunt te iustum, qui promissa implesti ; et tota die laudem tuam, id est omnia annuntiabunt universaliter in quibus laudandus es.
PSALMUS XXXV
PSALMI TITULUS : IN FINEM SERVO DOMINI, PSALMUS DAVID.
Dixit iniustus. Titulus. In finem servo Domini, psalmus David.
[Alcuin.] Psalmus iste agit de errore quorumdam dicentium omnia mala esse ex vitio naturae et creationis nostrae ; bona vero esse ex libero arbitrio. Quod destruit hic Propheta, dicens mala omnia esse ex nobis, bona vero a Deo per gratiam. Unde et in titulo recte servus Domini dicitur fidelis, qui in hoc psalmo loquitur, quia bona a Deo, mala sibi attribuit. Et est psalmus iste tendens in finem attribuitur David, id est fideli alicui, qui loquitur in hoc psalmo, servo Domini, scilicet de Deo recte sentienti, quia bona Deo, mala sibi attribuit.
[Cassiod.] Vel per David, hic intelligitur Christus, qui dicitur servus Domini, id est usquequam Patri obediens. Cui etiam verba psalmi huius conveniunt. Et est psalmus iste tendens in finem. Attribuitur David, id est Christo servo Domini, id est Deo Patri usquequam obedienti. Intentio. Monet ut mala nobis, bona Deo attribuamus. Modus. Bipartitus est psalmus.
[Alcuin.] Primo asserit mala esse ex homine. Secundo, dicit bona esse a Deo per misericordiam ibi, Dominus in caelo, etc.
[Cassiod.] Et notandum quod sunt duo genera peccantium, quia vel ex infirmitate carnis non possunt sequi iussa legis. Unde in libro Sapientiae dicitur : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Vel blasphemi sunt, scilicet qui ex voluntate et libere peccant, quasi dicat, haec Deus non curet. Inde, id est de talibus est quod dicit psalmus.
- Dixit iniustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos eius.
Dixit iniustus, etc.
[Aug.] Et est hic descriptio viri iniqui. Quasi dicat : Iniustus, id est genus iniquorum, dixit, id est deliberavit, in semetipso, scilicet apud se, et non in publico ; quasi dicat, proposuit in se ubi homo non videt. Quid ? ut derelinquat, id est libere peccet. Dico in semetipso, ubi si Deus videt non curat, quia non est timor Domini ante oculos eius : homines timent ne publice profiteantur iniquitatem. Deum non timent, quasi dicat, Deus non requirat, vel curet. Vel ita iunge, iniustus dixit, etc. Ut delinquat. Unde hoc ei ? quia, non est timor Domini ante oculos eius.
- Quoniam dolose egit in conspectu eius, ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
Quoniam in conspectu eius,
[Aug.] scilicet Dei, cuius timor non est ante oculos eius ; dolose egit, id est in corde suo egit dolose, quia non nescit, imo scit, Deum esse ibi, id est in corde videre, et tamen malum vult ; in hoc dolose agit, ut inveniret iniquitatem suam et odisset. Alia littera, id est de hoc dolose egit, quod iniquitatem suam cum dolo quaerens, noluit vere invenire et odisse. Multi enim inquirunt iniquitates suas, sed cum dolo, nolentes eas vere invenire et odisse : qui cum eas agnoscunt, non dimittunt, sed defendunt. Quod si sincere quaererent, invenirent et odirent. Latet ergo illos vere, sed nolentes contra se faciunt, nolentes vere intelligere, cum tamen quaerant nec excusentur de ignorantia.
Aliter ab illo loco, quoniam dolose, etc., quasi dicat :
[Cassiod.] Non est timor, quoniam dolose egit in conspectu eius, scilicet Dei, id est noluit studere legi Dei, ut inveniatur iniquitas eius ad odium, id est ut per eam legem inveniret iniquitatem suam et odiret, quasi per ignorantiam excusari possit. Aliter totum ; quasi dicat : Dicunt mali se delinquere, vel fato vel constellatione, vel necessitate providentiae ;
[Alcuin.] sed potius dixit, id est deliberavit, in semetipso, id est ex propria voluntate, nihil eum impulit, ut delinquat, id est ut derelinquat ad id quod creatus est. Et per hoc est iniustus, et sic patet quod non est timor Dei, actu, ante oculos eius, id est ante eum, qui timor omnibus imminet, quia omnes fatentur Deum timere, sed in actu non ostendunt. Non est timor Dei ante oculos eius, quoniam dolose egit, id est carni obedit non Deo, cum aliud ratio insinuet quod est in conspectu eius, scilicet Dei, quasi dicat, quod videt Deus, et si non alius. Vel, in conspectu eius, scilicet iniusti, quasi dicat quod videt ipse iniustus, a Deo scit ; ut inveniatur, ab ipso eodem iniquitas eius ad odium, id est, quod iniquitas sua habenda est odio apud Deum et omnes bonos, non odivit tamen eam.
- Verba oris eius iniquitas et dotus ; noluit intelligere ut bene ageret.
Verba oris eius.
[Alcuin.] Hic ostendit per partes iniquitatem, scilicet in verbis, in cogitationibus, in operibus malis. Et hoc est, verba oris eius, sunt iniquitas et dolus, id est iniqua et dolosa, vel aperte mala. Vel si bona cum dolo, cogitatio quoque eius cum posset esse bona de bonis, est de iniquis. Et hoc est, noluit intelligere, non nego eum posse, sed dico nolle, quid ? ut bene ageret. Non dico eum nolle intelligere quod non potuit, sed quod potuit. Et ita perniciosius agit contra seipsum, qui quod potest intelligere, non vult.
[Aug.] Sunt enim quaedam et quae si volunt intelligere homines non possunt, ut in principio erat Verbum Ioan. I), sed si non potuit intelligere in principio erat Verbum potuit, tamen intelligere ut bene ageret, sed noluit et ita veniam non habet.
[Cassiod.] Imprudentiae enim aliquando datur venia, voluntati malae semper poena. Noluit intelligere, sed potius
- Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.
Iniquitatem meditatus est in cubili suo,
[Aug.] id est in corde, in quo sibi complacet, in quo mundo, id est si mundum esset, quiesceret. Ubi praecipit Dominus orare, clauso ostio mentis importunis cogitationibus, ut scilicet nihil extrinsecum a Deo petamus : quod si petimus, ostium cordis patet, turba malarum cogitationum videt atque subintrat. Unde Salomon : Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti, id est importunae cogitationes sibi succedentes exterminant dulcedinem purae orationis. Hanc turbam amovit Dominus, quando filiam archisynagogi in domo suscitavit. Et Moses legem accepturus, et cum Domino locuturus, relictis turbis in inferioribus montis, verticem ascendit. Isboseth quoque filius Saulis ab hostibus, ancilla ostiara non bene custodiente ostium, occisus est.
[Aug.] Hoc est ergo hic, in cubili suo, quod supra dixit, in semetipso, id est in corde, ubi velut in cubili quiescunt mundo corde. Si ergo extra est tumultus, vel, id est saltem, in cubili sit quies, quae erit, si sit ibi bona coniux, scilicet Dei sapientia, et pura conscientia : quod si ibi sit mala uxor, nec ibi est quies, et ita nusquam. Sunt namque tria quae non sinunt hominem in domo quiescere, scilicet fumus, stillicidium et mala uxor. Fumus, sunt peccata, quae ex concupiscentia nata mentem obtenebrant ; stillicidium, peccata quae aliunde profluunt ; mala coniux, est sapientia carnis, quae inimica est Deo ; vel mala conscientia, quae rationi repugnat. Si quem ergo sua vel aliena inquietaverint vitia, confugiat ad cubile, ibique si bonam receperit coniugem, quiescet ; si malam, turbabitur amplius. Astitit. Quasi dicat : Mala sunt verba, et cogitationes, et etiam opera sunt mala. Et hoc est, astitit, quasi dicat, cum studio et mora, scilicet perseveranter omni viae non bonae,
[Aug.] id est, pronus fuit iniqua operari, malitiam autem non odivit, sed dilexit. Ecce summa mali. Qui enim non potest penitus carere malitia, debet vel, id est saltem odisse, quam quidem Deus odit, ut mente serviat legi Dei : quod iste non fecit qui invenit et scivit esse mala, sed tamen non odivit.
PARS. II.
- Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
Domine, in caelo misericordia tua.
[Alcuin.] Hic est secunda pars, ubi dicit bona esse a Deo per misericordiam. Quasi dicat : Mala sunt ex homine, sed bona sunt ex Dei misericordia. Et hoc est, sed, o Domine in caelo, id est in iis qui sunt caelum, id est arcana scientes, est misericordia tua, et quod ipsi iidem sunt nubes, est a te. Et hoc est, et veritas tua venit usque ad nubes.
[Aug.] Nubes sunt doctores.
- Iustitia tua sicut montes Dei ; iudicia tua abyssus multa.
Iustitia tua est sicut montes Dei, id est iusti tui, qui sunt montes Dei spirituales, comparantur montibus realibus,
[Aug.] quia luce veri solis ante alios illustrantur.
[Hier., Alcuin.] Et sicut hos elegis qui sunt montes et nubes, ita alios reprobas, et ita iudicia tua, scilicet quod horum misereris, et hos excaecas, sunt abyssus multa, id est nulli penitus sunt scrutabilia. Et licet hos erigas, alios reprobes tamen utrosque salvas. Et hoc est :
- Homines et iumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.
Homines et iumenta, id est electos et reprobos, salvabis, Domine,
[Alcuin.] hos corporaliter tantum, scilicet reprobos ; illos etiam spiritualiter, id est, electos, in quo magna apparet misericordia. Unde admirando dicit, quemadmodum, etc. Aliter iunge litteram,
[Cassiod.] ibi homines, iudicia tua sunt incomprehensibilia, quia homines,
[Hier.] id est rationabiles, et iumenta, id est irrationabiles, salvabis, Domine. Non mutatur sensus. Salvabis quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Secundum hanc lectionem sic procede in sequentem versum, quasi dicat : Homines et iumenta salvabis, sed praeter iumenta, id est praeter salutem temporalem, quae iumentis, id est reprobis datur. Filii hominum, etc.
Aliter totum ab illo loco, Domine, in caelo.
[Aug.] Quasi dicat : Mala sunt ab homine, sed bona et spiritualia et temporalia sunt a Deo. De spiritualibus docet primo, post de temporalibus. Et hoc est, mala ab homine, sed, o Domine, misericordia tua, scilicet quam sanctis das, est in caelo, id est caelestis, non terrena, ut ista temporalis, quae communis est bonis et malis. Sed quomodo homo agnosceret misericordiam caelestem nisi ei Deus nuntiaret ? Nuntiat vero missa veritate usque ad nubes. Et hoc est, veritas tua, venit usque ad nubes, id est praedicatores, per quos tonat Deus comminationibus, coruscat miraculis, pluit doctrinis. Et ideo recte dicuntur nubes. Unde Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas ? Et alibi : Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Et est sensus : Veritas tua usque ad nubes venit, id est veritatem tuam nubibus, et per nubes omnibus aliis praestas, per quam caelestem misericordiam tuam intelligant. Et ipsi iidem nubes qui sunt iustitia tua, id est per iustitiam tuam, qua implentur. Sunt montes Dei, non saeculi. Montes saeculi sunt, Arius, Maximianus, Donatus, Sabellius, et alii haeretici, per quos unusquisque ducens navem, naufragium faceret. Et bene doctores etiam montes dicuntur, quos prius sol iustitiae, id est Christus, luce sapientiae vestit, quae post de eis, et si non ab eis, ab infima vallium, id est in inferiorum corda descendit. Ideo dico de eis, et si non ab eis ; ministri enim sunt doctrinae, non auctores, sed illuminati per iustitiam fiunt montes, et per iudicia tua, fiunt alii abyssus, id est profundi in peccatis, et est haec abyssus multa, quia isti tales sunt multi, montes vero pauci. Homines. Ostendit supra spiritualia bona esse a Deo, hic temporalia esse ab eodem dicit. Quasi dicat : Non solum spiritualia, sed etiam temporalia sunt a Deo, quia, homines et iumenta, id est, carnales qui haec amant, cum iumentis, salvabis Domine, sicut iumenta temporaliter tantum. Quasi dicat : Qui utrosque fecit, utrosque temporaliter salvat, quia et temporalia sunt a Deo, quae eis communiter dat, et dicit homines carnales tantum. Iumenta, accipit ad litteram, salvabis, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.
- Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum, sperabunt in te.
Filii autem hominum.
[Aug.] Quasi dicat : Homines, scilicet carnales, salvabis corporaliter tantum, cum iumentis, sed filii hominum, id est boni, sperabunt, id est supra homines dicuntur, qui sunt secundum Adam, id est qui portant imaginem veteris hominis : hic filii hominum dicuntur, qui sunt secundum Christum, id est qui imaginem Christi portant. Tamen filii hominum, generaliter homines dicuntur, in tegmine alarum tuarum,
[Aug.] a simili avis hoc dicit. Et dicit alas.
[Hier.] Vetus et Novum Testamentum. Et est, in tegmine alarum tuarum,
[Gl. int.] id est in protectione Veteris et Novi Testamenti, sperabunt futura bona, cum illi qui sunt secundum Adam praesentibus gaudeant, hi qui secundum Christum sunt, sperant misericordiam quae in caelo est, per nubes annuntiata.
- Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.
Inebriabuntur.
[Aug.] A simili loquitur, quia non potest res exprimi, sed per hoc simile innuit, ut per hoc pleni gratia mentem carnalis affectionis perdant, ne suos carnaliter iam cognoscant patres, filios, amicos. Unde Dominus in Evangelio : Qui non oderit patrem et matrem, aut fratres, sive sorores propter me, non est me dignus. Et haec inebriatio est ab ubertate domus tuae praesentis scilicet Ecclesiae. Et torrente voluptatis tuae,
[Cassiod.] id est Spiritu sancto, potabis eos,
[Aug.] quasi dicat : Impetus erit gratiae et misericordiae ad eos inebriandos.
[Alcuin.] Vel torrens voluptatis dicitur voluntas Dei in homine, rumpens omnia obstacula. Et est, torrente voluptatis, etc., id est voluntas tua quasi torrens in homine omnia rumpet obstacula. Vel, torrens voluptatis tuae dicitur sapientia Christi, quia subita est et rapida.
[Cassiod.] Et est, torrente voluptatis tuae, id est sapientia tua potabis eos. Vel de futuro potest accipi sic : Inebriabuntur ab ubertate domus tuae,
[Aug.] futurae Ierusalem,
[Alcuin.] tunc enim in re ebrii erunt, id est pleni, qui modo sperant. Et, torrente voluptatis, id est delectationis, tuae, quae dicitur torrens, non ideo ut sit transitoria beatitudo, sed copiosa, potabis eos, et poteris.
- Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
Quoniam apud te,
[Aug.] o Christe, est fons vitae, id est initium omnis boni, et in lumine tuo, o Christe, videbimus lumen, quia per eius praedicationem videmus nunc lumen Patris, et Spiritus sancti. Et ideo, praetende misericordiam tuam, ut in hoc saeculo tutius eatur. Vel ita, ut ad Patrem dirigatur sermo ab illo loco, quoniam apud te, quasi dicat : Potabis, et vere, quia apud te, o Pater, est fons vitae, id est Christus, qui idem est lumen. Unde sequitur, et in lumine tuo, id est per Christum,
[Hier.] qui est lumen de lumine, videbimus lumen,
[Aug.] in futuro, id est Pat[Rem Et nota quod idem qui est fons, est lumen : fons, quia satiat ; lumen, quia illuminat. Interim autem
- Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his qui recto sunt corde.
Praetende misericordiam tuam scientibus te, recte credentibus scilicet,
[Aug., Gl. int.] quod bona a te, mala a se, et iustitiam tuam scilicet vitae rectitudinem, his qui recto sunt corde, qui dirigunt se ad voluntatem Dei,
[Cassiod.] non eam curvant a se ut in omnibus,
[Aug.] scilicet prosperis et adversis, laudent Deum.
- Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.
Non veniat.
[Aug.] Quasi dicat : Spero, inebrior, et pro his non veniat mihi pes superbiae,
[Cassiod.] id est superba affectio, quae est pes quo itur a Deo, id est receditur.
[Aug.] Hoc est quod in alio psalmo dicit : Ab occultis meis munda me. Et manus, id est impulsio peccatoris, id est diaboli, non moveat me, hoc est quod alibi dicit. Et ab alienis parce servo tuo. Et ita facit nobis sicut iste petit.
[Gl. int.] Nam et mala quae a nobis vel a diabolo sunt amovet Deus. Et nota rectum ordinem. Prius enim dicit : Non veniat superbia ; et post, manus peccatoris non moveat me, quia si superbus es, cito te movet operatio male suadentis, aliter non Ideo timeo non veniat mihi pes superbiae, quia
- Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, et non poterunt stare.
Ibi ceciderunt,
[Aug.] id est in pede superbiae ceciderunt.
[Gl. int.] Quasi dicat : De alto, qui operantur adhuc iniquitatem, Aug.) scilicet diabolus et primus homo
[Gl. int.] expulsi sunt a paradiso, diabolus primo, et postea homo ; nec potuerunt stare vi sua. Vel de philosophis potest accipi hoc, sic :
[Aug.] Ideo non veniat pes, quia, ibi, id est in pede superbiae ceciderunt, quia cum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, qui operantur iniquitatem, iuxta illud : Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, etc. Expulsi sunt nec potuerunt stare, hoc non mutatur.
